Augusti Wilhelmi Zumptii Studia romana, sive De selectis antiquitatum romanarum capitibus commentationes quattuor

발행: 1859년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

De legibus municipalibus Hispanicis.

esse putabatur, longeque hoc in genere distat imperii Romanimos ab nostris civitatibus: in illo etiam cum nullus imperator esset, iustum tamen erat reipublicae caput, apud nos mortuo rege antequam alius sufficiatur, nemo est, ad quem omnia potestas redeat. Imper tor igitur cum constitueretur, nihil videbatur Romanis aliud fieri ac quod olim in vetere libertato factum erat, ut certae quaedam reipublicae partes singulis hominibus mandarentur: illud unum diversum erat, quod imperatori quae olim pluribus et in certum tempus data erant, ea uni omnia et in perpetuum tribuebantur. Quare, cum lex quae de imperio principum serebatur, nihil dissorret a ceteris,

quoniam hanc legem vetere more apud populum rogatam e8Se constat, ne reliquarum quidem rationem Eublatam esse existimabimus intelligemusque quod Gaius I, 5 legem, per quam

imperator imperium accipit commemorat, eo pertinere, quod eius aetate veterum legum ratio nondum extincta fuerit. Idemquo Gaius initio institutionum suarum significat l. 3 lex est, quod populus iubet atque constituit: nam praesenti tempore nou e88et usu8, nisi suo tempore legem rite et serri et nominari posεe existimasget. omnino autem a more Romano vehementer videntur desciscere, qui legum discrimen aliquod statuant, quod nullum unquam fuit. Quis enim audivit, aliter legem esse latam, cum de iure civili, aliter, cum de senatus aut plebis aut iudicum potestate constituenda, alitor cum de imperio deserendo ageretur 3 Minus sane, quamdiu libera fuit respublica, curabantur, quae ad ius civile pertinebant, propterea quod nullis partium studiis agitabantur, sed forma ferendi de iis eadem prorsus erat, quae in reliquis reipublicae partibus servabatur. ΝOva illa est atque ab Romanis alienissima ratio, qua quibu8 magistratuum potestates describuntur atque ipsa imperia constituuntur, ab aliis legibus discrepare

putantur, quam non tetigi 8Semus quamque Perversa esse Videretur commernorassemu8, nisi Vereremur. ne Propter ipsam

novitatem nostrarumque rerum similitudinem iis, qui moris Romani minus periti essent, commendaretur. Quamquam hercio non ita disputo, ut quae vis legum in libertate fuerat, eandem sub imperatoribus integram constitisse putem. Quis enim hoc Dissilirco by Corale

312쪽

credat, qui nusquam prope a scriptoribus populi sanctionem commemorari videat atque etiam apud iureconsultos, quid senatui placuerit, non, quid populus iusserit, afferri y Itaque

lactum est, ut nomen etiam senatus consultorum latius pateret atque ad ea, quae et a senatu decreta et a populo confirmata

essent, transferretur. Velut lux illa Iunia Vellaea, quam dixi

mus, solet illa quidem lex appellari Dig. XXVIII, 2 de lib.

et p. 29ὶ, sed vocatur etiam senatusconsultum Dig. XVI, lad Scons. Vell. 2), unde suspicor, magnam partem etiam reliquorum do iure civili genalugeonsultorum, quae usque ad Commodi tempora nota sunt, leges et fuisse et potuisse ita appellari. Sed porsequi hoc argumentum leViaque quae per antiquitatem dispersa sunt vestigia indagare non est huius loci nequo ad eam de qua disputamus legem intelligendam conserunt; tantum teneamus, Veterem legum ferendarum consuetudinem, si non vi ae re, Certe specie ac nomine OSSe conser

vatam.

At onim duo genera legum excipit Theod. Μommgenius in iisque, quae in reliquis legibus Tiberio imperante peri8set,

Veterem conguetudinem retentam esse censet, do civitato militibus omeritis donanda et municipalium, quibus respublicae municipiorum et coloniarum constituebantur. Nam quamVis populi potestas sublata osset, in his tamen generibus iam antiquitus populi partos mandari consuevisse magistratui alioui, translataque ad imperatorem summa etiam legum serendarum potestate, et antiquum morem conservatum et rite legum nomen usurpatum e8se. Qua in sententia illud imprimis improbo, quod iam dixi, legum aliquod discrimen statui, quod nullum fuit. Nam non harum modo, verum omnium omnino legum dandarum sic enim veteres dicebanti potestatem a senatu populoque Romano lege mandatam esse video. L. Cornelius Sulla quot partes reipublicas immutavit ac constituit 3 Dedit sane plurimis hominibus civitatem Romanam, deduxit multos in colonias, sed praeterea vix ullum erat ius, quod non emendaret. Atque haec eum ex lege Valeria egi8ge constat, quae definito hane potestatem dabat, ut morte punire, publicare, colonias deducere, regna adimere liceret, quae singula iure Disii od by Corale

313쪽

Do legibus munieipalibus Hispanicis.

Romano legibus tantum sori Opori obnt. Iam nonnulla ex iis, quao Sulla constituebat, Otiam ii populo consumund n curaverit, sed plurima curto ex lege Valeria egit, neque en minus firma quam roliqua existimabantur. CL Continent. epigrilph. I p. 246. Similis autem prorsus potentia delata est ad III viros rei publicuo constituendae, qui anno 43 u. Chr. 1'. Titii, tribuni plobis logo creati sunt App. boli. civ. IV, 7 , qui pro potostatu sibi legibus mandata et Onanos illu8 proscriptiones instituerunt et magistriatus, quos vellent, crearunt, et universum rempublicain rexerunt. Quid igitur ost, quod non, dummodo populus lego permiserit, ab uno constitui liceat 3 Quae pars aut publici aut privati iuris cogitari poteβt, quae noti mandetur 3 Iam etsi inulta III viri por vim socerunt, magnopere tumen providebunt, ut quicquid agerent, legibus fieri videretur. Quare imponatori quicquid placebat, odicto vel decreto constituere licebat, quod logis vicona obtinere ait Gulus I, quia ipse imperator per legem imperium accipiat: legis tamen lavina ac nomen iis,

quae cum senatu Populoque communienta essent, Servabatur. ,ed num veteranorum civitatem in iis rebus fuisse putamus, quas princeps cum ipse Posset concedere, cum Setintu Communi caro vellet 3 Parum id quidem probabile est. Nam ceteris hominibus constat saepe imperatores civitatem donasse, sine lege atque iniussu Senatus, non modo Augustum, de quu resert Suot. Λug. 40 et . Cal. 38, sed etiam successore8 eius, utque extant epistolae duae Plinii ad Traiauuiu ep. 22 et ist), quibus civitatem ab imperatore ita petit utque impetrat, ut nullum senatusconsultum, nullam legem intercessisse, sed diploma tantum suffecisse nperte inici ligamus. Num qua igitur in militibus causa est, ut eorum civitatem imperator magi S VO-luerit cum senatu communicare qRum ultorum hominum3 Num civitatis beneficium a fotiatu prosicisci videri cupiebat imperator 3 Certe, quoniam in militibus imPerium Ditebatur euinque quasi propriam provinciam Acceperat, illud minime agere de-bobat, ut, quicquid militibus daretur, id a se uno et solo exire

314쪽

De logibus municipalibus Hispanieis.

in qua potestato retinerent. Longum ost nique inutilo huius rei, quac in ipsa imperatoriae potes alis naturn ni quo origine sita est, inempla multa afferre: unum conam moro, quod Tncitus Annal. VI. 3 narrat Iunium Gallion m in sonatu consuisse, ut praetoriani exactis stipendiis ius in quattuordecim ordinibus sedendi neci orent, quom l iborius voltum oniissimo in ei opitum, quod militum praemia nil quemquam praetor imperatorem pertinere putasget, exilio durissimo atque ad O vinculis coorcuit. Qui igitur tantam curam hi oret, De quum alimn nisi imperatorem milit0s spectarent maiestatisque crimen deprehendoret, si quis paulo nmbitiosius milites modo alioqui rotur Tne. Annal. III, li), eum existimamus permisisse. ut militum

stipondia apud senatores eXaminarentur, Ponderarentur. Praemiis asscorentur 3 At nominantur fortasse leges, quibus ei vi-inium impertiebat impurator. Xus iunm et ab nullo; immo Gaius I. 57 constitutionibus prinei palibus ait concudi solere veteranis connubium cum his Latinis peregrinisve, quas primas post missionem uxores duxissent, neque constitutionis origo quantopero: n lege disserat, dissimulat I. 5): diplomata voro militaria quae plurima extant, nullum legis vestigium Produnt, in quibus omnibus sic est: imperatorum his ot illis militi hus civitatem Romanam ct connubium dedissse, vel similitor. Quod igitur logis indicium assertur 3 Nullum, nisi hoc, quod consuerint in aere inscribi ac publico in Capitolio vol in foro proponi. At publice proponebantur aliquando etiam sonatu8- consulta si id ad honorem eius, de quo sueta essent, pertineret Τnc. Ann. XII, 53); nam pleraque in nerario deponc-bantur: quidni igitur eno constitutiones, cX quibus multorum hominum status pendoret, ita in aere figerentur, ut lacitu et describi ot rocognosci possent 3 Mihi quidem ipso otiam locus, quo figebantur, significare videtur non fuisse illas logos; nam hae antiquo more a quaestoribus apud aerarium condi solebant Tae. Annal. III, LI . illas in templis propositas osse nOVimus. Sed persequi id pluribus inutile est; si quidem lipparere opinor, militibus quidem nunquam lege lata ab imporatoribus

vitatem esse donatam, sed diplomatis eos usos osso, quae sui tantum bonoscii osseui. Itaque Caligula aliquando, ut con- uitiam by Cooste

315쪽

De Iegibus municipalibus Hispanicis.

ficeret pecuniam, ad lianc eHumniam narratur descendisse, ut Caesaris ot Augusti diplomata de civitate data, tamquam Vetera et obsoleta, deleret Suet. Calig. c. 38 , cuius illo iniuriae nullam habuisset oceasionem aut facultatem, Et legibus civitas dari consuesset. Id autem eo tacilius imperatoribus concessum est, quod antiquum morem sui38o scimu8, ut imperatores cum

alios homines de republica bene meritos, tum milites Virtute insignes civitate donarent Comment. epigraph. I p. 225), unde, ne alios, qui parcius eo beneficio usi sunt, nominem, C. Μarius aliquando mille Camerinos Ρlui. Mar. 28), Caesar universam legionem civitato donavit Suet. Caes. 24 . Do legibus municipalibus statuere difficile est, propterea

quod apud scriptores paucae tantum commemorantur, in monumentis autem nulla praeter has, Malacitanam et Salpensanam, ad nos pervenit. Neque omnino saepe factum est, ut leges, quibus municipiorum respublicae constitutae erant, mutarentur tantaque Romanorum in hoc genere erat constantia, ut quam quaeque urbs legem eo tempore accepisset, quo in imperium Romanum Venit, eam usque ad alterum Vel tertium p. Chr.

saeculum teneret. Argumento est vel illud, quod IIviros iuridicundo et aediles et quaestores qui exitu libertatis in municipiis coloniisque usurpabantur, diutissime congemari videmus, exemploque afferri potest Bithynia, cuiua urbes cum anno 65 a. Chr., eum in provinciae formam redigerentur, lege Pompeia oonstitutae essent, eandem legem Traiano imperante tenuisse intelliguntur ex Traiani et Plinii epistolis mutuis. Quare leges

novae municipales non fere videntur esse latae, nisi cum status ipse hominum mutaretur i. e. cum Latinitate aut civitato Romana donarentur, vel cum quae municipia fuerant, in coloniarum ius transferrentur. Tum novis Opus erat legibus, quarum non unam rationem fuisse existimo. Ac dictator quidem Caesar cum anno 49 Gaditanis de sua causa bene meritis civitatem Romanam donasset, munus suum lege confirmandum curavit

Dio XLI, 24 , ea, opinor, de causa, quod tunc dictaturam nondum acceperat, dubiumque est, an idem secerit Augustus, cum anno 36 Uticensibus civitatem impertiret, non quod non pro triumviratus potestate quas vellet urbes in civitatem reci-

316쪽

Da legibus municipalibus Hispanieis.

pore potuerit, sed ut et firmius esset, quod dedisset, et ipse minus ambitiosus esse videretur. Νequo deinceps imperatores quo iure in legibus municipiorum serendis usi sint, liquet; scriptores enim qua quidque ratione actum Sit parum accurate reserunt. Velut Nero cum Alpium maritimarum nationes inius Latii traduceret Tac. Ann. XV, 32), num senatus consultum inte Oguit, quo quod ipse concessisset, quasi confirmaretur 3 Vol Otho cum Lingonibus universis civitatem daret multaque multis et oppidis et provinciis concederet Tacit. Hist. I, 78), utrum senatus auctoritate usus est an ipso constituit 3 Decerni hoc nequit. Quamquam equidem hoc in genere illud imprimis servatum osse censeo, quod in Omnibus rebus valebat plurimum necdum satis a viris doctis, qui de imperatorum aetate scribunt, animadvortitur, quod universum imperium Romanum in duas partes erat divisum, quarum unRimperatoris quasi propria erat, altera Vetere more a senatu regebatur. Illam, quae bellicosas barbarisque finitimaa provincias complectebatur, eodem sere obtinebat imperator iuro, quo in libera republica qui gestis honoribus provincias sortiebantur, tenuerant, nisi quod imperator perpetuum habebat imperium. Iam si veteribus imperatoribus saepe ab senatu populoque Romano mandatum est, imprimis in iis quas primi subigerent provinciis, ut leges municipiis darent, an his, qui domini Romanorum e88ent, imperatoribus omnem municipiorum constituendorum potestatem ita conce8gam esse putabimus, ut nullo amplius senatus consulto, nulla lege Opus esset y Itaque non

mirum videtur osso, quod in Taciti annalibus observatur. Qui cum diligentissima cum praecipue in Tiberii principatu ena

rando actiones senatus persequatur nimirum haec, quia acta Senatus cognosci poterant, quid imperator statuisset vel mandasset, latebat neque ad eorum qui historiam scriberent oculos admittebatur, maxima erat narrandi materies), cum igitur quicquid maius in senatu actum est, diligenter Tacitus narrare soleat, nulla prope egi provincia senatoria, quae non commemoretur, velut sub Tiberio Achaia et Macedonia Ann. I, 76;

IV, 13 et 43), Asia II, 47; III, 58 et 66; IV, 13 et 15 et 36 et 5b), Asrica III, 35 et 57 , Cyrenae III, 70), Baetica IV, 20

317쪽

Do legibus municipalibus Hispanicis.

Bithynia XIV, 46ὶ, sed nulla prorsus est imperatoris provincia, de cuius rebus in senatu actum et decretum esSe Rudiamus. Nam quod Tacitus Annal. I, 78 Tarraconensibus p tentibus, ut sibi templum Augusti extruero itineret, permissum esse scribit, non addit permi8gum osse ab sonatu neque credo, quia etiam quae insequuntur de edicto principis sunt. Cum autem Galli ac Comatae civitates anno 48 p. Chr. ius honorum peterent, reS non acta est in senatu, sed apud principem. Sic

onim ait Tacitus Annal. XI, 23 studiis diversis apud princi-

pom e88e certatum, qui cum varios rumores en de re sparSOs

extinguere vellet, ipse rem ad sonatum detulit eiusque consulto quod ipse decrevorat, confirmandum curavit. Singularis igitur quaedam eius rei erat ratio noc quid fieri vol debuerit vel consuerit significat. Quid autem y In tot provinciis, quae Caesari parebant, nulla nihil per tot annos accidi Sse putamus, quod memoria dignum esset, si ad senatus cognitionem pervenisses 3

Nihilne in Syria, maxima provincia, nihil per Gallias, quarum

maior pars Caesaris orat, nihil in citeriore Hispania aut Lusitania factum est 3 Certe plurima, sed ea omnia sibi seposuerat imperator: nihil eorum ad senatum pertinebat aut publice agebatur, ut, qui historiam seriberet, quomodo actum esset, narrare posset. Nam plurima ex eo genere prope quotidie ad imperatorem porvenisso ab eoquo de rein esse Ο8tendunt Plinii epistolao ad Traianum scriptae, quibus quomodo ius civitatum observandum, leges earum interpretandae aut immutandae sint, consulit. Mihi quidem proconsulum a senatumiasorum quodammodo maior quaedam fuisse videtur potestas quam legatorum Caesaris; hi de Omnibus rebus, do quibus ambigerent, lacile imperatorem adibant, multaque, quae Plinius quaerit, tam parva sunt, ut Traianus ipse prope indignetur se consuli, senatus, qui et minus frequenter conveniret et cum conVenisset, multa negotia haberet, de tantis minutiis adiri nullo modo poterat. Quae cum ita sint, in imperatoriis pro-Vinciis, si qua nova lege Opus erat, ipse imperator sine senatu Disilia oste

318쪽

De legibus municipalibus Hispanicis.

quid seri vollet, videtur constituisse: nam quae potestas Olim in libertato magistratibus data erat, ut provinciis leges scriberent, ea quin imperatori et maior et perpetua delata sit, dubitari non potest. Necesso certe erat eam Augustus, cum imperium cum Senatu partiretur, Reciperet ab eoque ad reliquos

transiit. At Malaca et Salpensa, quarum de legibus agitur,

Baeticae Hispaniae sunt, quae senatus erat provincia. Itaque cum illae serrentur, senatum consultum esse cen8eo, qui aut

ipse dedit aut proconsuli ut daret mandavit. Nequo illud

certum sest, legos appellatas esse Flavias. Fuerit sane earum serendarum auctor Domitianus, sed poterat tamen etiam sic fieri, ut, pOgtquam civitatem Romanam Malacae et Salpengas dodit, ipsas leges serendas solitis magi Atratibus permitteret. Sed praetor legem commemorantur in tabula Salpengana etiam edicta. Sic enim est bis: eaeve edicto imp. Caesaris Aug. Vespasiuni in ve Titi Caesaris Aug. aut i . Caesaris Aug.

Domitiani Hutrisy p utria . Qualia igitur sunt haec edicta

Neque enim unum esse, ged plura apparet. Siquidem Domitianus, quamdiu pater et frater Vixerunt, nullam reipublicae pariem attigerat ac ne tribuniciam quidem potestatem nisi defuncto fratre accepit, ut quod communiter cum illis edicere potuerit, cogitari non possit. At I itus tribuniciam potestatem Kal. Iul. ni Tl acceperat atque ex eo tempore Vere socius patria atque imperii consors fuerat. Quare duo edicta fuisse statuemus, unum Vespasiani et Titi, alterum Domitiani, idque significant ipsa legis verba, in . quibus non sine causa Domitiani nomen a patre et fratre particula aut seiunctum est. Iam pro multiplici potestate quam habent imperatores edicunt: ipsa tribunicia potestas quam habent edicendi facultatem dat, qua usus esse narratur Tiberius, cum mortuo Augusto reliquas imperii partes nondum usurparu vellet Tac. Ann. I, 7ὶ. Itaque ea quidem edicta, quae ad urbem Romam pertinerent, fere pro tribunicia pote8tato videntur esse proposita, velut ab Tiberio

Nerva Plin. ep. X, 107); sed haec, de quibus disputamus,

non ad Romam spectabant, ne ad imperatoriam quidem p - 20. Diuilirco by Cooste

319쪽

Da legibus municipalibus Hispanicis.

vinciam, sed ad eam, quam Senatus regeret. Quare non ab tribunicia potestate haec profecta esse iudico, sed ab censoria,

pro qua certe edictum est illud a Claudio, quod Ulpian. III, 5, citat, item illud de theatrali populi lascivia, quod Tac. Ann. XI, 13 assert. Imprimis autem comparari debet illud Augusti edictum, quod Plin. ep. X, 83 affert. Nam Plinius legomPompeiam, qun apud Bithynos cautum erat, ne quis minor annorum triginta magi Atratum caperet, ita scribit edicto Augusti mutatam esse, ut ab annis duobus et viginti capero liceret; siquidem Bithynia Augusti quidem aetate item erat senatus provincia. Quantopere autem huic censorio edictorum generi illud conveniat, quod in edicto fuisse narratur, non opul eStexplicari; antiquitus pnim censorum fuerat civitatem impertire eiviumque ordines describere. Etiam hoc intelligitur, quomodo et Vespasianus Titusque communiter edixerint et denuo doeadem re Domitianus. Nam Vespasianum Constat censuram

ipsam gessisse Suet. Vesp. c. 8) ab anno Tl usque ad annum 74 p. Chr. in eaque collega usum esse filio Censor. ds dionat. c. 18; Plin. nai. hist. ΙΙΙ, 66 et VII, 162). Itomque sum per hoc ipsum tempus de Hispania, si non recipienda in civitatem, at admovenda ad eam conAtituisse constat. Nam quod

Plin. nai. hist. III, 30 eum ait univorsae Hispaniae Latium tribuisse, quoniam Plinius opus suum ante iam absolutum anno 77 p. Chr. Tito Caesari cos. VI inscripsit neque imperatorem, antequam exeunte anno 70 Romam revertit, do Hispania statuisse probabile egi, videtur prope nece8se e88e pertinere ad id tempus, quo Vespasianus censuram gessit. Atque etiam Domitianus censuram gessit et gessit eo ipso tempore, quo edictum, quod commemoratur, ab eo propositum est. Nam quae in aere Salpensano sunt rubr. 22 et 24 imperator Caesar Augustus Domitianus pater patriae, nece8se est Acripta egse imperante Domitiano recteque ΜOmmsenius animadvertit deesse nomen Germanici, quod Domitianum exeunte anno M vel ineunte anno 84 ab senatu accepisse docet Echlist. Doctr. numm.

VI p. 397. Quare lex ipsa Salpensana tribuenda erit primo

Domitiani biennio edictumque paulo antecessisse existimabimus. De censura autem idem Echhel. ex nummorum auctoritate

320쪽

De legibns municipalibus Hispaniela.

demonstrat, Domitianum anno 85 cmrorem Perpetuum esse appellatum, sed iam antea habuisse censoriam potestatem, ut videamus ei, cum pro censoria potestate quaedam salubriter instituisset, deinde a senatu novum illum censurae perpetuae honorem esse tributum. Quae cum ita sint, et legem atque edietum Domitiani in annum 83 sere exeuntem conseremus et

illud plano intelligemus utrumque edictum ab censoria potissimum potestate esse profectum; siquidem ea, cum soleat edictis usurpari, et rectigaime in civitate Romana impertienda versatur et cur communiter Vespasianus et Titus edixerint, ostendit et denique cum tempore, quo edictum est, optime conveniti

Quid autem erat in illis edictis 3 Quid erat, quod cum

primum ab Vegpasiano Titoque constitutum esset, deinde ab Domitiano repeteretur, quod utrumque ad civitatem Romanam consequendam pertineret 8 Qua de re nihil apud Mommsenium invenio, Husolirius autem l. l. p. l6 aio statuit, ut diversa illo quidem edicta discernat, nam dubito an tria esse putarit, quae nos duo fuisse ostendimus , sed in natura eorum interpretanda aberrare videatur. Ait enim Vespasiani edicto

primum hoc esse constitutum, si quis qui in oppidis Latinis

honoribus gerendis civitatem Romanam consecutus e88et, eam parentibus etiam, uxori, liberis, nepotibus peteret, ge eam ita daturum esse, ut et patria potestas et libertorum iura retinerentur. Tum Domitianum cum Salpensae Malacaeque legem municipalem daret, illud, quod singillatim so daturum Vespasianus promiserat, ita confirmasso atque omnibus Salpensanis Malacitanisque impertisse, ut certum aliquod illorum municipiorum ius nasceretur. Qua in re hoc minus probo, quod edictum Domitiani et lex municipalis parum distinguuntur; illud opo tebat antecedere, hoc consequi, neo si edicto imperator hoc ius duobus oppidis tribuit, opus erat lege, sin lege, quam ipse dedisset, edictum certe supervacaneum erat. Sed pugnat adeo Huselthius cum iis, quae in aere Salpensano leguntur. Ipse enim edicta ad parentes, liberos, nepotes civitate donandos pertinere censet, legis verba ad ipsum, cuius parentes et liberi sint, pertinent. Nam rub. XXIII quae sunt: qui quaeve hac

lege eaene edicto imp. Caes. Vesp. Aug. imme Titi Caes. Vespasian.

SEARCH

MENU NAVIGATION