장음표시 사용
331쪽
Do legibus municipalibus Hispanieis.
cognomine auctorem civitatis significet. De vicis aut pagis in respublicas aut blataeitanorum aut Salpensanorum contributis nihil traditur, neque id in hoc et scriptorum et monumentorum silentio mirum eli, sed aliorum municipiorum similitudo facit, ut suisse aliquos pontributos eosque inferiore iure usos esse sit probabile. Tota igitur res sic acta est; paucis enim complecti iuvat, quae supra diffusius disputata sunt. Cum Malacitani et Salpensani foederatam civitatem haberent coniunctosque cum republica sua populos nonnullos, eX quibus vectigal caperent, haec suerat eorum Olim ratio, ut antiquas suas leges haberent,
ex quibus, qui contributi erant, in nullam reipublicae partem venirent, solique qui cives vel Malacitani vel Salpensani erant, et comitia haberent et magistratus gererent. Iisdemque in legibus scriptum orat quid Romania ex foedere praestarent, naves, Opinor, vel pecuniam. Tum accidit bello civili, ut imperator Vespasianus Latinitatem stipendiariis Hispanis offerret. Eam ipsi Malacitani et Salpensani contempserunt nimirum, populi iis attributi utrum acceperint necne parum intere8t; nam etiamsi acceperunt, tamen, quia nullam Malacitanae et Salpensana reipublicae partem habebant, neque ad honores perVenire neque
civitatem Romanam consequi poterant. Quo tempore quae rerum publicarum illarum condicio fuerit, apparet. Nam quae in iis diversa hominum genera fuerant, manebant iure disiuncta. Veteres cives omnem civitatis potestatem pertinaciter retinebant, reliqui, quoniam Latinitate accepta ad civitatem Romanam prope admoti erant, privatim multa se commodahaboro intelligebant eoquo magis omni reipublicae communione se prohiberi indignabantur. Atque erat quod irascerentur imperatoremque precibus adirent. Quare paulo post Domitianus, ut inaequalitatem quae extiterat tolleret, civitatem Romanam obtulit iis qui foederati fuerant; nam eos qui modo Latinitatem acceperant, denuo praemio affici inutile erat. Ita oppida et quia quod praecipuum in iis orat hominum genus civitate
Romana utebatur, municipia more Romana facta sunt et duobus tamen hominum generibus constabant, quorum unum ea Duili od by Corale
332쪽
Do legibus municipalibus Hispanieis. 321
Domitiani edicto civitatem Romanam consequobatur, altori quibus Vespasiani edictum Latinitatem dederat, ex lege municipali, si ad honores municipales pervenirent, item civitate ornari poterant. Etenim qui recens Latini facti erant, ut liberiatatem cum novo iure coniunctam nam omnes Latinae civitatos liboriore iure utuntur) acciperent, et ad comitia magistratibus creandis admissi et in ordinem decurionum recepti sunt. Hae ratione nihil in aere Salpensano aut Malacitano est, quod non explicetur, nihil, quod ab aliis scriptoribus aut aliis monumentis tradatur, quin confirmetur atque illustretur, neminem denique peccasAe statuimus, ut nostra sapientia stet. Neque hercle hoc nobis debet obiici, in quibusdam rebus, quae seriptorum
tostimoniis parum illustrantur, coniectura nos esse uSOS magisque quod probabile quam quod verum sit protulisse. Id
intelligimus ipsi atque initio disputationis no8trae commemoravimus; sed parum proficiamus in nostris litteris, si nulla
coniectura admittatur mathemati eorumque more ubique demonstratio postuletur. Sufficero enim debet saepe in multis rebus probabilitas, quae similitudino argumentisque ex rei natura antiquitatisque consuetudine repetitis conficiatur, imprimis ubi non impugnetur, quod traditum est, sed confirmetur atque explicetur. Atque hoc coniecturarum genere etiam ad alias partes horum monumentorum praestantissimorum recte intelligendas opus esse censemus. Plurima enim in iis sunt, quae doctorum virorum studia excitent dolemu8que prope, ab initio nobis unum hunc de municipiorum ratione locum, quem a DOVarum opinionum iniuria tueremur, esse propositum. Quamquam quae de honoribus municipalibus ac decurionibus traduntur, ea ita a nobis in commentationum epigraphistarum Volumine primo exposita sunt, ut nihil sere mutandum ac vix
quicquam supplendum sit. Sed de comitiis municipiorum Hispani eorum nam Italicorum num eadem ratio fuerit magnopere quaeritur) et de curiis, quae non modo in his tabulia et quibusdam inscriptionibus Africanis, verum etiam in municipii Acini ponensis prope Malacam siti titulo apud Caeci l. Garo.
333쪽
De legibus municipalibus Hispanicis.
commemorantur, ea potest suscipi disputatio, quae et rem municipalom et ipsius Romanae reipublicae gravi 88ima atque antiquissima instituta illustret. Quae quaestiones ut sunt maximae atque ad plurimas imperii Romani partes pertinent, ita nituntur sero eo, ut municipium quid sit recto intelligatur, quam nos ad rem ut hac disputatione profeci88e videamur, Vehementer cupimus.
336쪽
Inter eus, quae ex longo tempore notae sunt, inscriptiones Latinas nulla fere est, quae magnitudine atque argumenti gravitate antecedat tabulam illam Lugdunensem, qua imperatoris Claudii oratio continetur, quae cum olim et negligentius edita et parum explicata esset, hac aetate non modo interpretes complures peritos invenit, verum etiam eos editores, qui rei epigraphicae studio eruditi simulque patriae antiquitatis amore incensi tanta cura litteras apicesque tabulae investigarent atque in aere redderent, ut nihil in eo genere praestantius cognoverim . Nihil igitur in ipso monumento erat, quod emendaremus, vel si quid erat, id certe non tantum haberi poterat, ut peculiarem propterea commentationem susciperemus: ne de interpretatione quidem orat, quod aut novum prorsus necdum ab aliis viris doctis commemoratum asserremus aut quia ab aliis minus recte statui videremus, longa disputatione refelleremus. Quare si unam Claudii orationem, quae tanta memoriae diuturnitate digna esset existimata, spectaremu8, EX-cusaremur fortasse ipsius nobilitate, quod quas alii brevius absolvissent, ea copiogius explicaremus, novi quidem nihil magnopere referremus. Sed non satis est in litteris nostris, quae quoque loco reperiuntur, aingula per se considerare, quae nisi cum reliqua eorum quae traduntur quasi serie coniungantur ne comparentur, disciplina, qua Omnes antiquitatis partes aequaliter illustrentur, nasci non potest. Quapropter nos hoc loco ab monumento Lugdunensi tamquam a capito quodam proficiscemur, in quo quae commemorantur, dum longius persequimur, ad ea Romanorum instituta perveniemus, quae latis- Diqitigod by Cooste
337쪽
De propagatione civitatis Romanae.
alme patent summamque rempublicam complectuntur, quorum accuratior cognitio multum rursus ad tabulam Claudianam intelligendam conserat, ut per orbem quendam circumacti, quamvis paulo liberius evagemur alioque in argumento Versemur atque cursum instituisge Videamur, clarissimi tamen monumenti
tamquam auctoritate contineamur.
Iam causa, in qua Claudiu8 Orationem quae extat, habuit,sio traditur ab Tacito Annal. XI, 23: A. Vitellio L. Vipstano consulibus i. e. anno 48 p. Chr.) cum de supplendo senatu ag
Iaretiar primoresque Galliae, quus Comata amellatur, sederia et civitatem Romanam pridem asseculi itis ad*iscendortim in urbe
honorum expeterent, multus ea super re variurgue rumor. Nimirum censuram tune agebat Claudius, cuius extremum prope hoc munus erat, ut senatum legeret. Νam sic in antiquitate, cuius speciem imitabatur, fieri golebat, primum ut plebis tabulae conficerentur, deinde ut equitum turmae recognoscerentur, denique ut senatus legeretur, extremumque omnium illud
erat, quod dictator Caesar et Augustus et Claudiua fecerunt, ut patriciorum numerum augerent. Quare Τacitus Ann. XI, 25 postquam de patriciis auctis mentionem fecit, Atatim lustrum
conditum censuramque universam peractam esSe narrat; nam
quod anno 52 idem XII, ba rursus quosdam senatu motos esse scribit, ad perpetuam imperatoris cenSOrim Potestatem, non ad hanc censuram videtur pertinere. Cuius tamen iniatium quando iactum git, non traditur neo nummi produnt; sed
actam eam esse anno 47 ipse Tacitus XI, 13 significat, de theatrali populi lagoivia censoriis edictis cohibita dicens, item Dio LX, 29, coeptam, si non ante, certe anno 46 hinc colligo, quod recognitio equitum, quam et habitam esse ab Claudio
magna cum cura Suetonius o. 16 narrat, et senatus lectioni antecedere consuesse diximus, apud Tacitum anni 47 acta prope integra tradentem non commemoratur, ut eam anno 46 relatam esse probabile sit. Quae cum ita sint, dubium videri potest, an Claudius antiquo more per quinquennium censuram gesserit conditoque anno 48 Iustro tamen et ante et post, quamdiu tempus prisca lege constitutum patiebatur, censoria munera ugurparit. Collegam quidem eius L. Vitellium, quem Disitig d by Corale
338쪽
De propagatione civitatis Romanae. 327
imperator item vetusta consuetudine sibi sumpserat, Tacitus Annal. XII, 4 anno 49 narrat pro potestate censoria hoc fecisse, ut L. Silanum senatu moveret: qua in re etsi abutebatur potestate meritoque ab Τacito Vituperatur, praetextum tamen
eum, quem diximus, videtur habuisse. Quamquam illud non serendum est, quod idem L. Vitellius in nummo apud Eckhol. D. N. VI p. 313 censor II appellatur. Nemo enim ante Claudium cenaura eum iunctum esse geribit, pOStea autem ne potuit quidem, quia extremae senectutis erat Tac. Ann. XII, 42,
ac mox dece8sit. In hac igitur censura cum senatus legeretur primores Gouiae Comatae foedera et civitatem Romanam pridem assertiti
imperatorem Claudium adierunt, ius honorum petentes. Qui sunt illi primores 3 De quibus primum intelligo Tacitum minus accurate dicere, quod eos ait laedera esse assecutos. Est enim contra morem Romanum neque unquam tactum, ut quisquam unus vel ut homines complures foedere cum republica
Romana coniungantur: populi sunt foederati ac civitates qui quo est ex populo foederato, item ipse quodammodo potest foederatus appellari. Quare illud elucet, cum Tacitus primores foedera assecutos appellet, quamvis minus proprie loquatur, hoc eum dicere, primores illos fuisse civitatum foederatarum. Sed rectissime addit pridem eos civitatem esse assecutos. Omnino enim laedera nisi quo quisque populus tempore Primum recipitur atque imperio Romano adiicitur, non solent Concedi. Ita quae in Graecia magna suerant civitates foederatae, quo tempore illa regio in Romanorum dicionem venit, extiterant; ita in Sicilia quae foederatae urbes fuerunt, propter bellorum Punicorum merita foedus, quo quid praestarent, quid acciperent, definiebatur, consecutae erant; ita in Hispania Gaditani, antequam provincia Hispania constituta est, foedere donati
erant Cic. p. Balb. ib); ita Athenae, cum provincia fieret Achaia, ita reliqui omnes, qui usquam laederati appellantur,
eo tempore reperiuntur foedus accepisse, quo primum ad imperium Romanorum pervenerunt, neque ulla gens nominari poterit, quae postquam aliquamdiu alio iure usa est, tum propter merita aliqua foedus a populo Romano acceperit laederataque Disii igod by Gorale
339쪽
De propagatione civitatis Romanae.
extiterit. Libertatem vel immunitatem vel Latinitatem vel ipsam denique civitatem accipiebant, qui in ipso imperio Romano beneficio aliquo digni esse viderentur, laederis quidem, quo praeeipua stliqua iura concedi solent, ipsa natura haec est, ut nisi iis, qui ad imperium accedant, non detur. Quare fieri potest, ut earum quae in proVinciis sunt, civitatum foedera, si quae poena dignae e8se videantur, tollantur; ut quae minus boni sint iuris, praemio foederis donentur, fieri non potest. Itaque quod Tacitus principes illos ait pridem foedere suisse donatos, vel ad dictatorem Caesarem, qui Galliam Comatam subegit, vel ad Augustum, qui quod ille lacero morte prohibitus est, persecit Gallorumque iura diligenter composuit, referendum est. Unde igitur populorum, quos Caesar vel Augustus civitate donarat, cognitio petenda est 3 Ex Plinii, opinor, naturali historia, qui cum in reliquis provinciis enarrandia non suae aetatis rationes, sed Augusti vel M. Agrippae commentarios repetat, tum in Gallia Comata quicquid post Augustum erat
institutum, aperte neglexit: siquidem Germanias ille, quae tune maximae ac potentissimae provinciae erant, prorsus silentio praeterit eaque sola, quae ab Augusto lacta esse constat, commem
rat. Cf. supra p. l07. Is autem libr. III, 12, 20, in Gallia Bolgica et Lugdunensi quattuor nominat populos laederatos, Lingones, Remos, Aeduos, Carnutos, in Aquitania nullos habet. ΙΙi igitur sunt ipsi illi, quorum principes imperatorem Claudium adierunt; nam nec alios ullos post Augustum foederatos fieri potuisse diximus et Lingonum Remorumque foedera imperante Vespasiano commemorantur ab Tacito Hist. IV, M, qui si tamdiu in vetere foedere manserunt, certe ne Aedui quidem et Carnuti ius suum mutarunt: id quod eo minus statui poterit, quod laederati, si ad aliud ius transferrentur, civitatem Romanam accipere solebant, qua de ro supra p. 316 in commentario de tabulis Hispanicis disputavimus, Aeduos autem si Carnutos Claudii aetato non omnes civitate usos esSeipso Τacitus, qui primores ab plebo distinguat, significat.
Veruntamen civitatis Romanae, quam Tacitus cum laedere coniungit, alia longe erat vis ac natura. Ea non modo populis universis, verum etiam passim singulis hominibus da-Disitir oste
340쪽
De propagatione civitatis Romanae. 329
batur rectissimoque primoribus ita donata esse dicitur, ut plebs
ea careret. Vetus enim Romanorum consuetudo erat, ut eorum quos subegissent populorum Principibus, quo maiorem reipublicas Romanae amorem iniicerent, civitatem impertirent.
Hinc natum est illud, quod olim Campanorum principibus civitatem dedorant, hinc, quod in Latinis oppidis quicunque magistratum gesserant, cives Romani fiebant, hinc denique, quod qui reges quibusdam populis imponebantur, sere civitate
donati et cum re Romana coniungebantur et cocrcebantur, qua de re pauca collogit Μarin. Λct. Dat. Arv. p. 725. Germanorum autem et Gallorum populi cum ad imperium Romanum accederent, non 8aepe regibus parebant, plerique cum multis dissonsionibus domesticis ita erant liberi, ut tamen in potestate nobilium ac principuin essent, quibus Caesar et Augustus ipso illo, quo provinciae formam constituerunt, tempore civitatem Romanam tribuorunt. Hinc extitit ingens numerus Iuliorum, qui primo p. Chr. saeculo in Gallis et Germanis commemorantur, nec sero quisquam nobilis aut Gallus aut Germanus nominatur,
quem non eo nomine usum stique ab alterutro illorum imperatorum civitate donatum egse aut certum aut probabile sit.
Cf. quae ea de re in comment. epigraph. I p. 44l significavimus. Exemplo Sunt, quorum mentio apud Tacitum fit. Velut Ann. III, 40 sic ait: Eodem anno Galliartim civituras ob
magnitudinem aeris alieni rebellionem coeptavere, mutus eatimulator acerrimus inter Treveros Iulius Florus, apud Aeduos Iulius Sacrovir. Nobilitas ambobus et mulorum bona iactu eoque R mana olim civitas data, cum id rarum nec nisi virtuti pretium
esset. En duo principes, alter ex libero Populo Treverorum, alter ex foederato Aeduorum, quorum familiae ab Caesare vel Augusto civitatem Romanam habebant. Item Iulius Indus ex Treveris Τac. Ann. III, 423 nonne in eadem causa fuit 3 Nec minus certe fuerunt Iulius Africanus e Santonia
Tac. Ann. VI, 7), Iulius Alpinus, princeps Helvetiorum Tae. Hist. I, 68 , Iulius Atticus speculator Tac. Hist. I, 35), sed certe barbara origine nec ignobilis Plui. Galb. 26), Iulius Auspex e primoribus Remorum Τac. Hist. IV, 69 , Iulius Briganticus, princeps Batavorum Tac. Hist. IV, 7η, Iulius a