Iacobi Fontani Sammaxitani medici, ... Practica curandorum morborum corporis humani, in quattuor libros distincta

발행: 1612년

분량: 584페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

aoo I Aco si FONTANI Minor probatur, nam ijs quibus in pectore multum sputum perstrepit, nulla adest expectoratio,

quod sputi materia ferueat,& agitetur tantum,non excludatur. Hoc autem incommodum pendet ex facultatis animalis debilitate , cuiu est oscium mouere musculos respiratorios ad expectorationem. Item' facies plena moeroris nimirum cadauerosa adissipato calore natiuo ,& oculus icteri- tius , & caliginosus a bile quae toto corpori dominatur,&ardet: tum a deperdito nitore,propter e tinctionem caloris,& spirituum a quibus oculi nitent: quae omnia significant collapsionem, & int rhum omnium principum facultatum. Ergo, qui ta nque pleuriticis, Crc. Potest etiam curari pleuriris & peripneumonia facta trassatione & metastasi adductus urinae, &ad intestina. Eas translationes saepius conspeximus. Prima ex Gal. fit per metastasin in venam arteriosam , a qua fertur per sinistrum cordis ventriculum in arteriam magnam: &hinc in arterias emulgetes. Secuda vero per easdem arterias in lienem, & aliene deponitur sanguis in intestina, per venam splenicam, & haemorrhoidalem. Quaerit Velga cur pus non feratur per dextrum ventriculum cordis. Respondet quoniam Per eam venam trahitur ad pulmonem sanguinis impetus , non pellitur a pulmone , quod locus arteriae facit. Sed leuis est responsio : Nam in angina & alijs multis inflammationibus retrocedit aliquando materia per easdem venas,

per quas fuit detrusus , ut in parotidibus retrocedentibus tapius vidimus. Vera dubij solutio forsan est naturam ideo id non moliri propter valvulas dextri ventriculi, quae non patiun-

212쪽

MEDI CINAE PRACT. LIB. II. aox

tur quidquam egredi eorum quae ingressa sunt ,

propter constructionem earum.

Victus ratio instituenda est ductis indicationibus a parte, & a causa morbifica ex generalibus, & specialibus. Generalia explicata sunt suo loco, Si primis diebus nulla fiat anacharsis , parum est dandum. Augenda autem est quantitas alimenti pro

quantitate eorum quae expectorantur , Ut explicatum fuit, cap. de victus ratione. Praebeantur autem

ea quae expectorationi sunt utilia,qualia perhibentur , pectoralia moderate calida humida, utcunque lenientia. Vinum nullum exhibendum est, nisi viares sint debiles, idque album quod sputum educat. Hauriat omnia tepida', nulla trigida, nam frigida pectori sunt inimica.

Somnus,quandiu dolor adest, non est expectandus: nam qui dormiunt parum respirant: at pleuri-ritici magna egent respiratione ob incendium ab inflammatione natum aut saltem celeri , & frequenti, quam cum dormiendo exercere no possint. subito euigilantur, ac si suffocarentur. Quare s dandus dolor quovis artificio , antequam somnus remediis procuretur. Animi pathemata omnia viret praeter letitiam. In plenriti de curanda Hipp. lib. 2. de victus ratione in morbis acutis ita scribit. Dolorem autem lateris , siue in principi at,staepostea , calidis fomentis experiri , soluere absturdum quidem non est, in verbo experiri tota est sita dissicultas quam volumus pro PO-nere. Num scilicet in omni pleuriti de tentanda sit eius curatio per fomenta calidaὶ Hoc non est rationi consentaneum. Nam ex Gal. in comm . illius loci,phlegmone aut e sine redundantia totim corporis, cr

213쪽

ror IACOBI FONTANI tune fomentis calidis , non tantum sanguinis aliquid ma- matur per vetum halitum : Hrumetiam affectae partes minime distenduntur. stuare partes minus dolebunt. . ocum sanguis in hierone, vel etiam spiritus vaporosius ex

calore generatur, tunc dolorem augeri tantingit : sanguis autem non diminuitur propter eam, qua in toto corpore est, humorum redundantiam, nam pars quae calore assicitur, nimirum fomentis calidis, plus trahit quam evaporet. Certe si nulla esset methodus inuenien

di, & cognoscendi plet oram ipsam per signa id fo

mentis esset tentandum; de quia ut plurimum non dignoscitur, iubet Hipp. tunc temporis tentan dum esse pritas curare fomentis , quSmalijs remedis: quod itellexit Gal. in cometa tio illius loci cum inquit, Cum igitur fomenta calida dolorem non pluerunt, corpus totum insigni aliqua euacuatione curabis. Hippo. paulo post scribit. Verum omentis dolor no oluatur, nee diutius calefacita : siccat enim illud pulmones, atque adsuppurationem promouet Veritin ante omnem euacuationem dolor sedandus est, ex Avicen. cap. 2O. Fen. . lib. r. Quare in omni pleuritide erit prius dolor sedandus fomentis quam euacitandum. Tamen Galen. comm . in aph. 23. lib. I. scribit, In doloribus vehementissimis maximum est remedium usque ad lipothimiam vacuare: nulla facta mentione sedationis doloris. Avicennas est intelligendus de purgatione , non de finguinis missione : nam purgantia medicamenta, praesertim si fuerint vehementia , humores commouent , & fluxiones, ex quibus doloris cauis augetur. At sanguinis missio euacuatione humoris sine commotione dolores sedat. Quare cum sanguis est detrahendus prius non sunt sedandi dolores : sed tan-

214쪽

MEDICINAE PRACT. LI B II. 2O

Uim quando est purgandum ; aut saltem benignis medicamentis, vel remedijs euacuare opor

tet.

Sequitur ut disquiramus num vena secanda sit, vel dandum in principio catharticum. Hipp. hac de re ita scribit loco citato de victus ratione in morbis acutis. Si dolor signiscationem sui praebuerιt

ad clauicuum, aut grauitas in brachium,aut circa mammam , aut pupra 'tum transiuersum, secare iuuat venam carn internam , Cr non cunctara auferre sanguinem usque dum multa mariis suat rubicuntas, aut pro puro, , rubra liuidus. Et rursus paulo post , si dolor pus sum penetrauerit ad clauiculam vel ad mammam , Crbrachium , secare oportet venam internam in brachio, quacunque parte dolor affigat. AEuferre vera secundum corporar habitum, Q tempus in aetatem , in colorem,

ambusque confidenter, si acutus sit dolor, vel ducere vos tet usique ad animi deliquium. Sin autem sub Diaphra'mate sit dolor : non praestat autem Fui significationem ad clauiculam moltire oportet aluum, aut hellebora nigro, autpeptio. At quo pacto haec consiliari possunt cum ijs quae paulo post tradit 3 nimirum , quicunque inflammationes flatim

per initia morbi medicamento purgante soluere conantur, ν. a distenta insummataque parte non solum nihil udi munt bum non cedat quae cruda adhuc est infammatio)verum etiam quae morbo resistunt , cr san. sunt ab uniunt , Cr contabefaciunt , ductoque ad imbecillitat corpore morbus superior euadit, qui uti corpus vicerit, . medium non habet. Galenus in comm. in eum locum ab Anatome ratione rimatur,quod scilicet venς in posteriori pleuritide maiorem habeant communitatem cum in-

215쪽

testinis quam cum venis cubili: in priore maior e stcommunicatio cum venis brachij. Hoc certe verum est.

Sed manet dubitatio quod helleborus , & peplium violenta medicamenta educant, e partibus longinquis,quare symptomata mouent,& producunt quae recensuit Hipp. Valeriola soluit haec argumenta, quia medicamenta illa deducunt, & trahunt a partibus inflammationi proximis, non a parte affecta. Ergo non debebat Hippocrates peplium , & helleboru praescribere,cum sint violenta. Puto ego,inquit, illum usurpasse exempli gratia:cum reprehendat illos qui id ictabat perficere,quod medicam cto fortiori poterat praestare. Leve ergo primum catharticu est e hibedii, quo fiat diuerso, & tractatio per intestina. Doctillimus Duretus in Coacisco m. in seiar. I9. capitis de pleuritide, scribit ista medicamenta mixta consocialia esse ad bene conuenienterque purgandum , veratrum quidem vacuando, hoc vero peplium discutiendo 1 piritus flatu lentos: quae dotes perspectae, & cognitae ab Hi p. praeceptore ipsum mouerunt, ut ea medicamenta praescribenda putarit, quod praestantissima essent omnium phar maca, quae ipse nouisset: nouerat autem plurima, ut non inopia, nec ignorantia meliorum quod vulgus Medicorum existimauit) sed singulari prudentia atque delectu ipsa praescripsisse videatur. Verum est ne secanda vena in omni vera pleuriti- de 3 Hipp. sent. 3 i. sect. 3. lib. c. Epidemion scribit, impeditio phlebotomia ,s qui cruenta expuimi pleuriticis, ac si disceret, ubi in pleuritide expuuntiar cruenta, vena secari non debet. Sed non tantum oportet ad

216쪽

MEDICINAE PRACΤ. LIB. II. 2Os

excusationem phlebotomiae adesse cruentam expectorationem : sed praeterea est necessarium, ut cito in principio, & liberaliter, id est, quantitate magna fiat: tum careat omni defluxu, aut excursu. quem febris ciet, omnique cori sar, & urinarum bona sit coloratio, ut scribit Duretus doctissimus comm . in Coac. praenotiones. Quaeritur praeterea,cum sanguis est detrahendus, cuius lateris vena seccanda siu3 Hipp. de Gai.& tota Graecorum schola eiusdem lateris venam tundunt. Avicennas autem cap,I. Fen. Io. trach. F. lib. 3. in omni tumore praeter naturam in principio iubet

venam lateris oppositi secari, o magis festinare ad auxiliandum. Ut aperiatur vena siphaena Oppota secundum longitudinem , in deinde detrahandum Ianguinem ex basitica oppositi lateris secundum latitudinem. Et post aliquod dies poterit detrahi eae eodem latere. Hanc sententiam sequitur Scaliger comm . in lib. Hipp. de insomnijs. Cum Avicenn. tot celebrandas imperet sanguinis missiones , supponit pleuriticum valde plethoricum Quρd Rhasis significauit 9.ad Almansorem c. de pleuritide ijs verbis , sanguis detrahatur ex basilica eiusdem partis, nisi totum corpinsit valde plothoricum , tunc enim ex lateris oppositi basilica est seritiis deducendus. Deinde aliam distinctionem constitui eratione temporis. Si vero aegritudo iam per aliquod dissae erum infestaverit a parte dolente est detrahendu sanguis,

Ad illud autem quod ab Avicenna scribitur de sa- phaena , intelligi potest de principio fluxionis in

valde plei horicis, ut explicat Mesue cap. de pleuritide. Avicennas ergo noluit tundi venam eiusdem lateris, nisi post aliquod dies, nimirum postquam fluxio facta est, quod putet hanc sanguinis

217쪽

ae 6 IACOBI FONTANI missionem non posse ullo modo reuellere. In quo errauit. Primo quod ilicet vera sit eius sententia, cum dixit reuulsionem fieri debere pcr contrarias partes, addendum erat propositioni per contrarias magis commodas, ex qua nimirum maior utilitas

deducitur. At inscia ebdo venam brachij eiusdem

lateris fit detractio sanguinis per eandem partem: nam idem latus est. Hoc verum est. Sed venae incisio, siue vulnus ex quo elicitur sanguis, est opposi- , tum parti cui insidet inflammatio, licet non multum distans: neque enim semper maxima requiritur distantia in reuulsione , ut probatum fuit cap. de reuulsione. Ergo oppositio in illa sectione venae adest. At si aeger si valde plethoricus trahetur sanguis versus partem affectam. Respondeo trahere quidem in principio cum in locum vacuum succedit sanguis, tamen si fiat larga sanguinis euacuatio, ut facienda est in magna plet hora, euacuabitur is qui attractus est prope inflammatione,& in principio inflammationis etiam his qui extra vasa est exclusus, quod liquidus, & calidus sit. Neque metus est

nouae fluxionis ab attracto sanguine ex alio latere: nam venae lateris oppositi exinanitae larga sanguinis detractione, tum partes nutienda ad se alliciunt sanguinem, & hac ratione quodam modo reuel lunt. Adde quod, si Auicennam sequamur, maior erit detraheda sunguinis copia, cum maiore dissipatione virium, quia a longinquiori parte, neque tam celeriter occuremus dolori. Postremo experientia,& omnium consensus doctiorum , multis seculis,

probauit sanguinem ex vena brachij eiusdem lateris esse detrahendum.

218쪽

MEDICINAE PRAc T. OB. II. Vir

Velatius ramen, ut refert Hollerius, in sua praxi, detrahendum semper curabat ex basilica brachbdextri licet inflammatio latus sinistrum affligeret,

quod vena azygos quae nutrit octo , aut nouem spatia inferiorum collarum, nascatur ex dextra lateris venae cauae. Hollerius nititur refutare eius sententiam , experientia ad id praestandum impulsus, quadam imaginatione, valvulae ipsius venae aZygos foris intro clausae, qua prohibetur saguinis exitus.

Satius erat detegere communicationem venae thoraciciem intercostalis, cum ramis aZygos, qua communicatione fit, ut dextra de tris, & sinistra sinistris magis consentiant, sitque breuior via. Quare cum adiit in tali sanguinis missione oppositio, rectitudo,&consensus corruunt omnia argumenta aduersariorum: quae cum ratione probata sint, habent fautricem experientiam multorum seculorum contra unius scaligeri experientiam imaginaria. Erigo ex basilica eius de lateris sanguis detrahendus est. Quantitas sanguinis praefinitur ab Hipp. varia lib. . de victus ratione in morbis acuus: in illo enim mutationem sanguinis instituit terminum euacuationis,quod perinde est,ac si diceret eo v sque est detrahendus sanguis,quo ad ex affecta parte educatur.

Nam incipiente phlegmone rubicundior est qui prope phlegmonem est, &in ipsa inflammatione,

quὶm in venis: iam vero inflammatione progressa. cum sanguis extra vasa corrumpatur,liuidus ex ipsa

phlegmone trahitur. Verum ista mutatio difficile a Medico percipitur, quod liuiditas illa statim no appareat, sed postquam sanguis refrixerit.Quocirca si non appareat refrigeratio sanguine, rursum erit demendii,sivi res serant.Sed hic terminus no potest

219쪽

1o8 IAconi FONTANI semper animaduerti, praesertim quando tota sanguinis massa fere corrupta est, tunc aeque liuidus est, aut corruptus qui primus fluit, atque postremus : quare alia est suggerenda nota , nimirum virium lapsus. Nam quoad vires serunt detrahere oportet: cum incipiunt deficere, cessare conuenit. Nonnulli sanguinis missionis torminum sibi praestiterunt doloris sedationem: quocirca toties repetunt venae sectionem : quoad sedetur dolor. Verum in quibusdam praesertim pituitosis, S melancholicis , &si raro contingat , vitam potius detraheres , quam auferres dolorem. QMire virium robur obseruandum potius , & mutatio notanda , uti conuenit.

Secta vena in principio , & quandiu fluxio perseuerat , remedia quae parantur ex floribus papaueris rubri , optima censentur, ut V.

florum papaueris rubri ni g. aquae pimpinei larib g. decoquantur ad 3 iiij. & propinetur. Datur autem ex Ron deletio decoctum ex aqua pimpinellae cum floribus supradictis ad iiij. paratur&aballiis ex aqua scabiosae eodem modo, & saccharocando: verum saccharum candum attenuat, quare satius esset adiungere saccharum rosatum. Mathiolus meminit syrupi facti ex succo florum p paueris rubri valde utilis,utilior erit, si paretur cumiaccharo rosato, quod habeat vim sistendi fluxio

nes ut

succi papaueris rubri deputati J. ij. facch. rO- sati q. s. fiat syruptis ut artis est detur L j. cum iii. aquae scabiosae, vel pimpinelle. Hoc omnibus praestantius habetur ex Pena & Lo bello τί. radicum graminis canini iij. acetosae cum radicibus m. iij.

medullae

220쪽

MEDI CINAE PRACT. LIB. II. 2Cy

medullae cardui sullonum m. h. cardui benedicti, scabiose herbarum capillarium an. m. j. pastularum mundataru 3. j. Glycyrrhizae. 36. ani Zi 3. q. ficus. n. 4. quatuor seminia frigidorum maiorum ait. 3 ij. florum cordialium & hyperician. m. g. fiat decoctio in aqua borraginis ad ld.j. g. cui infunde ser-

menti panis cibarij E. iij. coaguli J. q. s. thamar indorum ἶ j.expressioni dissolue syrupi ὀ succo vel infusionibus papaueris rheadisj vj. pro v. do sibus.

Haec remedia in spissando retinet fluxionem , &quod in parte est digerunt. Ron deletius in hoc aia sectu curando meminit rasurae dentis apri, & priapi tauri quae exiccant quod defluxit. Quare in principio non sunt exhibenda, neque cum est expectorandum: illa enim nimium siccando retinerent sputu in : sed in declinatione. Nicolaus Myrepsius Alexandrinus praescribit antidotum quam vocat musterium ad pleurit idem , cum dolor vehementillimus est, nec sedari potest alijs remediis, quod semel data, promissis respondeat, nimirum dolorem sedat, & regio morbo correptis,stomachicis, & iecinorosis succurat. V. styracis calamitae, castorei, piperis, crosci, hyosciami ali. g. i. formentur pastilli cum aqua calida, dentur nucis ponticae magnitudine. Dantur etiam cum aqua mulsa calida. Praescribi ergo debet

5 j. cum melicrati j ij.

Si prae debilitate vena secari nequit, cucurbitulae scapulis admoueantur cum scarificatione. Vel si repetenda es set venae sectio, & vires non ferrent, cucurbitulae sunt applicandae. Vena secta, si fluxio quieuςrit, dolor vecb perseuerer, cum non amplius

SEARCH

MENU NAVIGATION