De veteri ritu nuptiarum & jure connubiorum Barnabas Brissonius, Antonius Franciscus Hotmanus

발행: 1662년

분량: 566페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

DE J uR E CON Nu B. I 87 id temporis esti uxerit quo in integrum restitutionem pupilla impetrare possit. Ante constitutum enim petendae in integrum restitutionis tempus, pupillam suam rationibus redditis uxorem ducere, nec matrem qui dem ex alio matrimonio factam, potest a. Ex praetoris autem edicto olim post Σ3 an nos titilis annus ad petendam in integrum restitutionem concedebatur. Ideoque, cum Marcellus in hac quaestione annum vicesimum sextum nominat b, utilem, non continuum , accipere, vel ex ipsis disertis Triphonini e Valerianiqued Imperatoris verbis, debemus. . At hunc utilem annum Justinianus in continuum quadriennium tandem mutavit Pupillae utique, quae ante reddi

tam sibi tutelam decesserit, filiam tutor in

matrimonium filio suo collocare non vetatvrf, quoniam rationum reddendarum obligatio,aeris alieni hereditarii vicem similitu-dinemque repraesentat ac sustinet: proindeque non minus cum tutoris quam cum cujuslibet alterius debitoris filio nuptias ea recte contrabit. Mater etiam pupillae cum tutore filiae suae, vel filio tutoris, nuptias contraherea l. quamquam. 62. 6. ult. D. de rit. nupt.b d. l qui pupillam. D. de ad litter e in l. filius. S. si quis eo tempore. D. de liber. & post. d l.

patris. C. de interd. mair. e l. ult. C. de tempor.

an integ. restit. 1 I. non solum ., pen. D. de rit,

192쪽

188 B. BR Isso N II trahere non prohibetur Sed nec tutores

pupillis suis, vel curatores adultis, filias suas

neptesve nuptum dare vetantur b. Nulla enim ex hoc matrimonio pupillarium rationum interversio contingere potest; cui praecipue periculo prospicere senatus voluit. Item, qui ei, quam in matrimonio habebat, absens & ignorans curator constitutus est , in senatusconsulti poenam non incidit ue dum, tamen alius in ejus locum substituatur: ne maritorum ignorantia fraupamplissimi ordinis consulto quaeratur c. -mquam enim curae datio non teneat, propterea quod uxori suae maritus curator creari non possit det tamen satagere ille debet, ut alius ei curator detur. Nam & qui non jure tutores curatoresve dantur, curare debent a ut alii in e rum locum sussiliantur; aut certe pupilli propinquos ac necessarios certiores sacere. ut alium ei tutorem petant; ne pupilli utilitates ac negotia deserantur. Proinde, cum

Alexandro propositum esset, nurui socerum post liberos ex matrimonio sitsceptos curatorem datum s matrimonium quidem rite ab initio contractum non vitiari, justosque

a l. 2. C. de interd. mair. I. libertum. s. insin. D. de ritu Ilupi. l. curatorem. C. de interdict. matri e l. amplissimi. C . de excus tui. t maritus. C. qui dare tutor. l. virum. D. de cur. furios. e l. I. S. ultim. D. de eo qui pro tui. l. tutores. qui sine. D. M iam. tui.

193쪽

Dr Ju RE CONNun. 189que esse ex eo quaesitos liberos, rescripsit a: Verum omnis scrupuli amovendi causa insistere socerum debere, ut alius ejus loco daretur. Qua de specie etiam consulti per epistolam Impp. Galienus & Valerian. in haec verba rescripserunt b: Licet orationis subdimo Marco habita verba deficiant, is tamen , qui pos contractas nuptias nurui sua curator datus est, excusare se debet , ne manifestam sententiam ejus ostendat, labem pudoris

contrahat. Poena autem tutoris, qui senatusconsulto vetitas nuptias copulavit, ea est ,

ut ei infamiae nota veluti de tutela consesso inuratur e , quod hujusmodi conjunctione fraudem administrationis tegere laboraverit. Corporalis quoque ei pecuniariave extra ordinem pro dignitate pupillae coe

citio imminet d. Quinetiam lege Iulia de adulteriis, qui pupillam illicite duxerit tutor, postulari potest e. Postremo relegatione plectendum libertum, eundemque tutorem patronae suae, senatus censetis, qui

eam sibi siliove suo in matrimonio colloca set . Nec vero poenas has rusticitatis imperitiaeve velamento deprecari quemquam posse, Impp

a I. cum proponas. C. de interd. mair. b in I. licet. II. C. de excus. tui. ς d. l. amplissimi. C. de excus. tui. l. non est matrimonium. D. de ait. nupt. d l. si tutor. C. de interd. matri e l. qui

pupillam. D. ad i. Jul. de adult. I l. libertum. . D. de ritu GPt.

194쪽

rso B. BR Isso Nil Impp. rescripserunt a. In his enim, quae ma-ilo more, nefarieque geruntur, riisticitatis excusatio non accipitur b; cui in his demum, quae ex meris civilis juris praeceptis pendent, parci solet e. Imperitiam autem in Impp. rescripto, juris legumque inscitiam accipio. Quae, ut Accurlii objectiones diluam , in masculis serenda non est: aliter atque in seminis; quarto cesti, in quo sola juris obses

vatio intervenit, poenas non timent, Obeoncessam eis juris ignorantiam : propter quam, poenam quidem eis remitti, non item illicitam conjunctionem retineri, censeo. Nam de citra existimationis suae damnum, dotis in ejus matrimonii causam datae condictionem pupilla habet d. Mandatis quoque principalibus praesides provinciarum , procuratores Caesaris, praesecti cohortis, aut equitum tribuni, &omnes omnino qui aliquod in provincia onficium gerunt , inde oriundam, vel ibi domicilium habentem, ubi administrant, seminam ducere prohibentur e , potentatus, ut Papinianus ait, ratione: ne videlicet, potentia, in qua constituti sunt, ad vim abutentes,

matria l. I. C. de interd. mair. b l. 2. C. de injus voc. e l. si quis id quod. D. de jurisdict. omnium jud. l. 2. D. siquis hi jus Voc. non ier. I. ult. C. detestam. d I. si tutor. C.de interd. mair. e l si quis officium. 38. I. praefectus .63, D. de ritu nupt.

195쪽

DE J un E Co N N u B. I9 Imatrimonia sibi arbitrio nutuque suo coit

cilient, trahantque ac rapiant verius quam ducant. Qua de causa S eis in ea provincia, in qua administrant, emere, senusve exercer , mutuamque pecuniam dare, non licet a. Huiusmodi ergo matrimonia adversus mandata contracta, perinde nulla sunt, atque ea quae contra amplissimi ordinis decretum a tutoribus eorumque liberis contrahuntur. Quo fit, ut, cum matrimonium non consistat; nec dos sit, nec rerum amotarum adtio inter eas personas, quae ita coierint, detur Nec tamen, quia nuptis non sint, eo magis donationes inter eos factae ratae erunt c, ne ex deliseo suo lucrum serant, meliorque sit in legem committentium, quam eorum, qui secundum praecepta legum in

matrimonium conveniunt, conditio Utique enim prohibitas nuptias contrahentes peccare delinquereque e intelliguntur.

Et ideo magis est, ut quae ita donata suerint, quasi ab indignis ablata, fisco vindicentur f. Exemplo certe pupillae, tutori liberisve ejus nuptae , . provincialis

a I. aufertur. . 6. f. quod a praeside. D. de iure fisc. I. I. C. de contract. jud. l. principalibus. D. si

cert. pet. l. eos. C. eod. tit . b l. si concubina. D. rer. amot. e l. cum hic status. 32. f. ult. D. dedon. int. Vir. d l. 3. S. I. D. de don. int. vir.e l. ult. D. de legat. I, I d. l. cum hic status. S. ult. D. dedoa. int. Vir.

196쪽

I92 B. BR Isso mi mulier, quae contra mandata provinciae rectori nupserit, ex viri testamento capiet. Imperatores autem Gratianus, Valent. , dc Theodosius, quod de administrantibus veteri jure cautum erat, ad administrantium liberos, propinquos, comites, consiliarios, domesticos porrexerunt a. Quos & arrharum sponsalitiarum, in matrimonii argumentum datarum, dispendio multant. Qua in parte juri antiquo derogare eos fortata lexistimet qui penitus non inspexerit. Nam lad arrharum acceptarum restitutionem mulierem , quae finita administratione nuptias implere nolit, adigi Paulus indicat b. Id quod Accursium cruciat, qui in hujus nodiditatutione tanquam in salebra haeret. Nos, ut ejus haesitationi certa & vera distinctione

medeamur, multum interesse dicemus, spon- fallane sola, an vero nuptias, provincia-nim rectores, arrhis datis, tum cum prO- vinciam cum imperio obtinerent, contraxerint. Α persectis siquidem & consummatis nuptiis, quas mandata principalia stare non patiuntur, mulieribus provincialibus i

abire ac recedere,etiam cum arrharum lucro,

In p. permittunt. At, si in provincia sponsalia duntaxat contracta sint, quia nihil in ea Te contra mandata peccatum est , quae hujusmodia I. I. C. si rector provinci b l. si quis officium. D. de Iit. nupt.

197쪽

modi conditioni renunciare volet, acceptas arrhas restituere jure ac merito debet. Et haec iest inter Imperatorum constitutionem Paulique locum ab Accursio non animadversa disserentia. Nuptiis enim duntaxat , non

. etiam sponsalibus , qui in provincia aliquod 'Ossicium gerebant, interdicebantur. Quin- etiam desponsam sibi, antequam in provin- ἰciam mitterentur, uxorem illic ducere non es prohibebantura, utpote cessante ea, quae sibi eos in provinciis suis matrimonia con- ciliare vetabat, ratione. Sed, etsi contra mandata in provincia matrimonium con- ltractum esset, post depositum tamen ossicium , si in eadem voluntate uterque perse- 'Veraret, justae essiciebantur, quae ab initio non constiterant, nuptiae. Indeque postea, lut ex justo matrimonio editi , liberi justi legitimique patri fiebant ; quemadmodum

Paulus tib. s. Responsiorum tradit , qui a iGordiano testis laudatur e. Plane, filiabus suis conditionem in provincia quaerere, easque in matrimonium collocare, & dotem eis constituere , non prohibebantur qui provinciis praeerant : filiis vero uxorem provincialem ducentibus consentire auctoritatemque praestare minime poterant. De cujus varietatis ratione si mihi liquere ne- I gem, la d. l. si quis ossicium. 6.I. b I. eos qui. P.de ritu nuptiarum. ι j. etsi contra.C.de nupῖiis. :

198쪽

194 B. BRlsso NII . Jgem, inscitiam meam. potius quam antu quorum inconstantiam prodam. Quorum etsi mentem mihi plane perspectam esse, ac cognitam, adfirmare non ausim; tamen, quatenus eam conjectura assequi licet; duplici eos ratione adductos .credo. Primum enim praesumtum habuisse existimo, patrem impensiore affectu, majorique contentione, in conditione filio quaerenda, quam in filia nuptum collocanda, laborarturum. Nam filiae quidem, in manum m Titi mancipiumque transeuntes , familiae suae finem adserunt; per filios vero cum nomia ne paterna familia propagatur. Ne vero ,

filiorum amore, domusque amplificandae s studio , ad matrimonia filiis concilianda, sua potestate abuterentur; frenis quibusdam iac habenis cohibendam esse eam potentiam censuerunt. nihil quicquam tale eos filiarum

causa attentaturos rati. Huic rei argumento est quod filiam sitam pupillo suo tutor in

matrimonium collocare non prohibetur a:

filio vero suo pupillam in matrimonium col- Iocare prohibetur. Licet ergo tam in filiae quam filii nuptiis auctoritas patris intercerde re deberet; verendam tamen magis esse , praesidis in collocando filio, quam in filia nuptum danda, impressiopem prudentes censuere. Alia quoque veteres ratio in hoc jure statuendo

a l. libertum. ε . s. ult. D. de ritu nupt.

199쪽

DEJu RE CONNUB. statuendo movere potuit, quam Cyno, Ludovico Romano, & nostri secuti Varroni - αφω μω D. Tiraquello, cujus memoriam sancte ac religiose, pro eo ac debeo, colo, placuisse video. dissicilis nimirum virginesis pudicitiae custodia . cui adservandae continendaeque ne Argi quidem lumina plerumque lassiciunt. Cavendum enim sorte nihil enim praeter conjecturam habemus) prudentes cogitarunt, ne , dum paternae administrationis exitus exspectatur, interim filia, jam matura viro & plenis nubilis annis, artatis lubrico, sexusve infirmitate, vel amoris facibus, aliquod dede-eus admittat. Cui malo obviam ut irent,

patri liberam eonditionis filiae quaerendae potestatem, vel ipi administrationis suae

tempore, relinquendam esse censuerunt .

Et certe probabile est , sebiisse animos veterum illam cogitationem, puellarum

nuptias non aeque ac masculorum conjugia protrahi ac differri posse ; moramque nullam nuptiarum tempestivitati, si famae ac castitati puellarum consultum velimus, fieri oportere. Qua eadem ratione filiam sitam pupillo iam adulto nuptum dare, si tam adulto, quam puellae, hae nuptiae cordi sint, tutori permisere; ne sorte, in lon-sius tempus protractis nuptiis, vel morae

impatientia, vel amasii illecebris, in ali-

I et quod

200쪽

196 B. BR Isso Ni I quod probrum prolabatur, ex quo ei, generique, ac toti familiae, labes ac macula aliqua, quae deinde elui non possit , aspergatur. At masculorum conjundi ionem, quae citra periculum existimationisque damnum proferri possit, inhibendam ob impressionis metum, merito in superioribus speciebus censuerunt. Juvat hanc rationem,

quod alias quoque in hoc nuptiali jure dia

versam masculorum ac seminarum causam auris auctores constituunt. Nam puellae quidem post 2 s. annum, non item masculi, impune citra parentum consensum matrimonia contrahunt a. Eodemque refert Ac- . cursius, quod ex Paulo recensetur, Nepoti uxorem ducenti avum de filium consentire debere : nepti vero nubenti voluntatem auctoritatemque avi sessicere. Tempus est autem, ad ea injustarum nuptiarum genera, quae naturali ratione, sanguinisque jure prohibentur, nostra se convertat oratio. Qua in quaestione fixum sit hoc, ratumque principium, ex gradu adscendentium descendentiumque in infinitum

duci uxores non posse : δc inter eas per- senas, quae parentum liberorumve locum inter se obtinent, incestas ae nefarias nu

ptias esse b. Veluti inter patrem dc filiam, vel

SEARCH

MENU NAVIGATION