De veteri ritu nuptiarum & jure connubiorum Barnabas Brissonius, Antonius Franciscus Hotmanus

발행: 1662년

분량: 566페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

Dκ Jua E CONNus. I97 vel avum & neptem; matrem & filium, vel aviam & nepotem : & usque in infinitum. Nec interest, ex justis nuptiis ejusmodi personarum conjunctio descendat, an non a.

Nam & ex ancilla susceptam 3c vulgo quaesitam filiam ducere genitori minime conceditur : servilesque adeo cognationes in hoc nuptiali jure observantur b, cum contra naturale jus pudoremque iit , a patre fi liam quomodocunque quaesitam duci. Proinde in his quidem speciebus incestum jure

gentium committi constat e : cujus veniam sexus infirmitate deprecari mulieres non possunt due cum naturali jure, cujus, ut pote non scripti, sed nati, ignorantia defendi nequeunt , prohibitam rem admiserint. Nec enim sexui, nec rusticitati in hiet parcitur, a quibus naturalis nos ratio, animis nostris divinitus indita, atque impressa, avocat. Foeditas vero illarum conjunctionum lucet ipsa per se, ut, qui in ea figitia prolabitur, humanitatem ipsam exuisse videatur. Ciceroni utique incestum cum filia Fusius Calenus apud Dionem lib. 66. objicit his verbis : Καοῦ

a l. dc nihil. 34. D. de ritu nupt. h l. adoptivus. I . g. serviles. D. de ritu nupt. e l. ult. D. de rit. nupt. di. si adulterium cum incestu. 38.

202쪽

9 nomine & eum Sallustius ita

insectatur : Herum, ut opinor, splendor δε- mesticus tibi animos attollit: uxor sacrilega ae perjuriis delibuta, filia matris pellex, tibi jucundior atque obsequentior quam parenti par est. Praedicabat etiam Caligula, m trem suam ex incesto, quod Augustus cum filia Iulia commisisset, procreatam a. Ac nec cum his quidem personis, quae vel adfinitatis ratione, parentum liberorumve vicem repraesentant ac sustinent, justae sint nuptiae. re nec novercam, nec proavi nostri uxorem , nec secrum, id est, uxoris

nostrae matrem , nec ejusdem aviam, pr

aviam , ducere licet b. Cujusmodi nuptias

Cieero pro Cluentis Avito sic exagitat: Lectum itim genialem, quem triennio ante filia nubenti fraterat, in eadem domo sibi ornari stertu, expia a atque exturbata filia , --bet. Nubit genero socrus, auspicibus nullis, nullis auctoribus, funesis ominibuε. O mulieris scelus incredibile, esprater hane unam in omni vita inauditum I Obbi em effrenaram es, indomitam I O audaciam singula-ν- s Plane duplicem causam, cur nove

cama net. in Calig. eap. 23. b I. si qua mihi. I a. 6 r. & l. adoptivus. I . g. nunc videamus. I. Ariis sto. M. D. derit. nupt. S. ergo. Instit. de nupt.

203쪽

DE Ju RE CONNu B. I99cam uxorem ducere non liceat, Plitto Judaeus in libro . e. reddit : Διή

το - τώ ς. Unus mihi tam infausti matrimonii cupiditate incensus imperator Antoninus Caracalla occurrit, de quo Spartianus his verbis : Interes scire , quemadmodum novercam suam Antoninus

duxisse dicatur e qua cum esset pulcherrima, quasi per negligentiam se maxima corporis parte nudasset, dixissetque Antonisin, Vellems liceret ; respondisse fertur, Si libet , licet. Annestu, te imperatorem esse , leges dare, non aecipere r io audito , furor inconditus adesse tum eriminis roboratus es : nuptiasique eaου celebravit, quasi sciret, se leges dare, cum vere solus prohibere debuisset : matrem enim c non alio erat dicenda nomine) duxit uxorem: ad parricidium junxit incestum. Sed

nec socero nurus, pro nurusve, recte nubit. Socerum enim parentis locum obtinere, placet a. Ac ejusmodi quidem nuptias, quas cum privigno noverca , cum socero nurus contraxerit, incestas ac nefarias esse, nemini dubium est ; cum pudorsi castitati, verecundiae naturali, publicaeque honestati tales coniunctiones adversentur. Quinimo ex his causis incestum jure gentium admitti,Papinianus I 4 scri-a l. quia parentis. I 6. D. solui. tr.

204쪽

scribit a. Quod quibuseam parum eonta rate dictum videtur, qui pro certo ac constanti ponunt, inter parentes & liberos duntaxat jure gentium incestum committi et eum his vero, qui ex latere veniunt, vel cum adfinibus, jure civili, vel moribus. Ipsumque adeo sibi contrarium esse Papinianum persuadent , qui pecuniae in huju odi nuptiarum causam datae repetitionem tribuat: quae utique denegaretur, si in specie hac jure gentium incestus admissus censeretur: quod mulieribus jus gentium non aeque ac civile ignorare liceat. Verum mo jureconsilliorum coryphaeum vellicari non nisi gravate serre posm. Nec enim adduci possum, ut credam, aliquid tanto viro excidisse, quod a nobis, qui in illius magistri verba iurare addim sumus, iure notari queat. Credo itaque, ejus auctoritate fretus , nec vana fides, incestum jure gentium committi, si socero nurus, vel noverca privigno commisceatur, quod hae personae sibi parentumae liberorum loco sint, ut paulo ante comprobavimus; & quod omnium mentibus a natura insita ratio ab huiusmodi conjunctionibus abstinendum dictet. Confirmat nostram. imo vero Papiniani opinionem ι quod alibi legimus, Si adulterium cum incestu committatur, utputa cum privigna,

nuru, a I. ult. S. I. D. de eondict. Me causa.

205쪽

Dε sua E CON Nu B. 2 Inuri , noverca , mulierem quoque similiter plectendam a : cujus tamen impunitum

esset iacinus . si sola iuris civilis observatione

tale crimen in turpibus numeraretur.Verum, cum juri s naturalis ignorantiam vitiis suis obtendere ac praetexere mulieres non pota

sint; merito eis ejusmodi incestus, cujus turpitudinem indita divinitus ac impressa

ratione notam habent, poena irrogatur.

Atque hoc dubium faciebat in specie a Papiniano tractata. Videbatur enim pecunia a muliere, illiciti matrimonii nomine data, repeti non posse, quasi contra jus gentium ac naturalem honestatem cujus ignoratione excusari nequit in data esset. Sed alia ratione repetitionem competere Papiniano subtilitet placet, quia scilicet, matrimonii effectu non

secuto , quod nec jure sequi possit, nulla magis causa dotis dandae quam turpis inte

cesserit. Porro nec patris quoque sponiam uxorem ducere filio conceditur : non magis quam

patri filii sponiam : quamvis nec illa noverca, nec haec nurus proprie dici possit. Ab earum quoque , quae in parentum C cubinatu silerint, nuptiist abstinendum, pie Imp. Alexander constitust Contra religionem quippe ac pudorem est, cum ea I s matri

a l. si adulterium eum incestu. 38. D. adi. Iul. de adest. β I. liberi. Φ. C. de nupt.

206쪽

etoa B. BR Isso Nil matrimonium coire filium , quae pudiciatiam patri prostraverit. Sed & per adoptionem quaesitarum cognationum rationem hic habendam , prudentes censirere. Etenim matrimonio inter se jungi eae personae non poterant, quae per adoptionem, parentum liberorumve loco sibi esse coepissent: in tantum, ut etiam dissoluta adoptione idem juris maneret Itaque eam, quae per adoptionem filia neptisve ficta esset, ne post emancipationem quidem uxorem ducere i, qui quandoque adoptasset, poterat, Haec de adscendentium descendentiumque gradu. Jam, ex transverso etiam cognati

nis gradu quasdam illicitas esse nuptias, non est obscurum. Ac primum, inter fratrem sororemque prohibitas esse nuptias, nemini' dubium sive ab eodem patre eademque matre progeniti fuerint, sive ab altero eorum c. aemilius Probus, in prooemio lib.

De vit. excellent. imperatorum: Neque

enim Cimoni fuit turpe, Atheniensium sum

mo viro, sororem germanam in matrimonio

hasere. At id quidem nostris moribus nefas habetur. Cujus tamen Cimonis facti Herodianus aut . inscius, aut immemor, lib. I. historiarum, - , ait,

207쪽

apud AEgyptios patrio id more receptum fuisse, ita scribita, de Caesare agens : Κρο

Romanis utique semper detestabilis& execranda talis conjunctio visa est. Ideoque interea. quae de Caligula, non ut principe , sed ut monstro, Suetonius narrat, hoc refert quod cum omnibus sororibus suis stupri consuetudinem secerit : quem etiam Drusillam germanam , Cassio Longino consulari collocatam, abduxisse, &in modum justae uxoris propalam habuisse scribit. Quam ejus turpitudinem nec Dio , silentio praetermisit. Eademque se ac famam suam turpitudine foedasse Otho nem, Xiphilinus memorat. Plutarchus autem in Parallelis, ex Ch sippi lib. I. rerum Italicarum, auctor est, Papyrium quendam. Romanum , amoris impatientia & ardore victum, Camiliam sororem gravidam fecisse. Quod ubi Papyrius Tolucer, communis eorum pater, rescivit, ensem filiae misit , quo puella pectus transfodit: eodemque leti genere scelestum ac nefarium facines suum Pa-

a lib. a. b cap. 2 .

208쪽

x- B. BR Isso NHririus deinde expiavit. Plane, per adopti nem factam sororem, adoptione istuta, inco- irem ducere, nihil vetabat a. Adoptione enim quaesita fraternitas. eo usque demum impediebat nuptias, quoad maneret adoptio b. Similiterque adoptivi patris matrem , --terteram, aut neptem ex filio, ducere uxorem, post emancipationem nemo impedi batur; cum in extranei causam emancipatione redactus esset. Adoptivae utique sororis filia, uxor duci, vel constante adhuc adoptione, licito jure poterat, quod ea cognata non esset, cum avunculus nemo fiat per adoptio nem .Hae enim demum cognationes per adoptionem contrahuntur , quae adgnatorum

ius adjunctum habent e. Pari ratione alio patre natam, patris sui sororem adoptivam, ducere quis poterat, quoniam inter eos nullaeognatio intercedebat, quippe cum ea patri adgnata non esset. Sed& Maximianus Constantino , per adoptionem nepoti, filiam in matrimonium tradidit. od Pan

gyrici, Maximiano & Constantino ΛΛ. l

dicti, auistor tantum abest ut vituperet, ut summis contra laudibus esserat; odisinum, inquiens , tuum , Maximiane,

judicium , qui tans tibi jure adoptionis n

potem sa l. quinetiam. sy4. I. D de ritu nupt. I. per adoptionem. II. D. de ritu nuptiarum. ς l. a.

parvi. D. de suis legit.

209쪽

DEJu RE CONNu B. ros potem, maiestatis ordine filium, etiam gen

rum esse voluisi; divi, inquam, Conseantii filium, in quem se prima illiin juventa tran fudit. Quinetiam Claudius Neronem, a se in locum filii adoptatum, cum filia sua Octavia matrimonio junxisse legitur ; filia tamen prius in adoptionem tradita, ut in alienam familiam eo modo transferretur, ne Q-ror fratri nubere videretur. Agrippina enim Claudio persuasit, Domitium Neronem privisnum , filii loco adoptare , quem non filium modo, sed & generum habere voluit: verum, ne frater serorem ducere videretur, adoptionis commento, necessitudinis speetes dissoluta est. Inde Iunoni Octavia a Seneca comparatur : sic enim in Tragoedia ejus nominis scriptum est:. Tu quoque terris Altera Iuno, soror Augusti, Conjunxque, graveis vince dolores. Et alias: Fratris thalamos sortita tenet Maxima Iuno, soror Augusti,

. Sociata toris.

Alio etiam loco: Moeret infelix soror ,

Eademque conjunx.

Simili joco etiam Cicero Clodium , in cestus cum serore suspicione laborantem,

210쪽

men, inquiens , ego mihi serorem virginem adscisio e tu flororem tuam virginem esse non isti Sed vide, ne tu te debeas Iovem dicere , quod tu jure eandem sororem O uxorem pestare possiu. a ιι Enimvero fiatium sororumve filias ii co- res ducere non licebat a et tametsi talium conjugiorum usum in rempub. invehere Claudium imperatorem, Agrippinae Ger manici fratris sui filiae amore incensum' tentasse; literis proditum est ν ut publici iuris velamento , ejus matrimonii a se eum e contrahendi turpitudo tegeretur. Sic enim de hoc ejus incepto Tacitus, tib. I 2, scribite Claudius, senatum ingress s , decretum postulat, quo justa ister patruo; fratrumquem has nuptia etiam in postreum statuerentur: neque tamen repertui, nusiunm talis matrimonii cupitor. Talerim Severus, eques Romanis . Tranquillus , in Claudio , de ejus nuptiis agens: Herum, sit, sisterebris Agrippi

na , Germanici statris sui filia, per jm Ostuli

o, blanditiarum occasiones allectud in amorem, subornavit proximo senatu qui eogreent se ad dueendum eam uxorem, quasi reip. interesset; dandamque reteris veniam talium conjugiorum, qua ad id tempus injusta ha

SEARCH

MENU NAVIGATION