De veteri ritu nuptiarum & jure connubiorum Barnabas Brissonius, Antonius Franciscus Hotmanus

발행: 1662년

분량: 566페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

B. BRisso Nirbant, potestate continerentur, ut est a Budaeo in brilia Graea Commentar. observatum. Jam, propinquorum tutela conventione in manum mulieres liberatas , ut Boethius supra citato loco perstrinxit , mirum non est: cum eo modo capite minuerentur,

statumque ac familiam mutarent, Ic in virorum mancipium redigerentur; in quorum manu eas suisse, etiam Cato in eo quem paulo ante produxi Livii loco dicit. in etiam

in manum conveniendo mulierem cum capite sortunas quoque, suas in familiam aedomum mariti transtulisse sciendum est. Nam, ut Cicero in Topicis, in Aeo ab essem

scribit, eum mulier viro in manum conveniebat , Omma pM 6- fuerant , viri fiebant dotis nomine. Unde Boethius, uxore desuncta quae in manum conventisset, bona ejus ad virum pertinullge bene eolligit, Quapropter Lucio Flacco inter cetera vitio datum legimus , quod Valeriae gentilis suae, quae Androni Sestilio nupsisse di- cebatur, bona avertisset, ejusque hereditate virum, ad quem ea ligitimo jure pertinebat, fraudasset. Quod erimen Cieero in ea quam Pro eo reo dixit, oratione ita refellit, ut in manum Sestilio convenisse Valeriam neget. Idque argumento ab enumeratione partium ducto probat. Nam fi in manum convenisse dicatur, utique usu vel coemtione

32쪽

D E R i T υ N U P T. 27tione convenisse eam necesse suisse dicit, cum hae solae essent inter ejus conditionis N qualitatis personas usitatae matrimoniorum species. Atqui usu convenire in manum non potuisse, docet hac ex jure sumta ratione ; quod de tutela legitima, qua majorum more Valeria continebatur, nihil potuerit absque tutorum omnium auctoritate usu diminui: ut proinde ei non licuerit. tutoribus minime auctoribus factis, alienae

se ditioni subjicere , in alienamque familiam se & bona sua transferre. Α'quo non abhorret quod idem lib. I. Dis. ad Attis. ita scribit: De Tadiana re mecum Tadius lo

cutus est , te ita seripsisse , nihil se jam

quod laborares: quoniam hereditas usu capta est. Id mirabamur, te ignorare de tutela legitima, in qua dicitur esse puella, nihil usuevi posse. Diminu di enim verbo in hanc

sententiam usos veteres apparet ex Senatusconsulto de petitione.haereditatis. a Coemtione vero , quod erat alterum partitionis membrum, in manum peraeque convenire non potuisse Valeriam contendit , cum ei rei auctoritatem Flaccus qui e tutorum nuhaero erat non praestitiGset : ac per hoc sine eo auctore dicta ab

ea dote nihil actum esse , ibidem adseve-

33쪽

rat. Quod & in oratione pro incinna pro certo ac constanti ponit. Ideoque ex lege Iulia de maritandis ordinibus,a Praetore urbano tutor mulieri virginive, quae ex ea ipsi lege nubebat, ad dotem dandam, dicendam, promittendamve dabatur, si legitimum tutorem ea non haberet, ut est ab Ulpiano memoriae proditum a. Atque haec erant jura quae sibi conventionis in manum beneficio maritus in bonis uxoris vindicabat. Vice versa etiam uxor eorundem & bonorum & sacrorum cum viro socia ae particeps fiebat. Qua communione merito

existimavit Romulus inter se arctiori vinculo colligatum coniuges iri. Est enim huius rei origo ab ejus legibus arcessenda, quiabus hoc comprehensum fuisse Dionys. Ha- l

me Aeων. Unde mirum non, Nuptias a Modestino ι divini & hu- lmani juris conjunctionem definiri, & a lGordiano d uxorem rei divinae & huma- lnae sociam appellari. Quapropter nec tum lpe judicium ob res viro subtractas ad- versus eam dari prudentibus placuit' quam societas vitae quodammodo dominam saceret.

34쪽

DE RITU NUPT. 2seeret. Hinc quoque sorte ab initio moribus comparatum fuit, ut ne inter conjuges donationes valerent. Quod Maliis postea rationibus utile visum est. s inter etiam hanc Plutaich. Αιπεις commemorat, . Λ-wωξί εἰναν--γνωκων. Ex iis

dem etiam Romuli legibus descendisse Halicarnasseus admonet . quod usu apud , Rom invaluit , ut viro mortuo seperstes uxor non aliter ae patri filia heres existerete& quidem eo sine liberis delancto totam ex asse hereditatem sibi vindiearet: liberis vero relictis aequam cum iis partem serret. Ac plane suorum heredum loco ac numero ejuenodi uxores habitas, & perinde atque illos heredes ves exheredes stribi debuisse, ne praeteritione earum testamenta vitiarentur, ex veteri jurisprudentia intelligimus. Sic enim Vlpianus, in fragmentis Titubrum ex ejus Corpore excerptorum, scribit a: Sui heredes instituendi sunt vel exherodandi. Sui autem heredessunt, liberi quos in potestate habemuε, tam naturales quam adoptivi. Item uxor qua in manu es.stnuru qua in manu

est filii quam in potorate habemus. Et alias bris nascitur suus heres, aut adgnascendo,

aut adoptando, aut in manum conveniendo,

aut in locum sui heredis μή cedendo. Quod B 3 nec

a Tit. 22. b Tit. 23.

35쪽

3o B. B Ri s s o Milnee Servium latuit, qui in 7. AEneid. ad illum Virgilii versum, -- Leuasitas; anguine dotes Abnegat, externusque in reDum quaritur

. heres.

D. rure, ait, traxit. ut non generum,sed heredem diseret. Nam per eoemtionem facto matrimonio sibi invium sueeedebant. His consequens est . a muliere herede scripta viro, cui ea in manum eonvenisset, inutili-

ter legatum relictum fuisse: ut & juris ipsa ratio dictat, s ex eo inferri potest, quod

Ulpianus Ti. 23. fragmentae. definit his verbis: Ei, esus in potestate, manu man ripisque est heres scriptuου, legari non potest. Quinetiam mancipari eam a viro potuis. se , argumento est quod Sex. Pomp. ex AElio Gallo seribit, Remancipatam eam dictam quae mancipata. erat ab eo cui in manum convenerat. Itaque in eo quod ab Ulpiano scriptum est a, eum qui liberum eaput mancipatum sibi vel a parente vel a coemtore manumisit , per similitudinem patroni tutorem fiduciarium essci; videndum est, ne ad maritum coemtoris nomen , potius quam ad alium quemquam reserendum sit. Ex his satis patere arbitror, quid esset , in manum convenire. Quod loquendi genus ab

36쪽

ab Apuleio lib. 8. non semel est usurpa

tum.

Ceterum de uxorum usu quaerendarum forma nihil a quoquam veterum auctorum

literis proditum reperi. Tentari quidem certe, non incolorate posset; nec vero quid obstet,praeter juris rationem qua Flacci partes tueri Cicero nisus est, video, Usii partas ac quaesitas uxores eas fuisse quae matrimonii causa in domum absque coemtionis solennibus deductae toto vertenre anno cum viro adsuessent: quae post id temporis ex I 2. Tab. in manu mancipioque viri suerint, quasi usu, id est, possessione viro mancipatae. Usum enim pro possessione veteregdicebant. Et ita Ia. Τ b. scriptum erat: Annuus usus eso. Unde & ueas is nomen. Usum vero legitimum filisse dominiorum quaerendorum & adipiscendorum modum nemo ambigit. Et vel juris civilis auctoribus taeentibus, ejus rei unus locupletissimus esset testis Horatius, cum ait: Si proprium est quod quis libra merecatur'.

Ddam, si eredis eonsiliis . mancipat ustin.

Proinde quemadmodum res mobiles, vel semoventes, anno possessae,possessoris, ex jure Quiritium, fiebant: ita mulierem quae cum viro una matrimonii causa anno integro morata esset, ei uxorem cum re & effectu B partam

37쪽

32 B. BRisso NI rpartam eonciliatamque sitisse suspirari possimus. Probabile hoc facit, quod annui hujus usus interrumpendi interpellandriue gratia trinoctio perfecto a viro uxorem ab-no stare lex i1 Tab. iubebat. Hoe enim de arsurpatione uxorum , id est , usus earum interruptione, ex Q Hutio Mareola GeIlius S ab eo mutuatus Macrobius prodid Tunt. Cujus usurpationis quae suillet utiliaras non video nisi in manum & mancipiumviri per annuam possessionem mulier transitura fuisset. Quorsum enim , quaeso, de visurpatione annui uxorum usus lege cautum suisset, si non ejusmodi usu aliquid viro pras Eer nudum matrimonii nomen aeeessisset pNam ad uxoris inane consortium sid est . conventionis in manum viribus destitu- um) consequendum, annum exspectari nihil attinebat, quod mero consensu, mutua lue voluntate, protinus conjuges nanciscebantur. Necesse est igitur amplius aliquid annuo usu maritum nactum ac consecutum fuisse. res existimandi copiam praebet, ut, quemadmodum servus venditus &traditus, neque tamen emtori mancipatus, nec in jure cessus, nec ab ipso annum possessus, in bonis tantum ejus erat; non autem,

quoad horum quid intervenisset, ex jure Quiritium ejus fiebat: fie quae nec farre nee coemtione in manum eonvenisset , sed in

38쪽

DE Ri Tu NuPT. 33 in domum duntaxat pro uxore deducta esset

mulier, uxor quidem habebatur: ceterum non ante in manum viri convenisse cens batur, quam apud eum annum nulla trinomiabsentia interposita implevisset. Transacta ero annua die, tum usu viro quaesita uxor iudicabatur, pro eoque erat ac si in manum lennibus verbis convenisset, utpote usu

ae possessitone, quod solennitati desuerat, supplente. Sed haec ut sunt in conjectura posita, & a me investigandi tantum, non etiam adfirmandi gratia proposita , ita aleistoribus accipi & aequi bonique consuli velimia Liberum enim suum cuique de his judietum, imo vero liberam suspicionem relinquo. Ad eam certe uxorum usu quaesitarum speciem Plautus, sive quis alius argumenti Amphitryonis auctor est, adlusisse videtur his versibus: In faciem vorseM Amphit onu Iuppiter , Dum bellum gereret eum Telebois hostibus,

Alcumenam uxorem evit usurariam.

Nisi quis malit ex alio Prologi versu, quo usuram corporis ejus cepisse eum scribit, verba ea interpretari. Equidem assentiri iis non possum qui solo usu uxores cum concubinis confundere conantur. Aliud enim semper ibit uxorum, aliud concubinarum nomen. Nec uxorii nominis dignitas concubinis unquam est tributa. Hoc ergo inter eas

39쪽

34 B. BRisso Nix quae quoquo modo in matrimonium eonv nissent quas Cicero tantummodo uxores a Gellius matronas appellatas scribit), & concubinas , intererat, quod illae matrimonii. hae consuetudinis solius causa haberentur. Atque ex assectu & animo habentis ea res plerumque censebatur. Quamquam in liberae mulieris ejusque ingenuae,quae corpore quaestum non fecisset, consuetudine non concubinatus , sed matrimonium intelligebatur; ut Modestinus lib. I. Regniar. scribit: qui& illud eodem libro tradiderat, b Stuprum committere eum qui liberam mulierem consuetudinis, non matrimonii causa contineret. Honestae quippe vitae & ingenuam, minime prostituti corporis, mulierem' inconcubinatu habere non licebat: sed vel in matrimonio habere necesse erat, vel qui hoc recusabat, in legem Iuliam de adulteriis incidere, stuprique crimen committere judicabatur. c Ex earum verb mulierum, quae vel in matrimonio vel in concubinatu promiscue haberi poterant , consuetudine ,

utrum matrimonium an concubinatus induceretur , ex destinatione animi eorum

qui eas habebant pendebat. Nam si marita- li eas honore & assectione viri prosequerentur, a l. in libet, D. de ritu nupt. 5 l. stuprum. D. ad i. Jul de adult. e l. ia concubinasu.

. D. de concubin.

40쪽

Dκ Rivo NUPT. rentur, uxores; sin minus, concubinae censebantur. Ex illis suscepti,justi ac legitimi;ex his, vulgo quaesiti ae spurii existimabantur.' Quamobrem obscurum jam nemini esse puto, quod concubinam ex sela animi destin tione aestimari oportere Paulus, scribit. a Exemplum appositum suppeditat Capitolinus in M. Antonino philosopho: qui Faustina uxore mortua a secundis nuptiis eum Imperatorem abstinuisse scribit : enisam tamen esse quamdam Fabiam ut in ejus matrimonium coiret; sed illum, ne tot liberis superduceret novercam , concubinam dumtaxat sibi adscivisse, procuratoris uxoris litae filiam. Aliud etiam occurrit ex Patiniano lib. 8. Responsior. quo Cocceium Cassianum, virum clarissimum, Rufinam quamdam ingenuam , pleno honore dilexisse, ex eaque filiam sust isse memorata cum tamen pro concubina eam habuisset, nec uxorio eam nomine dignatus esset, & filiam alumnae nomine nuncupasset, vulgo quaesitam eam filiam judicatam resert. Itaque quae concubina fuerat, mutata voluntate uxor haberi poterat. Testem habemus eundem Papini num lib. I 2. Responser. Donationes , ait, b in concubinam collatas , non posse revocari , convenit : nec , si matrimonium B s intera I. penul. D. de concubin. O l. donationi . D. de donatisrub.

SEARCH

MENU NAVIGATION