Institutiones theologicae ad usum studiosae juventutis auctore Cajetano De Fulgure Aversanae .. Tomus 3. Continens tractatus. De incarnatione. De grazia. 3

발행: 1822년

분량: 594페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

sti humanae ereatae erant. Ergo non erant indebitae , et proinde Christus non satisfecit ex indebitis Iit. I. ' ΘDius, Suarea , aliique respondent, ex eo quod Chriui actiones Deo debitae essent ex grati animi ossicio, religione , obedientia , non sequi 3 ut non potuerit Christus per eas ex iustitia satisfacere ; nihil enim Vetat, inquiunt, unum, eundomque actum ad plures pertinere virtutes ; ut si quis ex praecepto superioris creditori suo indigenti restituat, nondum adve niente solutionis tempore ; ejus actio ad obedientiam , eliaritatem, et iustitiam pertinebit. Quod quidem eo magis verum est, si actionis moritum infinitum sit , adeoq. non possit ita uno exhauriri titulo, ut non aliis etiam titulis aptari valeat. H. a.' Dist. mrn. Λctiones Christi creatae erant quoad earum naturam ' a , conc. Quoad meritum , quod ex ipsa hauriunt persona Verbi, quae per actiones illas . Deo se subjecit, nex. Persona ergo Verbi , quae satisfactionem per naturam humanam offerebat , nulli subiecta , nec debita erat sive quoad su tantiam, sive quoad actiones suas. Obie. III. Othis ad seipsum satisfaino non est ad alterum. Atqui Christus unam habens cum Patre na- iram , quae peccato laesa erat; etiam sibi satisfecit.

Dist. maj. Si ejus persona propter distinetas naturas , earumque iura , et preprietates non sR Vi tute duplex, conc. Secus , nex. Responsio patet ex supra dictis. - strat. Pater , et filius censentur una persona. Atqui .Christus, etiam ut homo Filius est Patris naturalis

N. Dist. - . Si jura uoti habeant distincta ; eo .

obrie. IV. Qui laesis, est potest ab ipso reo statis-

182쪽

Gye in meordiam Dei erga homines. Ergo poterat Deio' noo baecipere Christi satu iiqnem. Hoc argumento Cordinalis de Lugo , aliique Theologi moti sum , ut satissuetionem Christi, ex rigore juditi .e nou fuisse ,

- u. Diu one. Si sponsor tion ait in . a missuspex-sma laesa, eiusque svias avito non ait in iis , ideoqγreoudam, conc. Seniis, neς RH. cum christus a Deo missus sit eo coeusilis, ut pro nobis .atissiceret, nec habeat voluntatem a Deo discordem , imo nec distinctam si voluntas ejus divina spectetur absurdum est,' P trem potuisse Christi satisfactionem non accipore. In eo igitur dirimiu elucere misericordiam Dei, quod ipse contentus fuit satisfactione. a mediatore H uo exhiblia, quam ab ipso homine exigere potuisset, eumque mediatorem ipM misit unde ait Apostatis II. Cor. V. Io: Deus erru in christo mundum reconciliana M. Ad quod satisfactio in Christo spuosure exhihiis insiuitu. dignitatis, et meriti est redundantis ; ideogue etiam ex eo capite mἱei a Deo quodaninis noM potuit. Seholion. condationes ad sutotam, maidamque justitiam posuimus sex, ut in omnium Theolagorum a temate nostrae sentcntiae coastaret veritas. Sed animadveretrudum,. est gravissimos Theologos sextam conditionem non pulvi enccessariam. Nam ut obseaevat Θωius, quamvis mese Cator ex V. non teneatur rura cem sum Vendrae , et

pretium pro ea oblatum accipere ; ta σα si vendere voluerit, et accipere prinum , vera co tabit iustitia intur ipsum, et cmtorem , modo pretium itutum sit, ct merci aequivalem. Quod multo magis verum eat, si

agatur de iustitia Dei, quae long subli ior dit justitui'liomitium. Sicut enini in Deo Vera sapientia .est, sita .ulla tamen ratiocinatioue 3 ita vera justitia est .sinet ulla oblisatione. Unde Theologi passim docent, Deum non posse constitui debitorem, nisi .ex sua ipsius libem xiana Promissione, aut se aureositisna ordinatibἡis diob. me, ut loquitur S. Thomps a. .aa.M Q. CXIV. ora. H al. Vide Card. de Musaea I m. v. in 3. P. Dis'.

183쪽

imo Theol. Instit. Lib. VI. cap. VIII.

Ax art. I., citrarea Disp. IV. seci. 5. et Lib. IIL DGras. caii. L Franci hcurii Macedo Collat. V. Dissere sitia IQ, P Lerit Lia . XXVIII. cαρ. 6, Salm,nu et ratisρ. Ir Dub. 8. aliosque ibi laudatos. Nihil emo deperit de stricta justitia satisfactionis Christi, si dica . mus , Deum ex supremo dominatu , qui nulli debito

potest esse subjectuS, Iibere eam accepisse , modo coD-ι constet, illam sumse voluntariam , aequivalentem , e propriis , ex indebitis, et ad .alterum.

- S. III. Orum Christus pro omnibus hominibus Fatisfecerit. A . I. Praetermissis antiquioribus η haereticis , qui Christum .eti,m pro damnatis hominibus , imo et pro

daemonibus, et astris iuxta Plaetonem animatis, mortuum esse somniarunt , quem errorem Origeni, et Di nro . Alexandrino a Patribus tributum, Consutavimus superiori Libro pari. a. cap. 8., duo sunt hac in re contrarii haereticorum erroreS , inter quos media est catholicae doctrinae veritas. Semapelviani ita Christum mortuum esse pro omnibus Marmabant, .ut quantum in ipso erat, omnium hominum salutem nesto discrimine operari voluerit. Hinc neminem' sua gratia praeVenire , sed expectare quinam uti velit beneficio redemtionis eius , seu habeat initium aliquod fidei , et boliae voluntatis per naturales 1iberi arbitrii vires. Quos ergo sic viderit affectos , eis gratiam largiri , qua adjuti mandata sem Vent . et salvi fiant. Haue haeresim in Lib. VILconsulabimus. - .

II. Contra Calvinistae , aliique haeretici Mec. XVI contenderunt , Chri tum pro solis praedestinatis esse mortuom. His accessit Iumenius , cuius damnata est . celebris illa thesis, num. V. ab Innoc. X. et Alex. VII Semipelagianum est dieere , Christum Pro omnibus ζ1Or uum ens , aut sanguinem fudisse.

III. Catholici inter hos medii docent I. R Chiistum auou pro solis praedestinatis , sed etiam pro aliis satis -

184쪽

De Incarnat Ionis mynerio. vcisse , non tinnium; propter sussiciens su) pretium id enim non dissilinitur haeretici : imo hau ratione etiam. pro dacinonibus mortuus dici posset ).sed etiam quia

non solis praedestinatis, sed etiam aliis pretium quae satisfactionis prodesse voluit, non uiodo quoad gratias illas temporales fidei, aut justificationis, quas accipiunt, sed citam quoad ipsum vitam aetematia ; a. mortuum esse Pro omnibus omnino hominibus , nori solum quia pretium . obtulit sussiciens redimendis omnibus . sed etiam quia Vere, et sincere antecedenti -- Iuntate omnibus Pretium mortis suae prodesse, sive applicari voluit. Primum tamen illud pertinet ad mdem . nempe Christum non pro solis praedestinatis satisfecisse. Altcsuin Vero , nempe Christum voluisse omitibus , nemine excepto , Applicari suae redenuionis pretium , dogma fidei nota est : 3.' speciali quadam , et emeacit voluntate mortuum esse pro salute praedestinatOeum.

Christum non pro solor praedestinatis . aed etiam proealiis essa mortuum , dogma fidei eat.

- Prob. I. ex definitione . nnoc. X. , quam universa jam recepit Ecclesia. In ea quippe damnatur inter Ianse. nianas haee prop. reum. V. Semipelagi num est dicera Chris iam pro omnibus onavino hominibus mortaeum esse, aut sanguinem fudisse. Quam pmpositio m damnavit Pontifex ut imi iam , blasphemani, contumeliosam, diapinae me ali derogantem , et Merincam , si eo sensu intelligatur tit Christus pro saliate dumt at praedesti

natorum moriuus sit.

Prob. haec desinitio I. ox Scripturis, ex quibus constat , Christum mortuum esse etiam proe iis , qui pereunt , ac proinde praedestinati non sunt.' Apostolus

185쪽

1sa Theor. Instis. Lib. VI. Cia'. u. x Christus mortuus is Et I. Cor. VIII. it. Et 'ermie in irnius in tua scientia frater, proρter quem Christus mortuus est Petrus etiam Epist. II. ev. II i. HOobis , inquit, emni metristri mendaces , qui introducent sectas perditionis , et eum , qui emit eos, Dominum negant, Suster centes sibi celerem perditionem. Ergo Prob. II. ex PP. Augustinus, quem maxime patx num sui dogmatis iactant adversarii, pluribus in locis docet, Christum non solum pro electis , sed et pro reprobis esse mortuum; ut cum ait de Iuda Enarrat. In Psal LXVIII. Projecit pretiam αIenti , quo G5 Attio Dominus penditus eras, nec agnονιι pretium , qua

ipse re Domino redemtus eras

Prob. III. ex Seripturis, et PP. in altera prορο- tione producendis. Ergo etc.

PROPOSITIO II.

Gristus Wo omnuus omnitas hominibus sanguinem

ea dit, non rorum propter pretiari su ciens,

δed etiam propter αntecedentem Moluntatem . . omnes homines Aa sfaiolandi.

Prob. I. ex Serim. Ioan . III. 16. sis Detis dii iem da m , ut Filiussi suum unitensium si et: noli enim vasis Detis illium stilim iis mundum , ut judicet mundum sed ut saloetur muHtis , per ipsam. Et Apostolus II.

stris in autem tantum , sed etiam pro totius mundi. Ergo Prob. II. ex PP. I. Origenes Lib. I. coni. Celsis

186쪽

o. De Incarnationis mysterio . , Minnituu ire ipso erat, Graeci omnes. ae barbari a malitia desciscerent. a. v Naalangenus Orat. XXV. Per quos Christi labores omnes reformati sumus, nullo penitus excepto . qui eidem Adamo Participapimus. Leo M. Serm. XX. seu I. de Nat. Cay. I. Dominras noster peccati, mortisque destructor sicut nullum a re M libertim reperit, ita liberandis omnibus periit. 4.' Augustinus Lib. VI. coni. Iulian. cap. 4. Ex hoc probarit Apostolus, omnes mortuos esse, quia pro omnibus mortuus estianus. Idem centies alibi repetit S. Doctor, et post eum . Pr per, ulli Me o . . prob. III. Ex Conc. Trid: Sess. VI. cap. 3. Etsi chria . sitis pro Omnibus mortuus est, non omnes tamen mortis ejus beneficium recipiunt. Et Ecclesia universa in bymnis Iesuin appellat Redemtorem Omnium. Ergo.

PROPOSITIO III

Christus veciali quadam, et incaci racione μαγ' .electis sanguinem itidie. Prob. I. ex Seripi., Chriatus Ioan. X. IS. Anisum meam , hiquit, pono Pro OPibus meis ; quaeuam aut rinillae ove, sint , explicat M. 27. Oves meae socem meam αudiunt: et ego cognosco eas, et Sequ-tur me: et ego intam aeternam do eis : . et non peribunit in aetereum, re

non ruiet eas quisqvum de manu mea. Et Ioari. XVII. s. Christin tipse vie Patrem alloquitur : Non pro roeo, sed pro his . quos dedisti mihi. Apostolus filiam E es. V. 25. Christus dilexit Eccleatam, et seis sum tradidie pro ea, ut idimu εα-li caret, mundam ω- Macro aquae in perbo νuae,ut exhiberet ipse sibi gloriosam

187쪽

Meserram , non habentem maculam, arat hvam: omni a nonnisi praedes malis quadrant. Ergo - . Η. - PP. 1. Augustinus Se m. de Nac α

Uino. qu do , inquit, perit, qui Christi sanguine nisu beis, Prosper red objecti M. Gallor. Cum i--

φαe remissime di atur pro totiras mundi redemtione cru- ei us, 'oten tamen dici pro his taratrem 6-Faus , quibus mors Usius Profuid. ' ἀ- ' Prob. ΗL. ratione. Apostolus ait, Christum pro FORNWretitia a Patre exaudirum esse Hob. T. Et ipse Christus Ρatrem alloquenς , ait XI. Ego

rem Scsebam quis semper. me audis. Ergo Si pro omni Inis efficaci oratione in Cruce precatus esset, e milibus absolute redemtiouis suae fructum .ad. aeternam 'Prodeme 'sahatem Voruisset, omnes . omniso, homines

salvi fiereta, quod salsum est. Ergo.

Duo sunt, quae ' remquam fidei doginta hoc in Deo, haberi debent Primum est, Christum non 3olum Pro. Pro destinatis esse mortuum , sed etiam pro aliis , quales sunt saltem , ir qui aliqhod mortis ejus percipiunt seuetum ut fidem , et justificationem , quam tamen Cu -- sua abjiciunt. Idque fide certum est eontra Calvinia stas , qui asserunt reprobos etsi aliquando credere, eo iustificari videantur, numquam tamen FeVera Eredere, mec passio s Christi fructum ullum capere ; quam i sanism in Lib. VII. consutabimus. I.' Merum est, pro Hmnibus omnino , euam pro iis, qui nullum Pas- sioni, shristi fructum accipiunt , ut sunt insantes in

. h utero mateTuo morientes , Christum aliquo, sensu moF- .

num esse) Ιd enim Scriptistarum , Patrum, et C tritiorum auctoritate apertissime' declaratam est. - Sed disputatur inter Catholicos, utruP Christus eo, lautum. Seusu mortuus: sit pro omnibus , iis etiam, M. Nullum passionis ejus emolumentum accipiunt, quoa

Pro omnibus susicleus obtulexit pretium, an quod rem. Vera pretium i lud omnibus prodesse V Iuerit. Cum et, enim voluinas Christi voluntati Patiti persectissime .f-xu consentanea. 3 quaestio est inter theologos , mirum voluntas illa aute deus, qua Deus inat o--

188쪽

De Incarnationis mysterio. 18shomines saloos feri L. Tim. II. έ. sit vera, an Pornietaphoram ; ita etiam quaestio si utrum Christus

voluntate antecedenti voluerit omnibus omnino homi-uibus mortis suae Pretium vere applicari. Nonnulli, praesertim ex Thomistis id negant, nos in Propositio ne affirmavimus ex communiori Catholicorum sententia. Loca enim Scripturarum, et Patrum, quae SuPra'

protulimus , nou de sussicienti dumtaxat pretio possunt intelligi ; ait enim Apostolus I. Tim. II. 3. bonum

esse , et acceptum coram Salvatore nostro Deo , ut Pr omnibus oremus, quia ipse Deus vuli omnes homines

salvos fieri , et Christus dedit semetipsum redemtionein pro omnibus ; quae Apostoli ratiocinatio vix ullius via

deretur esse ponderis . si Christus Doli vere, ac Sincero voluerit antecedeuii saltem voluntate redemti Hiem suar

I rodesse omnibus. Idem alia Scripturarum, et Patrum oca eVidenter insinuant. Adde, voluntatem Christi de

omnium salute adeo fuisse sinceram , ut videns Jerusalem fleverit, eo quod non cognovisset tempus Vi

sitationis suae Luc. XIX. i. Fleius enim ille nonnisi ex vehementi desiderio sal utis eorum, qui damu a di ermi, oriri potuit. Solorantur Objecla. Objiciunt Ι. loca ina Scripturarum, et Patuum, qu b os supra probavimus , Christum speciali quadam ratione morulum esse pro electis, ex quibus inserunt , Chrultim pro electis dumtaxat, non pro aliis sangui'Nem effudisse. Sed facile est respondere, Christum Spemciali ciuodam modo seu absoluta, et emaci Voluntat Pro EJectis tantum. esse mortuum ; id tamen non essicit;

cum non esse mortuum etiam pro aliis omnibus Voluntate antecedenia; 'ex qua voluntate per meritum mor

tiis suae sussicientia auxilia parari iis voluit, qui biis sal Vi e se possent, nisi aut ipsi pervicaci voluntate bone cium illud respuerent, quales sunt adulti , qui damnan tur , aut aliae causae impedirent, quominus acciperent. ut in insantibus accidit, qui sine baptismo mortuu lux, quas causas Deus effectu suo carere noluit, quia non

189쪽

1 86 Theol Instit. Lib. cap. IX. erant illi justo , sed occulto Dei iudicio, ex numers

praedestinatorumo te. ΙΙ. Ipse Christus Marth. XXVL ait, san-gttine in suum pro multis effundendum. Ergo non Pris

omnibus. '

N. My. cons. Vox enim multi in Scripturis Hiqimn do accipitur pro magna totius parte , ut cum dicitur an . IV. 39. Multi crediderunt in eum Samari an rum: aliquando vero Pro tota hominum eouectione , iit cuni Apostolus, Rom. V. 49. Per in odientiam unius hominis pereatores constituti sunt multi. Porroeli, hoe posterioli sensu accipienda esse Verba Christi Matth. A XCI. 28. ediscimus tum ex Apostolo IT. Cor. V. ρ o omnibus mortuus est Christus ; tum ex pese tua patrum traditione. Posset etiam responderi, Chri voluntate antecedenti, atque sussicienti mortuuii, esse pro omnibus , Woluntate vero efficaei, et absoluin pro multis. Si consideretur susscientia , inquit S. T mas in cap. XXVI. Matth. Use est ropitiario mo ' catis totius mundi, sed si consideremus essectum, minorem habet emetum, in iis nemρe, qui saloantur, et Λοσ

Obyic. III. Augustinus Lib. XXI. de Cio. ea'. 24- haec habet: Si de aliquibus ita certa esset Ecclesia, qui licet adhuc in hac pila sint constituti tamen Pra destinati sunt in aeternum ignem ire cum diaholo; ta, Pro eis non oraret, quam nec pro imo diabolo ). A qui' Chri&tus eerte noverat' quinam reprobi essent. Em go pro ueis non oravit, nec sanguinem effudit. U. Dist. ant. Ecclesia non oraret pro reprobis , si eos nosset; nota oraret, inquam oratione absoluta, et eneaei de qua eo in loco agit Augustinus, conc. oratione cotiditionali , net. Disputat enim ibi Augustinus Contra eos, qui docebant, iii die judicii impios omnes. salvos suturos esse propter orationes Sanctorum; docet autem absurdum esse Sanctos orare utique oratione absoluta , et emcaei . contra absolutam Dei volutitatem , quae immutabilis est. Obiicientibus autem adver-' sariis. Ecclesiam absolute orare pro omnibus , inter quos sine dubio reprobi militi sunt, respondet, EecIehiam nescire, quinain sues absoluta Dei voluntate reje-ε exi

190쪽

De Incarnationis m1sterio. 87cti, qtios si nosset, pro iis non oraret enicaci illa ,

et absoluta oratione, qua itutio Pro Omilibus Orat.

Inst. Ecclesia ite sub conditione quidem orat pro diabolo. Atqui ex Atigustino Ecclesia nou magis oraret Pro r probis , si eos' nosset, quam pro diabolo. Ergo. U. Dist maj. Nullo modo orat pro diabolo , quia iam damnatus est, conc. Quia reprobus tantum est, neς. Igitur quod ad absolutam, et ei ficacem orationem attinet , de qua ibi disputat Augustinus non magis Eccle-εia oraret pro veprobis , si eos nosset, quam Pro diabo' lo. Sed quia illi, donec vivunt, capaces sunt miSer cordiae Dei , et vitae arretnae , nec nisi culpa sua Pe

reuiit , quod de diabolo jam domnato dici non potest ;nihil obstat. quominus pro iis , sub conditione saltem ,

preces ad Deum si iidatitur , ut cordis eorum duritiem Ia angat; est enim liou pietatis cisiiciunt bonum , et a ce-Plum Coram Salvatore nostro Deo, et ipse Christus I cet absolutam Dei voluntatem esse sciret, ut pro h minthus in cruee moreretur; oravit tamen dicens: Pater,

si Possibile est, transeat a me costiae Dre. Matth XXVI. 39. Objie. IV. Idem Augustinus Lib Ι de adulter. cou-IN. Cay. 15 omnis, inquit; qui Christi sanguine redemtus est , homo est: non tamen omnis , qui homo est, etiam Christi sanguine redemtus est. Et . ProSPer re

spondens objectionibua Vincentii quem Lirinensem esse asirmant eruditi contra doctrinam Augustini , ad Primam objectionem, Quod Dominus noster Iesus Chri

Stus Non Pro Omnium salute, et redemtione sit Passus, sic ait: contra pulnus originouis peccati perum, et potens,

ac singulare remedimn est mors Filii Dei. Quod ergood munitudinem, et potentiam pretii, et quod ad uu m. Pertinent causam generis humani, sanguis Christi redemtio est totius mundi, sed qui hoc saeculum sine f-

de Christi , et sine regenerationis sacramentia Pertra . Seuut, redemtioni alieni sunt. Quibus verbis satis ostendit , hoc tantum sensu Christum mortuum esse Pro

milibus , quod pretium obtulit pro omnibus susticleus , et quod una est eausa totius humani generis. Devique Bernardus Epist. CLX. haec Abaelardo exprobrat . Non PQuo patias vere eram redemtis, quia non es redem

tus.

SEARCH

MENU NAVIGATION