De coena, et calice Domini quo ad laicos, & clericos non celebrantes libri tres, in quibus omnia, quae ad hanc rem pertinent, ex antiquis recentioribusque theologis collecta, probè digeruntur, ac in examen uocantur, &, haereticorum explosis erroribus

발행: 1563년

분량: 506페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

Quimodo dicant adversariss

cramento

realiter exbibere

buere.

In quibus aduersarij

conveniant

nobiscum.

inter nos maxima

nobis re liter exH-bere, cu

tamen ne

corvus ibi

- De Coena, Θ Calce Domini

esse in sacramento substantialiter. Dicunt aduersarii, Christum se realiter exhibere nobis per communione huius sacrameli, alendo nos proprio corpore, cuius participatione desuere in nos facit uirtute Spiritus sancti, in nobis adiimplendo , quod figurat sacramentum: addentes, Christum se per hoc sacramentum nobis realiter distribuere, quia nos uitam e carne sua semel in sacrificium oblata haurire facit. In his duobis conuenimus, tum in eo quod dicunt, Nina in eo quod addunt . Doctrina nostra haec est ; cognoscimus illam ubicunque sit ,& a quocunque dicatur, In quo igitur est differentia ρ In eo, quod ultra asserunt, Christunt non se corpofaliter exhibere nobis per huius isacra menti communionem, nec se nobiscin sacramento corporaliter distribuere, nec suani corporalem praesentiam in hoc sacramento contineri, sed in solo coelo ubi ipse Chriastus est circunscriptiue, seu localiter. Haec eorum assertio nos facit disterentcs. Nam ut ex dictis constat, nos credi mus, totum Christum in hoc sacramento esse, realiteri, mimam, corpus, diuinitate; pariter & corporalem suam praesentiam ibi adesse, atque contineri. Vnde & cons iquenter credimus, Christum se et iamicorporaliter eis Libere nobis per communionem huius sacramenti diuini, &seipsum nobis in illo distribuere corporaliter: non quod corpus eius diuidatur in partes, sed quia singulis sument; bus sacramentum, Christus se totum , & totum corpus. suum praestat. rili. Si quaerimus ab aduersariis, Quomodo . Christus nobisse realiter exhibet per communionem sacramenti; si non se nobis exhibet corporaliter, nec est in sacramento sua realis praesentia, idissi, sui corporis ξ Respondent, quai tum possumus ex doctrina eorum accipere, quod se nobis realiter exhibet, alendo nos suo corpore: hoc est, eius participationem influendo in nos uirtute Spiritus sancti; in nobis adimplendo, quod figurat sacramentum . Si a tem iterum quaerimus ab eis, Q uomodo per hoc sacra', mentum se Christus realiter distribuit nobis: si non se nobis exhibet corporaliter pi Respondent, Quia nos uitam ea

carne sua semel in sacrifici oblata haurire lacu 2 Quia

122쪽

Liber I. 48

ergo Ex his suis realitatibus, dum dicunt Christum in sacramento hoc , se realiter nobis exhibere, & se realiter ii bis distribuere, nullam aliam realitatem dant in hac Christi reali exhibitione & reali distributione, nisi solam re litatem effectus realis spiritalis. Idest, Dum dicunt Christum in hoc sacramento se nobis realiter exhibere ac se n his realiter distribuere, nihil aliud intelligunt, nisi quod Christiis realiter nobis exhibet & realiter nobis distribuit spiritalia dona, quae nobis meruit in carne sua, seipsum pro nobis offerendo semel in cruce, quibus donis corpori Chrisi incorporamur,& spiritaliter alimur. Mam doctrinam suam declarant aduersarii in exmplo Solis, qui dicitur se nobis realiter exhibere , atque se nobis realiter distribuere, eo solum, quod nobis realiter suos radios seu

tacetiis reales communicat.

Error igitur aduersariorum est in hac doctrina, quod negant Christum & corpus eius proprium realiter esse in hoc sacramento, aut realiter exhiberi, aut realiter distribui, quatum ad seipsum & in seipso: & asserunt quod realiter ibi est Christus di corpus eius solum quantum ad est

ctum seu effectus realem, seu reales, quos per sacrameatum hoc, nobis realiter communicat Claristus. Contra hunc errorem aduersariorum nos iam egimus satis ex multis. Et contra hunc etiam agimus modo spe cialiter ex communi consessione omnium sanctorum patrum , qui nos praecesserunt. Omnes enim consormiter dixerunt Christum & proprium corpus eius in hoc sacramento esse, realiter exhiberi realiter distribui, realiter sumi, ac realiter manducari: non solum quantum ad effectum , uidelicet quia per sacramentum realiter operatur in nobis effectus spiritales : sed etiam quantum ad rem ipsam, Christum Saluatorem nostrum & eius corpus, fontem, ra- dicem, & causam cunctorum ipsorum eta una. Haec fuit omnium patrum antiquissima & communissima conseia so, ut constat ex iam allegatis dictis eorum, de reali exia

sentia & manducatione Christi, & corporis eius poprii in hoc sacramento altissima: & ab ista recedunt anersarii nostri, fingentes non alio modo manducari Christum re

os realia

ter mandaretur chri

cramento ,

uersario1. Error aa. uersario

ru praedia sit.

Qua re liter mana ducetur

123쪽

De Coctis, er Calice Domini

liter per sacramentum, nisi quia per sacramentum hoc nobis realiter praestat bona spiritalia, quibus spiritaliter

uiuimus. Hocentin quod aduersarij dicunt, non est mam. ducare realiter Christum, nec est Christum se nobis realiter exhibere, nec est Christum se nobis realiter distribuere

in sacramento, cum sacramento, aut per facramentum:

sed est , Christum in nobis realiter operari, effective prout . Deus est , aut meritorie ut homo. Exemplumque aduera fanorum de Sole, facit manifeste contra ipsos . nullo enim '' . modo propie dicitur Sol realiter esse nobiscum, aut realia ter se nobis exhibere, aut realiter se nobis distribuere, aut a nobis realiter sumi, aut a nobis realiter tangi, dum in nos realiter diffundit suos reales radios, seu quosvis alios effectus: nisi secundum quendam modum loquendi, qui respicit praesentiam realiter causativa & uirtualem , actio .r. hem ab ipso egredientem , de quidem uirtualem contactum seu physicum, quo saltem necesse est ut agens tangat cistasia passum , si circa illud habet exercere actionem. Vnde si PDβcM. hoc modo solum Christus nobiscum esset realiter, aut se nobis realiter exhiberet, aut se nobis realiter distribueret per sacramentum Eucharistiae: sequeretur quod Christus non alio modo realiter nobiscum esset, aut se nobis exhibe - ,. ret, aut se nobisdistribueret per hoc sacramentum, quam' per alia sacramenta. Per omnia enim sua sacramenta op ratur Christus realiter in nobis, suos effectus reales spiritales: & omnibus tangit animas nostras tali contactu uirtuali, seu physico, quo necesse est agens tangere passum , seu obiectum in quo agit. Et sic non magis manducaretur

, Christus realiter in sacramento Eucharistiae, nec se in eo 'nobis magis exhiberet realiter, nec se realiter in eo no- bis magis distribueret, ouam in aliis facramentis. QSaedia omnia cum ex errore aduersariorum sequantur, & cum

diuina scriptura atque cum patrum consessione catholica pugnent, fugienda sunt toto cursu, & cum ipso errore ex quo sequuntur, damnanda. . Nos igitur catholici Christiani, fidem retinentes anti quam & uniuetialem omnium ianctorum , qui fuerunt diacimus Christum. Saluatorem nostrum, eiusque diuinita

124쪽

tem, humanitatem, aniniam & corpus, realiter esse in hoc diuino sacramento Eucharistiae modo altissimo & miraculoso: sic ut praesentialiter ibi sit totus, & realiter per hoc sacramentum se nobis distribuat, & realiter per hoc sacra- metum in nobis operetur suos effectus ruales; no quasi nos tangendo solo conlaetii uirtuali seu physico , sed etiam contactu mathematico. Vt quidem ipse realiter ac pras e itialiter in nobis existens totus sub speciebus alienis, tanquam nos mathematice tangens, realiter in nobis operetur suos eflectus reales: sicut ignis non sol una physice, aut uirtualiter , sed etiam mathematice tangit lignum, quod caleficit sibi contiguum. Ex qua re , satis constat, quomodo Christus ipse nos tangit, operando in nobis suos effectus per alia sacramenta , dc quo modo nos tangat, operando in nobis suos effectus per hoc sacramentum: quia re uera, operando in nobis suos effectus per alia sacramenta , tangit nos quantum ad humanitatem suam, solo contactu virtuali seu physico: sed operando in nobis suos essectus per hoc sacramentum, tangit nos quantum ad humanitatem suam, etiam contactu mathematico . enim in nobis totus Christus per hoc sacramentu, non solum ope ratiue seu cffective; quinetiam praesentialiter substantialiter, ut ex dictis est notum. De reta coma dominica secundum fidem catholicam omnium sumctorum , qui unquam in Ecclesia Christiana fuerunt , , dei. reali coena dominica fecundam dictionemaaduersariorum 2 eo. christianorum. CA. P. XI.

Ostra igitur coena dominica secundum pro cedentes diuinas scripturas & sanctoru patrum praecedentia testimonia , per respectum ad corpus Christi uerum, est realis duobus modis: Altero , quia in ea recipi-lmus reales eflectus Christi spiritales, fidem, si eim charitatem, obedientiam quibus aflecti, Chrino spiritaliter incorporamur, & a suo corpore pro nobis oblato haurimus quodam modo nobis uitani & salutem

125쪽

coena aduersarioru

non est si

tida nec po

rii des ruinu sua cae

rum reale,

et declinat ad Iuda fi

Petrus

spiritalem, alimentum etiam & robus spiritale, unde antimae nostrae spiritaliter aluntur & roborantur Christi corpo re, sic spiritaliter accepto. Altero, quia in ea Christu, ipse realiter & substantialiter etiam in anima dc corpore continetur, assistit, & est, cum coena ipsa seipsum nobis praesentialiter cxhibet, & cum cama ipsa seipsum nobis praesentialiter distribuit: ita ut non solum animae accipiant corpus Christi spiritaliter, sed etiam nostra corpora precoenam dominicam accipiant corpus Christi in seipso De liter praesens, de illud in se habeant realiter, quandiu in nobis durauerit sacramentum. Et hoc est, quod Ireneus , Cyrillus, Hilarius, Damascenus, de multi alii patres ex iam nominatis, tan pere clamarunt non solum nostras animas, sed dc nostra corpora uesti de ali corpore Christi in coena, seu pedes coenam, aut cum illa. Realis est igitur nostra coena dominica per respectum ad corpus Christi u rum, duobus modis praedictis. Est insuper nostra coena dominica per respectu ad corpus Christi uerum, non quasi uana aut egena solum significans, de non continens: sed quidem sta ida, ditissima, atque potentissima ,: significans christum, id realiter continens significatum. Prosectis a temὰ contra, coena dominica aduersariorum secundu e rum fictionem, non est realis sic duobus modis, sed uno et quia, ut ipsi dicunt, non est realis secundo modo praedicto, sed solo primo. Deinde coena dominica aduersariorumpcr respectum ad corpus Christi uerum, non est solida nec potens, sed est infirma & egena: quia corpus Christi uerum significat, sed illud non continet. Miando igitur adue farij suam coenam dicunt realem per respectum ad corpus Christi uerum , sic eam realem constituunt, ut eam realia tetr destruant, de ad Iudaismum declinent. Vt enim sitam crimam constituant realem per respectum ad corpus Chri sti uerum, dicunt ut constat ex articulis a Petro Richero traditis in Francia Antarctica quὀd Christus se realiter exhibet per coenae communionem, Sc quod per coenam se Christus realiter distribuli. Sed his addunt, ut constat ex eisdem articulis, quod Christus non est in coena, hoc est ,

quod corpus Christi non est praesens in cana, nec Christus

126쪽

corporaliter se exhibet per cinnam , nec per coenam se comporaliter distribuit. Haec autem sua additio destruit sine dubio suam realem coenam per respectum ad corpus Christi uerunt. Primum, quia uidentur aduersarij includere repugnantia in dictis suis. Non enim uidetur morale , nec possibile, nec plene intelligibile, quod per coenam seu per

sacramentum coenae, uere atque realiter manducemus caris

nem seu corpus Christi, ad quod per coenam se Christus realiter exhibeat nobis seu distribuat, si ibi in coena non sit Christiis realiter praesens, nec eius corpus. Secundo, quia dum aduersari, praedicantes, dicunt Christum se realiter per coenam exhibere . Si ab eis quaerimus, num etiam rea lem corporis Christi praesentiam admittant in ipsa coena λid negant, quamuis realem exhibitionem ac realem distributionem Christi & corporis eius per coenam concedant. Hoc autem aenigma quoddam uidetiir; quod tamen ipsi his dissoluunt uerbis. Christus, inquiunt, se realiter distribuit, id est, hoc nos afficit beneficio, ut in mortem suam credentes, hac ipsa fide, uitam ex eius carnet hauriamus quae pro nobis in sacrificium oblata est. Aduersus hanc re sponsionem, qua ipsi suam coenam destruunt , noςdicimus, communicantes hoc nos afficit Christus beneficio, ut in mortem suam credentes, hac ipsa fide, uitam ex eius casne hauriamus hoc solum, id est, in mortem Christi eredere, & hac fide, uitam ex eius carne haurire, est Christum aut eius corpu&realiter manducare; profecto iam non per coena, sed per fidem fit realis manducatio carnis Christi. Non enim credimus, nisi per fidem, ut est certissimum rnec ex ea me Christi uitam haurimus, ut ipsi aduersarij dia eunt, nisi per fidem. Nihil ago facit coena, ad camis Christi realem manducationem in hoc saeculo. Tertio ad idem eontra aduersarios est ipsa sua res γnsio. ia si hoc modo solum, carnem Christi in hoc saeculo realiter manducamus, quo in mortem Christi credimus, & hac fide, uia tam ex eius came pro nobis in sacrificio oblata haurimus: sine dubio, ubicunque sic tali modo affecti fuerimus, siue in templo, siue in domormata, siue in platea, siue in agro, siue manducantes panem communem, siue manducantes

uersarios. Hi

127쪽

nia chriai per fidem,

fuit etiam olim in I. dism .

De Coena , ct Calice Domini

oermes porcinas, siue bibentes uinii, siue bibentes aquam, ievrnem Christi eodem modo realiter manducamus, quo Dam Icaliter comedimus, coenam edentes .i Vbi est ergo praerogatiua coenae Periit, periit, inquam , apud aduersarios. Sed non periit apud nos. nos enim praeter realem manducationem spiritalem carnis Christi, quae est communis omnibus credentabus iustis, in omnibus locis; ponimus & credimus aliam realem manducationem carnis

Christi, quae est illoriim tantium, qui sacram Eucharistiam sumunt, siue iusti, siue iniusti sint. Ergo quod aduersarii

dicunt, nos in hoc saeculo non alio modo manducare realiter camena Christi, nisi in mortem eius credentes, & hac fide, uitam ex eius carne haurientes: ex diametro repugnat eorum doctrinae, qua dicunt, nos per cinnam realiter manducare carnem Christi, aut Chriuum per coenam se nobis realiter exhibere. Si enim solum per fidem, ergo non per coenam. Patet haec consequentia, quia fides non

est coena de qua loquimur, nec coena est fides and quidem fides est, res quaedam spiritalis animae, & quaedam eius spiritalis affectio, actus uel habitus, de qua in Maadripartita iustitia, multa diximus: coena uero de qua agiamus , est res externa sensibilis, & quoddam fidei sacrame tuni. Mario, quia dum aduersarij dicunt noS per c nam realiter manducare carne Christi, hoc ita declarant ut manifeste doceant nos non per coenam, sed in coena manducare Christi carnem .um hoc tamen, statim plura iaDeclinant etiam aduersarii ita dicentes, ad Iudaisma. Patet intellectui, δe sinisui communi omnium . Non enim ponunt in nostra religione Christiana alium modum re liter manducandi carnem Christi propriam, nisi eum δε-lum, qui est per fidem : ut dum in mortem Christi crediamus, hac ipsa fide , uitam cx carne Christi pro nobis obla . ta , haurimus. Hic autem modus manducandi realiter carnem Christi per fidem, fuit etiam olim in ueteri testamen to apud Iudaeos, ante aduentum Saluatoris nostri in naui dum per carnis assumptionem : nisi quod nos Christiani fide explicita credimus in carnem Christi pro nobis obi tam , Iudaei autem, eo tempore fide explicita uel implicia

128쪽

ta crodebant in carnem Christi pro nobila offerendam. Inimo etiam & iste modus manducandi realiter cainein Christi per fidem, fuit semper in uiris iustis ab initio mu di, saltem post peccatum. Sic Abraham exultauit ut ul-GIGn. g. deret diem Christi, uidit, de gauisus est. Ad Iudaismum eroo fugiunt aduersarii, dum ita docent . Ad idem est contra aduersarios, quod dicentes hunc tantum modum manducandi realiter carnem Christi, este in Ecclesia Christiana, simul dicunt eo ipso, nos Christianos non manducare realiter carnem Christi per coenam, sed manducare camem Christi realiter in coena. Probatur, quia ut dicunt sese declarantes, non per coenam sed per fidem, caminem Christi tangimus', & ab illa uitam haurimus: unde iam non per coenam, sed in coena, per fide, carnem Christi secuncium eos manducamus. Hoc autem ipsum contingebat Iudaeis comedentibus agnu paschalem, aut manna , de quibus non est dubium, quin agnum paschalem aut manna comedentes, & ad significatum earum rerum Christum, mentem eleuantes & in mortem eius futuram ct dentes , hac fide, ex carne Christi uitam haurirent, & ca nem Christi isto modo per fidem realiter manducarent.

Nunquid per agnum illum aut per Manna Nunquid per manducationem illius agni aut Mannae Absit . intomodo igitur non per esum agni aut Mannae, sed in illo esu, per fidem. Ad Iudaismum ergo declinant aduersarii eo quod, quantum ad realemimanducationem carnis Christi , aequalem faciunt nostram coenam Christianam Euch ristiae, cum coena Iudaica agni Paschalis typici . Repugnant ergo aduersarii sibi ipsis, quia dum dicunt nos per coenam realiter carnem Christi manducare , aut per coenam Christum se nobis realiter exhibere,aut per cinnam Christum se nobis realiter distribuere, id tali modo declarant, ut dicant nihil horum Christum facere realiter per coenam, sed haec ipsum realiter facere in coenam, per fidem . Falsa docent, sibimetipsis repugnant, res & uerntates Christianas aequant figuris & umbris Iudaicis, ideo eos auersamur . Habemus nostram coenam Christianam

prauhantem in infinitum supra coena Iudaicam, in quaec

129쪽

De Caena, Calce Domini

perquam realiter manducamus carnem Christi, eam fi de & ore percipientes, Abeant, qui aliud docent; an thema sint, uel potius conuertantur,&nobiscum exsa isto Euangelio, sanctisque patribus sapiant; quod ex co de optamus, & precamur ut Deus Opi. max. faxix.

ponitur

corporri et

Conclusio tertia, qua ctrictum, ei que proprium corpus, diuino Eucharinia sacramento inesse recte affirmatur, probanda des mitur, criptorumq; catholicorum dictis araruitur. CAP. XII. Ertia conclusio de existentia corporis Christi in Eucharistia sacratissima, quam superius posuimus, ita habet, Corpus Christi est in sacramento Eucharistiae percon ersione, seu transsubstatiationem substantiae panis in. ipsum . Haec conclusio supral praevi tantem conclusionem , addit modum quendam . Verbi gratia, Duximus& probauimus in praecedente conclusione x circa illam,iquod postquam sacerdos cuna.intentione consecra G, si cepanem & uinum, quod olivit Deo in altari, di cit aerbae consecrationisi, statimeo instantet ponuntur u .re ,rcaliter, atque substantialiten corpus &sanguis Cesiasti sub speciebus panisi Meses.. Haec: est ueritas 3Cdoctrina catholica praecedentis conclusionis. Haec autem conclusio, praesens addit super hoc , modum mendam p quia declaradrcorpus & sanguinem Christi per confrurationem poni sub speciebus panis de uini, sic uidelicet, non quasi silinantia panis aut uini ibi remaneadsimul crura. corpore & languinoe

Domini, sed quia simul tempore dum sal antia corporis sanguinis Christi sub accidentibu&panis & uini ponitur,. substantia panis & uini inde abiicitur, expellitur, aut .. mouetur , remanentibus panis 3cuini accidentibus Disibinoilibus. Vnde ista tasti filio corporis di sanguinis Chiusti sub peciebus patris & hini, dicitur Mestremisissistantiatio: iquia e 1ellit cistantiam, panis:&uintde sub silixaccidet tibus propriis , de constituit aut ponit sub illisi substantiam corporis re finguinis. risti . Nequer refert, iquod lueo uoc Trauiuubstantiatio, sit nouaatrecentis uel qua .

130쪽

dringentis annis exorta ; cum aliae uoces aequival sint antiquissimae , uti constabit ex dicendis: & ctura etiam haec vox licὰt noua, maxime tamen conueniat ipsi rei. Ad huius conciussionis praesentis probationem, facit pri- bulo, trafimum conclusio praecedens, & cius ueritas, simul cum uerbis diuinis in sancto Euangelio rvertis, & modo loquendi quem seruauit Dominus, hoc diuinum 9cramentum suis Apostolis tradens . Dum enim coenaret Christus cum 1β' duodecim discipulis, accepit panem, benedixit, stegit, &cum discipulis tradidisset, dixit, Hoc est corpus meum. Ecce panem accepit de mensa, panemque benedixit ; sed . corpus suum dedit. Vnde non dubium, quin dum dedit,

panem in corpus suum mutauit, aut mutauerit. Accedit

his, quod cibum hunc diuinum porrigens Apostolis, non dixit Christus, In hoc est corpus meum. tunc enim mani feste indicaret ibi simul esse & panem: Sed dixit, Hoc est corpus meum . significans substantiam panis iam abiisse, recessisse, & ibi non esse. iΑd idem secundo est , ea communis doctrina omnium

sanctorum patrum etiami antiquissimorum, Paulo ante, conus f idest, ad conclusione praecedentem in uerbis eorum posita, qua, urarissimus, munus dicunt, panem ει uintilia, quae DO-mino in altari de suis donis offerimus, Domini uerbo per Isacerdotem dicto, benedictione, prece, aut consecratione interposita, in corpus & sanguinem Christi commutari, aut conuerti, inii sunt ij patres antiqui, ita dicentes λ Ire- taneus, Cyprianus, Gregorius Nyssenus, Eusebius Emisi nus, Damascenus, Chrysost. Theophylactus, Ambrosius,

Natu, quos memorauimus, quorum Fe test pnia iam superius adduximus. In uniuersum autem, dum aliqua substantia mutatur, commutatur, aut conuertitur in alia, uel dum ex aliqua substantia sit alia, illa ex qua fit mut tio, uel conuersio, non manet. Exempla sunt manifestaru peneinfinita, in omnibus mutationibus, commutati nibus , uel conuersionibus naturalibus substantialibus, clementorum aut elementatoriim, simplicium aut mistorum Mando eniam aqua mutatur aut conuertitur in aerem, profecto non manet aqua; & quando alimentumconvcrri ἀ

SEARCH

MENU NAVIGATION