장음표시 사용
141쪽
libet cre turam cra Vrteire in
raliter quodlibet creatum in creaturam quamlibet potest conuerti diuina potestate. Probatur, coia cum quaelibet creatura aeque est in plena potestate Dei quantum a esse & non esse, potest Deus quamlibet creaturam annihilare, N aduocatam desitionem alterius cuiuscunque producere : similiter potest quamlibet creaturam conseruare ad desitionem alterius. od cum facit, creaturam quae desinit, in eam quam sic conseruat uel producit, conue tit . Nec tamen propter talem conuersionem unum fit retia quum, Hoc est, Si corpus conuertitur in spiritum, non ideo corpus sit spiritus: neque materia fit forma, si in se mam conuerteretur: nec substantia accidens, uel e comuerso: cum conuerti unu in aliud, non est unum fieri aliud sed est, uni desinenti succedere aliud: licet in casu ex compore fiat spiritus, & ex materia fiat forma: quod nihil aliud est dictu, nisi quod desinenti corpori succedit spiriatus. Sicut in generatione naturali ignis ex aere, aer non sit ignis, nec forma aeris fit forma ignis, sed forma aeris corrumpitur, & producitur in eadem materia serma ignis: quod est conuerti aerem in ignem, siue formam aeris informam ignis. Sic ergo, post horum omnium consider tionem, quia praedicti sancti patres antiqui hanc conuersionem de qua agimus, praedicant atque commendant, non tanquam naturalem sed tanquam supernaturalem, & eam in Deum auctorem specialissimo modo reserunt: quia i super ea, omnibus modis praedictis, a naturalibus conue sionibus disteri: iure optimo, peculiari uocabulo dicta est, transsubstantiatio. Utpote quod tota substantia panis &uini, conuertatur in totam substantiam corporis & sanguianis Christi, modo exposito; & non sola materia in solam materiam, nec sola forma in solam so M. Augustinus super Genesim, & Boethius in lib. de duabus naturis,& Durandus, lib. .sent. negant quodlibet poste conuerti in quodlibet: sed notum est, quod alio modo a
142쪽
concilium Later . . Concilium Lateranense sub Innocentio tertio celebratum, secundum hanc uer m & catholicam theologiam ita definiuit, Vna est fidelium uniuersalis Ecclesia, extra quam ι. irini. nullus omnino saluatur ; in qua idem ipse sacerdos & Δ- ωr.crificium I. . ., Christus, & cuius corpus & sanguis in sacramento altaris sub speciebus panis & uini ueraciter continetur : transubstantiatis pane in corpus, & uino in sanguinem, potestate diuina: ut ad perficiendum mysterium unitatis, accipiamus ipsi de suo, quod accepit ipse de nustro. Ecce sacrum concilium iam a multis annis usum fuit hoc uocabulo, transsubstantiatio, pro ea conuersione, qua
panis & uinum in corpus di sanguine Christi conuertuntur. Maginer sent..'adagister sententiarum primum auctoritatibus probauit, ueranti corpus Christi esse in altari ,& in id pane conuerti . Deinde uero ita prosequitur ad proposituna. Si a dist. D. tem quaeritur, qualis sit illa conuersio, an formalis, an su stantialis, an alterius generis ξ definire non sufficio. Fo malem tamen non esse cognosco: quia species rerum quae
antemerant, remanent, & sapor, & pondus. inlibusdam esse uidetur substantialis, dicentibus sic substantiam co uerti in substantiam, ut haec essentialiter fiat illa. Cui se sit praemissae auctoritates consentire uidentur. Haec ille. Ecce secundum Magistrum, substantialis est haec conuersio, & substantia conuertitur in substantiam, idest, se stantia panis & uini, in substantiam corporis & sanguinis Christi. Est igitur transsubstantiatio, quocunque nomia
Idem Magister opponens contra se, & Bluens, deci' at ores ia magis materiam, dicens, Sed huic sententiae sic opponitur ab aliis, Si substantia panis, inquiunt, uel uinta conuertiatur substantialiter in corpus uel sanguinem Christi: quotidie fit aliqua substantia corpus uel sanguis Christi, quae
143쪽
ante non erat corpus: & hodie est aliquid corpus Christi, quod heri non erat: & quotidie augetur corpus Christi , atque formatur de materia, de qua in conceptione non fuit factum .io uibus hoc hiodo respondeii potest. Quia non ca ratione dicitur corpus Christi confici uerbo,ccese sti, quod ipsum corpus in conceptu Virginis formatum deinceps formetur : sed quia substantia panis uel uini, quae non suerat corpus Christi uel sanguis, uerbo coelesti fit cor pus & sanguis. Et ideo sacerdoteS dicuntur conficere compus Christi & sanguinem : quia corum ministerio substantia panis fit caro, & substantia uini fit sanguis christi: nec tamen aliquid additur corpori uel sanguini, nec augetur corpus Christi uel sanguis. Haec ille. Ergo substantialis est haec conuersio, & nihil valet obiectio in contrarium.. Idcin auctor declarando magis , dicit , Si uero quan is modum, quo id fieri possit, breuiter resipondeo, Myste rium fidei credi salubriter potest, inuestigari salubriter non potest. Quod ergo corpus Christi, panis mutatione in id ζ non'augmentatur, nec sanguis ex uini conuersiose, eius uoluntati & potentiae adscribatur, qui idem corpus de Virgine eduxit. Fit ergo substantia illa ista, sine eius au mento . Nec tamen concedunt quidam, quod substantia
panis aliquando sit caro Christi, & si fiat caro Christi: si cui farina facta est panis, & aqua facta est uinum; nec tamen dicitur farina est panis, & aqua est uinum. Alii uero concedunt, illud, quod crat panis uel uinum, post consecrationem esse corpus S sanguinem : non tamen sinuitur ,
panis est caro Christi, uel uinum est sanguis. Milasi stantia panis ubi uini, postquam facta est caro Christi uessanguis, non est substantia panis uel uini, sed caro &fan- guis. Idem distinguendum uidetur, cum dicitur, substantia panis ueI id quod erat substantia panis, modo est co pus Christi. Manens enim panis non est corpus Christi: seclinutata in id quod facta est, est corpus Christi. Nec dicimus substantiam panis uel uini materiam esse corporis uessanguinis Domini; quia non de ea ut de materiae, forma
tur corpus; sed ipsa formatur in illud, & efficitur illud
144쪽
Idem Magister clarius explicans hanc ueritatem, ait, , inlidam uero dicunt conuersionem illam este intelligei ad , ut sub illis accidentibus , sub quibus erat prius su stantia panis & uini, post conuersionem sit substantia cor--ie poris & sanguinis. Sic tamen, ut non eis efficiatur . Et sic . , asserunt dictum panem transire in corpus Christi, quia ubi
erat panis, nunc esticorpus Christi. Ruod si est , quid e go fit de substantia panis de uini λ Illi dicunt uel in praei
centem materiam resolui, uel in nihilum redigi. Haec ille QSi secundum hanc sententiam potius , aduersias errorem eorun ., qui dicerent , ibidem substantiam panis & uini remanete simul cuin corpore dc sanguine Domini , dicit e presia . Sed qhod non sit ibi substantia, nisi corpus Christita sanguis, ex pradictis de subditis apertu ostenditur. Ait enim Ambrosius, Panem istum, quem sumimus in mysterio, illum 'intelligo utique, qui manu sancti Spiritus Q I. d. s, matus estin utero Virgiliis, de igne passionis decoctus in cramen. ara crucis Q Panis enim Angelorum factus est cibus hominum.'Haec ille P. T . I e. omisHanc eandem doctrinam tenuerunt semper omneS dO- q, .ctores catholici , quotquot post Magistrum sententiarum scripserunt Iqua omnes dicunt, silinanti .panis de uini conuerti in substantiam corporis dc sanguinis Christi ; da hanc conuersionem asserunt esse substantialem, atque ilia Iam appellam, transsiabstantiationem M ... L I
S .Thomas asseruit , piod in hoc sacramento non renaM par. 7.net substantia panis de uini post consecrationem: quod de probat. Ipseque auctor sanctus aduersus eos, qui olim a te huius ueritatis plenam cognitionem posuerant post consecrationem substantiam panis Sc uini in hoc sacramento remanere, dicit palam, Sest haec positio stare non potest, 'Primo quidem, quia por hanc positionem tolliturrueritas. huius sacramenti, ad quam pertinet, ut veru corpus Christi in hoc sacramento existat: quod quidem non est ante consecratio mymon autem aliquid potest cile alicubi
145쪽
ubi prius non erat, nisi uel per loci mutationem, uel per e alterius conuersionem in ipsum, Sicut in domo aliqua de R. . - iis nouo incipit esse ignis, aut quia illhuc desertur, aut ibi g ibi pe- neratur. Manifestum est autem, quod corpus Christi non
erat, incipit esse in hoc sacramento per motum localem, Primo quidem, quia sequeretur qu6d desineret esse in coelo: non enim quod localiter mouetur, peruenit de nouo ad alique locum, nisi deserat priorem . Secundo, quia omne corinis localiter motum , pertransit omnia media, quod hic dici non potest. Tertio, quia impossibile est, quod unus m tus eiusdem corporis localiter moti, terminetur simul ad
diuersa locar cum tamen in pluribus locis corpus Christi sub hoc sacramento simul esse incipiat. Et ideo relinquia tur , quod non possit aliter corpus Christi incipere esse de nouo in hoc sacramento, nisi per conuersionem substantiae panis in ipsum. Miod autem conuertitur in aliquid, facta conuersione non manet. Vnde relinquitur, quod salua' ueritate huius sacramenti, substantia panis post consecrationem remanere non possit. Secundo, quia haec positio contrariatur formae huius sacramenti, in qua dicitur, Hoc est corpus meum; quod non esset uerum , si subsantia panis ibi remaneret . nunquam enim substantia panis est co pus Christi. Sed potius esset dicendum, Hic est corpus meum. Tertio, quia contrariatur uenerationi huius sacramenti, si aliqua substantia creata esset ibi, quaenon pos' set adoratione latriae adorari. Mario, quia contrariatur ritui Ecclesiae, secundum quem post corporalem cibum non licet sumere corpus Christi: cum tamen post unam hostiam consecratam liceat sumerealiam. Vnde haec positio uitanda est tanquam haeretica. Haec ille. Ecce substantia panis & uini conuertitur in substantiam corporis & sanguinis Christi, & non manet in sacramento post cons
Idem auctor paulo post, probat quod licut agens nat
rate non possit facere conuersionem nisi rinalem, quae est secundum transmutationem solius mimae': Deus tam potest facere conuersionem secundum totam substantiam ,
de illam facit in hoc sacramento, quae potest, i transsub,
146쪽
stantiatio. Dicit nanque, Manisiniim est enim, quod omne agens agit inquantum est actu. quodlibet autem agens creatum,cst determinatum in suo actu, cum sit determinΡti generis & speciei: & ideo cuiuslibet agentis creati actio
sertur super aliquem determinatum actum, Determinatio autem cuiuslibet rei in esse actuali, est per eius formam Vnde nullum agens naturale seu creatum, potest agere nisi is ad immutationem sormae: & propter hoc omnis conuersio turale νόe
quae fit secundum leges naturae, est sermalis. Sed Deus actus infinitus, ut in prima parte habitum est, unde eius actio se extendit ad totam naturam entis. Non igitur so- pia s. Ium potest perficere conuersionem formalem, ut scilicet squam diueris formae sibi in eodem subiecto succedant; sed conuersionem totius entis, ut scilicet tota substantia huius Guim conuertatur in totam iubstantiam illius. Et hoc agitur diuina uirtute in hoc sacramento: Nam tota substantia panis conuertitur in totam iubstantiam corporis Christi;& - substantia uini, in totam substantia sanguinis Christi. Vnde haec conuersio non est formalis, sed Qbstantialis: nec continetur inter species motus naturalis, sed pr prio nomine potest dici transsubstantiatio. Haec ille
Scotus eodem modo determinat hanc ueritatem. Pr Don.
bat enim ex Ambrosio, quod cum Deus possit dare nouas naturas rebus, quae prius non erant, potuit & mutare naturam in naturam, S per consequens, transsubstantiare
Addit, quod haec est coueniens ratio huius nominis, traia substantiatio: quod est, transitio totalis substantiae in Q tilia
stantiam . Addit his, quod possibile est huic rationi nominis , aliquid subesse, & quod hoc non est possibile alicui
uirtuti activae nisi diuinae immediate. Ostendit haec omnia , sed omittimus suas ostensiones, breuitatis causa. Sufficit quod in potentia Dei est omnis creatura I& quantum ad totum esse, & quantum ad totum non esse . Hinc enim fit, ut quodlibet creatum positi conuerti in quodlibet, petrandem rationem; quia utrunque extremum in creaturis
subest potentiae diuinae, & quantum ad totale esse, &qua tum ad totale non esse Mouet quaestionem , Vtrum panis ἔπι-
conuertatur in corpu&Christi in Eucharistia Z Respondet
147쪽
quod non manet panis, nec annihilatur , nec tetauitur in materiam primam, sed conuertitur in corpus Christi. i Ibique adducit multa, quibus hanc demonstrat ueritatem:
ex diuo Ambrosio, ex cap. Ad abolendam. extra de ham elicis . ex cap. Firmiter . extra. de summa Trini.& de catholica. a . i. Ca a a i a L Biel.
Gabiles Biel, tum in Iocis comnumibin libri quarti sensetentiarum, tum in suo opere nunquam satis laudato suprecanonem Missae, idem tenet omnino, confitetur, & do' cet: pro quo adducit determinationem Ecclesiae in capitulo , Firmiter. de summa Trinit. & fide catholica. atque dociorum sanctorum auctoritates, Eusebii Enaissent, Ambrosii, Auginini, Hugonis, in De sacramentis . Post hanc determinationem idem auctor ita subiungit, ut xxactius& suam mentem, & nostram hanc catholicam ueritatem declaret. Mita ergo, inquit, ex determinatione Ecclesiae
conformiter ad sanctorum auctoritates credendum est corpus Christi in sacramento esse per coimersionem panis ipsum ; uidendum, quomodo intelligenda sit ipsa conue so . Vbi tria sunt perquirenda, Primum, quid sit conuersio. Secundo, quid in quid conuerti possit. Tertio, qua Φecie conuersionis panis in corpus Christi conuertatur. QSoad primum, notat quod conuersio, quae est transitio unius in aliud, duo dicit: scilicet desitionem alicuius rei,& successionem alterius . Tunc conuersionem describens , ita dicit, Est ergo conuersio, successio entitatis positiuae ad entitatem positivam desinentem. oad secundum ita praemittit, Tunc res aliqua conuerti potest in aliam, dum utraque est in potestate agentis, quantum ad esse uel conseruari & non esse, simpliciter uel secundum quid . Deinde ita determinat, Non solum corpus in corpus, aut
substantia in substantia, seu accidens in accidens: sed spiritus in spiritum, & corpus in spiritum, & spiritus in i stantiam corporalem, substantia in accidens, & accidenSin substantiam , & generaliter quodlibet creatum, in crea turam quamlibet potestconuerti diuitia potestate .
148쪽
. Idem auctor quoad tertium, qua uidelicet specie con- IMI..uersionis panis conuertatur in corpus Christi: ut id decla ret, notat in primis, multipliciter accipi, tam a Philoso pho, quam a sanctis Patribus: & posse acceptiones has
omnes reduci ad tres. Quia uno modo potest accipi mu- multu in ratio large, siue communissime: de sic accipiendo , mutari, est rem incipere uel desinere esse, aut se habere aliqua--r.
liter posterius qualiter se non habuit prius , instantanee uessuccessive; & sic est genus ad motum & conuersione: quia motus dicit successionem, & conuersio desitionem consuersi, quae non importat mutatio, in specie.' Similiter sie accipiendo mutationem, seu mutari, est genus ad creati nem & annihilationem, & alterationem: quia in genere importat, quicquid illi termini important in specie . Alio GH- x. modo mutatio seu mutari accipitur stricte, pro receptione alleuius sermae substiuatialis uel accidentalis de novo, uolpro dimissione talis formae praehabitae, instantanea uel suc- cessiva. Et illo modo materia prima si fuisset creata sub M forma, idest, simul creata cu sorma, in instanti, suae cre tionis sublet mutata; quia in illo instanti recepisset formam, quam ante hoc instans non habuisset. Tertio modo Graiis i accipitur mutatio seu mutari, strictissime, & sic accipiendo, mutari, est subiectum praesuppositum recipere formam uel locum prius non habitam uel habitum, uel talem perdore , instatanee uel successive et Et sic accipitur, octauo Physicorum, ubi innuitur, quod mutari, est rem aliter se habere prius 8c posterius. Ex illo patet quod conuersio non est mutatio, secundo uel tertio modis, saltem non oportet: sed tantum, primo modo: quia quod his duobus ultimis modis mutatur, non desinit; quod autem conitertitur, desinit esse. Haec ipse doctor fatis explanavit. - Idem auctor, ut ostenderet, quomodo se habeat con- rbiae uersio ad transsubstantiationem, aduertit, quod est com siura uersio qtiaedam iraturalis, quaedam supernaturalis . Naturalis est, quae fit a principiis naturae praesupposito subiecto
utrique termino: ut est conuersio aeris in ignem. Super- . a:
naturalis est, quaesit actione diuina speciali praeter ordinem naturae. Et ista, silit inter terminos substantiales, di
149쪽
transsubstantiatio . Si inter terminos accidentales ,
ii in posset dici transaccidentatio. Si inter terminum a quo ciua ni substantia, N ad quem, qui est accidens, possetis sei circumlocutive dici, transsubstantiae accidentatio. Post dritati . haec idem auctor de transsubstantiationis descriptione ita DV ρι- dicit, Potest autem transsubstantiatio ad propositum sieptio traf describi, est conuersio substantiae totius in substantiam non habentem communem materiam cum priore. Hac descriptione posita , discurrit idem auctor per omnes eius particulas: & prosecto satis ostendit eam esse bonam, de ob id ab omnibus recipiendam . Tandem sic concludit te proposuerat discutiendum, Ex his, inquit, euilis eis se transsubstantiatio , est species conuersionis uer, is supernaturalis, & per consequens species conuersionis in Fupςας . genere. Patet quod nulla potentia naturalis potest in trans Nulla ρο- substantiationem et quia nulla habet in sua potestate totam substantiam compositam, quantum ad materiam & se ijs fale mam , cum materia naturalis, sit ingenerabilis & incorruta resub ptibilis; neque substantiam simplicem ut Qrmam, nisi mediante subiecto communi urrique termino trasmutationis; sed ubi manet materia communis, ibi non est transiuina tiatio, ut patuit. Haec illo. Ita sua tria proposita dete minauit doctor hic catholicus uere, docte,& catholice et explicando materiam, & concludendo ueritatem. Iam ex dictis palam est omnibus, ut arbitror, nihil ultra fecisse doctores scholasticos posteriores, supra illos doct Fbactis 'patres antiquos, nisi quod eorum sententiam pros Hirb., quuti suiu, illam declaiarunt, suis declarationibus ill lini in hac straturit, & prout i ossibile ipsis fuit, reduxerunt ad me
tu ara. Vςrbi gratia, dixerimi primi patres, Deum Optia
mat supra Ma imum sua infinita uirtute per consecrationem fistriam sacerdotis, in uerbo Christi mutare, com mutare, transse , aut conitertere substantiam panis, S uini . illa Ham ς ri4 S sanguinis Christi rhaeemit fides, - λεμ N GOctrina salutaris, iuxta uerbum Domini, Hoc est co mutarii. pus meum. Hoc facite in meam commemorationem, &C. Supra hanc nihil addiderunt posteriores, nisi quod naturaui huius mutationis seu conuersionis inquirentes , omnea
150쪽
atationes, omnesque conuersiones siue etiam modos eata rum percurrerunt: hanc ab aliis distinxerunt, speciem eius inuenerunt, & nomen quo ipsam rem ostenderent, ei im- posuerunt. Videlicet ut haec conuersio dicatur, transsu
stantiatio: quia uidelicet est conuersio substantiae panis Muini in substantiam corporis & sanguinis Christi: & non
est conuersio secundum accidentia, quia accidentia manent , ergo est secundum substantiam,'non est conuersio naturalis in qua fit mutatio solum secundum formam, m nente subiecto seu materia sub utroque termino conue sionis, quia nihil accrescit Christo ex omnibus quae fuerunt panis: ergo est conuersio supernaturalis, in qua tota substantia conuertitur in totam substantiam . Id etiam
maxime declarantes quod & si tota illa substantia panis &uini desinat esse in se, ita ut nihil eius remaneat secundum esse quo Γ habuit in pane& uino, non tamen ullo modo annihilatur, nec in materiam resoluitur primam, aut praeiacentem . Miare sic Maia Deus conuertens, non intendit annihilare nec resoluere in praeiacentem materiam, sed conuertere in aliam substantiam: unde non annihilat nequc resbluit, sed conuertit. Desinit ne esse illa panis Se uini substantia Z Desinit quidem esse in se, quia re uera non ,
est in se, ut bene notauit S .Thomas: non tamen annihil s. rba.
tur, quia non desinit esse per annihil ationem, sed desinit esse per conuersionem . Idem Scotus in quarto libro sentarentiarum; idem Gabriel super Canonem Missae, idemque omnes alii literis prodiderunt. Durandus conuenit cum aliis patribus in eo, quod hic ponit quidem conuersionem Gorula substantia panis & uini, in substantiam corporis & sangui s i. nis Christi: & eam quidem non accidentalem, sed substan- quis d. tialem . Mia uero ad pauca respiciens, existimauit hanc
conuersionem esse admodum naturalium conuersionu su
stantiarum in alias substantias: iudicauit manere in hoc diuino sacramento materiam propriam, quae fuit panis, non propria forma panis informatam, nec sine serma reliactam , nec ad aliam formam extraneam mutatam, sed ab ipso Christo Domino nostro assumptam, corpori suo uni-