장음표시 사용
201쪽
Ioannes Echius. Ru ardus Tapper.
Manislaus Hostus Cardinalis amplisiimus. a ria Durandus a Sancto Portiano. tu i . Nostram coenam dominicam , esse secivium Chrio Saluatoris nonii inRitiitionem demonstratiur,inexplicantur quasi per anace-phauosim eius praerogatiuae L proprietates , ac excellentiae , signia fatis , uocata complentia , debita adoratio. , o permamens Oenam ergo fiostram nos Christiani Catho lici habemus ex Christi institutione, di secundum illam. Ipse enim Ses tornoster, Pridie quam pateretur. cccnans cumrdu
decim discipulis suis , accepit panem, &benedixit, ac fregit, dedit Ne illis, & ait, Accipite & comedite, Hoc est corpus meum. Et accipiens calicem, gratias igit , & dedit illis, dicens, Bibite ex hoc omnes, Hic est clatim sanguis meus n9ui restamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum .i Ecce primam huius diuinae celebrationem, ab ipso uidelicet Saluatore nostro , sed quod uere narrat Euangelista Ma Nari; i . x concord Ut alii Euangelistae, qui de hacasacra ea 11. ccena loquuntur exprestius, ut Marcus, & Lucas . Vnde prosecto panem accepit, panemque benedixit, sed corpus Schola uniuersa Christiana Alexander de Ales.
Gabriel Biel. Thomas ab Argentina. MarsiliuS. Alsonsus Castrensis. Ioannes Cocleus. Vniuersitas Coloniensis Vniuersitas Louanici sis. . Tridcntinum Concilium uniuersale
202쪽
suum dedit, dicens, Hoc est corpuς meum. Similiter &calicem accepit, uini quidem adhuc non consecrati, gratias egit, & sanguinem suum dedit, dicens, Hic est enim sanguis meus, &c. Verba uerissima sunt Christi ueracissimi & potentissimi; non licet negare , nec licet dubitare de ueritate eorum. Ita Christus ipse, Deus & Homo, priamus celebrauit hanc nostram coenam sarictissimam, ipse
conuiua& conuiuium , atque sic celebrando instituit, secitque hanc rem nullis retro saeculis visam, uere memoria omnium mirabilium suorum. Maae res sacratisi ima , ne Hisset horaria, eadem nocte orta & eadem nocte finita, ad horam concessa , N in eadem hora sublata, ipsemet auctor omnium bonoru Christus, totius generis humani creator ,
N redemptor, simul instituens celebrationem huius sacrae coenae permanetcm in sancta Ecclesia sua Christiana, dixit statim Apostolis, & in eis, suis in sacerdotio successoribus, Hoc facite sit meam commemorationem. Quid est illud, L. . , ,.
Hoc λ Absq; dubio est, id totum, quod Christus tunc fecit, facies, dicens .fin illud tactum mirabile. Hinc est, quost
nos huius eius uorbi& mandati memores, panem accipimus, bc dicimus , consecramus uerbis suis, & corpus eius damus ac sumimus .
Praerogatiuae autem huius nostrae sacrae ccenae dominicae,. priscam
quas ipsa habet eleuata supra id quod apparet sensibus, eae sunt potissimae, ad quaedam genera, seu ad quasdam . r. '
species reductae, significatio, continentia realis, ratio ado rationis, seu adoratio debita, & permanens sanctitas. Significat enim Ch istum pro nobis oblatum, passum, mor tuum, ut demonstrauit conclusio prima: Continet ipsum eundem Christum, uere, rcaliter, ac praesentialiter, ut demonstrauit conclusio secunda': est adoranda, ueneranda, seu honoranda suo modo, ut demonstrauit conclusio qua ta: est permanens in sua significatione, continentia , &sanctitate, ut demonstrauit conclusio quinta: atque non. continet stibstantiam panis nec uini, ut demonstrauit com elusio tertia. Talem habemus, talem corde credimus ad iustitiam, cit emore confitemur ad salutem, ratemque toto nixu de
203쪽
omnibus uiribus praedicamus nostram coenam dominicam rnihil prorsus noui addentes . nihil immutantes. Sed prosecto omnia de ea tenentes, credentes, confitentes, & praedicantes , quae de ea tenuerunt, crediderunt, confessi sunt,&praedicauerut sancti patres iam inde ab exordio nascenistis Ecclesiiae Christianae, usque ad nos, per tempora omnia interlabentia . Constat hoc per ea patrum testimonia , exempla, & instituta , quae adduximus ad singulas conclusiones, dum eas ratas, uerasque esse demonstrauimus. , Sic habemus nostram cunam, ex magno admodum De dono, significativam & contentitiam eius quod significat , sanctam Sc sanctificantem, uenerandam & honorandam inon egenam nec inficinam, ut coenam Mosis, sed ditissima, firmi stimam, potentissimam, solidam, ut coenam Christi. Aduersariorum, nempe Catani, Buceri, Melanchthonuque opinniones refelluntur, atque improbantur. CAP. XXI.
Aleat Caluiniis, qui sibimetipsi repugnatis &contra Christum agens, docet hanc sacram coenam Christianam esse egenam 3c infirmi. solum significantem, & non continentem corpus aut sanguinem Christi; figuram, signum, seu imaginem coenae ueri agni, non autem realem coenam agni ipsius. Contra Christu absque dubio agit Caluinus, Christus enim dicit, Hoc est corpus meus. Hic est sanguis meus . Caluinus uero, Hoc non est corpus Christi, sed est figura corporis Christi. Hic non eshsanguis Christi, sed est figura sanguinis Christi. Ita Caluinus aduersatur, inque impiam prorsus miser estertur audaciam, quasi ipse certiorem melioremque contineat de corpore & sanguine Christi cognitionem quam Christus ipse; aut quasi Christus, qui ueritas est, uoluisset mentiri seu nos decipere, & Caluinus uelit nos a mendacio & impos ra liberare. Valeat igitur Caluinus, Christo absolutissimaeque ueritati repugnans, nostramque coenam dominicam faciens atheam, & atheismos impie introducens.
Procul a fidelium coetu Caluinus absit qui sibimetipsi
204쪽
repugnans, dicit, nostrant coenam solum significare & non
continere Christum, ac negat eam aut Deum per eam, ta
qua ex opere operato operari aliquid boni, aut sanctitatis, aut gratiae : de tamen simul addit, Christum se realitor per coetiae comunionem exhibere, atq; se Christam per coenam .realiter distribuere. Haec enim inter se non cohaerent sed repugnat. Si nanque Christus in nostra coena non contin tur, nec per illam in nobis tanquam ex opere operato qui
quam boni operatur, gratiae, aut sanctitatis, sed totum est secundum quod ab ipsi per fidem, charitatem, aut .etiam
alias uirtutes tanquam ex opere operantis haurimus: iana,
profecto nec ipse per coenae communionem nobis se exhiabet , nec per coenam nobis sese distribuit. Cur ita ita eodem modo & in eodem gradu bonorum, gratiae aut in Gitatis, se nobis distribueret &se nobis exhiberet, ubiacunque, quandocunque, & quotiescunque, eandem fidem. eandem charitatem, & easdem uirtutes in actu haber mus, manducantes aut bibentes aliquid aliud propter ipsum. Vnde hoc non est manducare Christum per coenaim , sed est manducare Christum per fidem, charitate, aut ui tutes alias. Similiter nec hoc est, Christum se nobis exhia here aut distribuere per coenam; sed hoc est, Christum se nobis exhibere aut distribuere per fidem, charitatem uel res huiusmodi. Et ut iam diximus, atque constat, hoc
non est, Christum se nobis exhibere aut distribuere per cc nam, sed Christum se nobis exhibere aut distribuere per Mdem, in coena. Verba igitur Caluini mutuo dissidetit, adebui uere Caluinum Caluino repugnare, dicere possimus. Eius nanque uerba dicunt, Christum realiter exhibere se per coenae communionem, atque Christum per coenam se
realiter distribuere: doctrina autem sua dicit, quod non per coenam, sed per fidem, in coena, Christus distribuitti exhibet sese. Nugae istae sunt& illufiones, quibus infirmiores, lacrarumque expertes literarum tanquam a prae
stigiatore decipiuntur. Si Caluinus dixisset, aut quod Christus continetur realiter & praesentialiter in coena sacra, aut saltem quod per illam tanquam ex opere operato operatur aliquid tam ,
205쪽
gratiae uel sanctitatis, praeter id quod praestat per fidem,
charitatem, aut alias uirtutes: staret uerbum eius, quo ducit, Christum se realiter exhibere per canae communi nem , & se realiter distribuere per coenam. Cum autem neget utrunque, nullo modo subsistit perstatque uerbum ipsius, sed ruit, a suo auctore, repugnantia dicente evulsit. Abeat etiam de Bucerus, in eo quod dicit, nostiam coenam continere Christum solummodo in tempore sua ptionis, tanquam non alatea , tanquam non postea . Erraticia ina in eo multipliciter. Primum, contra fidem uniuersalem omnium Christianorum fidelium , & totius Ecclesiae Dei . Secundo, contra totam theologiam, quam hactenus habuimus fideles, theologizantes de Deo & rebus diui nis. Tortio, contra totam Philo phiam naturalem agem tem de causis atque effectibus. Onutiamus cuncta1alia, gratia breuitatis. De hoc solo agamus, uel ad minimum. Cum sacra Eucharistia non sit talis.per sumptionem aut communionem, sed per consecrationem a Sacerdote in
uerbis Domini: qui fieri potest, ut ipsa dicatur non esie talis , ut non habere suam sanctitatem, nisi communionis aut sumptionis tempore e Midem nulla est ratio, qua ita dici possit. Clamat enim in Oppositum generalis &inui ctissima regula, qua scimus, quod posita causa sufficiente, I onitur effectus eius, nisi impediatur ipsa a sua actione.
Causa autem tota in consecratione Eucharistiae, est forma consecrationis , est materia debita, est sacerdos conie-crans, N principaliter Christus. Vnde cum accedit uerbum ad elementum, etiam hic fit sacramentum . . .
2-Ordinatur consecratio huius sacramenti ad usum eius, qui est sumptio, sicut quodam modo adfinem: & sic est idisa sumptio quodam modo prius in intentione, quam ipsa consecratio sit in re. Sed hoc non prohibet, nec quicquam ad prypossitum facit. Nanque in factibilibus, lices finis sit quid primum in intentione, frequenter tamen, ne dicam semper , est quid ultimii in executione :& saepisiime poni tur res in suo esse reali & completo, multo tempore, antequam suo iungatur fini. Est uidere in adium aedificatione
sue in pidibus quae absque dubio, propter habitationem
206쪽
construuntur & longo tempore non raro sunt , priusquam habitentur. Ita est in proprosito. Consecratio sacramenti in esse sacramenti, est propter sumptionem : sed ex quo ponitur consecratio, sacramentum uere est, etiam si per an- nu non sumatur. Agimus uero de sacramento Eucharistiae. Hoc etiam sacramentum ab aliis sacramentis differt in s. ria
multis aliis , sed quatum ad rem praesentem attinet, dissertin duobus. Primo quidem, quantum ad hoc, quod hoc
sacramentum perficitur in consecratione materiae, alia ue- 'ro secramenta perficiuntur in usu materiae consecratae. S
cundo, quia in aliis sacramentis , consecratio materiae consistit sollim in quadam benedictione, ex qua materia consecrata accipit instrumentaliter quandam spiritualem uirtutem, quae per ministrum, qui est instrumentum animatum , potest ad instrumenta inanimata procedere. Sed in hoc sacrameto consecratio materiae consistit in quadam miraculosa conuersione substantiae, quae a solo Deo perfici potest. Vnde minister in hoc sacramento perficiendo, non habet alium actum, nisi prolationem uerboriun . Et quia forma debet esse conueniens rei, ideo forma huius sacramenti differt a Qrmis aliorum sacramentorum in duobus t Primo quidem, quia formae aliorum sacramentorum important unim materiae, puta baptizationem uel cosigna tionem, sed serma huius lacramenti importat solam consecrationem materiae, quae in transsubstantiatione consistit et ut cum dicitur, Hoc est corpus meum . uel, Hic est calix sanguinis mei. Secundo, quia formae aliorum secra-bientorum proseruntur ex persona ministri, siue per modum exercentis actum, sicut cum dicitur, Ego te baptizo . vel , Ego te confirmo. siue per modum imperantis, sicut in sacramento ordinis dicitur, Accipe potestatem, &c. siue per modum deprecantis, sicut cum in sacramento extremae unctionis dicitur, Per istam unctionem & nostram ii tercessi neni, &c. Sed forma huius secramenti prosertur
quas ex personat ipsius Christi loquentis, ut intelligatur, ministrum in persectione huius sacramenti, praeter prola- tioitem Chi isti uerborum, nihil agere Ni Non potest igitur seri argumentum ab aliis sacramentis
207쪽
ad hoc saci amentum, ita deducendo, ut sicut alia sacramenta non sunt realiter nisi dum sunt in usu, dum circa aliquem applicantur , aut alicui conseruntur, nec permanent ante, nec post, ut patet de sacramento baptismi, de sacratnento ordinis, sacramento confirmationis, re aliis: sic debeat fomari iudicium aut sic dicendum sit, de hoc nostro altissimo sacramento Eucharistiae, longe praesta tissimo, & alterius naturae. Absit talis deductio . Hoc enim sacramentum, est hoc sacramentum, di alia sacramenta, sunt alia sacramenta. Differentia late patet, considerantibus ea, quae paulo ante e schola communi Theologorum annotauimus. Omnes enim formae aliorum sacramentorum important, seu habent uerba adiectiva importantia aliquem actum transeuntem super eos quibus ipsa sacrameta ministrantur, & prodeuntem ab ipso ministro: quo etiam uerbo, explicatur quodam modo ipse actus; ut minister id explicet uerbo illo, quod facit actu, siue in re. Forma autem huius sacramenti non sic se habet, quia non habet uerbum adiectivum, sed substantivum, est. nec importat aliquem actum, quem ipse minister exerceat, circa aliquam pers am ; sed est forma mere consecrativa materiae dubitae, ut serma illa prolata super debitam materiam a ministro cum intentionc consecrandi, statim sit materia consecrata, ex sit uorum atque persectum sacramentum, iam non amplius dependens ab ipsa sorma, quae cum sit quaedam uocalis oratio, cst per consequens quantitas discreta successiva, qualis est omnis oratio uocis is . Itaque in aliis sacramentis idem est ministrum conficere sacra-inentum, & ministrum ministrare alicui ipsum sacramentum ; & non possunt haec separari ab inuicem, ut palam est de sacramentis baptismi, confirmationis, ordinis & ali Ium. Viata iam prodiit regulae generalis & infallibilis , qua constanter di uere dicimus, Alia sacramenta a sacramento Eucharistiae consistunt in usu, & luna sunt quan do ministrantur; quia tunc solum accedunt sua uerba adsta clementa, idest, suae sormae ad suas materias. In hoc autem sacramento Eucharistiae longe est aliud. QSia immo aliud est, & nullo modo idem, ministrum conficere
208쪽
hoe sacramentum, de ministrum ministrare alicui hoc sacramentum . Nam hoc sacramentu minister absolute con ficit , per hoc solum, quod materiam consecrat: quicquid inde postea sequatur: siue illud alicui ministret porrigens manducandum, siue non . Ex quo etiam Orta est regula generalis, qua uere dicimus, Sacramentum Eucharistiae consistit in consecratione materiae, id est, per hoc solum habetur coplete, quod materia debita consecratur: qua- uis forma eius transeat, & non permaneat cum materia consecrata. Miamobrem quidam oculatius attendentes, uerba ipsa diuina, quibus hoc sacramentum conficimus, appellarunt non tam formam sacramenti, quam sormam consecrationis, ipsius sacramenti, aut corporis & sanguinis Domini. Abeat ergo simul cum Bucero, Melanchthon, qui, tum in Apologia pro Bucero ipso, tum in De coena Domini, ut falsitatem Buceri defendat, aliam fasitatem statuit. Somniauit enim, aut non somniauit, sed uigilans finxit, quemadmodum omnia alia sacramenta, ita & hoc altissimum sacramentum Eucharistiae, certi generis actionem esse: ut extra actionem , panis aliena res sit a sacramento, sicut aqua Baptismi extra actionem baptiZandi, non est sacramentum . Errat indoctus, non distinguens, aut distingue re non sciens, aut distinguere non uolens, inter distinctas naturas horum sacramentorum . Baptismus enim totus consistit in actione quadam, quia est lotio quaedam hominis in aqua cum certa forma uerborum : nec sacramentum baptismi est ipsa aqua, neque ipsa uerba, aut uerborum λrma: sed cum accedit uerbum ad elementum, fit sacramentum . In Eucharistia autem non est sic. Non enim coi sistit in aliqua actione sacerdotis, quam ipse exerceat circa aliquam personam: sed consistit in consecratione mat riae , ut dictum est, & monstratum. Primum constat hoc ex ipsa sorma uerborum, quibus sacramentum Eucharistiae conficitur: quae non denotat aliquam sacerdotis actionem, ut sorma baptismi abssilutionis, aut confirmationis: sed denotat consecrationem materiae, dum dicit sacerdos
in persona Christi, Hoc est corpus meum. Hic est sanguis
sae amna Euebaris Leonsistit iis
209쪽
meus, Sc. Secundo constat, quia ipsa communio uel semiaptio Eucharistiae, quidem praestipponit ipsem sacramentatum iam consectum, illis uerbis statim relatis, Hoc est corpus meum . Hic est sanguis meus. QSi non uidet hane
ueritatem, prorsus meridianam lucem non uidet. Itaque omnia alia sacramcnta consistunt solum in usu
quodam & in fieri: ita quod idem ibi cst sacramentum, N perceptio seu ministratio sacramenti: sicut idem est ba- , & perceptio seu ministratio baptismi. Non enimqvid st. baptismus est aqua; aut confirmatio, chrisma. Sed hic, idest baptismus, cst lotio facta in aquaciam certa formata imatis uerborum:& haec, idest, conafirmatio, est unctio hominis in fronte saeta a Pontifice sub forma uerborum debita. Nec in his permanet sacramentum, transeunte usu, seu tali perceptione, aut tali ministratione, aut confectione. Sacramentum uero Eucharistiae, est quoddam permanens , etiam ante usum eius qui consistit incius sumptione. Et hoc congruum erat, quia Christus permanenter uoluit esse
nobiscum. Ergo in aliquo signo permanente, cuiusmodi signum est sacramentum istud. Habet ergo sacramentum Eucharistiae esse permanens, & non successivum . Est enim sacramentum Eucharistiae, species panis & uini, corpus de sanguinem Chi isti continens: uel etia ipsum corpus Christi secundum aliam sacramenti acceptionem : & tam species continentes, 'iam corpus Christi contentum, res sunt permanentes. Rei autem permanentis forma, esse non potest quid successivum, cum res habens semam non possit esse sine forma : permanens autem permanet, successivum
uero non, quia eius esse consistit in quodam fieri. Et quia uerba non possunt esse nisi in quadam successione prolati nis saltem uocalia, de quibus nunc est sermo; ideo manifestum est, quod non possunt esse sorma sacramenti Eucharistiae. Consecratio autem huius sacramenti, quae est quaedam uia ad sacramentum, est res successiva consistens in fieri; de ita requirit certam formam uerborum, quae di- μα- ci possunt uerba sacramentalia, ut notauit Scotus. Verba utique sunt forma consecrationis sacramenti, non forma
sacramenti: quia pertinent non ad esse sacramenti, scit ad
210쪽
fieri sacramenti. Pertinent autem ad esse consecrationis, quod consistit sta feri, ut constat ex dictis. Aliorum autem sacramentorum formae sunt uerba: quia alia sacramenta non sunt nisi in fieri, sicut & uerba ipsa. Saepe autem ipsa uerba consecrationis Eucharistiae, uocantur forma sacramenti, quia sunt forma consecrationis , qua sacramentum ipsum conficitur, & in suo esse permanenti ponitur. Haeci est uera thelogia , catholica, de obseruanda; quam quia patres antiquissimi, sanctissimi,&doctissimi nouerunt. presdictam doctrinam de permanentia nostrae sacrae Eucha 'ristiae in sua sanctitate ac dignitate tradiderunt. Optime igitur ad Episcopum Calosyrium Cyrillus dixit, Caria. aaeos insanire, qui dicunt mysticam bonedictionem, si ex sacrae Eucharistiae remanserint in sequente diem reliquiae, ad sanctificationem inutile esse. Cur sic pio uia, ut statim s ne inquit idem Cyrillus, Non alius fit Christus, neque sanctum eius corpus immutabitur: sed benedictionis ui tus, & uiuifica gratia perpetua manet in illo. Haec ille. Manet itaque ibi corpus Chi isti, & manet sacra Euchariastia in tota sua sanctitate. Insaniunt, qui aliud docet. A surdum enim est quod a sumptione seu a uoluntate com municare uolentium pendeat, quod corpus Christi sit 3e permaneat in Eucharistia: ut si uelint communicare aut comunicent, sit in ea corpus Christi; si autem nolint comia municare aut non communicent, iam in ea esse desinat: &s hostia una sorte supersit, non permaneat ibi corpus Chri .sti, sed fiat panis prophanus . Similiter absurdum est, ut tanquam uinum prophanum emindatur, cuius pars reliqua quae in usum uenit, sanguinem Domini continebat, prout docent & obseruant aduersarij. Absurdissima sunt haec portenta, & merae insaniae.