De coena, et calice Domini quo ad laicos, & clericos non celebrantes libri tres, in quibus omnia, quae ad hanc rem pertinent, ex antiquis recentioribusque theologis collecta, probè digeruntur, ac in examen uocantur, &, haereticorum explosis erroribus

발행: 1563년

분량: 506페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

De Coena ,.Calice Domini

Ponitur conclusio praecedentium, pro uocara continentia o signi iacatione nonrue sacra Euctarii ita . C A P. X XII. Rgo nostra sacra Eucharistia significat corpus & langliinem Christi , ut dicit conclusio prima, atque continet corpus & sanguianem Christi, ut dicit conclusio secunda. Nec alterum excludit alterum, sed potius

statuit. Unde quod sacra Eucharistia di

catur aliquando sacramentum , mysterium, exemplum, , symbolum, figura, imago, aut signum, quae pertinent aut uidentur pertinere ad suam significationem: nullo modo

hoc facit contra suam continentiam, aut realitatem . Si Inme ilin. enim quia figura est sacramentum altaris, ueritas negatur; m/r' ergo nec mors nec resurrectio Christi cum sit figura, ueritas est credenda , siquidem mortem & resurrectionem ruis Christi, similitudinem & imaginem esse, Apostolus manifestat, Christus, inquiens, mortuus est pro delictis no- is di t stris 3c resurrexit propter iustificationem nostram. Apostolorum enim princeps Petrus in epistola sua scribit , Chrib 1. 3ο. stus passus est pro nobis, uobis relinquens exemplum, ut ιη - sequamini uestigia eius. Sic ergo tam mors Christi, quam

reserrectio eius, est exemplum, ut nos peccatis mortui, iustitiae uiuamus. Maare si non fuit ueritas , quia fuit exemplum: ergo nec ueritas fuit Christus, nec uere a momtuis resurrexit . Sed absit a fidelium cordibus error iste , cum Propheta de ipso testetur, quod, uere languoreS nostros ipse tulit, & dolores nostros ipse portauit. Dicitur tamen mysterium fidei, quoniam aliud ibi creditur, quam

cernatur: & aliud cernitur, quam credatur . Cernitur sis:-cies panis & uini: creditur ueritas carnis & sanguinis M. ix. Christi. Et certe Paschalis ille agnus legalis, uerus erat, η atque uera uictima: & simul cum esset uerus, erat typicus,& figurativus, signumque do figura agni nostri Paschalis Euangelici. Dicit nanque Euangelista de Saluatore nostro in sua passione, Facta sunt enim haec, ut scriptura impi

I. . t q. retur, Os non comminuetis ex eo. Ecce quae dicta erant

Diuil

212쪽

de agno Paschali legali, uere asserit Euangelista impleta esse in Christo. Signum manifestum, quod agnus ille, Christum significabat. Sic etiam multis de causis iusti stimis, S. Tagnus Paschalis dicitur suisse praecipua figura huius diuini

sacramenti: qui tamen in se uere realiter erat agnus S ui- Iri 6 ctiina quaedam realis. Immo etiam agnus ille memoratiuus erat rei praeteritae, uidelicet liberationis populi Hebraeorum ab Aegyptiaca captiuitate & a deuastante ange lo , atque simul erat praefigurativus Saluatoris nostri, nostri huius sacramenti, & nostrae liberationis per Christum . Erat tamen ipse agnus realiter . Ergo quod aliquid sit signum, non impedit iquo minus sit res. Pariter quod aliquid sit signunt, non prohibet quominus contineat Camrem, quam significat: quia non repugnant in eadem re, significatio alicuius rei, di continentia ipsius. Maxime dum tam significatio ipsa, quam contincntia, non est ex natura.

rei, sed Dei beneplacito, pactione, institutione. Nec po- se test dii tarii, praestantiora esse signa, quae significant, & sium ut quod significant, continent: prae illis signis quae no ncontinent , sed siMificant tantum . Hinc est enim qu2d si- sistis. 1-gna huius generis secundi, idest, solum significantia & ruso Tnon continentia, dicuntur signa egena, infirma, umbratialia , & alia id genus. SiMa uero illius generis primi, hoc est, significantia ta continentia, aliis nona inibus nominan- tur, per oppositum adncrimina aliorum signorum, saltem cum quadam excellentiali Signa Feneris secundi, fuerunt signa re-facramenta testanaenti ueteris . Si a generis primi, sunt

sacramenta testas nenti noui. Satis probata est haec ueritas, quantum pertinet ad propositinia nostrum de sacramento Euchartiliae , de quo modo agimus. Christus ergo est inhia diuino sacramento Eucharistiae C v- realiter, praesentialiter .& corporaliter, idest, cum suo

proprio &uero &reali coim , quod habet in coeli,. Via ' Largetque hic ueritas uerbi Dei ,& fides in illud. An corpus real tu' er Christi est in hoc sacramento sicut in loco, uel localiter Absit . Non nos id dicimus , nec hoc dixit aliquando aliquis Christianus doctus. Oportet enim locum & locatum,

quod est in loco aut localiter, esse aequalia. Sod locus ubi

213쪽

art. s.

q. Phasita

cfririi non est in hoe sacramiso s.

ter.

subnantia eorporis Chrisis io sacramato,

De Coena Calice Domini

est hoc sacramentum, est multo minor quam corpus Christi : Ergo corpus Christi non est in hoc sacramento, sicut in loco, aut localiter. Corpus Christi non est in hoc sacramcnto secundum proprium modum quantitatis dimensiuae, qui est, ut pars ipsius dimensionis respondeat parti loci , di tota toti loco: sed est ibi secundit in modum substantiae, qui est, ut tota substantia sit sub suis dimensionibus: & tota natura substantiae reperiatur etiam sub qualibet parte dimensionum: ut constat de natura acris, quae tota saluatur sub qualibet parte dimensionum suarum. Omne autem corpus locatum , est in loco secundum moduquantitatis dimensiuae, in quantum scilicet commensuratur loco secundum suam quantitatem dimensiuam . Vnde, coipus Christi non est in hoc sacramento sicut in loco, sed per modum substantiae: eo uidelicet modo, quo substantia continetur a dimensionibus. Succedit mini substantia

corporis Christi in hoc sacramento, substantiae panis : IGcirco sicut substantia panis non erat sub suis idi mensionii bus localiter, sed per modum substantia , ita nec substantia corsu ris Christi. Non tamen substanti icorporis Christi est subiectum illiarum diniensi um , sititerat iubstantia panis. Ideo substantia panis ratione suarum dimensionum, localiter erat ibi: quia comparabatur ad locum illum, mesediantibus propriis dimensionibus, Substantia autem cor i poris christi comparatur ad lociun illam , mediantibus dimensionibus aliςnis. Ita quod ui coni terso, diimensiones popriae corporis Christi comparantur ad locum illum, mediantu substantia, quod est contra rationem corporis loca- ti. Ergo nullo modo corpus Christi e n hoc sacramen

to localiter.

In hoc igitur sacramento est corpus Christi, estque ibi corpotaliter . sed non est ibi loca iter. Quomodo est ita corporaliter, si non est ibi localiter λ Non est ibi localiter propter rationes dictas. Est autem ibi corporaliter: quia realiter atque praesentialiter ibi est corpus, illud idem cor pus numero, quod est in coelo . Si haec philosophia alicui uia detur dura, credat ipse, & intelliget. Ideo paulo ante diu imus, quod umodo dicimus, Viget hac ueritas uerhi

. Christi,

214쪽

Christi dicentis, Hoc est corpus meum. Hic est sanguis meus. Atque uiget fides in illud Christi uerbum . Qui lite non uolunt fidem, fugiunt ad metaphoram. ae metaphora si admittatur semel in detorquendis scripturis diuinis, eadem facilitate breui euertet totam scripturam sacra.& negabit totam uerissimam de Christo historiam Euangelicam. Procul amoueatur ergo talis metaphora, absit.& nunquam appareat. An Christus, seu corpus eius, aut a uis ponitur in hoc sacramento per motum localem pMinime, sed ponitur substantia corporis & sanguinis Chriasti in hoc sacramento, per conuersionem substantiae pani, uini in ipsam : ipsa eadem substantia corporis & sangui nis Christi manente in coelo, in suo loco proprio. Et hie

etiam fides uiget, quam nos magis uolumus quam metaphoram Caluini, destructivam fidei Christi. Non est po nenda metvliora in diuinis scripturis, nisi ubi & quando

nos cogit fides, aut charitas, aut rei impossibilitas, aut hecessitas alia: non est autem hic aliquid tale, ut iam supra monstrauimus.

Hinc profecto mirum est, non de Carolostadio, qui prismum excitauit hunc tumultum, & errorem huius metaphorae a Berengario ortum, & a Berengario relictum, ut Iudaizaret in eo sicut & in multis aliis accepit: quia, sicut Tractat δε

de ipso refert & asserit Philip. Melanchthon, cum esset ho-ino serus, sine ingenio, sine doctrina, sine sensu comitiani, 2 2πει quem nullum unquam: humanitatis officium, qui eum ''

nouerunt, aut intelligere , aut facere animaduerterunt.

non mirum est, quod sic delyrauerit ,lsed mirum est de I anne Caluino, qui alias & ingenio praeditus non hebeti, &diuinas scripturas atque sanctos patres legisse uidetur ιq-3cquos utinam audiuisset, quibusque utinam non sc- illipsum solumraeposuisset. Mirum est etiam de Bucero in eo, quod asserit, nostram sacram Eucharistiam non esse proprie sacramentum, aut non continere corpus Christi, nisi in sela actione communionis; sicut baptisinus non est sacramentum, nec continet Spiritum sanctum, nisi in actio ne lotionis, Mai error, quemadmodum est nouissimuri

215쪽

. x ' . t tum, nisi ex pura, mera,& crassissima ignorantia ipso rum uerborum Christi , quae dicuntur sacramentalia, de sunt formae ipsorum sacramentorum, suo modo. Nam ue

bum Christi quoad sacramentum Eucharistiae, est, Hoc est corpus meum . Hic est sanguis meus . quod significat & facit simpliciter, absolute,& substantiue, consecrationem materiae, & ponit in ea suo modo ministeriali, instrumenia tali, aut tanquam causa sine qua non, corpus & sanguinem Christi. Verbum autem Christi quoad sacramentum baptisnai est, Ego te baptizo, &c. quod significat & importat non consecrationem alicuius materiae in se, sed actionem transeuntem in eum,qui baptizatur. Vnde non sunt similia, sed sunt differentissima. Essent autem sine dubio similia, si forma consecrationis Eucharistiae esset hoc uerbum, Ego te communico de corpore di sanguine Christi . quod dic rei sacerdos communicando aliquem. uel, Ego me com munico de corpore S sanguine Christi. quod diceret sata cerdos communicando seipsum. Tunc illa forma seu illud uerbum, haberet similitudinem cum forma & uerbo baiaptismi: & consisteret in actione, seu usu sacramentum Eucharistiae, sicut consistit in actione seu usu secramentum baptismi. Nunc autem non ita res habet, sed tale est uerar hum Christi quoad secramentum Eucharistiae, quod hoc sacramentum specialiter inter omnia lacramenta nouae logis consistit in consecratione materiae,& permanet, etiam si per infinitum tempus durarent ipsae species ruramentales,

semel consecratae. tolim fuerunt quidam, qui uidentes quod ueritas debet respondere figurae, quodque agnus Paschalis Iudaeorum, erat figura huius sacramenti, & quod de agno Paschali non

ad ra. remanebat quicquam usq; mane: existimauerunt, quod si hoc sacramentum reseruetur in crastinum, non erit ibi compus Christi. Huic errori obuiauerunt statim patres,qui lucin humanis agebat, & illum funditus extirparunt. Et con mi . tra eos, qui hunc errorem excitarunt, dixit Cyrillus, ut iam retulimus, Insaniunt quidam, dicentes mysticam benedictionem cessare a sanctificatione, si quae eius reliquiae manserint in diem subsequentem: non enim mutatur sa-

216쪽

ieritin corpus Christi, sed uirtus benedictionis & uiuificativa gratia, iugis in eo est. Si illi eo errore errantes, ins niebant, cum tamen ex ritu & proprietate figurae accipe- rent argumentum; quanto magis hi Neochristiani insa- niunt, qui sine figura, sine ritu, sine scriptura, sine aucto- .ritate alicuius doctoris sancti, quin potius contra Christi uerbum, contra Christi Ecclesiam, contra Ecclesiasticas traditiones, & contra omnes doctores sanctos , dicunt noesse hoc uerum sacramentum Eucharistiae nec cotinere compus Christi, nisi solo tempore communionis, non antea, nec postea λ Excedit, superatque error horum, errorem ilia S. T .lorum . At illi insaniebant, ergo multo magis hi insaniut . . Fuit agnus ille Paschalis, figura huius nostri sacramenti, si 'ueritas etiam respondet figurae. Sed utique figura non po- M , O a. test adaequare hanc ueritatem. Vnde haec ueritas respondet illi figurat, simul autem excedit Illam figuram pariter eX- anquat ..cedi omnes figuras suas, quae pro tempore praecesserunt, tum 'distributiuὰ, tum collective sumptas. QSamobrem multa reperiuntur in hoc diuino sacramento, quae non erat d.ai in figuris eius. Et quid multa Nemo mihi dubitare po- Extil. t stest, qRinetiam manna fuerit figura huius diuini & admi- Draui. o. rabilis sacramenti. Manna autem in vasculo seruabatur formato instar calicis, quo nunc quoque utimur in tem- HL. O. plis; sicut numismate Iudaico in siciis uidetur consignata inscriptio talis, Ustu, is, uva a. Seruabatur ergo manna olim in arca , seruabaturque arca in templo; eratque in magno honore, & lieneratione. Ab hac igitur figura & i. b. nos quoquc habemus, ut nostram sacram Eucharistiam in nostris sacrariis, & in nostris templis, seruemus cum m gno honore, ueneratione, & reuerentia, ad nostram conso- lationem, deuotionem, & utilitatem spiritalem. Manet ,

enim consecratio eius, sicut etiam omnes aliae consecra- .bipis L. tiones immobiliter manent, permanentibus rebus conse- ad 1.arg. cratis:: unde non iterantur. manentibus, inquam, rebus

consecratis, id est, in suis formis. Corpus ergo Christi, litis maisa. Manna uerissimum Saltissimum, manet in hoc sacramen- ρολι to, non solii in crastino, sed etiam in futuro : quousque species sacramentales manent . Quibus cessantibus, desi suffinis.

217쪽

o .nit esse corpus Christi sub eis : non quia ab eis dependeat, tollitur habitudo corporis Christi ad illas spe cies: per quem modum Deus desimi esse dominus crea

turae desincntis . .

.ι, ... In principio igitur erat uerbum,& uerbum erat apud ad 3 Deum, & Deus erat uerbum. Et uerbum caro factuna est. -- - habitauit in nobis,& uidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a patre, plenum gratiae & ueritatis. De plenitudine eius omnes accepimus. mii traditus est propter delicta nostra , & resurrexit propter iustificationem nostra.

tque ascedit in coelum, & sedet a dextris Dei. Ipsemet est, qui habitat in Ecclesia triumphante, in propria specie: N ipsemet est, qui habitat nobiscum in Ecclesia militante. . - sub speciebus alienis, uidelicet panis & uini, in hoc diuino

Nait 16. sacramento. Ipse nanque dixit, Hoc est corpus meum. sanguis meus. Ecce ego uobiscum sum omnibus Maiib. 18 diebus usque ad consummationem saeculi. Sic, Puer natus est nobis, & Filius datus est nobis . quem etiam habemus nunc, sub si eciebus panis Sc uini, ad omnem usum decentem , nobis salutarem; ut ipsum ostcramus, ut ipsum manducemus , ut ipsum adoremus, ut ipsum seruemus ad con solationem nostram, ut ipsum cum lionore de gratiarum. actione circunseramus, cantantes , & psallentes Deo, in

psalmis, & hymius, & canticis spiritalibus.

Duram . Bene notat Durandus , quod inter omnia miracula,

quae continet fides nostra, istud sit unum de maximis: sciat. licet quod corpus Christi manens in coelo Iocaliter, & citi inscriptiue, sit simul in hoc sacramento: uidelicet non to caliter, nec circunscriptiue, nec diffinitive, sed modo alio altissimo. Ideo fides hic exigitur , fides urgere debet, &I . fide nobis agendum; ut non dicamus cum Capharnaitis, , Quomodo potest hic nobis dare carnem suam ad mand . candum Z Sed ut credamus cum patribus nostris, & simum' eius fidei cum illis, & cum illis postea ab auctore ipsus fi-, dei coronemur. Magnum est hoc miraculum; sed non quia est magnum, ideo est negandum; quin potius, quia est.

magnum, cst maxime considerandum maxime credendu,:. maxime gratiarum actione prosequendum . t

218쪽

Vigeat ergo fides, Et sit una in nobis, quae fuit in sanctis patribus, & est etiam modo in Ecclesia Dei, fuitque

semper, semperque erit. Memoriam fecit mirabilium suorum misericors& miserator dominus ; escam dedit timentibus se. Est autem nostra haec esca diuina excellentior praestantiorque absque 'comparatione, sepra illam magnam admodum escam an liquam, quae hanc nostram adumbrabat tanquam eius Ggura, supra mpodum deficiens & non adaequans hanc no stram ueritatem, utpote, quod haec nostra esca, & haec nostra coena, significat quidem, & continet uere, realiter, atque praesentialiter Christum Saluatorem nostrum. R eruntur diluuntur fundamenta aduersariorum, quibus ipsi suum errorem statuunt. CX XIII.

Αluinus non semel, quod in nostris sente tiis Catholicis negare non potest, confitetur : sed idipsum, quod constatim habet,

statim labefactare conatur: ut nostram catholicam , atq; ueram doctrinam a suis nugis excludat,& suam falsam introducat. Sic facit in proposito, uidet hanc nostram sententiam de reali corporis Christi existentia in coena dominica esse ania Caiatntiquam;&ut hanc antiquitatem eius infirmet ac quatiat, dicit illam ab hinc sexcentos annos ortum habuisse. Videt illam esse multorum doctorum, Omillima etiam sanctorum, Nuthanc auctoritatem euertat aut fugiat, asserit ueteres doctores Sorbonicos subtilius disputasse, quomodo corpus & sanguis cum signis coniunctum sit: quasi soli doctores Sorbonici hanc ueritatem calculis suis approbauerint.

Videt hanc doctrinam esse iussieci: semper in Ecclesia Chri .siana, Nut suos deludat, ait, hanc opinionem receptam iesse a summis & infimis in Ecclesia Papali: quasi Ecclesiam Papalem ab Ecclesia Christiana abiiciat, quasi eam parui- pendat, quasi nihili faciat Nos autem contra haec Caluini insana commenta 3c per nriosissimas technas, hoc unum hic finimus, & hoc uno

219쪽

i De Coena , Calice Domini

contenti sumus : quod uidelicet in hoc libro eatalogos

sanctorum doctorum recentiorum iuxta & antiquorum ponimus, qui aperte dixerunt corpus Christi esse uere, atque realiter in hoc diuino sacramento, etiam per conuersionem

substantiae panis in ipsum. Ex praedictis enim 'catalogis

constat palam , eos doctores esse etiam alios a Sorbonicis; constat eos fuisse ante mille, & ante mille centum, atque etiam ante mille & ducentos annos: & constat eos esse fuisseque ex Ecclesia Christi, atque ex Ecclesia Papali, pro qua S pro cuius debita obedientia multa dixerunt, ex quibus in sequenti libro nonnulla afleruntur. Voluerunt enim, ut constat ex eorum manifestis testimoniis, & ita docuerunt, neminem esse ex Ecclesia Christi quantum ad statum salutis, qui non Herit ex Ecclesia Papali, qui Ecclesiam Pa, palem reliquerit, quiEcclesiam Papalem icienter non acce-Lδ. perit. De his, inserius multa. Argumenta Caluini contra realem Christi exinentiam

in hoc Iacramento.

- i Iam si quaerimus in Caluino diligenter, quibus argumens lui πι iis probare nititur coenam Domini esse atq; Hisse scium si- eisia n. -& symbolicam, non autem contentivam Christi ueri cibi spiritalis animarum; reperiemus esse, fuisse aut esse duo potissima, quae apud ipsum primum obtinuere locum : uterum, quia putauit quod existentia realis corporis Christi in hoc facramento, est contra naturae humanae ipsius ueritatem. Alterum, quia putauit, quod existentia

christi huiusmodi , derogat gloriosae cius conditioni &ascensioni. inrasi dicat, Si est in coelo gloriose triumphas,

quomodo est in sacramento Si uera est eius natura humana, quomodo in sacramento continetur λ Verba eius sunt in suo libello, de coena Domini. Sic itaque duo nobis co sideranda sunt, cum de Christi humanitate uerba facimus ;Primum, ne ueritati naturae ipsius detrahamus: deinde ne derogemus gloriosae eius conditioni ..inaod ut rite obse uemus, erigendae sunt in coelum mentes, ut ibi redemptorem nostr a quaeramus. Namsi uelismus eum sub elem δ

220쪽

t in mundi corruptibilia abiicere, cum ea destruemus, quael de humana eius natura scripturae testantur, tum etiam gloriosam ipsius ascensionem in nihilum redigemus. Haec ille. V i. Responsiones catholicae.

. Ecce talia sunt a menta Caluini, qualia non formaret unquam, aut recens theologiae initiatus, aut aliquis pius fidelis Christianus . inuod enim ait, Sic itaque duo nobis consideranda sunt, cum de Christi humanitate uerba faciamus ; Primum , ne ueritati naturae ipsius detrahamus; Deinde ne derogemus gloriose eius conditioni .Vtique u

rum, idest, iustum, pium, sanctum, bonum, & catholitum : qualia is utinam fuissetit omnia eius dicta. QSod' autem Caluinus putat sibi & praedicat suis discipulis, realem & corporalem corporis Christi existentiain in hoc duuino sacramento, ueritati naturae ipsius detrahere, & gloriosae eius conditioni derogare, falsissimum est, iniustum impium, malum , haereticum, & infidele. Responsiones catholica.

. Sicut enim non detrahit ueritati naturae humanae in Christo Saluatore nosti o, quod corpus eius sanctissimum sormatum ibit ex purissimis sanguinibus Virginis sine uirili semine, quod natum est ex sanctissima Virgine, ipsa existente atque: semper permanente Virgine, quod supra marinos uertices ambulauit, quod ianuis clausis ad discipulos est ingressum , quod quadraginta diebus & quadraginta noctibus ieiunavit, nihil comedens, ac nihil bibens, quod contactu suo glorioso multa miracula facta sunt, quod claaso sepulchro inde exivit, & quod tandem uidentibus disciat pulis eleuatum est, & nubes suscepit illud ab oculis eorum. & similia: Sic profecto eodem modo eisdemq; rationibus, non detrahit ueritati naturae humanae in Christo, quod corpus eius id ipsum realiter existat praesentialiter in sancto sacramento Eucharistiae. Omnia enim ista sunt supra humanae naturae uires, di superant naturalem ratione : unde in

SEARCH

MENU NAVIGATION