De coena, et calice Domini quo ad laicos, & clericos non celebrantes libri tres, in quibus omnia, quae ad hanc rem pertinent, ex antiquis recentioribusque theologis collecta, probè digeruntur, ac in examen uocantur, &, haereticorum explosis erroribus

발행: 1563년

분량: 506페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

. De Coena, est Cabce Domini

illud aliud Augustini, Donec saeculum finiatur, sursum est

Dominus, &c. respondet his omnibus exactissime. ibiam ad Ad primum enim horum dicit, Ex hac auctoritate prae- p haeretici occasionem errandi sumpserunt, male uerba Augustini intelligentes. Cum enim Augustinus dicit, Non hoc corpus, quod uidetis, manducaturi estis, non intendit excludere ueritatem corporis Christi, sed quod non erat manducandum in hac specie, in qua ab eis uidebatur. Per hoc autem quod subdit, Sacramentum uobis aliquod commendaui, spiritualiter intellectum uiuificabit uos . nointendit quod colus Christi sit in hoc sacramento solum secundum mysticam significationem, sed spiritualiter dici, idest impassibiliter, & per uirtutem Spiritus. Vnde super Ioannem exponens id, quod dicitur, Care, non prodest quicquam, dicit, Sed quomodo illi intellexerunt λ carnem quippe sic intellexerunt, quomodo in cadauere dilaniatur,

aut in macello uenditur: non quomodo spiritu vegetatur.

Accedat spiritus ad carnem, & prodest plurimum. Nisi caro, nihil prodesset, Verbo caro non fieret, ut habitaret in nobis. Haec ille. ibia Maa Ad secundum autem horum ait, Verbum illud Aug secundum stini & omnia similia sunt intelligenda de corpore Christi, secundum quod uidetur in propria specie, secundum quod etiam ipse Dominus dicit Matth. 26. Meantem non semper habebitis, inuisibiliter tamen sub speciebus huius sacramenti est, ubicunq; hoc sacramentum perficitur. Haec ille.

Gabriel Biel super canonem Missae eodem modo se ii

Erara O. bet; confitetur enim hanc ueritatem Catholicam,quam c5fitemur: Maia uero haeretici uerba quaedam Augustini al- Iegabant in oppositum, respondendo Gabriel, dicit contra eos, Verba uero beati Augustini, supra pro sua haeresi allegata , Magister. distin. Io. quarti, determinat, dicens, Non his negat Augustinus corpus Christi a fidelibus sumi, vel esse in adtari: sed his ueritas Apostolos & in eis nos in-

siruxit, quod ipsius corpuo non per partes discerptum, ut

putauerunt

232쪽

putauerunt illi discipuli, qui retro ierunt, sed integrum: nec uisibiliter in Qrma humana, sed nobis inuisibiliter subserina panis & uini, corpus & sanguinem traderet. QSem sensum beatus Augustinus confirmat, dicens, Ipsum quidem , & non ipsum corpus, quod uidebatur, manducabatur : ipsum inuisibiliter, non ipsum uisibiliter. Item & si necesse est illud uisibiliter celebrare; necesse est tamen inuisibiliter intelligi: ita etiam intelligndum est, corpus Chrissi esse in uno loco, uidelicet uisibiliter in serma humana. Veritas tame eius, idest diuinitas, ubiq; est: veritas etiam eius, id est, uerum corpus in omni altari est, ubicunque

celebratur. Sic etiam illud intelligendum est, Pauperes semper habebitis uobiscum, me autem non semper habebitis . sec dum corporalem praesentiam, secundum quam cum eis conuersabatur. Similiter & illud, quod homo est,

in coelo est uisibiliter: inuisibiliter autem est in altari, quia non in serma humana apparet, sed serina panis & uini operitur . Vnde & inuisibilis eius caro dicitur, quae uere est in altari: sed quia non in specie sua apparet, dicitur inuisibilis . Ait enim Augustinus, Sacrificiuna Ecclesiae duobus costat, uisibili elementorum specie, & inuisibili Domini nostri I 12, v Christi carne & sanguine: sacramento, & re fa-cramenti , idest corpore Christi. Ecce inuisibilem dixit carnem Christi, quia serma panis opso sumitur , & tr

ctatur. Haec ille . .

I ta omnes doctores sancti & catholici, ubique & semper intellexerunt Augustinum , ex Augustino: & ita re uera, est Augustinus intelligendus. Alia obiecta aduersariori . Instant praeterea aduersarii ex Augustino contra Adia Ammmantum Manichaei discipulum, dicente, Dominus non dubitauit dicere, Hoc est corpus meum, cum sui corporis daret signum. Atq; iterum ex Augustino in praefatione Plaumi 3. ubi inquit, Miranda Domini patientia , quod Iudam adhibuit ad conuiuium, in quo corporis & languinis figuram discipulis commendauit, & tradidit.

233쪽

Nos autem respondendo ex Augustino, dicimus, Haec est aduersariortim uel insania, uel inscitia, qua uel Augustinuiti non legunt, uel Augustinum non intelligunt, uel demente, aut uera & catholica doctrina Augustini non curat. Vsitatissinium est apud Augustinum , quint sacrosan-rium sacramentum Eucharistiae appellat signum, aut etiam figuram corporis & sanguinis Christi :& iterum quod ip-stim sacramentum, tropo quodam, & modo loquendi quo solemus signa aliquarum rerum nominare eisdem nominia hus , quibus nominamus res ipsas ) appellat carnem Christidi sanguinem. Sic etiam non est ignotum , aptia Augustianum istud pronomen, Hoc, in hac locutione, Hoc est co pus meum . demonstrare quandoque species panis: & ue bum, Est, accipi tunc non substantiue, sed repraesentative: ut sit senses, Species, quae uidentur , signiticant corpus Christi realiter adesse. Iuxta quam docinam, doctores theologi, Catholici & doctissimi, diserte satis tradetes, d cent , istud pronomen, Hoc, in hac enunciatione, Hoc est corpus meum .posse accipi, uel prout demonstret ad sensum, uel prout demonstret ad intellectum. Si accipiatur, ut demonstrans ad sensum, tunc demonstrat species panis r& uerbum, Est, accipitur non substantiue, sed repraesentatiue, aut significative. Si autem accipiatur, ut demonstrat ad intellectum, & fidem, tunc demonstrat contentum sub illis speciebus: & uerbum, Est, accipitur substantiuὰ, effective, atque operatorie. Vt sensus huius uerbi consecrationis sit hic , Contentum, uel substantia, quae est sub his speciebus panis, est corpus meum: ut demonstratio, quoad species sit certa; sed indeterminata quoad iubstantiam

contentam. Haec est communis theologia, uera & catholica ; quam Augustinus & omnes sancti doctores olim insinuarunt, quam theologi posteriores secundum eandem

ueritatem, magis ac magis explicauerunt.

Augustinus ergo dicit, hoc licramentum, esse signum defiguram corporis & sanguinis Christi: sed ipsemet declarat

lac d t

234쪽

sese, ita exactE, ut nullo modo possit trahi ad errorem Calla sinam tuini. Dicit enim hoc sacramentum esse signum corporis& sanguinis Christi. sed declarat illud non esse signum ua- ρο- c-cuum aut uanum, aut a suo si nificato separatum, Quin potius manifestat statini, hoc signum esse solidum, plenu, atque suo significato coniun in , & praesens. Omnino si- ri sim cui sanguis pecoris, est signum animae ipsius, non quidem absentis sed praesentis. Etenim Augustinus contra Adimantum , tractans locum ex Deuteronomio , secundum interpretationem Septuaginta, Sanguis pecoris, est anima eius. Interpretatur quod A. dicitur, Anima eius. quia est signum animae, sed praesentis. Ita, inquit, Christus dicit, Hoc est corpus meum, id est, corporis mei signum, sed uere & realiter praesentis: λcut sanguis, animae iam praesentis est signum. Eadem est

doctrina Augustini de figura. Vt hoc sacramentum sit figura corporis & sans 'inis Christi: sed utique figura solida , plenaque, & quae secum habet suum significatum uere, a

que realiter.

Instant insuper aduersarii ex eodem Augustino in de Do obissi. ctrina Christiana, ubi tradens regulam, qua discernatur lo σώσθ cutio scripturae figurata a propria, dicit, Si scriptura flagitium uel facinus uidetur iubere, aut utilitatem aut benefi- eap. 16.centiam uetare: figura est locutio , ut, Nisi manducaueritis carnem filij hominis,& biberitis eius sanguinem, non habebitis uitam in uobis . lacinus uel flagitium uidetur

iubere.

Respondemus, Neque hic Augustinus quicquam dicit, omissu

aut docet, aut insinuat, contra hanc nostram catholicam Mi κο-

ueritatem: sed potius illam declarat, & commendat. Ipsenaque doctor gloriosus, in De doctrina Christiana, se ex- .plicat, quo sensu secundum tropum intelligenda dicat uerba Domini, Nisi manducaueritis carnem Filij eius, & bi- cap. beritis eius sanguinem, &c. Quae proprie intelligi non pos se dicit, si uidelicet intelligantur de manducatione carnali , qua sub specie propria, & in partes decerptae carnes manducantur, hoc est, ut in macello ueneunt. Sic enim ipse- Vmet interpretatur uerba domini, Spiritus est, qui uiuificat, .

235쪽

: i s De Coena, Calice Domini

n caro non prodest quicquam. Hoc enim sensit uerba Christi , sonarent scarlus & flagitium, sicut apud carnales auditores sonant, propter quod si ueri fuissent discipuli, quia arduum uidebatur, & inhumanum quod dicebat, humiliter, inquit Cyril. petere oportebat intelligentiam, non ueluti trui culentos exclamare; intomodo potest nobis carnem suam dare ad manducandum p Et recte dicit Augustinus, quod in hisce uerbis Christus praecipit passionem domini in in iis, ny ria recondi, quia sacramentum, illius est memoria, &hic eius estectus est atque significatio. Citat etiam aliquan-

.Xdo haec uerba domini, Nisi manducaueritis carnem filii hominis, & biberitis &c. quasi intelligantur de spirituali manducatione duntaxat, aliquando autem ut de sacramentali manducatione, ratione cflectus eius. Miod autem aduersarij dicunt, esse in hoc sacramento solum figuram & m moriam Christi mortui pro nobis, nullus unquam doctor catholicus docuit, immo omnes palam reclamant. Nam masic Damascenus in de orthodoxa fide, inquit, Non est figura panis corporis, & uinum sanguinis Christi: Absit enim hoc credere; sed est ipsum corpus Domini Deificatum, ipso dicente , Hoc est corpus meum. Non corporis mei figura, sed corpus: non sanguinis figura, sed sanguis. Non quasi hoci sacramentum non sit figura aut signum corporis & sangui- . nis Christi: sed quia contentum sub hoc sacramento, re uera est proprium corpus & proprius sanguis. Vnde sacramentum hoc, est non solum significatiuum,sed etiam realiter contentivum. in quo ob id & per quod uerὰ atque realiter corpus & sanguinem Christi manducamus atque bibimus . Non quidem uisibiliter, sicut carnes ex macello sum-

ptas; sed inuisibiliter, & sic quodam modo spiritaliter: sed realiter, praesentialiter, & corporaliter. Haec est Augustini doctrina, prout ipse sese in quamplurimis locis declarat: unde aduersarii iniuriam faciunt Augustino, dum eum in

eorum errorem referunt.

Aduersariorum obiessio.

Tretulliam

M. 4. Instant insuper aduersarii ex Tertulliano aduersus Ma

236쪽

cionem, dicente, Aeceptum panem, & distributum distia pulis, corpus suum ipsum secit, dicendo, Hoc est corpus meum, id est, corporis mei figura. M onm catholicorum. Respondemus, Primum, Tertullianus desecit in partes

Montani, & ideo non est audiendus in hac te grauissima. Deinde, a est auctoritas solius Tertulliani, ut compa retur auctoritati tot sanctorum patrum, etiam antiquorum , di doctissimorum Tertio, nihil facit hoc dictuin Tertulliani ad propositum: quia ipse considerauit pronomen, Hoc, prout ostendit ad sensum: non autem considerauit hoc pronomen in eo dicto, prout ostendit ad intellectum . Sic autem intelligendo, necesse erat, ita explicare. Sed sic intelligendo & sic explicando, nullo modo negauit, immo consessus est, tum in eodem Ioco, tum alibi, in hoc sacra mento contineri uerum Christi corpus & sanguinem. Hanc esse, & hanc fuissc mentem Tertulliani, quam statim explicauimus, declarat ipsemet Tertullianus in multis. Primum in eodem loco, ubi ait, Acceptum panem, & di- .f-.stributum discipulis , corpus suum ipsum fecit . coibus uerbis manifeste tradit, quod Christus Dominus noster, panem acceptum, secit corpuS suum, id est, per conuersi nem, aut mutationem. &c. Maia autem uidebat Tertullianus speciem panis manere,& putabat illud pronomen, Hoc, demonstrare ipsam speciem ad sensum, posuit illam

interpretationem.

Ad idem est secundo, quod ipse Tertullianus docet, in

libro de carnis resurrect. Postquam enim carnem nostram msubstantiam friuolam & Qrdidam multis extulit praeconiis, j.ma. addidit, Caro abluitur, ut anima emaculetur. Caro ungiatur , ut anima consecretur; Caro signatur, ut & anima maniatur; Caro manus impositione obumbratur, ut anima spiritu illuminetur; Caro corpore & sanguine Christi uestiatur, ut anima de Deo sanetur. Haec ille. Ecce inter res reales & corporales, quae in nostra came & circa illam hic u

re, realiter, atque corporaliter fiunt, ponit Tertullianus J

237쪽

expressE , quod caro uescitur corpore de sanguine Christi. Ait enim discietis uerbis, Caro abluitur, Caro ungitur, Caro signatur, Caro manus impositione obumbratur , Caro. corpore & sanguine Christi uescitur. Haec autem omnia, camis ablutio, carnis unctio, carnis signatio, carnis in nus impositione obumbratio, sunt uera, realia, corporalia , & praesentia. Ergo similiter & illud ultimum, quod cum illis ponitur & explicatur, est reale, uerum, atque corporale. Vt etiam corporalis , uerus & realis sit illectus, dum caro uescitur corpore & sanguine Christi: si- .cut & alia ibi explicata, sunt talia, id est, Sicut corporale est, quod, Caro abluitur, Caro ungitur, Caro sigia tur , Caro manus impositione obumbratur . Multa alia possemus hic traducere ex Tertulliano, pro hac mente sua sed quae statim adduximus, di quae superius posuimus, faciunt satis; praesertim, si ubi opus sit, illud contigerit, quod sancta Ecclesia canit, QSod non capis, quod non uides, animosa firmat fides

Praeter rerum ordinem.

Multa nanque sunt, quae in cernendi sensum non cadunt&quae Physicarum humanarumque rationum uia assequi non possumus; si tamen fidei adiumenta accesserint, facile suadentur. Fides ergo debet uigere. il

Finis libri primi de Cana, Calce Domini.

238쪽

REVEREND. GAS PARIS

C As A L I I LUSITANI,

EPISCOPI LEIRIENSIS,

De Coena, ct Calice Domini quo ad lateos,

aut clericos non celebrantes, LIBER.SECUNDUS.

Proponimiis aiunque articuli , qui ad usim Calicis Domini quos laicos uel clericos non celebrantes, pertinent; qribus determia nandis eorumque determinationibus probandis, totus hic secundus uber dicatus es .

CAPUT PRIMUM. Ostqiram satis seperque praecedenti

Iibro iam quilaque conclusione e rumque probationes Domini permissu ab luimus , in quibus de nostra coena dominica suas illas quit que praerogativas altissimas excerulentesque abundὁ monstrauimus, significationem nimirum , contianentiam, modum continendi per eonuersionem, debitam adorationem, seu rationem ador tionis, & permanentem sanctitatem ; modo superest ut hoc

secundo libro, propositos nobis quinque articitas ad calice

239쪽

De Coena, o . Calice Domini

Domini pertinentes, primum reseramus; secundo ut eis respondeamus; tertio ut responsiones assignatas, ex diuinis scripturis & sancitis patribus ostendamus. Etenim & his omnibus animus est satisfacere, cum ad absoluendos oblatos , exhibitosque articulos, tum propter instantes temporum necessitates . inuando uidelicet aduersarii etiam in his grauissime errant, sanctam matrem Ecclesiam Christianam calumniantur, indoctas plebes deludunt: & delusas, ad quae uolunt seducunt , atque seipsos caecorum duces immaniter perdunt : Idque nescio quibus non rationibus, sed ratiocinationibus adducti, quas pro uiribus confutabimus , atque elidemus, usque adeo ut nihil postea, in quo iure ambigi possit, superfuturum sit. Verum articulos ipsos, quos nobis disputatione uersandos, examinandosque proponimus, apponamus: sunt autem infrascripti.

Articulus primus.

A u , et Dei praecepto ad salutem necessario, omnes &singuli Christi fideles, utranque speciem sanctissimi Eucharistiae sacramenti, suscipere teneantur.

. rticulus secundus.

An rationes, quibus sancta Catholica Ecclesia adducta suit, ut communicaret laicos, ac etitam non celebrantes se serdotes, sub una tantum specie panis, ita sint retinendae, ut nulla ratione calicis usus cuiquam sit permittendus.

Nicidus tertius .

An si honestis, & Christianae charitati consentaneis rarionibus concedendus alicui uel nationi, uel regno, calia sis usus uideatur, sub aliquibus conditionibus concedem dus sit, &quae'nam sint illae. . Articulus

240쪽

' rticulus quartus .

An minus aliquid sumat , qui sub una tantum specie hoe ruramento utitur, quam qui sub utraquς-..

rticulas quinti . in

An diuino iure necessarium sit paruulis,antequam ad amnos discretionis peruenerint, altissimum hoc porrigere

sacramentum. lProponuntur resonsiones ad omnes propositos articulos praecedentes. P. II. D primum articulum, ut paucisSimis agam, Adarii. i.& illis necessariis atque clarissimis, respondeo negatiue, sequenti conclusione, Nullum est diuinum praeceptum ad salutem n cessarium, quo omnes de singuli Christi fideles utranque speciem sanctissimi Euch ristiae sacramenti susciperet Cantur. Ad secundum articulum respondeo per sequentes duas Adam. conclusiones, alteram amrmativam, alteram negatiuam. Affirmativa est, Rationes quibus sancta Catholica EccIesia adducta filii, ut communicaret laicos ac etiam non cel brantes sacerdotes sub una tantum specie panis, sunt & suerunt bonae, iustae, sanctae, atque, ut ita dicam, ualde rati nabiles . Negativa est, Illae tamen rationes non sic sunt retinendae aut credendae, ut nulla ratione, nullaque ex causa calicis usus cuiquam de praedictis laicis, uel non celebrantibus clericis sit permittendus. Ad tertium articulum respondeo per sequentes conclu- Mart 3.siones, Prima est, Si honestis & Christianae charitati consentaneis rationibus concedendus alicui uel nationi uel regno, calicis usus uideatur, ille non absolute, sed sub alimibus conditionibus concedendus est, propter rerum &

SEARCH

MENU NAVIGATION