장음표시 사용
261쪽
ut iam dictuna est .es uod autem noni accipiam ius diui qnum, nisi ex uerbo Dei scripto expresb: nec accipimus, nec admittimus : quia nec est accipiendum, nec ad iniit en dum , nec audiendum. Multis enim temporibus nihil ualuit haec quae subiicitur cosequentia, Diuina iura sunt, ergo diuina uel ba sunt scripta expressa : Mita uidclicet illis temporibus, multa erant diuina iura, pro quibus nullum erat uel bum d minum scriptum, nedum expresum. iniae tempora sunt aut fuerunt illa λ Omnia,quae praecesisti unt ab initio usqtie ad tempora Mosis, ante legem data sibi a Deo pro filiis Israel. In omnibus enim illis teporibus multa fuerunt diuina iura quo ad homines illorum temporum, nullum tamen uerbum diuinum scriptum expressum,
uel non expressum tunc fuit,& si multae fuissent diuinae reuelationes de illis diuinis iuribus. Igitur nulla est consequentia. Sic etiam Noe post diluuium, sic & Abraham.
suo tempore particularia mandata acceperiit a Deo, ad quaelabsque dubio tenebantur. Non autem habuerunt aliquod uerbum diuinum scriptum,ut palam est omnibus. Eandem ueritatem reperimus in his, quae ad nos pertinent de nouum Dei concernunt testamentum. Longo naquot pore Ecclesia Christiana fuit, multa habens diuina iura tum credendorum, tum faciendor una , aut uitandorum , ante uerbum ldiuinum scriptum, quod ad nouum testamentum pertineret. Sic ergo illis temporibus nullo modo potuerunt fideles Dei recipere diuina iura secundum Dei uerbum scriptu;
ncque tunc audiiciatur, nec in Ecclesia Dei permitterentur,
qui non admitterent diuina iura, nisi ex Dei uerbo scripto. talis suit satus Christianorum inprimitiua Ecclesia Christiana , ante scriptum Christi cumgelium. Erant multa tunc diuina iura praedicta, nullum ςrat tunc Dei scriptum uerbum.
QSi ergo sunt, aut quam rationem habent aduersarii, qui modo in Ecclesia Christiana nullum admittunt ius diuinum , nisi ex Dei ve ibo scripto expressis Ingenue fateor non uidco unde sic somniare aut fingere potuerunt, nisi fortὸ imaginciatur omnes diuinas reuelati0nes a Dco Ecclesiae Christianae factas, reductas suisse ad scripturam sacram nO-
262쪽
ui testamenti; quasi omnis diuina reuelatio reducta sit x contracta ad huiusmodi scriptui am . Si ita fingunt, possitne dicere quidquid libuerit, modo sciant id falsissimum esse
dictum, absque ueritate, absque ratione, absque sentavimento , & contra omnes doctores sanctos, quotquot fuerunt in Ecclesia Dei. Omnes naque sancti patres, etia anti
quisii mi, quotquot hac de re loquuti sunt, fatentur quasi ore uno loquentes, Apostolos & primores patres, nobis suis posteris tradidisse ea, quae diuinitus acceperunt, partim scripto, partim uerbo. Boni testes illi sunt, prout superius memorauimus , Dionysius, Basilius , Augustinus, Hieronymus, Chrysostomus, Athanasius, seu Vulgarius, Cyprianus, Hilarius, Ireneus, Polycarpus, Origenes; & alij
omnes. Ergo aduersarii nostri falsum stibi fingunt, & ex eo, quod falso fingunt, deducunt quod uolunt, sua culpa est, & sua protervia. uJomodo accipiendum sit uerbum Dei scriaptum. C. V III.
Os autem Christiani Catholici, quantum ad
uerbum Dei scriptu attinet, maxime uolumus illud: sed non petimus illud expressiim; nec mordicus contendimus illud expressumta esse petendum. Non contendimus de nomi- .nibus, quando constat de re : & conclusi nes omnes accipimus, quae ex sacra scriptura in bona consequentia deducuntur. Sic accipiendum est uerbum Dei visia DA, scriptum: non amare, non stricte, non haeretice, non indocte; sed amplo, late, Catholice, scienterque: cum omni- ' bus, quae continet explicite aut implicite, S. cum omnibus, quae infert. Vt uerbum Dei scriptum, ex quo accipimus ius . .
diuinum scriptum , intelligatur sicut uerbum Dei naturaliter inditum , ex quo accipimus ius diuinum naturale, seriaptum interius in cordibus; cum utrunque horum sit ius diuinum, utrunque diuinitus promulgatum, licui diuersis: modis, de utrunque per consequens habeat diuinum uerebum. Ius enim naturale scriptum in coidibias hominum
263쪽
es iam est diuinum, quemadmodum diuinum ius est illud Deirositiuum scriptum in sacris scripturis externis: quia idem auctor est Deus, dum sci ibit in cordibus, de dum scribit in membranis . Quod si utrunque est ius diuinum , ut
re uera est, N Omnes fatentur: utrunque debet dici diu ianitus promulgatum , Nutrunq; habet suam diuinitus pro mulgationem, & sitim diuinum uerbum . Ius diuinum naturale, uerbum diuinum naturale: ius diuinum scriptum,
uerbum diuinum scriptum. Q uomodo debet igitur intelligi uerbum Dei scriptum exterius 'Sicut intelligitur uerbum Dei naturale scriptum interius . Maomodo intelligitur uerbum Dei scriptum interius Z Vt intelligitur ipsum naturale ius, ipsa naturalis lex. QSomodo intelligitur natu tale ius diuinum, seu lex diuina naturalis λ Prosecto non luna cum solis suis principiis aut mandatis primis, sed etiam cum suis conclusionibus, quae ex ipsis principiis dedi cuntur in bona consequentia. Ergo eodem modo debet intelligi ius diuinum scriptum , seu lex diuina scripta exterius: ut ad ipsam pertineant non solum sua prima principia , quae continet expresse, sed etiam suae conclusiones, ex ipsis principiis deductae, aut deducibiles . Itaque hoc modo debet intelligi exterius scriptum Dei ius, atquc exterius scriptum Dei uerbum; ample, scienter, & catholice, ut iam imperius proposuimus. Ad legem ergo diuinam naturalem scriptam in cordibus nostris debemus respicere; ut intelligamus legem diuinam positivam scriptam in nostris libris externis: quia utraque harum legum diuina est,& utraque absque dubio Deum auctorem habet. An fuit unquam aliquis doctus uir inmundo, Chi istianus, aut Ethnicus, qui negaret pertinere ad legem naturalem, eas conclusiones, quae ex principiis naturalis legis in bona consequentia eliciuntur p.Lex aeterna, est quidem summa ratio in Deo existens, praesertim prout est omnium actionum & motionum in proprios fines directiua : quam & si nullus possit cognoscere in seipsa aut secundum se, nisi solus Deus, & beati, qui Deum per essentiam ut sciat: omnis tamen creatura rationalis ipsam
cognoscit secundum aliquam eius irradiationem, uel m
264쪽
iorem, uel minorem. Etenim omnis cognitio ueritatis, est quaedam irradiatio & participatio legis aeternae, quae est ueritas incommutabilis: & ueritatem omnes aliquo modo cognoscunt , saltem quantum ad prima principia legis naturalis ilicet in aliis quidam plus, & quidam minus participent de cognitione ueritatis, & per consequens plus uel
minus cognoscant legem aeternam. Rursus, omnis lex a lege aeterna derivatur, sicut legimus, Per me reges regnat,& legum conditores iusta decernunt: ob quod & August. in de Libero arbitrio dicit, quod in temporali lege nihil est iustum ac legitimum, quod non ex lege aeterna homines :sibi deriuauerint. Porro lex naturalis, quae in nobis a lege aeterna derivata est , siue ipsa sit proprie habitus, siue id quali. O de quo est habitus, siue sit idem realiter quod intellectus aut ratio, siue sit aliquid superadditum , illa est prima re- . i. gula rationis praeticae: licet tamen lex naturalis sit aut dicatur esse, aliquid per rationem constitutum. Habet a tem sua principia seu praecepta prima, ueluti ea , QSod tu abi uis fieri, alteri facias. God tibi non uis fieri, alteri ne
feceris. Bene uiuendum est, &c. Vt primum praeceptuna sit , Bonum est faciendum & prosequenduin, malum uero uitandum. An habet lex naturalis, unum tantam praece
ptum p absit. Minintino sic se habent praecepta legis naturalis in homine, quantum ad operabilia, sicut se habent prima principia in demonstrativis L Sed prima principia indemonstrabilia sunt plura in demonstrativis: ergo etiam praecepta legis naturae sunt plura. Verssin quemadmodum quoad speculativa datur unum primum principium, fundatam quidem super rationem entis & non entis. quale est illud, Non est simul affirmare & negare de eodem. super Maatb. quo principio omnia fundantur alia; Ita quoad practica seu operabilia datur unum primum principium, sundatum utique super rationem boni & mali, quale est illud, B num est faciendum & prosequendam, & malum uitandum. super quo sundantur omnia alia sunt praecepta legis naturae. Vt etiam Saluator noster nos docuit, dicens, Omnia emo quaecunque uultis ut faciant uobis homines, ita &uos facite illis. Haec est enim lex, &Prophetae. Itaque sicut est
265쪽
unum principium primum speculatiuum, & nihilominus sunt plura principia speculativa indemonstrabilia: sic est unum principium primum praeticum, & nihilominus sunt plura principia practica; quae omnia pertinent ad rationem practicam, Sc ad naturalem legem. Et licet principia huiusmodi, sint quaedam praecepta legis naturae, & quasi
.' primi gradus aut primi ordinis naturalium praeceptorum r nullus tamen fuit unquam sapiens, qui negaret, pertinere etiam ad legem naturalem omnia alia praecepta, quae exi his primis , tanquam eorum conclusiones, in bona cons quentia deducerentur. c. in potius omnes consormiter dixerunt semper, huiusmodi praecepta pertinere ad legem naturalem, quasi in secundo loco, gradu, aut ordine: tanquam praecepta legis naturae mediata, habentia alia priora ... ... a , immediatiora, quibus probentur. QSibus etiam ueri-N. talibuS nonnulli doctores addiderunt, uolentes id insuper ,ro. bb. i. debere dici de lege naturali, quasi in tertio loco, quod &si deducatur ex principiis naturalibus in consequentia manifesta, probabilius tamcn deducitur ex illis, quam eius oppositum ex illis deducatur. Vt sic, in lege naturali, late
pateat diuinum ius, de diuinum uerbum. Ad legem ergo diuinam naturalem stilptam in cordibus nostris respicie tes, tria inuenimus genera praeceptorum, Ordines, aut gradus. Ad primum pertinent omnia eius praecepta prima &indemonstrabilia. Ad secundum pertinet omnia eius praecepta, quae ex illis primis sequuntur in consequentia mani- selia. Ad tertium pertinent Ot mia eius praecepta, quae non in consequentia manifesta, sed in consequentia magis probabili , quam eorum oppositum , ex praeceptis primi aut se-- a. cundi generis inferuntur. Si Mici autem modo nobis dicendum est, de lege diuina scripta in nostris externis libris: ut in ea etiam distinguamus tria genera mandatorum diu inorum, respondentia praedictis tribus generibus praeceptorum legis diuinae naturalis. Miae naque in lege diuina scripta Euangelica sunt. cxpressa, sunt quasi mandata primi generis, per se nota, di nulla alia probatione indigentia: quia eo ipso, diuina auctoritate, qua edita est sacra scriptura, statim proban
266쪽
tur . ae in diuina scriptura huiusmodi non sunt expressa, sed exibi expressis deducuntur in bona consequentia, sunt quasi secundi generis . autem in scriptura non sunt expressa, nec in consequentia manifesta ex expressis dedu- cutur, sed tamen ex expressis probabilius eliciuntur, quam oppositum, simili modo, terti j generis sunt dicenda. Errant ergo grauiter, qui non admittunt diuinum ius, nisi ex diuino uerbo scripto: quia sic, excludunt a diuino iure, omnes consuetudines Ecclesiae, omnesque traditiones Ecclesiasticas. Sed grauius & peius errant, qui non admittunt diuinum ius,nisi ex diuino uerbo scripto expres- ω : quia sic, excludunt a diuino iure omnes consuetudines& traditiones sanctae matris Ecclesiae, atque omnia diuina praecepta tertii, & secundi generis: partibus principalibus Euangelii inserunt damnum, & Euangelij praedicationem contrahunt ad purum seu nudum nomen. Ostenditur quam lath pateat catholicis Christianis, Dei uerbum , ct Dei ius , er quam latὶ debet pat/re omnibus. C AP . IX. bis catholicis Christianis latius patet tum diuinum ius, tum diuinum uerbum. Dicimus enim ius diuinum, ius diuinitus promulgatum : ubicunque illud sit , siue scriptum in libris cxternis, siue scriptum in cordibus , siue in consuetudinibus aut traditionibus Ecclesiae , siue in conformi patrum sententia, siue in determinationibus sacrorum conciliorum . In omnibus his est suo modo diuina auctoritas, apud quodlibet horum est suo modo diuina reuelatio , in quolibet horum reperitur diuinum uerbum, a quolibet horum petimus diuinum ius. Latius ergo nobis patet & uerbum diuinum, & ius diuinum . Vere spiritu Dei loquens, Apostolus dixit Corinthiis, Ana uobis uerbum Dei processit λ Aut in uos solos peruenit λ Sic & nos ingenue hic duo confitemur; Alterum est, Verbum Dei non processit a nobis: Alterum est, uerbum Dei non peruenit in nos solos. ratibus duobus, addi-
267쪽
mus hoc tertium, uerbum Dei no peruenit ad nos primum,
seu immediate: sed alij primo receperunt a Christo & ,
Spiritu sancto, nobisque tuis posteris tradiderunt. Mania festa sunt haec tria. Si autem uerbum Dei non processit a nobis, si uerbum Dei non peruenit ad nos solos, si uerbum Dei non peruenit ad nos primunt aut immediate, sed mediate , atq; si uerbum Dei uenit ad Ecclesiam Christianam,
di fuit in illa multos annos ante omnem scripturam sacram Noui testamenti , ut etiam est uerissimum & manifestum; profecto nos, qui modo sumus, non debemus quaerere uembum Dei, admittere, uel abiicere, uel interpretari pro nostro libito. Sed potius a primis patribus debemus exigere de uerbo Dei cognitionem, & locum : quod est, ubi est.
Eo maxime, quod nobis est notissimum, omnes haereticos, M., his, qui pro tempore fuerunt, hunc morem semper seruasi e , ut scripturam & uerbum Dei praetexerent suis dogmatibus, atque praetextu uerbi Dei, suos defenderent errores. Vnde uiti iis Hilarius ad Constantium, eum praemonens de hac haereti- ad Constat' corum consuetudine, dixit, Memento neminem haereti- ' corum esse, qui se nunc non secundum scripturas praedicare ea, quae blasphemat, mentiatur. Hinc enim Marcion, verbum Dei cu legit, nescit. Hinc Photinus hominem Is s v Mibo .io. Christum cum loquitur, ignorat. Hinc & Sabellius, dum a.c.r. quod Ego S pater unum sumus . non intelligit, sine Deo patre, & sine Deo filio est. Hinc & Montanus per insanas scaeminas suas, Paracletum alium defendit. Hinc&Manichaeus & Marcion legem odit; quia litera occidit, & mundi princeps diabolus est. Omnes scripturas sine sensu i quuntur, & fidem sine fide praetendunt. Scripturae enim non in legendo sunt, sed in intelligendo: non in praeuariacatione sunt, sed in charitate. Haec ille. Non ergo licet nobis pro nostro libito admittere, abiicere, aut interpretari uerbum Dei: quia non processit a nobis, quia non peruenit ad nos solos, quia non peruenit ad nos primum, & quia praetextu uerbi Dei perperam intellecti haetetici, qui fuerunt , sua falsa dogmata praedicarunt, &pro posse defenderunt . Ab aliis ergo, Dei uerbum nobis esh petendum. a
quibus t Sine dubio a sancta matre Ecclesia, quae est d
268쪽
mus Dei, columna & firmamentum ueritatis: a suis tradiationibus , State igitur fratres & tenete traditiones: & a sanctis patribus antiquissimis, Interroga patrem tuum, & dicet tibi: maiores tuos & annuntiabunt tibi. Nec est ignotum , quod ab ore sacerdotis debemus exquirere scientiam& legem. Hos ergo consulamus. Ab hisque petamus de
Dei uerbo, Q uid est Vbi est Ipsi autem nobis ostendiit, quoad primum, quod uerbum Dei non est solum scriptum in scripturis externis, sed etiam est mentale scriptum hieordibus, consuetudinarium, situm in traditionibus, aut huiusmodi: & quoad secundum, quod apud scripturas externas uel internas, apud traditiones Ecclesiae, aut apud sanctorum doctorum conformes sententias , debemus illud quaerere, atque inuenire. Ostenditur quod licὶt apud nos chriIlianos Catholicos latius p teat diuinum uerbum o diuinum ius, quam apud aduers rios, nullibi tamen reperitur diuinum uerbum aut diuinum rus, quo teneantur omnes fideles Christiani communicaresub utraque specie. C P . X . Ecundum ea, quae dicta sent,& secundum ueritatem , nobis Christianis Catholicis latius quam aduersariis nostris Neochristianis patet, & uerbum diuinum, de ius diuinum rut ex iam dictis facillime omnibus constare poterit, qui uidere uoluerint. Accipimus enim nos uerbum Dei in tota sua amplitudine & extensi ne, atq; secundum omnes suas species, aut genera: illudq; in multis locis quaerimus, inuentum intelligimus, accipimus, commendamus, credimus, confitemur, & iuxta n
stram fragilitatem obseruamus. Aduersarii autem nostri non sic, sed unam solam speciem uerbi Dei accipiunt, hoc est, uerbum scriptum in scripturis externis: atq; illam speciem uerbi Dei ita scripti mutilant, detruncant, contrahuntque nimis: quia nec uerbum Dei scriptum accipiunt, nisi expressum, parui facientes & relinquentes omnia, quae
in uerbo Dei scripto continentur implicite, & omnia, quae
269쪽
ex illo deducuntur in bona consequentia. Do sit etiam,
ut uerbum Dei nec accipiant, nec recognoscant, nisi in ex-
terna scriptura sacra sit scriptuna expressum: nec illud alibi quaerant, nec illud in alio loco admittant oblatum, aut allegatum . Nobis ergo patet latius, quam illis. Verum & si apud nos latius pateat, quia & in omnibus suis speciebus,& in omnibus suis gradibus, & in multis locis: nulli bi tamen apud nos reperitur aliquod Dei uerbum aut iuS, quo omnes Christi fideles teneantur communicare in utraque specie sanctissimi sacramenti Eucharistiae. Non enim inscriptura Dei externa, non in scriptura Dei interna, non in traditionibus Ecclesiae, non in consuetudinibus, noo in consormi sanctorum patrum sententia, non in determin tionibus conciliorum: ut ex dicendis erit notum , posuquam obiectionibus aduersarioruni fuerit responsum. Signum euidentissimum huius ueritatis Catholicae est, quod quam primum in Ecclesia Latina apud Bohemos omtum habuit illa haresis, quae asserit, necessario sub utraque specie , scilicet panis & uini, esse communicandum, Ita quod qui sub una specie tantum communicat, etiam si laicus sit, peccet : statim sancta mater Ecclesia, quam primum potuit, illi errori occurrit, illumque damnauit: non esse laicis necessario dc necessitate salutis communicadum sub utraque specie declarauit, & ne aliquis deinceps absq; Ecclesiae auctoritate communionem sub utraque specie a ciperet , praecepit. Verba decreti sunt. Decretum Concilii Conctantiensis.
In nomine sanctae & indiuiduae Trinitatis, Patris & Filii & Spiritus sancti, Amen. Cum in nonnullis mundi partibus quidam temerarie asserere praesumant, populum Christianum debere sacramentum Eucharistiae sub utraque panis & uini specie suscipere, & non solum sub specie panis, sed etiam sub specie uini, populum laicum passim communicent , etiam post coenam uel alias non ieiuni, & communicandum csse pertinaciter asserant, contra laudabilem Ecclesiae consuetudinem rationabiliter approbatam , quam
270쪽
tanquam sacrilegam damnabiliter reprobare conantur: hinc est, quod hoc praesens concilium sacrum generale Constantiense, in Spiritu sancto legitime congregatum, adue sus hunc errorem, saluti fidelium prouideri satagens, matura plurium doctorum tam diuini quam humani iuris deliberatione praehabita, declarat, decernit & diffinit , quod licet Christus post coenam instituerit, & suis discipulis administrauerit sub utraque specie panis & uini hoc uenerabile sacramentum, tamen hoc non obstante , sacrorum canonum auctoritas Iaudabilis & approbata consuetudo Ecclesiae seruauit, & seruat , quod huiusmodi sacramentum non debet confici post coenam, neque a fidelibus recipi non i iunis , iiisi in casu infirmitatis aut alterius necessitatis, a iure uel Ecclesia concesso, uel admisso. Et siicut haec consu tudo ad euitandum aliqua pericula & scandala rationabialiter introducta, quod licet in primitiua Ecclesia huiusmodi sacramentum reciperetur a fidelibus sub utraque specie , postea conficientibus sub utraque , & a laicis tantummodo sub specie panis suscipiatur; cum firmissime credendum sit, & nullatenus dubitandum, integrum Christi co pus & sanguinem, tam sub specie paniς, quam sub specie
uini, ueraciter contineri. Vnde cum huiusmodi consuetudo ab Ecclesia & sanctis patribus rationabiliter introducta ,& diutissime obseruata sit, habenda est pro lege, quam nolicet reprobare, aut sine Ecclesiae auctoritate pro libito mutare. QSapropter dicere, quod hanc consuetudinena aut legem obseruare, sit sacrilegum aut. illicitum, censeri debet erroneum: & pertinaciter asserentes oppositum praemissorum, tanquam haeretici arcendi sunt di grauiter puniendi per dioecesanos locorum seu officiales corum , aut inquisitores haereticae praestatis in reris seu prouinciis, in quibus contra hoc decretum aliquid fuerit forsan attent tum, aut praesumptum, iuxta Canonicas & legitimas a ctiones, in fauorem Catholicae fidei contra haereticos & e
rum fautores, salubriter adinventas
Ecce uerba decreti sancti & uniuersalis concilii Co stantiensiis, in quibus satis declaratur, hanc consuetudinem communicandi fideles Christianos non celebrantes, sub ab.