De coena, et calice Domini quo ad laicos, & clericos non celebrantes libri tres, in quibus omnia, quae ad hanc rem pertinent, ex antiquis recentioribusque theologis collecta, probè digeruntur, ac in examen uocantur, &, haereticorum explosis erroribus

발행: 1563년

분량: 506페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

De Coena, er Calice Domini

tera tantum specie, esse ab Ecclesia & sanctis patribus rationabiliter introductam, & diutissime obseruatam, atque pro lege habendam. Signum manifestum, quod non sit aliquod diuinum uerbum aut ius, opposito faciendo ex ne- 'cessitate lalutis: nanque si esset, illud cognosceret profecto sancta mater Ecclesia prioribus saeculis, illud cognoscerent sancti patres , illudque inueniret & cognosceret concilium Constantiense uniuersale ; in quo absque dubio , multi patres conuenerunt, & sanctissimi,& doctissimi. Eandem ueritatem habemus secundo determinatam in concilio Basileensi; in quo patres praehabita omni diligentia, &diuinarum scripturaru consideratione, ita dixerui, ut sequitur. Decretum concilii Basileensu, super modo communionis.

ω;5.- sacrosancta generalis synodus Basileensis, in Spiritu san-

Basili is. cto legitime congregata, uniuersalem Ecclesiam repraesentans, ad perpetuam rei memoriam. Vt lucidius uideatur pro declaratione ueritatis, quid circa perceptionem sacrae Eucharistiae tenendum sit, & agendum pro utilitate & salute populi Christiani, post diligentem perscrutationem

diuinariam scripturarum sacrorumque canonum, & doctrinarum a sanctis patribus & doctoribus traditarum, in hac sancta synodo longis temporibus habitam, consideratisq; omnibus, quae pro declaratione huius rei consideranda fuerunt , decernit & declarat eadem sancta synodus, quod fideles laici siue clerici communicantes, de non conficientes, non astringuntur ex praecepto Domini ad suscipiendum sub utraque specie, panis scilicet est itini, sacrunt Eucharistiae sacramentum . Sed Ecclesia, qtiae regitur spiritu ueritatis, secum manente in aeternum, & cum qua Christus manet usque ad consummationem saeculi, sicut ait diuina scriptu Ta, ordinare habet, quomodo ipsis non conficientibus ministretur, prout pro reuerentia ipsius sacramenti & salute fidelium uiderit expedire. Sive autem sub una specie, siue sub duplici quis communicet, secundum ordinationem seu obseruantiam Ecclesiae, proficit digne communicantibus ad

salutem. Nec ullatenus ambigendum est, quod non sub spe-

272쪽

cie panis caro tantum, nec sub specie uini sanguis tantum rsed sub qualibet specie est intcgre totus Christus. Laudabilis quoque consuetudo communicandi laicum populum sub una specie, ab Ecclesia & sane is patribus rationabiliter introducta, & hactenus diutissime obseruata, & a doctoribus diuinae legis, sacrarum scripturarum, atque canonum, multam peritiam habentibus, iam a longaeuo tempore commendata, pro lege habenda est; nec alicui licitum est eam reprobare, aut sitne auctoritate Ecclesiae ipsam immutare. Datum Basileae in nostra solenni & publica sessione, decimo Calendas Ianuarii, anno a natiuitate Domini, milletamo, quadringentesimo trigesimo septimo. Ecce de illi patres post diligentem perscrutationem diu ianarum scripturarum, sacrorumque Canonum, de doctrinarum a sanctis patri s de doctoribus traditarum, longis temporibus adhibitam, de consideratis omnibus, quae pro declaratione huius ueritatis consideranda fuerunt, decreuerunt, de declarauerunt, quod fideles laici siue clerici communicantes di non conficientes, non astringuntur ex praecepto Domini ad suscipioidum sub utraque specie, panis

uidelicet dc uini , sacrum Eucharistiae sacramentum. Concilium Coloniense. Coloniense concilium prouinciale, etiam de hac re ita definiuit, Ubi sunt, quibus contra Ecclesiae consuetudinem persuasum est, oportet e laicos participare corpus Ze sanguianem Domini sub utraque specie: ibi docebit parochus hos, qui grauatam habent conscientiam, corpus dc sanguinem Domini altera tantum specie persecte consistere, adeo ut laicus, qui sub specie panis communicat, non tantum corpus , sed 3e sanguinem Domini non minus recipiat, quam qui capit sub utraque specie de panis Sc uini. Ecclesiam quo que laicis unam tantum speciem dare, quo pro reuerentia ipsius sacramenti de salute fidelium, Ecclesia, cui dispensatio sacramentorum Dei commissa est, sic uiderit expedire. Nam cum nullatenus ambigendum sit, sub specie panis non tantum carnem , nec sub specie uini sanguinem tantum, sed

273쪽

De Coena Calice Domini

sub qualibet specie Christum contineri : cur se laicus iudiacio Ecclesiae, quam Dominus audiri uoluit, non submittet inuae non temere , sed multis rationibus permota, decreuit salubrius esse, ut non tantum populus, sed & sacerdotes non sacrificantes, Christum sub una tantii in specie, quam sub duabus perciperent. Mi id enim panis uinique species aliud sent post consecrationem , quam species sacramentales, & accidentia sine subiecto Vt non habeat laicus cur

queratur, sibi alteram subtrahi speciem, ubi totum, quod sub utraque specie continetur, integrὰ accipiat. Haec ibi in actis illius concilij.

Sanetiis Thomas mouet quaestionem , Vtrum liceat sumere corpus Christi sine sanguine λ id est, An liceat sumere corpus Christi sub sola specie panis 3 Respondet autem secundum partem affirmativam quaestionis huiusmodi, Naia serit quod sic. Adducit primum in probationem, muli rum Ecclesiarum usum, in quibus populo communicanti, datur corpus Christi sumendum, non autem sanguis, hoc est, non sanguis sub specie uini. Latius autem respondendo dicit. Dicendum, quod circa usum huius sacramenti duo possunt considerari; unum ex parte ipsius sacramenti, aliudex parte sumentium . Ex parte quidem ipsius sacramenti conuenit, quod utrunque sumatur, scilicet & corpus &sanguis : quia in utroque consistit perfectio sacramenti. Et ideo quia ad sacerdotem pertinet hoc sacramentum consecrare & perficere: nullo modo debet corpus Christi sumere sine sanguine. Ex parte autem sumentium requiritur summa reuerentia, & cautela, ne aliquid accidat, quod

vergat ad iniuriam tanti mysterij. Quod praecipue posset accidere in sanguinis sumptione: qui quidem si incaute sumeretur, de facili posset effundi. Et quia creuit multitudo populi Christiani, in qua continentur senes &iuuenes &paruuli, quorum quidam non sunt tantae discretionis, ut cautelam debitam circa usum huius sacramenti adhibeant;

ideo provide in ovibusdam eccicis obseruatur, ut populo sanguis

274쪽

san s sumendiis non detur , sed silum a sacerdote sumatur . Haec ille.

Ita ergo tam concilia, quam doctores sancti & catholici

seorsum icribentes, probant hanc consuetudinem communicandi .populum, uidelicet laicos , atque clericos non celebrantes , inaltera specie tantum: & asserunt eam esse laudabilem , prouidam, multarum Ecclesiarunt, & diutissime obseruatam in Ecclesia Christiana . Tanquam pro certo h beant , nullum prorsus esse diuinum uerbum, divinum ius, aut diuinum praeceptum, seu mandatum, de opposito iaciendo: -que contra diuinum uerbum, ius, praeceptum, aut mandatum, nulla potest esse laudabilis connietudo. Onenditur eadem ueritas ex. antiqui te huius consuetudinis, ex ritibus, atq; exsatutis, quae de hac re extant. CAP. XI.

t. p. l .

Ntiquitas huius consuetudinis, uidelicet conmilicandi fideles non celebrantes in altera tantum specie, tanta est , & a tot retro saeculis, ut ea probet atque demonstret satis hanc heritatem , de qua agimus. Fuit enim a temporibus sanctorum, cofessorum, martyrum, immo N Apostolorum , intino & ipsius Saluatoris nostri, post resurrectionem,& ante in coelos ascensionem: ut infra palam ostenditur, ubi agitur de antiqua consuetudine etiam communicandi laicos in ambabus speciebus. Probat ergo satis intentum, hac antiquitas huius consueta tudinis: tum ex multis aliis, quae nunc Omittimus, inserius tractanda & ostendenda : uides iret ex eo quod &Saluator noster per se, & Apostoli eius, alios comunicauerunt alsiquando in sola panis specie : turi, quia haec antiquitas huius consuetudinis nunquam habuit doctorona aliquem sanctum aut catholicum, qui eam damnaret, aut contra eam aget et ut Haberet autem profecto, si contra ius diuinii fuisset: quia nihil abundantius aut oculatius faciebant patres , squain quod diuina iura commendarent, & contratinsgressores clamarent. Fuisset autem haec consuctudo c6tra ius diuinum, si ius diuinuiu, praeciperet eius Opiri situ.

Fili

275쪽

Ergo ius diuitium non praecipit oppositum huius antiquit iis , aut huius antiquae consuetudinis. Habemus huius antiquitatis multos testes antiquissimos,& notissimos, in quorum libris videmus, eam consuetudinem 'lim fuisse, ut fideles Christiani, etiam laici, in manus acciperent Eucharistiam ,& domum portarent: utque sanctissimi R ani Pontifices, sacram Eucharistiam mi terent aliis Episcopis. Et hoc quidem non in utraque specie, paniso uini, propter suxibilitatem specierum uini,& facilem conuersionem in acetum: sed in sola specie panis , ut etiam ex multis constat. Audiamus ergo patres, de hac re disserentes. l. I

Ireneus nomine fratrum per Galliam , quibus praeerat, scripsit, Victoremque summum Pontificem admonuit, ne cunctas Ecclesias Dei antiquae consuetudinis traditionem retinentes, uidelicet de obseruando ieiunio api celebrando die.Paschae, alienaret: quin potius cum eis seruaret pa- lceni, ut sui fecerant praedecessores. Adduxit in exemplum multos summos Pontifices, uidelicet, Anicetum, Pium,Higinum , Telesphorum, & Xictum, qui ante Soterem fue runt , pacem cum seruantibus suam consuetudinem retinuerunt , & Eucharistiam fratribus illarum paroeciarum, qui suo more seruabant, miserunt. Ecce Eucharistia sacra mittebatur ,&constat quod non nisi in specie panis.

Di ou Ysius Alexandrinus.

Dionysus Alexandrinus, Fabio cuidam, schismati sese quodammodo submittenti, inter alia, haec scripsit, Vnum autem hoc tibi exemplum, quod apud nos contigit, exp nam , Serapion quidam erat apud nos fidelis senex, qui diu

quidem inculpate uixerat, in persequutione uero ceciderat. Hic saepenumero recipi potierat, uerum nemo illi attenderat , sacrificauerat enim. In morbo autem constitu-t us, totum triduum mutus & scissuum facultate destitutus

276쪽

mansit. Post ubi quarto die nonnihil conualuisset, nepoti ex filia ad se uocato dixit, miousque o fili, detinetis me pObsecro properate, & me uelociter absolvite. Voca ad me aliquem ex presbyteris . intibus dictis, iterum obmutuit. Cucurrit puer ad presbyterum , Erat autem nox. Presbyter rotabat, ideoque ire cum puero non poterat. Quoniam uero mandaueram , morituros, si petant, & maxime si etiam antea suppliciter petierunt , admitti debere, ut spe bona fulti migrent, parum Eucharistiae puero dedit, iussitque, ut id infunderet, & in os senis instillaret. Puer redit , adserens Eucharistiam. Cum autem e uicino esset, a tequam ingrederetur, rursus Serapion, Venis, inquit, fili Presbyter quidem uenire non potest, tu uero confestim faccito quod ille praecepit, meque dimitte. Infudit puer, ac

simul ori senis instillauit. Qui cum parum gustasset, mox spiritum reddidit. Ecce in sola specie panis Eucharistiam issa fuit, quae madefacta, ori senis instillata est.

Cyprianus in sermone de Lapsis, refert de muliere quadam , quae in arca sacram Eucharistiani reposuerat, & quia indignis manibuS eam tractauerat, quando arcam aperire tentauit, igne inde surgente deterrita est, ne attingere auderet. Ecce & mulier illa, in domum suam portauit sacram Eucharistiam. Non dubium, quin ex more, nec d

bium , quin in sola panis specie.

t Tertullianus in de Corona militis fatetur, qudd Eucharistiae sacramentum , & in tempore uictus , de omnibus mandatum a Domino etiam antelucanis coetibus, nec de aliorum manu, quam praesidcntium accipiebant fideles sui temporis. Alibi autem explicans, quod a sacerdote accipientes, in suas portabant domos, sicit ad uxorem, Non lib.,. sciet maritus quid secreto' ante omnem cibum gustes.

277쪽

X A l

naufragio non mortem metuens, sed ne uacuus mysterii euita exiret, ab his, quos initiatos esse cognouerat, diuinuillud fidelium sacramentum dari poposcerit, ut fidei suae tali sacramento consequeretur auxilium, quodque datum sibi sacramentum ligari fecerit in orario, & orarium in collo inuoluerit, atque ita se in mare deiecerit, non requiarens de nauis conapage resolutam tabulam, cui supern tans iuuaretur, quoniam fidei solius arma quaesierat: undetanilcm primus struatus est, & in portum terrenae stationiscitectus. Ecce illi, qui initiati erant in naui, secum hoc diuinum sacra nactatum portabant: a quibus beatus ille S tyrus petiit, & accepit, & in orario ligari secit, & orarium in collo inuoluit, postea communicaturus. Constat autem illud diuinum secramentum non haberi tunc in naui, nec a beato Satyro accipi, nisi in altera tantum panis

bcie, quae in orario ligari potuit. Ecce de consuetudine illa: de qua ij supra nominati p

tres tradunt ,& nullus eam reprehendit: quod profecto facerent , si fideles tenerentur communicare sub utraque sp cie,& non esset eis licitum in iure diuino communicare sub altera tantum. Spectant eodem , idque satis probant sanctiones patrum, de custodia sacrosanctae Eucharistiae in loco tutiissimo &mundissimo, pro fratribus infirmis communicandis. Constat enim de illis, & constat quod non erant de custodienda sacra Eucharistia in ambabus speciebus, sed in una specie panis. clemens Martyr, Petri Apost ,li discipulus, & in cath riι- dra Apostolica successor, narrat multa, quae se a beato Pe- vadibω. tro accepisse asserit : inter ea dicit se ab eo accepisse hoc,

278쪽

Liber II. 323

quod tribus gradibus commissa sunt sacramenta diuino rum secretorum, Presbytero, Diacono, & Ministro: qui cum timore & tremore reliquias corporis Domini debent custodire fiagmentorum, ne qua putredo in sacrario inueniatur, &c. Ecce a temporibus Apostolorum est sacrarium, in quo reconditur de seruatur corpus Domini: quod insuper tanta cum uigilantia & munditia curari debet , ne in eo . aliqua inueniatur putredo.

concilium Uuormat. Concilium Uuormatien. sanciuit, quod Presbyter Ei charistiam semper habere debeat paratam; ut si quis infir- di matus fuerit, statim eum communicet, ne sine communi is R. ne moriatur: cum sacrosancta Eucharistia, morientibus f luberrimum & tulistimum sit uiaticum.

concilium Arelat. Concilium Arelatense , grauiter animaduertit in eos, qui negligentes sunt, in sacrae Eucharistiae custodia. concilium Laterari. Concilium Lateranense, cui quatuor Patriarchae interfuerunt , & ingens Episcoporum multitudo ex toto terrarum orbe sub Innocentio tertio celebratum, constituit ut sacra Eucharistia cum chrismate sub fideli custodia clauibus & seris adhibitis conseruetur, ne temeraria ad ea manus extendi possit.

Honorius tertius praecepit, ut sacra Eucharistia in Ioco aliquo ad hoc destinato & mundo honorifice reponatur, ac per fideles & pios custodiatur.

279쪽

De Coena Calice Domini

concilium Tridentinum. Concilium Tridentinum ita etiam definitiit, & decreuit, quod consuetudo asseruandi An sacrario sacram Euchariastiam, adeo antiqua est, ut eam saeculum etiam Nicaeni concilii agnouerit: & Canonem aduersus contradicentes η 7. adiecit, dicens, Si quis dixerit non licere sacram Eucharbstiam in sacrario reseruari, sed statim post consecrationem astantibus necessario distribuendam, aut non licere ut illa ad infirmos honorifice deseratur, Anathema sit. Ecce videmus multas admodum sanctae Ecclesiae, sanctorum conciliorum,& sanctorum patrum sanctiones, in. iis quibus statuitur de custodia sacrae Eucharistiae pro commu nicandis infirmis fidelibus, etiam a tempore antiquissimo: N certo certius nouimus, hoc de sacra Eucharistia in sola specie panis fuisse semper intellectum, & usque ad nostra haec tempora obseruatum . Species enim uini nullo modo poterant custodiri, propter earum facilimam couersionem in acetum, immo & propter necessario eminens peric Ium effusionis , uel distillationis earum, si ad infirmos de

portarentur.

Multa possunt uideri de hac re, in de consecratione . dist. r. cap. Qui bene. cap. ao. Et de custodia Eucharistiae. cap. statuimus . In Clement. Ad nostrum . de haereticis. Cleinent. unica. de reliquiis & uenera. sanctorum. De celebrat. Missarum. cap. Sane. Et apud Augustinum, De uisitatione infirmorum lib. a. p. . Vbi aut de custodia, aut de ueneratione est sermo.

A. .n. Supradictis patribus addimus . Augustinum in de coii ti . sensu Evangelistarum , Chrysostomum supera Matthaeum, V rased Theophylactum super Lucam, & Bedam super Lucam: qui omnes asserunt Saluatorem nostrum communicasse duos illos discipulos; et constat quod in sola specie panis .

Catalogus doctoriun ,. catholicorum sanctorumque, tam recentiorum quam antiquorum, sacrorumque conciliorum, in quibus reperitur communio laicorum aut clericorum non celebrantium, b altera tantum specie:

280쪽

Liber II.

non ut reprobata, nec ut diuino iuri contraria, sed ut laudabilis, bona, iusta, sancta, & diutissime obseruata, cum fidelibus infirmis, & pariter cum fidelibus insaniatate constitutis: inter quos patres ponitur de Tertullianus , in testem antiquitatis. Alexander de Ales. l

Sanctus Thomas. . . il Sanctus Bonaventura. Ioannes Gerson.

Gabriel Biel.

Tacultas Theologiae uniuersitatis Parisim.

Facultas Theologiae uniuersitatis Lorantem

Alsensus a Castro.

Concilium Constantim. Concilium Basileen.

si lau

Tusebius Caesarien .

Cyprianus Martyr . ,

Tertullianus. Ambrosius.

Concilium Arelaten.

Concilium Lateranen. Honorius tertius.

Concilium Tridentinum .

. me l

Chrysostomus.

t Theophylactus. Beda.

Reperimus ergo hanc communionem & eius antiquit , . ti item apud multos, ueteres antiquos & neotericos: sed profecto apud nullum reperimus huius communionis repraeli sionem, nec ullum reperimus, qui eam damnet, tanquam

SEARCH

MENU NAVIGATION