장음표시 사용
301쪽
missisione uerisimiliter sequentur. E diuerso autem experctandum est & lucrum animarum, & Ecclesiae tranquilliatas : quid horum, alteri secundum ueram aestimationem praeponderet. Miadiu enim permanent in opinione neces ditatis sumendi utranque speciem contra Ecclesiae consuetudinem & conciliorum definitiones, grauiter peccarent, cimmo ad iudiciunt & animarum damnationem sacramentum susciperent, nec sacerdos eis sacramentum istud sic ministrare posset, escente domino, Nolite sanctum dare canibus, &c. Ita procedit semper illae auctor, ut magis ui- . deatur uel asserere uel innuere, quod nec sic sub illis con- . ditionibus expediat laicis communionem utriusque speciei concedere. Verum nos, omnibus his uisis, omnibusque consideratis, magis accipimus sententiam patrum, qui in concilio illo Basileensi fuerunt, antequam declinarent; ut secundum illam credamus firmiter, quod sub illis sex conditionibus, quae errorem tollunt, & sub aliis, quae cotra irreuerentiam sacratissimi sacramenti atque contra sacrilegium de pericula prouident, potest huiusmodi communio laicis, concedi , nec solum permitti . Maxime attentis istis, quae modo in isto sacro concilio generali Tridentino proponuntur, Ut catholici in sancta Ecclesia conseruentur; ut qui exierunt, reducantur, pax re tranquillitas fidelium,& schinmaticorum ad Ecclesiam catholicam reductio. Praesertim quia cum Imperator & nonnulli Reges ac principes id petant , nullum potest ex tali concessione uenire scandalum et nisi sorte ex opposito magis scandalum oriatur, si huius modi communao non concedatur. Itaque igitur, ego saluo mcliori iudicio) in ea sum sententia, qua firmiter cre- . dam, eam communionem sub pradictis conditionibus aut regulis posse concedi laicis. Moveor ad istam sententiam, ex illis rationibus, quas paulo ante iam posui, quando secundam conclusionem s cundi articuli probaui. Illa enim communio laicorum sub
utraque specie, quidem secundum intrinseca sibi, stando in diuino iure & secundum illud iudicando , est licita: a que nec per se ullo modo , nec ab intrinseco habet ullam
302쪽
malitiam. Sed si quae sint, unde illa suerit prohibenda, ea
sunt illi communioni accidentalia, & ab extrinseco. Non est autem dubium, quin contra accidentia extrinseca possit sufficienter prouideri in materia praesenti; nec potest dubitari, quin illis omnibus sufficienter prouideatur, modo praedicto, cum illis omnibus conditionibus. Deinde, quia illa communio, ut iam dixi, fuit olim seruata in nonnullis
Ecclesiis temporibus Apostolorum, Martyrum , & aliorum l. cir uirorum sanctorum: ut constat de ecclesia Corinthiorum
illis primis diebus, ex Apostolo: ut constat de ecclesia Dio .. .
nysij Areopagitae, ex ipso Dionysio in de Ecclesiastica Hierarchia: ut constat de ecclesia Hierosolymitana tempore
Cyrilli Episcopi illius , ex ipso Cyrillo. Tertio, quia illa
communio est magis consentanea per modum assimilati nis, institutioni sacramenti, integritati sacramenti, & in- . i tegritati sensibilis resectionis: accedit enim magis ad institutionem, quia ea fuit & est in utraque specie: accedit etiam magis ad sacramenti integritatem, quia sacramentum Eucharistiae in utraque specie integratur quodam m do speciali: accedit quoque magis ad integritatem refectionis , quia illam expressius repraesentant duae species, quam altera tantum . Quarto, quia Leo Papa , uir quidem sanctissimus & do, simus, istam communionem ob certas causas seu rationes iustas , concessit aut praecepit generaliter omnibus: ita uolens ut omnes sub utraque spe cie communicarent, uel saltem communionem huiusmodi non relinquerent. s. into, quia uniuersale concilium
sileense cum illis preta ictis regulis, illam concedebat Bo mis . Ergo sancta Ecclesia, quae modo est, potest non secus idem ex rationabilibus de iustis causis concedere . Habet enim eandem potestatena, habetque eandem prouidet iam,& gubernationem, auctoritatem, atq; ide imperium. Et ut constat ex eodem concilio Constantiensi, ipsum non interdixit huiusmodi communionem Iaicis utcunque , sed eam non esse illis necessariam ad salutem, declarauit, & nequis deinceps illam sine licentia Ecclesiae acciperet, praec
pit. Nota sunt hac ex uerbis illius concilii suprapositis.
303쪽
oIlerditur sanctam matrem Ecclesiam mota iunam ct ration bilem causam habere concedendi quibusdam laicis hanc communionem in utraque sterie, scut olim habuit dum eam laicist concessis. CAP. XVII.
N sancta Ecclesia habet modo iustas & rationabiles causas cocedendi, sicut olim habuit Alia est quaestio. Hic nunc requiritur iudicium. Ad sanctissimum dominum nostru ni Pium I . Papam pertinet iudicare de his, qui modo est Christi Vicarius gene ratis cum plenitudine potesatis , di Petri Apost succesibri cui in Petro primum di principaliter & quantum ad totam solicitudinem, dixit Saluator, Pasce oves meaS. Q uia uero, ipso agente, hic patres congregati sumus, & quia no bis ad proposita respondentibus, etiam de hac re licet di cete nostras sententias, dicam ex corde, quid sentio. Audiui in hoc sacro senatu coram illustrissimis dominis Legatis & reuerendissimis patribus, illustres legatos sacrae Naiestatis, Christianissimi ac inuictiSs. Imperatoris Per dinandi semper Augusti, proposuisse per sua scripta, no
nulla , quae istam materiam conceriacbant, idque nomine Caesareo; affectuose petentes communionem liti, utraque
specie concedi populis Christianis,Vngariae, Boemiae,&nonnullarum partium Germaniae. Addentesque his , hoc -sibi uideri necessarium, tum, ut populi , qui hactenus in illis partibus sunt Christiani Catholici, in ea catholica religione conseruentur; tum, ut de reditu aliorum, qui alias' a nobis Satanica suggestione desciuerunt, aliquando possi- mus aliquam concipere spem bonam. Asserentes in luper, quod nisi hoc concedatur illis, qui apud eas partes Catholicam fidem atoue sanctae Ecclesiae Romanae obedientiam retinent, & obseruant, quasi certum esse, illos breui perditum iri, & Catholicam fidem relinquere: nec eos posse Imperatorem alias in Christiano officio catholico continere Audivi oratores Christianissimi Regis. Galloium, postea in hoc eodem sacro conuentu supplicantes
304쪽
nomine' Regis sui , ut ea petitio Oratorum Imperatoris admitterctur; declarantes simul se non habere in mand to suo specialiter, ut hoc nomine Regis sui postularent: habere tamen clausulam generalem de procurandis bonis , quae ad bonum statum Ecclesiae de salutem animarum pertinerent. Virtute cuius declarauerunt , se hoc petere, tanquana rem importantissimam , & saluti animarum uel maxime , uel ualde necessariam , his temporibus: Non quasi dicerent illam communionem esse praeceptam, sed tanquam sentirent, eam esse a multis multum desiideratam . Audiui & hic etiam Oratorem eccellentis Ducis Bauaria in sua oratione publica, nomine ipsius domini Ducis, idem asserentem, idemque petentem, quod oratores Caesareae Maiestatis. Vnde ij omnes in eam sententiam conueniunt, qua existiment necessarium ad Christianos homines in Catholica religione Christiana continendos, concedi laicis illarum partium, communionem sub utraque specie , Imperator inuictissimus, Christianissinius Rex Gallorum , & excellens Princeps supra dictus, Dux Bauariae. Ob quod. insuper, illi omnes petunt hoc
fieri, propter Ecclesiae sanctae bonum, & animarum salute. His autem omnibus auditis, consideratis, & bene attentis, atque mecum saepe discussis, primum & ante omnia firmiter credo eos tot, tantos, talesque principes, in corde suo ita iudicare, atque ex corde ita nobis proponere per suos legatos, hanc communionem este concedendam, ut homunes Christiani in Catholica religione contineantur. Secundo , ego credo eos in hac re cile fide dignos: tum propter qualitates suarum personarum , quibus sunt omni acceptione digni, di omni cxceptione maiores, tum propter experientiam eius rei, quam habent a multis diebus, de his, quae apud eos in suis uastallis, subditis, aut populis uia cinis sciunt frequenter fieri ..Tertio & ultimo, istam necessitatem continendi Christianos homines in fide Cath
lica Sc pace Christiana, ego saluo meliori iudicio, & sub correctione huius sacrae synodi) iudico in conscientia mea, esse causam sufficientem ut hominibus catholicis illarum Partium concedatur communio sub utraq; specie, cum illis
305쪽
conditionibus, considerationibus, ac regulis praedictis. lNec possum in conscientia mea iudicare hoc non necessa- . rhina, ex quo illi principes rerum omnium Sc maxime huius rei experti, hoc iudicant necessarium: nec possum istam necessitatem non iudicare esse causam sufficientem. Est enim profecto ipsa talis necessitas, causa sufficiens. Mi id tenim de rebus ex suo genere licitis non debemus facere, uel saltem non possumus facere, ut Christianos homines in fiade Catholica & pace Christiana colineamns p Est ista causa sufficiens, ut statim constat per se omnibus considerantibus: sed constabit magis sua sufficientia, si ea cum aliis causis comparetur, propter quas sancta Ecclesia uel uniuersaliter, uel particulariter huius modi communionem aliquando concessit laicis. Semper enim in causa fuit, ut sancta Ecclesia suos filios uel a malo auocaret, uel in bono conseruaret, aut confirmaret. Ex quo igitur est potestas in Ecclesia ad hoc aliquando concedendum, est pietas in causa, est necessitas in personis ut contineantur in bono;
non dubito quin hoc possit fieri iuste, licite, atque sancte : nec dubito ullo modo de susticientia huius causae,
id dicendum ad sententiam domini Cardinalis C tetani, qui putauit, & in suis scriptis iudicauit expedire Christianis populis,communicare sub spectepanis tantum λRespondeo duobus modis. Primum dico, ipsum locutu esse de hac re simpliciter, & non in casu necessitatis: ut uidere est in tota illa sua quaestione, in qua non interponit ullam necessitatem. Secundo & melius dico, quod ipse loquitur in alio casu , & non in nostro. Loquitur enim ipse, ut constat, in casu, quo communio laicorum habet necessario annexam uel connexam effusionem sanguinis,& per consequens grauissimum sacrilegium, & irreuerentiam sacramenti: unde ipsum sacrilegium ponit non inter casus inopinatos , aut raro contingentes, sed inter necessarios eues tus morales. Nos autem non loquimur in eo casu, sed loquimur in alio disterentissimo, uidelicet quando illa sanguinis effusio non potest computari inter casus moraliter necessario uenes tes: sed debet computari inter casus inopinatos,
306쪽
opinatos, ac raro contingentes. Mita non loquimur de communione laicorum absolute, ut communicent omnes ubi, quando , aut quomodo uoluerint, & in quocunque numero: quia ut sic, fortassis moraliter loquendo, necessario eueniet sanguinis enusio aliqua, propter multitudinem populorum simul communicantium, aut simul communicare uolentium. Loquimur autem de communione laic
tiam conditionaliter, aut secundum quid, id est, sub cestis conditionibus, regulis & decretis, quibus illa effusio ex toto tollitur, uel saltem prosecto a genere in genus secu
dum regulas morales mutatur. Q uomodo mutatur
ia in illa communione absolute considerata uenit illa emino quasi necessario moraliter, & est de futuris necensariis, seu de frequenter euenientibus, aut in plurimum: in ista uero communione considerata secundum quid, aut non ueniet illa effusio, aut erit de casibus inopinatis , uel raro contingentibus, propter regulas appositas, quae optia me prouident, cauent, diuitant. Transit ergo illa effusio a genere in genus , secundum regulas di considerationes bonas morales. Et sic, nihil determinamus contra Caiet num, sed sorte sentimus, aut sentiremus cum illo, si est et sermo de communione laicorum absolutἡ . Ita etiam credimus quod ipse determinaret nobiscum, si olim locutus esset de communione laicorum conditionale, aut secundum quid, di cum praedictis modificationibus, uel aliis
etiam opportunis. Aliud enim genus, aut alia species est futurorum necessariorum, stequenter, seu ut in plurimum uenientium: & aliud genus, aut alia species est futurorum inopinatorum, seu nunquam, seu raro contingentium. Explicatur magis eadem sententispraecedens, latiusq; ostenditur, tria, adducuntur notabilia. CAP. X VIII.
Ideo his temporibus, & hoc in loco, sanctis simos doctissimosque patres, in eo solo esse
differentes circa huiusmodi communionem concedendam uel non concedendam laicis
prαdictis, quod quidam dicunt eam com-
307쪽
munionem non expedire , quidam uero econtra existiniant & ita aiunt eam expedire , ex causa praedicta &conditionibus apmisitis. Tanquam omnes in eo conueniant , quod omnes fatentur hanc communionem laicis alias quantum est de se, esse licitam in iure diuino; sed eam nunc non expedire propter adducta inconuenientia, quae iam memorauimus. Vt non sit quaestio inter patres de hoc, tanquam de re non expediente & alias etiam illicita: sed tanquam de re alias licita, ut dictum est, An si expediens, aut non. hoc est, an expediat huiusmodi communionem concedere, uel non expediat. Et in hoc uersatur totum praesens negotium, quantum pertinet ad petitionem illustrissimorum Oratorum factae Caesareae Maiestatis, & ali
Placet in primis quod omnes patres in eo conueniunt, ut omnes dicant conani unionem hanc alias licitam esse, uidelicet stando in solo iure diuino, & considerando illam secundum se in tali iure. Non tamen miror quod quidam eam expedire negant: quidam autem eam expedire affirmant . Non miror, inquam , in eo quod uideo hanc differentiam modo esse inter patres sanctissimos & doctissimos uiuentes: quia uideo eandem iam fuisse inter patres sanctissimos & doctissimos hac uita functos. Sic enim Herutdifferentes patres sanctissimi & doctissimi, qui fuerut antenos. Caietanus naque & post ipsum Ruardus Tapper, ut
constat ex allegatis dictis eorum, putauerunt hanc communionem non expedire: patres uero qui fuerunt in concilio Basileensi antequam declinaret, iudicauerunt hanc communionem expedire, sub illis certis conditionibus aut d cretis. Et scelicis recordationis Paulus tertius, illud idem concessit ad instantiam Caroli QSinti stelicissimae ac gloriosissimae memoriae. Hinc ergo recte no miror in eo quod uideo patres & doctores uiuos in ea re differentes esse, in qua re scios tres & doctores iam demortuos, differentes fuisse. Non igitur inficias eo aliquam earum sententiarum, aut defensores illarum: habet unaquaque auctores, quos sequatur, habetque fundamenta sua non contemnenda.
sed quaeso, nos inquam sententiam praecedentium d
308쪽
esinamus p Vt uerum fateamur, omnibus consideratis, ma gis placet sententia patrum, qui sententiam concilii Basi- ilcensis sequuntur, quam tenuit de hac re, antequam conci- lium ipsum deci inasset, tentando quoad alia , quae tentare nec debuit. nec potuit i Et quam tenuit Delicis recordatio- in tu' lnis Paulus tertius, cam communionem concedens. Nihil minus priusquam meam expIicatius proferam sententiam, nonnulla adnotare libet, pro abundantiori decIaratione.
Primum notabile est, quod licitum non expediens, non eodem modo , sed potius uariis& differentissimis modis lim misaccipitian a doctoribus nostris, & Catholicis & sanctis: estque sermo eorum audiendus N intelligondus & ualde no dis are . tandus, ut ueram intelligentiam habeamus eius uerbi Apostoli, Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. Apostolus ad Corinthios, non uno loco, sed duobus di- t.Corin.6.rit, Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. quibus σlocis, de licitis non expedientibus agit. Circa quod uerbum cum tamen alias sit manifestum omnibus, quae sunt licita, di quae sunt non licita : quae sunt expedientia, & quae sunt non expedientia. non ita omnibus manifeste liquet, quae sunt licita non expedientia, aut quod, seu quid est liacitum non expediens.
Maidam enim uidentur sic existimare, ut licita non expedientia, eo casu, quo non expediunt, etiam non liceant: quavis alias extra illum casum licerent, & licita essent ex iure extra illum casum. Verbi gratia, quemadmodum si quae licita sunt in iure, in aliquo casu particulari afferrent scandalitur, & praestarent alicui impedimentum salutis, aut essent paruulis causa ruinae. Tunc enim manifestum est, ni . b, quod quae alias licebant extra illum casium , iam non licent in illo casu: & quae erant licita, fiunt non expedientia: a que per consequens, fiunt in illo eodem casu illicita. Hunc sensum uidentur innuere S. Ambrosius in suis comen. super Amissim Apostolum ad Corinth. S.d homas in suis , & opusculo et r. Nicolaus Lyra. in suis commentariis, & Adrianus in lib. q. Adria . sententiarum . Quasi omne, quod licet & non expedit, eo casu quo non expiait, etiam non liceat: & si alias liceret, aut esset licitum. Possunt uideri omnes illi doctores.
309쪽
Augustinus in de adulterinis coniugiis ad Polentium,ait, Omne,quod non licet, non expedit: nec tamen omne,quod non expedit, etiam non licet. Sunt quippe Iicita, quae non expediunt, sicut Apostolo teste didicimus.bIdem Augu- sinus infra statim, continuando sermonem, inquit, Sed i ter id, quod illicitum est, & ideo non expedit, atque id, quod licitum est, nec tamen expedit, quid intersit, aliqua uniuersali regula definire dissicile est. Citius enini quis dixerit, Omne, quod fieri non expedit , peccatu est. Omne autem peccatum, illicitum est. Omne ergo, quod non expedit , illicitum est. Et ubi erunt illa, quae licita esse, sed non expcdire, Apostolus dicit λ si omne, quod non expedit, licitum non est Z QSapropter quia, uerum dixisse Ap stolum, dubitare non possvnaui, & aliqua peccata esse licita dicere no audemus, restat ut dicamus, fieri aliquid, quod non expediat; & tamen si licitum est, non esse peccatum, quavis quoniam non expcdit, non sit utique faciendum. Quod si absurdum uidetur, ut aliquid fiat , quod non expiait, , dicatur non peccasse, qui secerit; intelligendum est hoc ex consuetudinesermonis absurdum, quae ita late
patet , ut etiam iumenta, quavis sint rationis expertia, tam cia plerunque dicamus debere uapulare cum peccant.
Peccare autem proprie non est nisi eius, qui utitur rationaliuoluntatis arbitrio, quod in omnibus mortalibus animantibus non nisi homini est diuinitus attributum. Sed studest cum proprie loquimur, aliud cum uerba ex aliis rebustrasserendo uel abutendo mutuamur. Haec dile .LSequitur
statim, Vt igitur si possumus enitamur, inter id, quod licet & non expedit, id, luod non licet atque ideo non expedit, aliquo certo fine distinguere: ea mihi uidentur lucerς , & non expedire, quae per iustitiam quidem, quae coram Deo est, permittuntur, sed propter offensionem hominum, ne ob hoc impediantur a salute, uitanda sunt. Ea ueto non licere, & ideo nec expedire, quae sic ipsa iustitia uetantur, ut facienda non sint: etiam si ab eis,quibus in notitiam fuerint perlata, laudentur. QSod si ita est, ideo non nisi allicita prohibentur a Domino, ut ea, quae licita sunt, di non expediunt, non legis uinculo, sed libera discre-
310쪽
tionis uel alias, dilectionis) beneficentia caueantur. Haec ille. coae, quomodo intelligantur, tuna ex seipsis, tum ex antecedentibus & subsequentibus , constat satis.. Ireneus ille Christi gloriosus Martyr, sic alio modo puta- I rare. . tutfintelligendum hunc locum , seu uerbum Apostoli, ut omnia dicerentur dicta licita, propter libertatem uolunt iis, qua possumus omnia uelle atque facere, uel non uelle nec facere: non autem omnia dicantur expedientia propter iugem prohibentem, quae nonnulla prohibet. ' . . Itaque igitur notum est omnibus, quae sunt licita, quae sunt non licita seu illicita: quae sunt expedientia, & quae no . sunt expedientia. Quandoquidem licita sunt, quae nulla lege prohibentur: illicita sunt, quae aliqua lege sunt prohibita . expediens est seu dicitur & est, quod sine impedimento potest fieri: & non expediens, quod praestat impediamentum ad consecutionem finis intenti. Et rursus, expediens potest habere multas acceptiones aut significationes, sicut uerbum, expedio, expedis: atque sicut uerbum, e pedire , in tertia persona singularis uel pluralis numeri: quomodo accipiendo, expediens est, utile seu bonum ac necessarium. Sic autem intelligendo , non expelliens , est'
: i Secundum notabile est, De Germanis, Boemis, aut Vi garis, seu aliis etiam, uariis modis possumus agere uel l
qui : quia possumus habere sermonem aut de Germanis p pulis , aut de Germanis hominibus: & iterum de Germ nis hominibus dupliciter, quia de Christianis catholicis p ocem, gratiam atque communionem Apostolicae sedis it: bentibus, atque de aliis, qui aut haeretici aut schismatidi aut simul haeretici & schismatici sunt. Haec quae de Gemmanis populis aut hominibus dicimus, de Boenais,Vngarisque dicta intelligimus: ut eadem omnino uel Gallis fudistinctio in istis, quae in illis. Reserique multum ita diastinguere, ut per se satis constat omnibus, & constabit m gis ex dicendis: ex quibus notum erit, aliud lare sermanet dum iudiciu de Catholicis, aliud de haereticis aut schism ticis, & aliud de populis, qui utrosq; continent, aut utrosq; Lotinere possunt, catholicos di haereticos aut schismaticos.