De coena, et calice Domini quo ad laicos, & clericos non celebrantes libri tres, in quibus omnia, quae ad hanc rem pertinent, ex antiquis recentioribusque theologis collecta, probè digeruntur, ac in examen uocantur, &, haereticorum explosis erroribus

발행: 1563년

분량: 506페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

ta. 3. Tertium notabile est , Imperator per suos oratores non petit communionem sub utraque specie concedi Germ nis , Boemis, aut Ungaris haereticis aut schismaticis, nee' populis Germaniae, Bociniae, aut Ungariae continentibus aut continere potentibus haereticos uel schismaticosi sed tantum petit concedi hoc Christianis catholicis , habentibus gratiam & communionem sedis Apostolicae . Est nota hic sua sacrae Caesareae Maiestatis petitio,.tum:ex libello oblato, tum ex declaratione & proclamatione Oratoris sui pro regno Vngariae, Reuerendiss. domini Episcopi viii queecclesiensis, coram sacrosancta synodo.

Pro sintentia explicatione, tres ponuntur conclusiones, atque ex bis prima , oe secunda probantur. Cia P. XIX. . Is praenotatis, & aliis, quae pariter pramotara potueriint, omissis, ecce iam ponimus conclusiones, quibus explicatius nostram pros rimus sententiam , salua correctione sacrosanctae synodi, & cuiuslibet melius sentientis, quam ego sentio. -d . . . Prima conclusio est, Non expedit neque licet , ut eo imunio sub utraque specie concedatur hominibus haei elicis aut schismaticis Germaniae, Bociniae, aut ungariae, aut cuiusuis alterius nationis et ipsis in haeresi aut schismate actualiter existentibus, ueI remanentibus.

Mius x. Secunda conclusio est, Non expcdit nec licet,ut comm

ni sub utraq; specie concedatur populis Germaniae, Bo natae', aut Ungariae sub nominibus communibuς & colle ctiuis , populi, uel populorum . iciaci 3. Tertia conclusio est, Licet quidem, & Ecclesiae Dei e pedire uidetur, ut sanctisis. dominus noster Pius Papa Iit i. uniuersetis Ecclesiae Dei passor & rector conccdat hominibus Christianis Catholicis, Apostolicae sedis gratiam re comunionem habentibus , communionem sub utraque specie, in partibus Boemiae, ac Ungariae ; de ubi eadcm ratio, uel similis, uel aequalis, uel maior reperta fucrit. Expe dire, inquam, uidetur secundum conditionem, ne dicam

312쪽

Liber II. 1 o

iniuriam praesentis temporis, & statum rerum praesentiunt atque oppositis conditionibus supra explicatis.

Prima conclusio est manifesta cunctis fidelibus Christi nis, ex sancto Christi Euangelio, in quo prohibemur & a

ctum canibus dare,& margaritas ante porcos spargere. Ait enim Saluator nother, Nolite dare sanctum canibus, Nob. 7. neque mittatis margaritas uestras ante porcos: ne sorte conculcent eas pedibus suis, & conuersi dirumpant vos. In hoc autem uerbo intelligimus, Saluatorem nostrum regulare beneque instituere astectum hominis ad proximum respectu boni conserendi: quia malis hominibus in peccato obstinatis, non sunt sacramenta ministranda, uel tecreta fidei reuelanda,infidelibus obstinatis et quia ex praedictis sequitur contemptus sacramentorum Ecclesiae, ut derisio fidei catholicae, & occisio ministroruna. Apostolus Paulus etiam dicit ad Titum, Haereticum hominem post unam dc 3 secundam correptioncm deuita: sciens quia subuersus est,

qui eiusnodi est,& derelinquit, cum sit proprio iudicio

condemnatus. Et Ioannes Apostolus inquit, Siquis uenit ad uos & hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum 'in domum, nec Aue ei dixeritis. Mii enim dicit illi, Aue, communicat operibus eius malignis. Ecce praedixi vobis, ut in die Domini non confundamini. Manifestumque est

ex epistola Apostoli prima ad Corinthios, Miantam qu Iemque bonam dispositionem requirat ipse in suscepturis

hoc diuinum sacramentum, fidei, spei, charitatis , enitentiae, obedientiae. Probet autem seipsum homo, dc sic t. Orit t. de pane illo edat, di de calice bibat. Debet autem fides esse una atque integra in omnibus: quia , Vnus Dominus , una fides, unum baptisma, unus Deus & Pater omnium. Secunda conclusio simili modo est nota omnibus Christianis catholicis. Ostenditurnaque haec conclusio ex co ditione praesentis status populorum Germaniae, Ungariae, Boemiae: quo constat nobis omnibus, esse in illis partibus multos aut nonnullos populos, in quibus uel omnes de populo, uel multi, uel aliqui seu quidam aut nonnulli, sunt haeretici aut schismatici. Vnde iuxta fundamenta probationes, aut demonstrationes conclusionis praecedentis, fit

313쪽

manlisa haec praesens conclusio secunda: nec ipsa aliis suildamentis indiget , quibus sua ueritas ostmidatur. Non debemus nec licite possumus sanctum dare canibus, aut margaritas sparget e ante porcos.

Multiplicibws probanda rationibus, tertia tanclusio assiniitur, cenisnum duae ex eis eaplicantur. CAP.:XX.

Ertia conclusio quemadmodum & multis aliis patribus probatur, ita & mihi, ex multis fundamentiS. Primum enim mihi ostenditur ex naturaret, idest, ex institutione, efficacia, ualore atque significatione huius diuini sacramenti per Christi gratiam: ex quibus maxime certum est commu nionem in utraque specie, quantum est de se, bonam esse . sacram, re utilem, ad bona spiritalia atque animarum prosectum. Non dicimus , necessariam, propter ea, quae superius iam monstrauimus: sed dicimus bonam, sacram, utilem. Vnde per consequens ea, quantum est de se, est

expediens Christianae Ecclesiae. Patet haec consequentia, ex definitione aut descriptione rei conuenientis seu expedientis . Ex hoc autem sic deducimus ad propositum praesentis conclusionis tertiae. Q ita quod de se est bonum, iustum, sacrum, utile, atque expediens, non potest alicui

esse non expediens aut inexpediens, seu non licitum, nisi, ex alitro accidente extrinseco: quo sublato, illud idem tale manet, quale erat antea, uel ex sua natura, uel ex sua 4nstitutione, bonum vistum , sanctum, sacrum, utile, liacitum , expediens. Ergo cum per supradictas conditiones explicatas & apponendas tollantur omnii inconuenientia, unde communio laicorum sub utraque specie est inexpe- Hiens: fit ineuitabiliter conseques, ut appositis illis condiationibus , ea communio sit expediens. Quod si forte dixerit aliquis eas conditiones non tollere omnia impedinam .ia, respondemus duobus modis, Vno, quod immo tollunt, ut constat omnibus intuentibus , qui considerare uoluerint omnia inconuenientia, quae uel antiquiores uel recentiores

adduxerunt.

314쪽

,dduxerunt. Altero, quod si forte illae conditiones non sufficienter tollunt inconuenientia extrinseca, possunt quidem apponi aliae, & aliae: tot etiam, ut nullum prorsus incontientelis eiusmodi 'sit, quod non susscienter tollatur per aliquam conditionem appositam seu apponendam. Secundo ostenditur mihi eadem conclusio tertia , ex fine, quem intendit sancta mater Edclesia in omnibus, praesertimuero in usu potestatis Ecclesiasticae sibi a Christo Saluatore nostro traditae, ad statuendas uel abrogandas leges& dirigendas animas sanguine Chiisti redemptas, in salutem . illae enim finis est absque dubio, aedificatio ipsius Ecclesiae, salus animarum , & perductio earum in uitam aetemnam . Ex isto fine norissimo deducendo, sequitur euidenter in hae materia morali de Ypedit Ecclesiae Christi irae ut huiusmodi communio concedatur praedictis hominibus Christianis catholicis. Mio modo sic sequitur iain uniuersum, si quis intendit aliquem finem , ex uoluntate, deuotione, aut obligatione ; et expedit, ut accipiat medium sibi oblatum tanquam bonum , utile, expediens, aut necessarium, ad finem ipsum intentum consequendum . Haec est tota moralis philosophia, de haec est omnis scientia, omnisque ars. Cum igitur sancta mater Ecclesia intendat salutem animarum illorum fidelium praedictorum, quemadmodum & omnium aliorum, & illi proponatur ἀfide dignis communio illorum laicorum sub utraque specie,. tanquam medium conuenientissimum & moraliter necessarium ad hoc , ut ipsi contineantur in ossicio Christiano, in fide catholica,& pace Christiana: uidetur manifeste, quod expediat sanctae matri Ecclesiae iuxta suum finem hunc, que intendit, ut huiusmodi medium accipiat, & pradictam concedat communionem. mii sunt ij, qui sanctae matri

Ecclesiae proponunt hanc communionem laquam medium bonum, utile, & quodam modo necessarium, ad contincndos illos homines in ossicio Christiano, sine quo saluari non possunt Inuictissimus Imperator semper Augustus, Christianissimus Rex Gallorum, & excellentissimus Dux Ba- uariae: qui omnes per suos Oratores hoc postulant fieri,

tanquam rem maxime utilem, & maxime necessariam.

315쪽

De Coena, ex Calice Domini

Ingenue fateor, haec ratio, in hac materia' morali mihi uidetur quasi demonstratio, procedendo a fine intento,

ad medium probatum necessarium. Probatur autem mihi hoc medium necessarium ad salutem illorum multorum hominum, testimoniis praedictorum principum , praedictorumque suorum oratorum: & quia salutem illarum animarum summe desidero, & hoc medium testificatione tot, tantorumque principum necessarium iudico ad eam salutem, ideo probatur mihi tertia haae conclusio. Si qui patres sunt, quibus haec praeclara testimonia non satis probantillam communionem esse medium necessarium ad praedictum finem, respondeant ut uoluerint,&suis conscientiis satisfaciant. Nos enim ita respondemus, quia testimonia tantorum principum, absque dubio credimus uera esse.

Mouet igitur me Imperatoris petitio , quia profecto mihi fidem facit sua assertio : asserit enim, & petit. Αο-rit hanc communionem esse medium necessarium, uel quasi necessarium & utilissimum ad continendos illos homines in officio Christiano, & per consequens ad salutem suarum

animarum : tuncque petit, eam concedi. Vt facile possimus uidere quis est, qui petit, quid petit, pro quibus p

tit : sicut olim bene di stinxit Augustinus. Petit enim Imperator semper Augustus, Ferdinandus Primus, Catholicus & ut ita dicam, Catholicissimus, brachium nostrum. Christianum contra Turcas, & omnes alios earum partium infideles, atque propugnaculum nostrum, murus &antemurale contra alios nostros aduersarios haereticos; petit autem

pro fidelibus Christianis, qui degunt in illis regionibus, non pro haereticis, nec pro schismaticis ipsis in sua haeresi aut in suo schismate permanentibus. Petitque ille pro illis,

quid λ non rem malam ex suo genere, aut indifferentem, aut inutilem: sed rem ex suo genere, natura, uel institutione bonam , utilem, sacram, & sacratissimam . nempe communionem sub utraque specie, quam iudicat medium necessarium ut ipsi homines ab aduersariis non cipiantur ,& in officio Christiano contineantur. Videtur itaque sua petitio admittendat & ut iam dixi, quia mihi fidem facit eorum assertio, mouet me eorum petitio, quamobrem

316쪽

libenter tum in sententia eorum patrum discedo , qui eam concedendam dicunt. Modo ipsa intelligatur, sicut eam paulo ante proposuimus a sitis oratoribus explicatam. Audio dici, Imperatorem non hoc petere ex sua sente

tia sed potius ab aliis quibusdam impulsum & quasi ab ei

dem deceptum, qui uolunt hac uia calicem Domini obtinere, & deinde secrete Lutheri dogmati inhaerere. Absit inae tale iudiciu,absit & talis sus cio. Nullo enim modo nostram puto uera Ecclesiam Christiana ita a Deo Opt. Max. esse destitutam, ut talem habeat Imperatorem, qui in huiusmodi rebus religionis grauissimis, aut possit decipi, aut uelit eam decipere. Non potest profecto ea deceptio hab

re locum apud talem, tantumque Imperatorem, tantae G dei, tantae prudentiae, tantae rerum omnium experientiae eapud Principem undequaque circunspectum, longevae aetatis , & continue iam inde a pueritia seu adolescentia in magnis rebus uersatum . Nec sua assertio fundatur in diactis hominum decipientium; sed potius in quasi quadam continua desectione hominum deceptorum, qui ab aliis detuli, a uera fide catholica in dies deficiunt, & ad har

sim declinant. Quod si aliquis ita semniare ogganireq; audet de Ferdinado Imperatore uiuo, quid dicet de gloriosissimo Carolo into, iam hac uita functo λ Ipse naque eandem ut exustimo habens mentem, quam & Ferdinandus frater eius habet,a scelicis recordationis Paulo Papa tertio,pro eisdem hominibus, eandem communionem petiit, eandemque obtinuit et quavis ea tunc, iniuria temporum & nostris peccatis impedientibus, parum boni fructus attulerit. An & Carolus Maiiatus tuc fuit deceptus An non potius prudenter egit λ Immo prudenter egit, & nequaquam ab aliquo deceptus suit: quanquam res ex sententia non cesserit, optatumque finem non sortita sit ob alias causas. Neque enim uir sapiens statim iudicat aliquod medium sufficiens infal- Iibiter ad consecutionem finis, quoties recte iudicat idem medium necestarium ad consequendum eundem finem. Multa enim sunt necessaria ad aliquid, quae singula no sunt sufficientia ad illud. Vnde alia doctrina est de re necessa-

317쪽

De Coena,MCalce Domini

ria, alia redita & alia traditio: alia uero est de re sitfficiente. Ita est in proposito, quia non proponitur hoc medium tanquam praecise sussiciens ; sed proponitur tanquam medium quodam modo moraliter necessarium, & multum conducens secundum prudentem existimationem .

Accedit his Christianissimus Rex Gallorum, accedit&excellenti stimus princeps Dux Baliariae, qui omnes id per suos Oratores petunt. Nunquid omnes sunt decepti λ nunquid omnes decipere uolunt Z Absit tanta iniuria principit. Ipsi sunt Reges N principes terra in suis ditionibus, asserunt se non poste continere fideles homines suarum diti num in ossicio Christiano, nisi hoc eis concedatur: iudiacet totus mundus si sunt fide digni. Itaque quia scio sanctam matrem Ecclesiam hunc finem inicia dcre, salutem spiritalem omnium hominum, & m

xime fidelium: re quia uideo a fide dignis praedictis, pro

poni hanc communionem tanquam medium necessarium

fidelium Christianorum earum partium, ne deficiant a Mde , & religione, & salute: iudico expedire Ecclesiae iuxta suum finem inretum, ut huiusmodi coniunionem concedat. Hac mihi respondet quidam leuerendissimus, doctissumus, & mihi colendissimus pater , partim concedendo, partim negando uel alio modo demonstrationem declinando. Concedit enim id, quod est apud omnes notissimum, ei, qui intendit aliquem finem expedire ut accipiat mediuprobatum necessarium ad illum finem. Declinat autem,

eo quod, id non dcbet fieri, ubi ille finis & illud medium

essent in praeiudicium alicuius maioris boni: quia non d bemus amittere uel negligere maius bonum, propter minus bonum. Admittimus hanc suam declinationem , quia est bona & rationabilis. Dicimus tamen eam prorsus nihil facere in proposito, nec ullum habere locum in praesentia. quandoquidem ex.concessione huiusmodi communionis,& salute illorum fidelium seu conseruatione eorum in religione Christiana, nulla sequitur maior iactura in Ecclesia Christiana, quam sit iactura illarum animarum si ab Ecclesia discesserint. Nec hic potest habere locum ea imaginatio , qua fugitur ad scandalum. Nullum enim in hac repo-

318쪽

Liber II. t 43

test esse scandalum datum, aut pusillorum: ut infra paulo post demonstratur satis.

Durones, tertia, quarta, ct quinta, quibus eadem concissio laniatitur , in aciem deducuntur. C X X I. Ertio probatur eadem conclusio, ex eodem

fundaniento. Mita hoc medium non solum

proponitur tanquam quodam modo neces.sarium ad continendum eos fidcles in officio Christiano; sed etiam proponitur tanquam

multum conducens,ut uenire facilius possint ad nos, qui recesserunt a nobis. Q uae res quantum sit necessaria, ut uidelicet optemus & curemus reditum eorum, qui abierunt in regionem longinquam , & ouem perditam quaeramus, quaeramus insuper & perditam drachmam, etiacum aliquali bona domus euersione, nullus est qui non uideat. At quidem proponitur nobis hoc medium , tanquam conducens, tanquam utile, tanquam quodam m

do necessarium . . . a. o.

Duo ergo hic iudico, testimoniis quibusdam ductu quae a magnis audiui uiris, fide dignissimis. Alterii, quod

multi a nobis desecerunt ea una occasione, ut communionem in utraque specie a nobis sibi negatam, sibi retinerent, quam per aliquot annos obseruarant. Alterum, quod multi qui a nobis recesierunt,ad nos redire cupiunt, sed detiner tur, ne sibi suus reditus leuitati adscribatur, si sic stantibus rebus redierint: unde hac una mutatione facta, & hac sacra communione concessa, absque dubio redibant . .

Primum horum mihi probat satis testimonium Stanislat Iosi Episcopi Varmiensis , sanctae Romanae Ecclesiae Camdinalis, dc ad hoc sacrum uniuersale Tridentinuin concilium Legati, uiri quidem doetissimi, omnibus bonis meis ritis praediti, & mihi colendissimi. Is enim, me praesente& audiente narrauit, fuisse in Episcopatu suo quandam ciuitatem, quae hac sola occasione, quae ab obedientia Sstra uera religione declinauit, quod ipse ci non concessui communionem huiusinodi, prout ipsa ante annos serme

319쪽

triginta , temporibus aliorum praelatorum solita erat in utraque specie communicare. Petiit ciuitas illa praedicta ab ipso , non obtinuit, recessit. Haec cum audissem, quῶ-siui ab illo, quid sibi nunc uidebatur de eadem re: ipse multi respondit, id quod tunc. Ego iterum declaraui me non quaeiere de hoc, sed quid sibi modo uidebatur de hac concessione aut petitione quoad calicis usum; & ut existimo, intelligebam de illa ciuitve. Ipse ingenue dixit, quod si hoc prodesset ad reditum ipsius ciuitatis, ipse idem hoc petiisset a sanctiss. domino nostro Romano Pont. Quod autem in ea ciuitate contigit, non abs re cogitari iudicarique potest, in aliis ciuitatibus nonnullis, ultra hos montes Tria dentinos existentibus, contigisse. Huic ergo tantae iacturae nostrae, omnibus bonis modis subueniendum est.

. Secundum mihi probat etiam ad sufficientiam, testim nium reuerendiss domini Andreae DuditijSbardellati,Epia scopi Tininiensis, D. Praelatorum, totiusque Ungariae Clerioratoris, qui suam proserens de hac re sententiam, inter alia, quibus ostendit fore nunc illis hominibus usiim calicis concedenduna, ita dixit, Hoc ipsum a uobis, uestri filij, catholici homines, uehementissime expetunt, idq; non tam sua, quam fratrum suorum gratia: qui hanc ob causam,

aut recesserunt iam , aut prope est, ut a fide recedant. Infirmos confirmare hac re uolunt, transfugas inescare, & ad se allicere, & in rectam, a qua aberrauerunt, uiam reuocare cupiunt. Ne putetis paucos esse, patres amplissimi,

ex illis , qui ad aduersarios noctros transierunt et qui , si utriusque speciei communicatione , ut in integrum sit, iterum ad nos cupidissime redituri sint. Multos iam desectionis poenitet, sed, ut est imbecillitas humanae naturae, inconstantiae notam pertimescunt. Redire ad nos cupiunt

illi quidem, sed uerecundia prohibentur. Quod si hoc eis

concedatur, si hoc habeant, quod ueluti praetextum quendam sui ad nos reditus possint obtendere, iam nulla fuerit causa, quominus ueluti postliminio ad nos reuertantur. Atque istius quidem generis hominum, & multi, & magni , atque nobilissimi uiri sent, qui ne leues fuisse uideantur, misere potius mortem obeunt, quam ut ad nos cum

320쪽

Liber II.

dedecore, quod sibi fingunt, reuerti uelint. Ne nil remini, patres, hae sunt huius mundi illecebrae, huius modi sunt Satanae fallaciae, ita ille hominum oculis tenebras offundit. Hunc istis, patres, obicem, hoc impedimentum ad imite: pernicioso isto pudore ad Ecclesiae gremium reuertendi obstructam illis uiam , hac concessione patefacite. Hoc nobis affirmantibus credite. Nam nemo nostrum ita impius est, ut hoc loco, uobis audientibus, falsi quicquam comminisci uelit. Sunt etiam aliqui, de ego imprimis, qui

non amicos tantum, sed necessarios, atque adeo consanguineos, hac opinione N pernitioso hoc pudore infatuatos habemus, quorum salutem sitientes, cum ad pristinam eos fidem reuocare, quantum in nobis est, contendimus, plane intelligimus, nihil aliud illis, quam istum pudorem o stare, quominus ad nos reuerti uelint. Haec ille. Confirmari non parum potest haec ratio, ut pro lucrandis huiusmodi animabus hoc medium accipiamus, ex eo, quod nos praelati Ecclesiarum : maxime aute summus Pontifex , Christi Vicarius generalis, uniuersalis totiusque Ecclesiae Christianae, Christi Saluatoris nostri persona agimus di non luna illius Euangelici patris, qui filium prodigum

a regione longinqua ad se reuersum, misericorditer pate neque suscepit, amplexus est, & primam stolam restituit: quinetiam di Euangelici pastoris illius, qui ut ovem pem ditam recuperaret, nonagintanouem in deserto reliquit, ad eam uenit, illam quaesiuit, inuentamque accepit, non percussit, non maledictis, conuiciisque prosecutus est, sed in propriis humeris posuit, & ad alias reduxit. Nondum Cnim illa uenerat, nondum uenire disposuerat, neque de reditu cogitauerat: & pastor ille, illam omnino praeuenit, ut eam errantem quaereret, ut quaesitam inueniret, atque ut inuentam cum gaudio & cum labore asportaret. H ius pastoris nos personam gerimus . Videamus , annos similia pro animarum salute perditarum , facere, stru

tis seruandis, debeamus. Sed, quaeso, mulier illa eiusdem sancti Euangelij in eodem capite, quid non fecit, aut quid

tacere omisit, ut drachmam perditam inueniret euertit . enim domum. Et nos nanque, personam huius gerimus,

SEARCH

MENU NAVIGATION