De coena, et calice Domini quo ad laicos, & clericos non celebrantes libri tres, in quibus omnia, quae ad hanc rem pertinent, ex antiquis recentioribusque theologis collecta, probè digeruntur, ac in examen uocantur, &, haereticorum explosis erroribus

발행: 1563년

분량: 506페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

eap. R.

De Coena , er Calice Domini

specie: & in hoc loco sic dicit ad propositum . Ideo si accedentcs cum debita reuerentia ad calicis sumptionem, habeant fidem rectam iuxta communem sensum Ecclesiae, tantum abest ut sacrae scripturae aut religioni Christianaercpugnet, eis sub utraque specie tradere faci amentum, ut etiam diuinae scripturae & ipsi religioni Christianae sit consonum . inuaproper expediret ut Ecclesia saluti fidelium consulens, eos, qui circa religionem uaciant, ad sita uni talem, tanquam pia mater adducerct, & infirmos chariatatis uiscelibus obfirmarct,& sic ecclesiis Germaniae concederet , ut laicis petentibus aut sub una specie aut sub duabus sacramcntum corporis & sanguinis Christi, libere a sacerdotibus posset administrari: dummodo communicaturi credant indubitanter, totum contentum in hoc sacrameto, utroque modo a fidelibus sumi , eandemqu e gratiam cor sequi eos, qui hoc aut illo modo communicant; & deniq; utroque modo illud adimpleri praeceptum. Amen amendico uobis, nisi manducaueritis carnem, &c. Idem auctor in eodem libello asierit N probat, quod pi tali Ecclesiae congruit, ut a fidelium communione non separet eos, qui sub utraque specie communicant: nisi & ipsi in aliquo errent contra fidem. Adducit Eusebium in Ecclesiastica historia, Ireneum, cum caturis, quibus praeerat, Calliarum Episcopis, & Augustinum. In eodem loco ita inquit, Eodem ergo modo cum antiqui patres, communicantes sub utraque specie, a communione fidelium non separauerint, aut talem consuetudinem uicio dederint, immo potius approbauerint, non expediet Ecclesiae ob s lam hanc causam , Germaniae populos a communione fidelium separare. Infra, Sic ergo expediet Ecclesiae, ut qua poterit diligentia fiat, ne uarius communicandi modus , charitatis pacem abrumpat , sicut nec Olim ueram concordiam abrupit.

Idem auctor in eodem libello asserens & ostendes, quod expedit Ecclesiae, quibusdam propter inobedientiae periculum , calicis usum concedere, inquit, Miam facile priamo homini fuerit, Deo in omnibus obedire, neminem praeterit: cum in statu illo innocentiae , in quo ignorantia

non ν

332쪽

non excaecabat, nec inordinata concupiscentia urgebat, operosima non e et ei, complere mandata diuina. Accessit

ad hoc , quod & ipse Deus faciliorem obedientiam reddidit ; quando enim Adae esum fructus unius ligni prohibuit,

ei, ut de omnibus ederet, misericorditer est largitus. Post peccatum tamen Adae, quam dissicile sit obedire, illum latet, qui neque Deum nouit in coelis, neque hominem si periorem in terris. Impedimento enim nobis est, non solum ignorantia, sed etiam concupiscentia. Ideo legum a rogatione fieri, multoties expedit, etiam si leges non sint iniustae, propter solam populi inobedientiam: nititur enim semper in uetitum populus. Ad rem ergo: deueniendo, cupopuli Germanici propter suam infirmitatem, ea concupiscant, quae sunt ab Ecclesia prohibita , uidelicet, communionem sub utraque specie, neque possint ad unitatem ca-- tholicae Ecclesiae reduci,nisi illis hoc libere concedatur, ' 'expediet sine dubio statutum hoc, de non communicando sub utraque specie abrogari , idque illis pie concedere, quod neque est contra fidem, neque contra bonos morest ut in omnibus aliis subditi obediant Ecclesiae , maximὰ iacum summus Pontifex, non urgente necessitate, dignitate prouectis, utriusque speciei, ulum non semel concesserit, multisque ob suam deuotionem ipsemet utranque speciem porrexerit. Haec ille.

Sciens, uolens, & gaudens refero hic, haec multa loca eiusdem praedicti auctoris, in quibus eandem frequenter habet explicatam & repetitam sententiam, de huiusmodi communione concedenda sub praedictis c5ditionibus, quiabus & errores omnes, & pericula omnia , auferantur. Gaudens , inquam, multis de causis: his praesertim, tum, quia scienter Ioquitur ipse auctor, tum quia Hispanus est, &sine suspicione agit, in Germania existens, rerum Germanicarum oculatus testis, atque de re huiusmodi experim tum habens. tum quia ego auribus meis audiui uirum hunc 'grauissimum & doctissimum referri in oppositam sente

tiam, non absque illius grauissima iniuria: i qua ut ipsum liberarem, ipsum hic in tam plurimis locis retuli.

333쪽

De Coena, er Calice Domini

eruntur rationes septima O Octava ad eandem concluso tertiam. CAP. X XIII. Eptimo probatur eadem tertia conclusio, ex statu huius sacrae rei,de qua agimus, quae est communio sub utraque specie, quoad laicos uel etiam cleric non celebrantes. Si

tus enim eius rei talis est, Primum, quod huiusmodi communio, quantum cst de se, ex institutione Christi, est bona, iusta, sancta, di utilis, ut ex dictis & consessione omnium fidclium constat satis'. Secundo, quod ab initio nascentis Ecclesiae, & deinceps multis annis di in multis Ecclesiis particularibus fuit mori- . r. . bus obseruata: ut ex Apostolo Paulo ad Corinthios , ex Dionysio Areopagita in de Ecclesiastica Hierarchia, ex Cycap. 3 priano Martyre, ex Leone I. ex Clemcnte Alexandrino in προ η suis stromatibus, ex historia Tripartita, & ex aliis proba tissimis etiam auctoribus satis inani sine apparet omnibus D Paisa legentibus. Tertio, quod haec res sic sancta,&sic multis Δό--, s culis apud multas Ecclesias particulares obseruata, nonio solum nunquam & nusquam fuit damnata . sed etiam num: τρορ retra quam & nusquam fuit aliqua lege scripta probibita uel interdicta simpliciter & absolute: quia neque ante conciliun Constantien. nec in illo, nec post illud. QSod nunquam Nnusquam fuit damnata, sic notum est, ut nuIta egeat pro batione. Miod autem nunquam de nusquam fuit prohibita seu interdicta simpliciter & absolute, lege aliqua scripta, etiam est notum apud omnes fideles Christianos, ex eo quod nullibi reperitur talis lex scripta, nec doctores catholici de ea faciunt aliquam mentionem, tanquam Camm Gium uidissent, aut de ea audissent, ante concilium Constantiem 'y QSod uero illud idem concilium non prohibuit contactu- 'p' dinem communicandi in utraque specie, ubi illa ei et ex antiquo seruata, satis est manifestum . Nam ut constat exactis ipsus, hoc solum fecit, quod consuetudinem communicandi laicos aut etiam clericos non celebrantes in altera

- tantum specie, laudauit , atque probauit, & damnantes

334쪽

eam damnauit, sina ut decernens, qudd, cum huiusmodi consuetudo ab Ecclesia de sanctis patribus rationabiliter introducta, de diutissime obseruata sit, habenda est pro le-

e, quam non licet reprobare, aut sine Ecclesiae auctoritate oro libito mutare .. Ecce totum secit, consuetudinem communicandi populum in altera specie confirmando; & nihil fecit, consuetudinem communicandi populum in utraque

specie damnaudo . Nequo illud concilium sic statuit abs

lute illam consuetudinem communicandi populum in altera tantum specie, quasi eam ostendisset aut praedicasset in- dispensabilem: sed sic, ut nulli liceret eam reprobare, aut sinu Ecclesiae auctoritate pro libito mutare. Vnde quisquis eam consuetudinem nullo modo reprobat, sed quidem ea auctoritate Ecclesia mutat, nullo modo agit contralium, sed potius agit seςundum concilium illud: quod bene significauit, postst neminem auctoritate Ecclesiae mutare

hanc consuetudinem.

Ecce quis, seu qualis est status nunc, huius rei, de qua agimus, sacratistiniae quidem quantum est de se, hoc est, ex sua institutione, continentia, & sanctitate. Videtur ergo expedire Ecclesiae Dei, ut hanc rem lacram in tali statu existentem concedat suis filiis catholicis Christianis ; tum ut eos in religione sortiores seu alacriores construet ; tum ut eos in numero augeat, alios, qui desecerunt, ad conuersionent prouoc ndo' - e a Si aliquis dixerit, lucrum non est certum. Respondemus, si certum esset lucrum, iam nullum esset de hac communione conccdenda dubium. Secundo dicimus, Et si noest certum, quod erit lucrum intentum in hac concessione: saltem certum est, quod nullum potest sequi ex ista concelsione damnum . Videtur ergo expedire Ecclesiae, ut id experiatur , ex quo nullum potest sequi damnum, de magnum possinnus sperare fructum, magnumq; lucrum, magnum gaudium. Remedium hoc est benignissimum , quia potest prodesse, & non potest obesse. Videtur ergo admittendum . Ingenue fateor, non uideo quomodo haec sacra

communio possit non expedire, aut possit esse non expediens , appositis illis omnibus praedictis coditionibus, cum

335쪽

i De Coena, e Calce Domini

aliis opportunis , quae uidebuntur , quibus omnes mulantur errores, omniaque auferantur pericula , & omnia hiconuenientia.

Haec omnia dixerim sub correctione huius sacrosancta synodi, nullam aliam Reuerendissimorum patrum sententiam damnando , nullam accusando , nullique in aliquo

detrahendo.

Octauo mihi probatur eadem conclusio tertia, ex eo quod prosecto expedire uidetiir Ecclesiae Dei, ut ipsa Zeter,& quater experiatur, immo experiatur: e,& s pius pro salute animarum, id quod semel de bis iam eadem Ecclesia pro salute animarum experta est, absque ulla iactura sua, absque ullo detrimento, absque ullo damno. Sic enim magis assimilabitur Christo dicenti, Remittendum esse, non solum usque septies, sed septuagiessepties. Hinc est, quod cum patres in concilio Basileen. antequam declinassent, hanc communionem sub praedictis conditionibus iam concesserint ad petitionem Memorum, & postea Delicis recordationis Faulus Papa tertius, hoc ipsum fecerit ad petionem Caroli QSinti: & clim hoc semper his uicibus factum sit absque ullo praeiudicio sanctae matris Ecclesiae: videturabsque dubio, quod & nunc stinctae matri Ecclesiae expediat, ut hoc con at ad petitionem Ferdinandi Imperatoris, & aliorum principuni nominatorum. Eadem est petitio, eadem est causa finalis pro qua petitur , di petentes non sunt minoris auctoritatis, dignitatis, aut acceptionis. Aut ostendat aliquis quod damnum euenit ex illis duabus concessionibus primis, seu quod damnum euenire potest ex hac concessione tertia. Nos enim scimus quod ex illis nullum damnum euenit, & quod ex hac nullum damnum euenire potest, moraliter loquendo. Confirmatur haec ratio, ex eo quod, duodecim horae sunt in die,&saepe Deus in una mouet alio modo quam in aIia: unde homines a Deo moti, quod bonum una hora non iaciunt, in alia faciunt: at qui in una cadunt, in alia resurgunt: in una Deo uocanti non obediunt, in alia ob diunt. Quid scimus, si in hac tertia concessione, tempus

erit co tum, conseruationis bonorum, & reuasioniS

336쪽

Libere II.

malorum Concessimus quidem iam bis, ut di 2uni , sed utique non debemus imponere terminum diuinae misericordiae: ne nobis dicatur, quod olim Iudaeis dixit Iudith, Posuistis uos tempus miserationis Domini, & in arbitrium uestrum diem constituistis ei. Ergo quod sancta mater Ecclesia hoc iam bis concessit absque ullo praeiudicio, mihi est unum de praecipuis m-damentis ad hoc, ut ei expediat, quod & nunc tertio is . ipsum conedat. Non est adbreuiata manus Domini. Se tiant homines ubique & semper , sanctae matris Ecclesiae clementiam . . In his & similibus dico, in quibus nec est , nee potest esse ullum praeiudici um. Probatur conclusio prima ad quartum artis. coe P. XXIIII.

Rima conclusio quarti articuli est, inuatum ad sacratissimam rem contentam , idest , Christum Saluatotem nostrum, non minus aliquid sumit,qui sub una tantum specie hoc sacramentum accipit, quam qui sub utraq;. Conclutio haec prima probatur primum, ex illa quasi prima animi Christiani conceptione, qua omnes fideles Christiani catholici firmissim4 credimus & nullo modo dubitamus , nunc totum Christum Saluatorem nostrum, corpus eius, sanguinem, animam, atq; diuinitatem, inteFe esse, realiter atque praesentialiter sub qualibet specie huius iam ctissimi sacramenti Eucharistiae, immo etiam & Ωb quali bet particula cuiuslibet speciei illarum, etiam sub minima sensibili particula. Ex hac enim ueritate notissim omniabus Christianis, sequitur necessario ista nostra prima co clusio , ut constat omnibus. Distinguimus nos quidem sic, quia sub specie panis ex ui uerborum Christi, quibus fit cωsecratio, Hoc est corpus meum. est ibi per se corpus Saluatoris nostri, de quo expresse est sermo: caetera uero, quae in illis uerbis no explicantur, sed corpori Christi realiter co iunguntur ut sanguis, anima, diuinitas, sunt ibi per e comitantiam. Rursusque distinguimus simili modo, quia

sub specie uini ex ui uerborum Christi, quibus fit conrur

337쪽

ti6, Hic est calix sanguinis mei &c. est ibi per se sanguis Saluatoris nostri, de quo expresse est sermo: caetera uero, quae ilIis uerbis non explicantur, sed sanguini Christi realiter coniunguntur, ut corpus, anima, diuiditas, sunt ibit periconcomitantia similiter. Hac tamen una differentigquod sub specie .panis aut uini, alia concomitantia es sibi d. diuinitatis, alia mero aliorum: quia concomitantia: diui :i ci nisatis dicitur remota, cum non pertineat diuinita. Rd naturam cum corpore aut sanguinei: ut doctores bene n tant, praescrtim Gabriel super Canonem. Verum, quQd

ibi sint corpus S sanguis Christi, constat ex ipsis uerbis SA uatoris nostri, quae sine dubio illud esticiunt modo qu0 lamimirabili, quod significant. QSod uero alia sint ibi per

realem quandam concomitantiana , icin stat, quo apud omneS est certum , ea , quae realiter conitinguntur, non nisi

secundum rationem separari. Omnia igitur sunt ibi ; quae in Christo realiter sunt coniuncta, aut hymstatice unata. Verissime ex toto corde it credimus, atque ex toto corde ita ore confitemur , corpori christii , quod sumptum

est de sanctissima & sen per Virgine Μηria, quod passumi

esti& sepultum, quodque resurrexit di ad coelum ascen .dit . ac sedet ad dexteram tbei Patris, in quo filius mi uenturus est iudicare uiuos & moi tuos, sub specie panis M.tis is N realitςr i contineri .. timc nπitatem primuin pr Nais. i . bant,uerba ipsa Christit dicentis, Hoc est corpus meum, quod pro uobis tradetur, quod pro uobis datur. LUod uerbum Saluatoris nostri nullo modo intelligitur figurare ised proprie, ac uere proprisqueni admodum uerba sacra tuis antecedentia lixum subsequentia, satis indicant; iuxta modum intelligqndi sacram, scripturam , in libro 83. quaest. positum N ab Omnibus receptiun. Ira, intellexerunt semper omnes sincti doctores, etiam δnti- ,

quissimi, ec Latini, & Graeci. Eusebius hi enus,s di-i Emig. cens inter alia, Rec at ergo omne ins gli; ausa inbigvii, quoniam quidem qui auctor est nauperis; ips ut icit uerit tis. Nana inuisibilis, sacerdos, visibit Screat*rahi in substantiam corporis & senguinis sui uesbqi suo seiruta: potestate comtertit ita dicens, Accipste si comedite.

338쪽

Hoc est corpus meum. Idem Leo Papa in synodo Roma na. Hilarius in de Trinitate. Hieronymus in Sermone dominicae quintae post Epiphaniam, dicit, Singuli autem totum accipiunt Christum dominum, & singulis portionibus totus est, nec per singillos minuitur , sed se in singulis praebet. Et ad Heluidium-Donarius Is , vs ipse .conuiua conuiuium : ipse . comedens. , &iqui coIneditur bi Ammbrosiius in libro de sacramentis A ait, Panis est in altariussitatus ante uerba sacramentorum, ubi accessit consteratio, de pane fit cato Christi . Infra. Q uod erat panis ante consecrationem kiam corpus Christi est post consecrati n. inita sermo Christi creaturam mutat, & sic ex pane fit corpus Christi i&uinum cum aqua. in calice mistum sit sanguis consecritione uerbi coelastis .i Christus testificatur, quod corpus suum S sanguinem accipimus. De cuius fide & testimatione dubitare non debemus. Haec. ille dicit,& multa alia ualde notanda. Augustinus etiam de hac ueritate multa praebet testimonia .:In libro sententiarum Prosperi . Nos autem in specie panis & uini , quam videmus .ies inuisibiles; id est, carnem & sanguinem ii

noramus Nec similitecaeompraebendimus has duas species: . quemadmoduin' ante. consecrisionem appraehendebamus: cuini fideliter falcamur ante consecrationem essu panem & uinuin, quod natura sormauit; post consecrationem uero camem Christi de sanguinem, quod benedictio Iconsuci auit. in eodem libi Caro eius sid est, Christi, de quo clan sernio, est quam forma panislopertam in sacri metuo accipimus. Et sanguis3cius, quem sub vini specie& sapore potamus. Idem in de Trinitate. Idem in epist ad

Ireneum, idem super psalmos, Accesserunt ad I a s v M I daei ut crucifigerent, nos accedamus ut corpus eius N. sanguinetia accipiamus. Alibi ad Iudaeos, Iani & securi bibite sanguinein, quem fudistis. Alibi. Ipsum sanguinem, quo in per infamam suda r. per gratiam biberunt. Alibi, De came Mai ite, carnem acdepit dii ipsam carnem ad manducandum ad salutena dedit. Idem fregorius in liomilia Paichae. Basilius; ac imiraculum, o Dei nimia beneuolen

tia , quae sui sunt sedet ad dexteram patris, sacrificij tepore

339쪽

De Crena, Calice Domini

manibus hominum continetur. Hugo in de sacramentis ,

. Quod uidemus, species panis est & uini: quod autem sub G His specie illa credimus, uerum corpus Chr isti est & uerus sata Dis I. , , Christi, quod pependit in cruce, & suxit de la

tere. Nec per panem & uinum corpus & sanguinem tan .

tum significari credimus , sed sub specie panis & uini uerum

corpus & uerum sanguinem consecrari: & speciem quidem uisibilem, sacramentanti tesse ueri corporis & ueri sanguicnis: corpus autem di sanguinem, sacramentum esse gratiae spiritualis. Et quemadmodum si ecies illic cernitur, cuius res uel substantia ibi esse non creditur: sic res ibi ueraciter& substantialiter praesens creditur, cuius species non cernitur. Videtur enim species panis N uini, & substantia ponis & uini non creditura creditur autem stas antia corporis & sanguinis Christi, & species non uidetur. Idem Innocentius in De ossicio Missae, Cum sacerdos illa Christi uen ba pronuntiat, Hoc est corpus meum; Hic est calix meus spanis & uinum in corpus & sanguinem conuertuntur, illa uerbi uirtute, qua uerbum caro factum est ,&habitauit in nobis rq dixit, & facta sunt: mandauit, & creata sunt uniuersa. Ego igitur, qui uitam aeternam habere desidero, carnem Christi ueraciter comedo, & sanguinem eius uer citer bibo : illamque carnem, quam traxit de Virgine, &sanguinem, quem effudit in cruce. Idem probat confessio

Berengarii facta in Concilio generali, Nicolao Papa praesul U ς' dente: & habetur in capitulo, Ego. Talis enim suit sua con '' fessio , Consentio sanctae Romanae Ecclesiae & Apostolicae Sc ore & corde profiteor, panem & uinum , quae in altari ponuntur, post consecrationem non solum sacramentum, sed etiam uerum corpus & sanguinem Domini nostri Is , v Christi esse. Hanc ueritatem uniuersalis Ecclesia iam determinauit, cuius post Euangelium, nulla maior est auctoritas: etenim in Concilio uniuersali sub Innocentio ter sancta tio celebrato, ita habetur , Vna uero in fidelium uniue salis Ecclesia, extra quam nullus omnino saluatur: in qua cris iis. idem ipse sacerdos est & sacrificium , Ι . i. , Christus: c ius corpus & sanguis in sacraniunt altaris sub jeciebus, Panis-uini ueraciter continetur. Hanc eandem uerita

340쪽

tem Guillelmus Parisien. in tractatu solemni, quem des cramentis edidit, in parte de sacramento Eucharistiae , c. sine partitione. & iuxta principium, persuadet ex tribus officiis, quae Christus.pro nobis suscepit: scilicet, presbyteri , aduocati, & medici Albertus etiam ad istam ueritatem dicit in libro de Sacra, R id necesse est tantum sa- μα,.cere apparatum pani & uino, nisi significarent corpus de sanguinem Christi λ id ad hoc ordinarentur sacerdotes,

consecrantur altaria, templa, ac caetera, quae ad ritum de

altaris cultum pertinent, si nihil in his fieret, nisi quod panis benediceretur , qui corpus Christi tantum significaret

Adhuc autem adoratio de ueneratio, quae fit a populo, exhiberetur creaturae: sicque in omni missa idololatria committeretur, quia cultus debitus creatori, purae exhiberetur

creaturae. QSod nepharium est dicere. Ad istam eandem ueritatem est inanireste Magister sententiarum , & post smi. ipium atque cum ipso tota schola Christiana simul, nullo excepto: quam ueritatem S ipse Magister probat, & aucto es p. ii. ritatibus sanctorum Patrum, & testimoniis diuinarum scripturarum. Adducit enim uerbum Christi, Accipite, Hoc est corpus meum . de iuxta hoc dicit ex Ambrosio, si tan- hi: itit

tum ualuit sermo Heliae, ut ignem de coelo deponeret: non ualebit tantum sermo Christi, ut substantias mutet 3 Resert tur .

iterum Ambrosium, de frequenter Augustinum οῦ secundum 2 ' quod Ambrosius in De sacramentis expresse dixit, Panem iaistum, quem sumimus in mysterio, illum intelligo utique, qui manu sancti Spiritus formatus est in utero Virginis, de e. omnia igne passionis decoctus in ara Crucis. Probat etiam cur q- Saluator nobis dat semetipsum sub speciebus alienis. Sed haec ex illo stisficiant. Eodem modo docent Alexander de Alm . Ales in suis partibus, Sanctus Thomas in scriptis N in par

quaest. i. Ocham in suo tractatu de Sacramento, Dur ndus, Gabriel Biel ibi de super Canonem, lect. 39. Sanctus Bona- uentura, omnesque alij patres sine exceptione. Sic determinatum est etiani in concilio Constantien. Et sic docet diuus Dionysius Areopagita. ait enim inde Ecclosiastica Disoasia, Hieracchia, loquens de uenerabili Eucharistiae sacramento. 3

SEARCH

MENU NAVIGATION