De coena, et calice Domini quo ad laicos, & clericos non celebrantes libri tres, in quibus omnia, quae ad hanc rem pertinent, ex antiquis recentioribusque theologis collecta, probè digeruntur, ac in examen uocantur, &, haereticorum explosis erroribus

발행: 1563년

분량: 506페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

De Coena, Cahce Domini

mini in sacramento utrunque enim sustentat, reparat, auget delectat: nam potus hic est, ut medici loquuntur, ς ibalis neces artum est, quod eadem sit gratia, quae sub utraque specie consertur : sicut idem cst, quod esurimus &stinuis, ut diximus superius, & clarissime testatur beatus Augustinus, Panis iste uisibilis, inquit, stomachum coi pa ἡ is' firmat, uentrem confirmat. Est alius panis, qui cor confr- rami uiser mat, quia panis est cordis; & spiritualeluinum est, quods - , latificat cor hominis. Ergo sic accipe de pane, quomodo' ' ' accipis de uino. Intus esuri, intus siti. Beati, qui esuriunt& sitiunt iustitiam, quia ipsi saturabuntur. Panis ille iustitia est, uinum illud iustitia est, ueritas est, ueritas Chri- . . stus est. Ego sum, inquit, panis uiuus,qui de coelo de et scendit, & ego sum uitis, uos sermenta, & panis cor b minis confirmat. Iustitiae itaque fames & sitis est, quam sedat hoc sacramentum, confirmando & tribuendo uirtutem iuste operandi: immo eiusdem iustitiae maiorem esuma. , . e citando, sicut sapientia dicit, inui edunt me , a huc esurient :&qui bibunt me, adhuc sitient. Meus, inquit Saluator, cibus est, ut faciam uoluntatem eius, qui misit me. Vtraque igitur specie confertur robur iuste op randi , N accenditur uoluntas de amor iustitiae, qui non satiatur , nisi absoluta nostra peregrinatione , cuius figura praecessit in Helia Propheta, de quo dicitur, quod com dit & bibit &ambulau it in fortitudine cibi illius quadraginta diebus, & quadraginta noctibus, usque ad montem

Dei Oreb. Et ideo si solus sanguis sumeretur, ut aliquando olim factum est per sacrae Eucharistiae infusionem, eadem gratia conserretur , quae nunc confertur solum corpus

suscipienti. Nec alia acquiritur gratia, quando post corpus sumptum sacerdos bibit sanguinem Domini simul cum

corpore calici immisib, immo nec maior acquiritur gratia, nisi maiori sumeretur deuotione, sicut in die natiuitatis Christi, uel quando sacerdos ex causa bis celebrat, non maiorem percipit gratiam ex secunda uel tertia corporis N san Fumsam .guinis communione, nec ex quotidiana uel frequenti communione. Haec ille . Fundamenta uero sua potissima,&nuauia . sortu sola, quibus ipse probat non minus gratiae ex operato

352쪽

suscipere communicantem sub altera specie, quam sese piat communicans sub utraque sunt, Primum, ex illa regula omnibus sacramentis communi, S communiter a patribus tradita, quod secundum praeparationem & deuoti nem suscipientis, maiorem uel minorem operentur est ctum : Nam & baptismus, inquit, minorem confert gratiam minus disposito, sicut nullam indisposito . Secundum, ex eo quod mirabile hoc sacramentum Eucharistiae habet esse permanens, quia non consistit in usu sicut alia sacramenta , sed in consecratione materiar. Tertium, ex eo

quod sacrametum istud diuinum Eucharistiae, magis quam

eius perceptio & consecratio, salutem operatur: unde non

solum agit dum suscipitur, sed etiam dum manet in eo , qui conanuinicauit: quia non solum sacramenti susceptio, sed sacramentum sumptum & durans seu permanens Op ratur , agit, uel efficit suo modo. Ex istis igitur fundamentis uidetur iste doctor catholicus probare hanc suam sei tentiam, ac si dicat, Hoc sacramentum, seu Christus in ipso agit toto tempore, quo est in homine communicato subsola specie panis, & toto illo tempore durat illa actio,

qua nobis Saluator noster in nobis existens sacramentaliter, suam praestat gratiam: ut constat ex secundo & tertio fundamentis . Ergo non minorem gratiam suscipit homo comunicans sub sola specie panis, quam ille, qui illam &simul speciem uini suscipit. Constat consequentia, quia illa actio, qua Christus ibi nobis suam gratiam communicat, durat toto tempore, quo ibi est species panis siue sacramentum corporis; & quando aduenit calix, Christus est in ipsa eadem actione ratione primae communionis: & rursu

manet in illa, post quam ibi desinit esse sacramentum sanguinis : quia ut uidetur, magis durat in nobis species p nis solidi, quam species uini liquidi aut fluidi. Secundo

probat, quia iam communicatus in specie panis, & accipiens de nouo speciem uini uel habet maiorem deuoti nem ac dispositionem quam antea, uel non habet Z Si non, nihil accipiet cum calice ex opere operato, ut constat ex primo fundamento: quia secundum cispositionem uel deuotionem suscipientis, operatur sacramentum. Si sic, etia

353쪽

merium.

De Coena, er Calice Domini

in tali casu maiorem gratiam reciperet propter sacramentum iam susceptum N ad huc iii ipso manens, etiam si non reciperet calicem. inuandoquidem durante specie panis in homine communicato, durat in eo sacramentum : durante in eo sacramento, durat in eo Christus: durante in eo Christo, durat in eo actio Christi, quam gratiam pra stat ex opere operato: durante autem illa actione, ipsa habet aut producit maiorem effectum, quotiens subicetum uel passum fit magis dispositum. Ita probat ille doctor Ru-ardus suam sententiam; & quavis non in ista forma; nihil minus tamen in ista sententia & doctrina , ut si quis eius scripta adeat, erit facilinae manifestum . Istam sententiam uidetur tenere sanctus Thomas in suis partibus, ubi postquam probauitqtiod liceat corpus Christi sumere sine sanguine, id est, sub sola specie panis: dixit tandem, Potest autem a populo corpus sine sanguine sumi. Nec exinde sequitur aliquod detrimentum : quia sacerdos in persona omnium sanguinem offert, & sumit; & sub utraque specie totus Christus continetur, ut supra habitum est. Haec ille. In eadem sententia est Caietanus commentator sancti Thomae, eius interpres, & bonus assecla. Talem enim in uetqii aestionem in eo loco , An utilius sit sumere Eucharistiam sub utraque 'ecie, quam sub specie panis tantum Respondendo autem, cum prius formasset nonnullas rati nes , nonnullasq; confirmationes ad partem affirmativam: postea tamen dedit responsum ad quaestionem iuxta partem negativam , di id probauit ex sancto Thoma in uerbis statim allegatis. Ipse auctor ibidem volcias declarare, quid in Eucharistiae sacramento est causa gratiae, de quomodo causat: dicit tria per ordinem, Primum est, non est uirtus aliqua in sacramento aut diuina assistentia, sed est res contalenta in Eucharistia. Secundum est, quod huiusmodi res

contenta causans, non est minus res concomitanter contenta , quam res contenta ex ui conuersionis. Tertium est,

quod res contenta in hoc sacramento causat absque aliquo sensibili instrumento . Probat hoc tertium, tripliciter; primo quia ubi est praesens agens sussiciens per seipsum , non est opus instrumento, nec c sueuit adhiberi instrumen-

354쪽

tum. Secundo, quia sicut se habet alimentum corporale ad corpus, ut alat corporaliter sine mediis instrumentis, sic se habet Christus, alimentum spiritale ad animam, ut alat spiritaliter sine mediis instrumentis ullis. Tertio, quia secundum doctrinam sanctae matris Ecclesiae, accipimus incompraehensibilem ac ineffabilem coniunctionem Christi ,& specierum sacras neniali ii sub ratione continentis & contenti ueraciter praesentis, S: signi &.signati, & huiusmodi:& non secundum rationem agentis de instrumenti. Ex istis inseri statim, quod in calice & hostia non sunt diuersiae ui tutes collativae spiritualis gratiae ; sed una tantum est res utrobique conferens, scilicet Christus ipse secundum s ipsum , & non per uirtutes medias, nec per media instrumenta. intibus addit etiam secundum illationem, quod quaecunque argumenta ad probandam divorsitatem fructuum spiritualium in sumptione utriusque speciei, sormatur ex diuersitate uirtutum sacramentalium, uel sacranae talium instrumentorum, uel modorum conserendi, & ali

rum huiusmodi, ex falso procedunt principio , nihilque

ualent . utpote absque fundamento erecta. Declarando autem nihilominus, ta non negando, quomodo hoc sacramentum sit causa gratiae, dicit, o fit, ut considerando sacramentum Eucharistiae infra latitudinem causae prout est collatiuum spiritualis gratiae, nutritiuum animae, ex in

dicina eiusdem) nulla sit differentia inter species ipsas inter se, & similiter nulla sit disserentia inter utranque simul& alteram tantum et quoniam, ut ex dictis patet, una dc eadem omnino absque omni uirtute media, absque omiusensibili instrumento medio, est utrobique, de in Picra ta- tum cuiuscunque spiritualis doni causa, scilicet Christus ipse personaliter praesens secundum deitatem & humanit tem . Ex istis & aliis multis interpositis iterum ita infert. Consequens est ut nulla maior utilitas spiritualis fructus Proueniat in sumente sacramentum sub utraque specie, quam proueniat in sumente sacramentum sub altera tantum specie. Et hoc intellige, caeteris paribus. Ita quod, ut exemplariter dicatur, Si sunt hic duo aequaliter dispositi ad communionem, & unus communicat sub specie panis

355쪽

tantum , alter uero sub utraque specie; non plus prodest quoad gratiam & spiritualem fructum sacra inentum Eucharistiae communicanti sub utraque specie, quam communicanti sub pecie panis tantum . Et ratio est dicta ; quia non interuenit maior collatio, quan uis interueniat maior significatio. Haec ille. Insta ad idem dicit iterum, Ad te rium dicitur, quod caeteris paribus, non est utilius spiria

tua liter comedere di bibere sacramentum , quam comedere tantum: quia comedere & bibere spiritualiter Christum , sunt unum & idem inter se, & non differunt a comedere & bibere spiritualiter Eucharistiam, niti sola relatio ne ad sacramentum. Constat enim quod utilitas graduatur secundum interiorem spiritus fructum, & non secundam relationem ad sacramentum : quoniam relatio huius.

modi non facit ni elius, sed solam habitudinem ad sensibile signum, in quo Christus continetur, apponit. Et probat deinde, quod comedere & bibere spiritualiter, idem sint ex uerbis domini, Ioan . 6. Maid de sacerdote communi

cante sub utraque λ Respondet idem auctor ibi ad quartum arguinciatum, dupliciter, siquidem potest inueniri dispositus post sumptum sacramentum sub spede panis. Vel sine augmento spirituali, uel cum augmento spirituali. Et si quidem inuenitur dispositus cum augmento spirituali, ita ut dignior sit suscipiendo sub secunda specie, quam fuerit

suscipiendo primam , recipit proculdubio sumendo calice , spiritualem fructum sacramenti, qui gratia maior est intensiue aut extensive: S sic dispositis nullus unquam dubitauit utilius esse communicare sub utraque specie, quam sub altera tantum. Si uero inuenitur sine spirituali augmento dispositus, nihil spiritualis fructus ex sumptione calicis percipit: quoniam idem est utroque agens, & idem patiens aequaliter utrobique dispositum: N perinde, quoad interiorem fructum se habet, ac si post sumptam hostiam unam, aliam sumeret: ut contingit sumentibus reliquias sacramenti. Vnde instuctuositas ista non est cx parte rei contentae sub specie uini; sed est exaequali dispositione communicantiu , N identitate numerali rei contentae sub utraque specie, per ipsam immediate conserentis fructum

sacramenti.

356쪽

sacramenti . Haec enim simul concurrentia emciunt, quod non magis fructuosa est comunio sub utraque specie, quam sub prima tantum. Et si his adiunxeris, quod populus c5-

muniter non est tantae perfectionis , ut ad haec incrementa ise praeparet: videbis consequenter , quod non est utilius populo communicare sub utraque specie, quam commu- nicare sub altera tantum. In cuius signum non apparent meliores homines in partibus ubi communicant sub iitraque specie, hominibus alibi seu ibi communicantibus sub

altera tantum specie. Haec ille . Ibi respondendo ad secundum argumentum , assignat differentiam inter hoc sacramentum & alia, quoad gratiae collationem: quoniam in aliis sacramentis Christus mediante uirtute sacramentali . consere effectum, hic autem immediate per seipsum , fiuctum confert sacramenti.

Ecce constat quam uariae sunt opiniones doctorum theologorum circa illam quaestionem , & quae sunt fundamenta illarum potissima. Vt illa quaestio uere possit dici problema , propter auctores & rationes probabiles, quas habet ad utranque partem : & uere dicatur theologicum, propter materiam in qua est. QSae sententia seu opinio istarum est

magis probabilis Z Alia est quaestio, & de qua modo nihil

agimus, neque quicquam agere intendimus. Mibusdam enim uideri potest, quod illa, quae tenet partem amrmati-uam: quibusdam uero quod illa, quae tenet partem negatiuam. Vnum tamen hIc summopere animaduertendum uidetur, ne quis propter defendendam, tuendam, probandam , declarandam, aut sustentandam aliquam harum opinionum , neget regulas theologicas, alias ab omnibus concessas: quia illud non esset opinionem ipsam suam probare, sed communem theologiam destruere. Regula aute theologica communis est, Omnia sacramenta nouae legiS id es Retulat. ficere quodam modo saltem instruitientaliter, uel tanquans causa sine qua non, quod repraesentant, aut significant. I MNaque bene dicit Magister sententiarum, & cum ipso tota 'schola Christiana simul, Sacramentum enim proprie dicitur, quod ita signum est gratiae Dei,& inuisibilis gratiae serma, ut ipsius imaginem gerat , & causa existat. Sicut

357쪽

t De Coelia, em Calice Domini

etiam Augustinus hune dixerat in libro de corpore Christi,

Sacramentum est, per quod sub tegumento rerum uisibilium , diuina uirtus secretius operatur. Vnde non abs re, Sacramentum secundum sanctum d homam & Durandum, dicitur a sacrando active ; sicut medicamentum , a media cando : & ornameiatum, ab ornando. Et sicut medicamentum est illud, quo alicui mediemur : & ornamentum est , quo aliquis ornatur et sic sacramentum est aliquid, quo aliquis sacratur . Sermo hic maxime atque praesertim est, de sacramentis nouae legis: quae habent longe aliam efficacia, supra sacramenta ueteris legis: & uerus est sine dubio, a quocunque dicatur, atque ueritas eius esset, etiam si nemo hoc diceret. Regula etiam theologica communis est, aut saltem esse debet iuxta istam primam, ut dicamus omnes, Deum Optimum Maximum dare gratiam gratum facientem omnibus suscipientibus sacramentum quodcunq; novae legis, & non ponentibus obicem sacramento nec cilectui sacramenti: tanquam Deus Optimus hoc ficiat non solum cum sacramento, uel in sacramento, sed etiam per sacramentum. Ista regula theologica etiam communis est, N

nascitur ex illa prima paulis ante posita: quia hoc est qui

dem , sacramenta nouae legis esse quodam modo causan gratiae quia laeus non solum cum illis aut in illis, quin etiam & per illa causat gratiam. Vnde Apostolus non solum dixit, saluos nos fecit in uel cum lauacro regenerationis & renouationis, sed grauius dixit, saluos nos secit per

lauacrum regenerationis & renouationis. Est autem hoc

uerbum magis graue & magis abundans, quia iis a dictio aut nota, Per, ponit quandam causalitatem in suo casuali'. Hugo a sancto Victore in suo tractatu de sacramentis, naturalis legis dixit nos recipere gratiam in sacramentis, rebus quidem ex natura rei, nobis inferioribus, ad nostram humilitatem, seu humiliationem. Sed uerbum illud intelligendum est, uel de solis sacramentis legis naturae: uel secundum communem patrum intelligentiam; uel prout ipse idem auctor satis declarat alibi, agens de sacramentis. Idem naque in libro de sacramentis ita definit sacramentum Sacramentum est corporale uel materiale elementum,

358쪽

12 Liber II.

ris sensibiliter propositum, ex similitudine repraesentanς, ex institutione significans, ex sanctificatione continens aliquam inuisibilem & spiritualem gratiam . Augustiniis iux- Augustin. ta istam theologiam harum duarum regularum dicit super Ioannena , quod aqua baptismalis corpus tangit, & cor abluit: atque contra Faustum inquit, Haec omnia, scilicet sacramentalia, fiunt, & transeunt: uirtus tamen scilicet Dei, quae per ista operatur, iugiter manet. Sanctus Thomas etiam mirabili quodam modo, sicut selet facere in re- raji 3.bus theologicis, probat sacramenta nouae legis esse quidem q ση non solum signum uel signa, quinetiam & causa gratiae, quidelicet instrumentaliter. Scotus insuper licet conten --.derit sacramenta respectu gratiae, potius esse causam sine qua non, quam instrumentalem; ita tamen definiuit sacramentum, ut diceret, Sacramentum propriissime acceptu, est signum sentibile, gratiam uel Dei effectum gratuitum ex institutione diuina essicaciter significans, ordinatum ad . salutem hominis uiatoris. Simili modo tradunt Durandus a Sancto Portiano, Petrus Paludantis, Gabriel Biel , di omnes alii doctores theologi: qui Gabriel praecipue ni- Gabria. titur ostendere modo quodam speciali, iuxta Petrum Alia-

censem, sacramenta nouae legis, esie causam gratiae. Alia regula est theologica non minus certa, nec minuS Obserum are. t.

da, quod sacramenta non attingunt directe aut immediate illam actionem, qua Deus Optimus producit gratiam 3. gratum facientem in anima hominis suscipientis sacramentum. Naque gratia huiusmodi non educitur, nec est edu- Gratiar a

cibilis de potentia materiae, sed solum est producibilis per

creationem: ad creatione uero non potest attingere dire- ' Llis Δ'cte & immediate aliqua creatura, ut costat omnibus theologis, etiam minimis. Alia regula est, quod sacramenta nouae legis rite suscipientibus coserunt suo modo quandam L. gratiam ex opere operato, eo uidelicet quod sunt causa gra tiae: supra illam gratiam, quam ipsi recipientes recipiunt ex opere operantis, id est, ex sua fide, spe, charitate, obedientia, poenitentia, deuotione, aut aliis huiusmodi. Haec prae- daeonseriis rogativa sequitur ex aliis, quia alias, quomodo essent, aut quomodo uere dicerentur causa gratiae λ Alia regula est,

359쪽

R gula. s. species vim post consereationε, vi proprie

sacrame

corpus citra

pi in Inc

Regula. 7.inandis

inretur

Regula. 3.

De Coena, Calice Domini

quod sanctissima Eucharistia in specie uini, siue species uini post coli secrationem, ita est uerum & proprium sacramentum, sicut post consecrationem est uerum & proprium sacramentum, species panis. Neq; ista regula est ullo modo dubitabilis; quia & hoc sacramentu habet propriam materiam, propriam forma, S proprium Dei uerbum . iniamobre licet istae duae species specie differentes, integrent unusacramentum sanctissimu Eucharistiae, & sint unum sacramcntum, ordine quodam, persectione , ac repraesciatati ne, & continentia: quantum tamen ad seipsas attinet, non magis nec minus altera est sacramentum seorsum, quam altera: nec maior ratio cst de una, quam de alia. Vtrobiq; enim est totus Christus, & neutra species perfecte aut ex presse repraesentat totum Christum : sed species panis e presse i epraesentat corpus, species autem uini expresse repraesentat sanguinena. Constat ista ueritas ex ipsis formis consecrationis, & constat ex ipsis speciebus. Alia regula

est, quod post consecratione, tandiu est totus Christus sub specie panis aut sub specie uini, ubi hoc sanctum sacranae tum est; quadiu esset ibi substantia panis aut substantia uiani , si ibi essent. Sive istae sacrae species sint in sacrario, siue in ore sumentis, siue in gutture aluein pectore, siue in stomacho. Alia regula est, quod hoc diuinum sacrame tum, siue Christus per illud, non solum operatur suum ef&ctum gratiae, nutrimenti aut confirmationis, seu conQrtationis animae, eo puncto, quo lingua tangitur uel ore sumitur, aut deglutitur: quinetiam ex toto tempore , quo

istud sacramentum sumptum durat in sumente, seu in eo, qui sumpsiit. maeadmodum alimenti corporalis, aut co poralis medicinae; quae non solum operatur dii sumitur, sed& postea quadiu ibi est applicata. Ea sunt regulae theologicae comunes & uerae, quae in praesentia circa hoc negocium occurrerunt considcrandae. Est & alia quaeda regula nat ratis , quae & hic obseruanda uidetur: nec simplex, sed di plex . Constanter enim dicimus, quod actus activorum sunt in patiente disposito: Se similiter asserimus, quod si uirtusaliqua activa applicatur alicui passo, Sin illo inuenit tantum effectum productum , quantum ipsa alias habe-

360쪽

bat producere, nihil pro tunc in eo producit : sed tantum id facit, quod este tum ipsum iam productum conseruat,

quandiu ipsa ibi est.

Ex istis regulis, quidem non parum obseruandis, atque ex aliis, quae occurrerint similibus, possumus aliquo modo inuestigare quae illarum opinionum praedictarum sit magis recipienda: sed huius rei iudicium potius lectori relinquimus , quam quod nos hic aliquid defintainus. Ad alia enim magis properamus, quam adiudicandum inter opimiones probabiles doctorum catholicorum : quia praese tim cum qualibet illarum stat firmiter fides catholica, &pax Christiana. Conesusiones ad eundem quartum articulum reliquae ,scilicet quinta O βxta probantur, o quid de laicorum communione sub utraque specie Lutherus siteris prodiderit , eiusdem uerbis

demonstratur. c. X X V I.

Vinia conclusio eiusdem articuli quarti potest etiam probari multis uiis, quarum qu libet fatis probat .: Maxime autem probatur primum ex primo articulo,&conclusione responsiua ad illum. Cum enim nullum sit diuinum praeceptum de communione laicorum sub utraque specie, non potest esse dubium, quin sancta mater Ecclesia auctoritate regendi S gubernandi filios suos, quam habet a sponso suo, Christo Saluatore nostro,

potuit laicis communionem sub utraque specie ex iustis, de rationabilibus causis interdicere, illisque communionem. sub altera tantum specie praestare. Nullam naq; in hoc ii iuriam cis facit, qui alias in eam communionem interdictam, nullum ius diuinum habent. Praesertim quia sancta Ecclesia illam communionem ita interdicens, nullum commodum temporale intendit, famae, honoris, aut fortunae: sed solum intendit honorem Dei & salutem)animarum sibi subditarum, per extirpationem errorum & uitationem p riculorum , ut satis constat ex iam dictis. Secundo probatur , quia sancta Ecclesia communicans sub altera tantum

SEARCH

MENU NAVIGATION