De coena, et calice Domini quo ad laicos, & clericos non celebrantes libri tres, in quibus omnia, quae ad hanc rem pertinent, ex antiquis recentioribusque theologis collecta, probè digeruntur, ac in examen uocantur, &, haereticorum explosis erroribus

발행: 1563년

분량: 506페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

in.easu haeresis semper determinauit, docuitque oppositum: ut etiam videmus sanctam matrem Ecclesiam iecisse in concilio Constantiensi aduersus haeresim, quae dicebat teneri omnes Christi fideles praecepto Dei ad communionem in ptraque specie .: Quo ad mores uero, non minus certum est, sanctam matrem Ecclesiam semper in cordethabuisse, idque opere semper praestasse, habere rationem multitudinis. Vt cum multitudine nunquam frangeret unitatem Spiritus in uin

culo pacis, super his rebus prohibendis, cum quibus poterat stare unitas uerae fidei Christianae . Aliud naque semper iudicauit sore habendum iudicium de particularibus hominibus; aliud de tota multitudine. Hinc est, quod tam

multa sunt abrogata praecepta ,& tam multa sunt abolita, i iura. Quomodo λ Per dis luetudinem , seu consuetudinem multitudinis in contrarium. Manifeste etiam docent historice, differenter se habuisse sanctam matrem Ecclesiam olim quoad poenas, cum multitudine, de cum particulari bus personis , quae causam dederunt, quoties contigit , multitudinem cecidisse in .haeresim . . Nouimus etiam sanctam matrem Ecclesiam acrius st tuisse oppositum quoad mores, uerbi gratia, Consueuerat olim sancta Ecclesia in sermentato conficere, sicut reueralicebat stando in iure diuino: ex quo autem surrexerunt haeretici, dicentes, non nisi in fermentato licere sacerdoiatibus ex praecepto Dei consecrare, praecepit sancta Ecclesia ut nullus nisi in azimo consceret. Hoc autem ideo fecit, ut contra eam haeresim ageret, non solum in doctrina, o

positum dcterminando ; sed etiam in moribus, oppositum obseruando.

Simili modo se habuit sancta mater Ecclesia in proposito. Nanque cum primum in Boemia ea haeresis habuit ortum , quae dicit, debere omnes Christianos communicare in utraque specie: determinauit Ecclesia huiusmodi communionem non esse omnibus de necessitate salutis, & prae cepit ne laicus quisquam, aut etiam clericus non celebrans, communionem in utraque specie acciperet, sine licentia.. Hac autem prorsus nihil faciut in oppositum nostrae ter-

382쪽

aiae conclusionis. Semper enim uera stat sententia, qua dia IDLudacit, habendam este rationem multitudinis. Quam pratoculis habentes ipsi patres Constantiensis concilij, prohi- .is. 'f'buerunt , non simpliciter, ut nullus in utraque specie communicaret : sed ut nemo sine licentia Ecclesiae, huiusnodi communionem acciperet. TRnquam locum relinquerent , huic rationi multitudinis habendae,& huic gratiae multu tudini concedendae. Hanc etiam rationem multitudinis habentes, patres concilii Basileen. antequam declinarent, concesserunt hanc communionem sub praedictis conditi nibus. Hanc etiam in corde habens Paulus tertius foeticis recordationis, eandem gratia concessit, ut memorauimus.. Dicimus ergo, quod quoad fidei ueritatem & unitatem non habet locum , ratio habenda multitudinis: quia imino, tunc sortius, & acrius agendum est contra haeresim , dum in eam haeresilia labuntur plures uoad mores autem, sine dubio, ratio multitudinis habet, & habere debet Io cum . quoad mores, inquam, in quibus sancta mater Ecclesia potest, sic, uel laqrdinare. Praeseitim postquani permultos annos in rigore perseuerauit, non profecit. si iod si his auditis, adhuc quispiam magnifaciens hociundamentum secundum, instet, deducendo ex illo ad os positum nostrae huius sententiae, nos ei dicimus, Ostende ubi, aut quando sancta mater Ecclesia non habuit rationem multitudinis in casu simili, hoc est, in casu , in quo res s cra esset . in quo tanta multitudo deperiisset, Sc in quo sanacta mater Ecclesia tanto tempote reditumi tantae multitudinis expectasset, eiusque expectatio prorsus nihil prodes set. Si autem non datur casus similis, in quo sancta Eccleqsia non habuit rationem multitudinis suam, ut est notum omnibus, nihil valet argumentum hoc, & ruit istud damentum; quia loquitur extra casum nostrum, extraque chorum ut prouerbio sertur saltat. 'monsio ad argum. aliorum.

Ad tertium fundamentum dicimus, Hoc tertium sumtamentum magis.facit pro nostra sententia, quam Pro o

x ii

383쪽

: i De Coena, Calice Domini

' x. . . in posita 'quia magis declarat casum in quo sumus, & magis - , ' iustificat nostram deterininationem. Nullum cnim est re- . ia gnum, nulla ciuitas, nullus populus, immo nec ulli sunt particulares homines, qui hoc petant: ob quod certe non est mirum , quod non ueniant per se, quod nec procurat res mittant. Nec fit hic aliqua contractio, qua ipsi dicant, Si nobis hoc conceditis, erimus in uestra obediciatia, & GO : si autem non, minime erimus. inrae contractatio, uideretur fortassis habere nescio quid inhonesti, turpitudinis, aut inuoluntarij, aut exactionis, aut malae originis, seu obstinatae uoluntatis, ex parte sic petentium: & concessio non esset sic libera, absoluta, uel gratiosa ex parte concedentium . Malem tamen contractationem non renue

runt patres concilij Basileensis, propter bonum & salu

tem animarum.

Hinc etiam est, quod tempore concilii Constantiensis missi sunt Oratores, quia crant uidelicet, qui peterent, qui mitterent, & ad quos mitterent. Nunc autem ita resse habet, sed omnes iaccnt, nullus petit .Vnde quidem non est idem casus, nec similis. .

minuomodo igitur hoc petit Imperator & petunt alii principes , pro illis hominibus λ Ego ita intelligo & accipio casum nostrum, quasi Imperator & alij principes sint potius

. consulentes, quam petentes: ut petant consulendo,uel consulant petendo. Vident quae quotidie fiunt, & experiuntur iacturam sanctae matris Ecclesiae in perditione tot animaru, dolent de re huiusmodi, cupiunt huic tanto malo prouideri zclo domus Domini, iudicant hoc medium necessarium, atque utile, proponunt illud, consulunt, & petui. Petunt autem, non ab aliis submissi, sed sicut petunt, qui cons lunt. Suntque partes ad consulendum, & sunt partes adpetendum. Christiani sunt , Christiani nihil a se alienum putant. Curant ergo negotiumTanctae matris Ecclesiae, curant negotium saluandarum animarum : & tandem faciunt quod omnes debemus facere quaerendo salutem proxim

rum , quos videmus in periculo esse deficiendi, aut iam defecisse. Quia debemus bona .mente studere, ut hi adfuelem pacei ve reducantur, atq; ut in fide & pace conseis

384쪽

x Liber II . ips

umtur, maximopere elabor are . Haec est una nostra ex niuitis aliis, obligatio Christiana. Sic enim habemus, Di liges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo ,&c. Et proximum tuu , sicut teipsum . Erue eos, qui ducuntur ad mortem. Unicuique mandauit Deus de proximo suo. Nihil ergo ualet hoc fundamentum tertium , tum quia

deficit a ratione & officio charitatis, quasi non debeamus' salutem proximorum procurare, nisi quando & ubi ipsi petunt: tum quia deficit a similitudine excpli, quod allegat. Responsio ad argu . q. aliorum. Ad quartum sundamentum dicimus, Primum quidem , ut iam dictum est ad fundamentum praecedens. Nemo est, qui specialiter hoc sibi petat; quia nec regnum aliquod, nec ciuitas, nec aliquis populus, nec aliqui particulares

homines; sed principes Christiani praedicti, quia proximi sani sunt, hoc petunt pro Christianis laborantibus, periclitantibus , infarmis ut sanentur & sustententur , aut mo tuis ut reuiuiscant.

Deinde respondemus, qu6d & si aliqui hoc sibi pet

rent , adhuc posset haec petitio habere ortum non ex haeresi, sed ex affectione quadam, consuetudine , uel deuotione erga utranque speciem huius diuini lacrameniti. Aut etiam ex eo, quod petentes putarent maiorem gratiam ex opere operato conserri in communione utriusque speciei, quam in communione alterius tantum: quae cogitatio, hactenus non est damnata, ut constat ex responsionibus ad articulam quartum. Male igitur supponit hoc quartum fundamentum , ideoque non potest habere uim ullam , u imitem, aut efficaciam: unde & merito relinquitur, quantum Pertinet ad hanc partem. Si autem hoc aliqui sibi peterent,& haec eoru petitio haberet ortum in illis ex sua inobedi tia: adhuc nobis esset uidendum, An expediret nobis &Ecclesiae Dei, dare operam, ut per hoc medium sacrum eos reduceremus de inobedientia ad obedientiam , & de malo statu ad bonum λ Visum est autem patribus concilli Basileen. antequam declinarent, quod sic.

Prauer.

385쪽

Tandem hoc certum est , quod & si ea petitio in aliquibus ex aliquo malo habuisset originem; omnia tamen mala eiusmodi tolluntur per conditiones appositas huic concessioni, ut ex dictis est manifestum. Omnes enim quotquot sic communicandi sunt, deberent confiteri fidem nostiam integram, tam quoad sacramentum, quam quoad alia, de omnes habent prastare suam obedientiam . Vnde iam lucsunt credentes, simul & obedientes. iiii Dicunt hic aliqui, Sic petens potcst nos decipere, confitendo fidem Christianam in ore,& continendo haeresim Lutheranam uel Caluinianam in corde. Respondemus, inii sic faceret, seipsum deciperet, non Deum, qui omnia intuetur. Rursus dicimus, Eodem modo potest nunc ipse talis petens nos decipere, & per eam deceptionem a nobis

Obtinere communionem in altera specie, quam ei nos nullo modo concederemus, si eum Lutheranum aut Caluini

i num cognosceremus.

Sic minime ualet hoc fundamentum quartum, sed potius ruit modis omnibus . .

ad Ergi . s. aliorum. leci; isi quintum fundamentum dicimus, Nullo modo po- . . test in hac concessione esse aliquod scandalum datum, in m O- aut pusillorum, saltem quantum ego modo uideo, aut re bus ut nunc, morat iter loquendo, uidere possum. Nemo

enim rationabiliter scandalizari potest de eo, quod sancta mater Ecclesia in concilio uniuersiali ubi sunt tot, tanti, talesque sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales, & sanctitasimi domini nostri Legati , totque tanti & tales patres, Patriarchae, Archiepiscopi, Episcopi, Abbatesque ex toto Orbe Christiano rem hanc sacratissimam iudicat conc

dendam, re concedit illis hominibus, pro salute anim rum eorum, & pro bono statu Ecclesiae consciuando, a que augendo. In sacro enim uniuersali concilio est sanctitas, est scientia, est pietas, est prudentia. est auctoritas, est seruor charitatis, est relus domus Dei, & est solicitudo omnium Ecclesiarum: unde ex suis determinati

386쪽

nibus, nullus locus patet scandalo, quo scandalum suboriri ualeat. Ergo nullo modo admittimus, sed omnibus modis refellimus hoc quintum argumentum, quod desumiatur proponiturque ex scandalo. Si autem aliquis non pusillus, nec scandalo dato, sed recepto ut Pharisaeus quidam, scandaliratus fuerit; non est culpa patrum concilii, sed ipsorum, qui ad modum Pharis eorum, absque ratione scandalizantur. Talibus sacrum concilium potest dicere, quod Saluator noster dixit, An

oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum λNec eadem est causa uel ratio, ut si haec communio conceditur praedictis illis hominibus, statim concedatur aut concedi debeat omnibus fratribus Christianis per totum orbem. Etenim non omnes sunt sic in periculo, nec Omnes sunt sic infirmi, nec omnes sunt in eodem statu, nec omnes indigent eadem medicina, seu eodem modo curandi . Sic pia, & prudens mater carnalis non eodem mOdo blanditur filiis suis fanis,& infirmis: nec eis eodem modo eadem praestat cibaria, aliaque opportuna. Sic san- Luea tructissimus ille pater Euangelicus, multa fecit filio suo iuniori, prodigo, & qui luxurioso uixerat, quae non fecerat filio suo seniori, qui fuerat semper secum , dc nunquam a domo eius recesserat. Sic etiam sanctissima mater Ecclesia, piissima & prudentissima, filios suos sustentat, fascia pit, & tractat: suscipiendo infirmos, consolando pusillanimes, iuuando fragiles, & patientem sese praebendo ad omnes . QSamobrem non potest esse mirum, si non aequali

ter distribuat omnibus , aut non aequaliter communicet omnes; quia uidelicet non aequaliter ualent omnes, non aequaliter periclitantur, non aequaliter Iaborant, non aequaliter indigent. Distribuit autem unicuique , prout cuique opus cst.

Si autem aliquis instaretis daret mihi quod ex hac concessione quoad illos praedictos homines, ineuitabiliter eueniret, ut sancta mater Ecclesia necessario ad sugiendum scandalum deberet eadem comunionem concedere omniabas : Nos ei, non casum admittendo, sed ad maiorem abu-

dantiam respondendo, dicimus, Eo casu posito, potius

387쪽

De Coena, er Calice Domini

eam communionem omnibus concedendam, ut liceret omnibus lab una uel sub duabus communicare, s ut olim apud multas Ecclesias licebat: quam quod illam , illis i firmis hominibus, periclitantibus, aut laborantibus den gandam . Vellemque potius apud Saluatorem nostrum pliniimum & misericordissimum rationem reddere de rigorentiscricordiae, quam de rigore iustitiae. Ita sancti doctores dicunt fore nobis optandum et & diuina scriptura dicit, Noli esse iustus multum.

Responsio ad argum. 6. a Forum.

Ad sextum eorum fundamentum dicimus, Ita quidem Gabriel dixit, & uel ba illa sunt sua; ut est uidere apud

ipsum, super Canonem Misse. Intentio autem sua non erat asserere, nunquam fore expediens, quod sancta Mater Ecclesia ex aliquibus causis, & sub certis conditionibus, suos filios laicos uel etiam clericos non celebrantes communicaret in ambabus speciebus. Quin potius intentio sua erat, ostendere hanc consuetudinem communicandi laicos uel cleticos non celebrantes in altera tantum specie, esse bonam, iustam, licitam, & laudabilem, atque communionem in utraque non esse a Christo indispensabiliter praeceptam generaliter omnibus fidelibus. Naque in eo loco ita mouet quaestionem, Utrum populus fidelis participaturus Eucharistiam, teneatur eam sumere sub utraque specie λIdemque auctor ibi respondendo ait, Est ergo circa hoc, haec propositio, Communicatio Eucharistiae sub utraque specie, a Christo non est praecepta generaliter omnibus si delibus indispensabiliter. Ecce de quo agebat. Et quidem secundum hanc mentem suam, posuit uerba illa, ex quibus sumitur hoc sextum fundamentum . Non est igitur ad propositum. Verba etiam ipsa huius doctoris catholici, ualde docti,& ualde pij, quantumcunque in se considerentur, nihil faciunt contra hanc nostram sententiam. Nihil enim dicunt, nisi quod sancta Ecclesia catholica plurimis de causis hunc

ritum introduxit , di laudabiliter continuat, di continuabit.

388쪽

bit. Omnia autem haec sunt uerissima, quia ritus iste communicandi laicos & clericos non celebrantes , est licitus in iure diuino, Ecclesia ex iustis causis illum accepit , Iaudabiliter continuat,& laudabiliter continuabit semper: tum, quia ipsum semper probabit, & nunquam damnabit: ad- haec, quia in communione infirmorum extra Ecclesiam illum semper obseruabit: & nunquam deerunt in Ecelesia Dei, qui in altera tantum specie communicare uelint, sautem aliquando. Nec nostra sententia est, ut Ecclesia praecipiat illis homunibus aut aliis, communionem in utraque specie; sed ut eis concedat, posse eis communionem sub utraque specie praestari, si ipsi uoluerint id Cum hac autem licentia stat, ut multi in altera tantum specie comunicare uelint. Sic enim licebat olim hominibus apud multas particulares Ecclesias,

communicare uno , vel altero modo.

i Responsio ad argum. 7. aliorum. Ad septimum eorum fundamentum dicimus, Nec hoc

quicquam ualet. non enim debemus, ne possumus omnia, aequa lance mensurare. Si alia petierint, inlicitae matris Ecelesiae erit, alias petitiones uidere, eas examinare, eis iuerespondere. Interim non licet nobis diuinare. Et ut etiam non minus certum est, non pertinet ad uiros prudentes &constantes, nouamostra fingere, quae timeant: nec ob timorem fictorum a se monstrorum, ab illis abstinere, quae grauissima sunt, & alias licent, atque expediunt. Nolite cogitare de crastino. Sufficit diei malitia sua. Omnia tempus habent. Tractus futuri temporis, non spectat ad iudicem. Iacta cogitatum tuum in Domino, & ipse te enutriet. Prudentiae est praeuidere, & prouidere. Vtique uerum est,& negari non potest: sed prosecto etiam cum prudentia, &non sine prudentia, est praeuidendum, atq; prouidendum. Non uult autem prudentia, ut propter petitiones non expedientes futuras, negemus petitiones expedientes praesentes. De coniugio Clericorum, quod allegatur in argumento ; nemo est, qui non uideat, quam dissimilis est ratioci-

389쪽

1. Cor. 7.

De Coena, Calice Domini

natio ,& quam indigna quae admittatur. Niud est clerii corum coniugium, & aliud est laicorum in utraque specie . communio. Haec enim de se est licita, sancta, iusta, bona, . S unit homines Deo. Coniugiu autem & si sit uenerabile, thorumque habeat immaculatum ; quasi quantum coniuges inuicem iungit, tantum eos a Deo diuidit, & tribulationem carnis habet. Ita enim de hoc ait Paulus, Si autem acceperis uxorem, non peccasti. Et si nupserit uirgo , non peccauit: tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi. Infra, Qui sine uxore est, sollicitus est quae Domini sunt, quomota placeat Deo. Qui autem cum uxore est, sollicitus est quae sunt mundi, quomodo placeat uxori, dc diuisus est. Latissima igitur patet differentia horum duorum . Et patet rursus ex eo, quod .coniugium uel caeliba tus clericorum, pertinet ad paucos, quia ad solos ministros ordinatos in sacris: communio autem pertinet ad totam multitudinem Christianorum adultorum . Potest naque clericorum non continentium numerus facile suppleri per alios, hoc est, per continentes, & multa suppetunt remedia, quibus clericos continentes habeamus. Coeliba-

. tus etiam de se multo praestantior est coniugio, ut palam est omnibus, qui diuinas scripturas,& sanctos doctores intuentur. Communio autem in altera specie non ita praestantior est communione in utraque . Ex quibus profecto omnibus, certum est non esse simile de coniugio cleric rum , & de communione huiusmodi laicorum. Ideoque, ubi, Se quando petitum fuerit sacerdotum coniugium, facile erit & in proptu respondere: quia non est admittenda

eiusmodi petitio: ut pote quod sit de minori bono, relicto maiori: & quandam continet inhonestatem ; carnem sapit, aures pias offendit.

Ad octauum sundamentum eorum etiam sic respondemus. Hoc est melius argumentum, quod poterat fieri a patribus ad eorum propositum; quia procedit ex illis, quae - iam antiqui patres considerarunt, di niagni fecerunt. Ve-

390쪽

rum nec hoc fundamentum modo ullas habet uires in odi positam sententiam , pro qua adducitur, ea uidelicet de causa, quia nos non dicimus communionem hanc in utraque specie sore concedendam simpliciter & absolute, sed sub certis conditionibus & decretis. Conditiones autem illae & decreta, tollunt omnia inconuenientia: ponunt M 'dem integram , requirunt obedientiam completam, uitantque omnia pericula. Constant haec, ex illis. maximὰ quia sancta mater Ecclesia potest etiam addere alias conditiones, quas uoluerit, quae nullum relinquant locum scrupulis, aut timoribus.

Libri secundi de Coena Calice Domini, A.

SEARCH

MENU NAVIGATION