장음표시 사용
401쪽
hebitis uita in uobis, dicimus dupliciter , Primum, quod ille locus Euangelicus non desumptione sacramentali , sed de spirituali intelligitur , ad literam : ut sermo sit de manducatione di bibitione spirituali, quae non distinguuntur realiter, tanquam ibi loquatur Dominus de incorporatione. nostra ad seipsum , per fidem uiuam in seipso explicitam, id est , per fidem , quae per charitatem operatur, quae posita in fundamento, neminem perire permittit, de qua legimus, Omnis, qui credit quoniam Iaik, est Christus, ex Deo natus est. inii credit quoniam I a s v x est filius Dei, habet filiam Dei in se. Istum sensum spiritualena sequitur Augustinus frequenter, quoties di it ad partistissetiam illud uerbum pertinere, & illos baptietatos illud implere , qui dum baptizantur , corpori mystico incorporan tur Christi, & membra eius uiua efficiuntur : quasi quippe
manducare carnem Christi, di bibero eius sanguinem Christo uiuaciter incorporari spiritaliter. Specialiter ita sentit Augustinus in epist. ad Bonifacium, .ubi exponens
hanc legem in paruulis baptizatis adimplera, dicit, Tunc unusquisque saetium se corporis ec sanguinis Domini partia ceps fit, quando in baptismo luembrum Christi efficitur ut Eodem modo explicat illud uerbum Domini Augustinus super 1oannem ubi ait, Hunc cibum & potum, societatem uult intelligi corporis, de membrorum sitoriim, quod Ecclesia . Ad istum sensum etiam agens de illo, quod Saluator noster est panis uiuus, qui de coelo descendit. de, Qui manducat hunc panem uiuet in aeternum. &, QSod Qe sit panis uerus de coelo, dicit, Crede, & manducasti, dicturust absque dubio, ex eadem ratione, Crede, di bi-yisti. Et circa illud, Qui manducat meam carnem, & bubit meum sanguinem, in me manet, & ego in eoia dicit non tanquam per estectum, nec tanquam per causam, sed tanquam per identitatem, Hoc est enim manducare illam escam, & illum bibere potunx, in Christo manere & Christum manentem in se habere. Eandem sententiam obser uat in De peccatorum meritis & rehi issione . in De baptinmo paruulorum ratque, ut ita dicam, ubique, & semper .i
Thomas licet in quodam loco ui atur intelligere istiun
402쪽
locum de manducatione sacramentali: tamen frequenter & s. .. iclarius uidetur intelligere illum de manducatione spirituali; ut constat ex multis. Idem enim prorsus sentit cum Au- ei. Q. . .
gustino , ubi agit de paruulis baptizatis, ostendens quod in illis completa sit illa lex, Nisi manducaueritis carnem filii hominis, & biberitis eius sanguinem, non habebitis in uobis: quia corporis & sanguinis Christi participes fiui. quando per baptismum membra Christi efficiuntur. Idem a alibi dicit, quod illud uerbum Domini, est intelligendum de spirituali manducatione, & non desola sacramentali, ut Augustinus exponit super Ioannem , Idem etiam alibi, ubi latetur unum quenque fidelium corporis sanguinisquς Domini participem fieri, quando in baptismate membrum corporis Christi efficitur. Ibi dicit quod pueri baptizati, ad iacramentum ordinantur Eucharistiae, & quod illud aliquo modo habent in uolo; sed ibi etiam sequitur Augustia
num ad Bonifacium, & alibi. Itaque frequenter S. Th massequitur Augustinum in sententia horum uerborum, licet tamen declinet, aut magis declinare uideatur ad id, quo intelligat, illud uerbum de manducatione sacramen tali in re uel in uoto debere intelliai: asserens aut docem ideo pueros baptizatos saluari abique sacramentali manducatione in re, quia illam habent aliquo modo in uolo. Durandus a S. Portiano fatetur quod illud uerbum D
mini, intelligitur de came Christi mystica, quae est unitas membrorum Ecclesiae, sine qua non est salus: additq; quod
si intelligatur de manducatione huius sacramenti, referen- dum est ad praeceptum diuinum, quo tenemur non contemnere nec negligere tanta Dei dona, &c. Gabriel Biel
super canonem, dicit quod in toto illo capite Dominust quitur de manducatione, & bibitione spirituali, quae non distinguuntur; qnia qui manducat spiritualiter, bibit spuritualiter r& e conuersor & non dς carnali, nec de sacramentali . Sic intelligit Gabriel Biel ex illis verbis Domini, quod sacramentalis communio non est simpliciter necessaria, sed spiritualis: de qua alibi loqui ur iura semel. Idem auctor alibi,inter alios modos maducandi Christum, distinguit tres, id est, manducare sacramentaliter tantum ,m
403쪽
ducare spiritualiter tantum, ac manducare spiritualiter:&φη ' sacramentaliter simul. Vt manducare sacramentaliter tan-rT . ' tum, sit manducare Christum in stramento, ut manduca fideles peccatores in mortali: manducare spi ritualiter tam tum , sit Christo incorporari per fidem di char ratem, sim fliciter: manducare spiritualiter sacramentaliter, sit man ducare Christum spiritualiter includendo sacramentium inrid. uoto, siue refcrendo ad sacramentum . Postea dicit, quod manducatio spiritualis Eucharistiae, est de necestitate sua si '' luti si & probat tum ex alio, tum quia, ut ait, illud ue hum Domini , Nisi manducaueritis earne filii hontinis, δαι intelligitur de manducatione spirituali,& facit. illam n cessariam. Ad quod recitat , refert ae Augustinum. cai ciuis Caietanus post Gabrielem eodem modo distinguit illas port. 3, tres modos manducandi, & fatetur ingenue quod in illo uerbo Domini allegato, iuxta sensunt literae, intelligitur ' inodus manducandi spiritualiter i & illum fatetur ac pr. bat multis modis, esse sensum litoralem illius loci sacri. i
Alibi etiam repetit eandem sententiam, & dicit illam esse ueram : nisi quod addit, istum sensum non excludere alium suo intelligamus etiam ibi posse intelligi manducationem spiritualem sacramentalem. Apud doctores antiquos etiam sic reperimus saepe illud uerbum assumptum, ut potius de Titanducatibne di bibitioiae spirituali, quam de alia, apud
Brenarii. aeos intelligatur acceptum . Diuus Bem ardus in expositio sim a. Ne psalmi, mii habitat. dicit, Quid autem est manducare eius carnem, & bibere, nisi communicare passionibus eius, eam constersationem imitari, quam gessit in came λ Vnde & hoc designat illibatum illud altaris sacramentum, ubi
dominicii corpus accipimus: ut sicut uidetur illa p'is in via in nos intrare, sic nouerimus per eam, quam in terris habuit contietationem, ipsum intrare in nos, ast ha bitan, dum per fidem in cordibus nostris. Haec illeat Multa alia re periuntur apud doctores sanctos alios, apud eundem Au gustinum, Hieronymum, ac Magistruin sententiarima, quae paulo post potiuntur abundantius . Nunc quaessi, dicta sui sciant. Intcrim uidetiir fatere non parum ad istam sen
tentiani , quod dicit August. in De doctrina Christiana,
404쪽
dans regulas intelligendi sacram scripturam, Si praeceptiua
locutio est, aut flagitium aut facinus uetans, aut utilita tem, aut beneficentiam iubens, non est figurata. Si autem ι. , flagitium aut facinus uidetur iubere, aut utilitatem, aut beneficentiam uetare, figurata est . Nisi manducaueritis ,
inquit, carnem Filij hominis, & sanguinem biberitis, non habebitis uitam in uobis. Facinus uel flagitium uidetur iubere. Figura est ergo , praecipiens passioni Domini esse
communicandum , & suauiter atque utiliter recondendum in memoria , quod pro nobis caro eius crucifixa de uulnerata est. Si autem intelligamus illa uerba domini de manducatione ac bibitione sacramentali, uel spirituali & sacramentali simul: non minus manifestum est, quod uel sic intellecta obligant omnes & singulos Christi fideles ad communionem Eucharistiae sub utraque specie. Man doqui- P L .dem illa uerba Saluatoris nostri, non sunt sormaliter decie panis, nec de specie uini, nec sunt formaliter de carne Christi , prout est sub specie panis, nec de sanguine Christi, prout est sub specie uini. non enim sic locutus est
dominus : sed sermo est expressiss& manifestus, de carne,& de sanguine. ita enim dicit, Nisi manducaueritis carnem filii hominis ,& biberitis eius sanguinem, Sc.,Siue igitur illud uerbum domini sit pactum , siue sit praeceptum, illud uerissime implet in forma uerboi una, qui alteram speciem Eucharistiae sumit. nanque in qualibet illarum est totus Christus, totum eius corpus , & totus eius sanguis: quam ob rem, qui uel alteram speciem accipit, & carnem manducat. N sanguinem bibit. Ad uerba igitur domini respiciamus sormitia , quae tantum sunt sormaliter de car ne de de sanguine, non de speciebus panis aut uini, nec de carne & sanguine sub illis. Supponit ista ratio inuictissima, id, quod est uerissimum ac notissimum, & ostenditur ad
quartum articulum, totum Christum uere & realiter este in qualibet specie per se seorsum, panis, aut uini: totum, inquam, diuinitatem & humanitatem, corpus, sanguine, & omnia sibi coniuncta. Confirmatur autem primo ista Coafinis ratio ex regula quadam intelligendi sacram scripturam, re υρε.
accipiendi sensum literale ex illa. Veiba enim domini siue
405쪽
in uerbo siue in scripto, quaecunque illa sint, dispositiva legis , ostensiva remedij, aut praeceptiua mandati, sic intes-ligenda sunt quantum ad sensum literalem, sicut ipsa sonant& sicut prae se ferunt suum sensum , ac illum ingerunt auribus , aut oculis, & intellectui: nisi talis sensus repugnet Gdei, uel charitati. Nam si alicui horum repugnet, non il-:le sensus credendus est esse uerborum Christi , sed aliust quaerendus est, qui literae aliquo modo conueniat , di nec fidei, nec charitati repugnet. Istam regulam ponit Augustinus in De doctrina Christiana, inter regulas obser uandas, ad uere intelligendum sacram scripturam. Cum igitur ista uel ba Christi, sint formaliter de carne, san guine, non de pane nec de uino; atque rursus non despe-.cie panis, nec de specie uini: de carne & sanguine debemus loqui in sensu literati, & non de aliis. Confirmatur secul ido ista ratio, ex fide catholica sic, Non magis, nec magis purus, liquidus, suibilis, aut potabilis est sanguis Christi sub specie uini, ex ui consecrationis, quam sit idem sanguis sub speciebus panis, ex vi naturalis concomitantiae et quia utrobique est idem sanguis, & non prout est extra uenas, sed prout est intra uenas: cum utrobique sit proprie sanguis , qui & qualis est in Christo, non cruor, sed quodammodo uiuus, non ut a uenis extractus, sed ut in uenis consecratus. Ergo ille sanguis ut talis est, non in magis
potabilis sub specie uini, quam sit potabilis sub specie panis: sed sic potatur sanguis sub altera, sicut sub altera.
Per consequens autem non magis impleo praeceptum de bibendo sanguine, si accipio sanguine sub specie uini, quam si accipio sanguincin sub specie panis: quia eodem modo prorsus accipio sanguinem sub una, uel sub alia. Nec refert, quod species uini sit magis potabilis, uel, ut sic diacam, magis bibibilis: quia Saluator noster no loquitur hic de potatione aut bibitione uini, uel speciei uita L; sed loquitur ad literam, formaliter & expresse de potatione aut bibitione sanguinis .i Sermo autem de sanguine, non potest trahi ad uinum, nec ad speciem uini, in sensu literati,
nisi aliunde cogamur, aut necessitemur: & nos Ex nulla parte sic necessitamur mutare uerbum Christi, ut praec
406쪽
ptum , quod ipse in uerbo manifesto ponit de sanguine pr prio suo, absolute & simpliciter, nos perperam intelligentes de peius facientes, dicamus intelligenduin de sanguine sub specie uini. Si enim Christus illam notabilem restrictionein uoluisset, ipse utique hoc declarasset: quia refert
multum, sic uel sic, uno uel alio modo loqui, ut notum est omnibus . Confirmatur tertio ex suauitate legis Dei, dicentis, Iugum enim meum suave est,& Onus meum leue. Mob. i ta sicut etiam Ioannes dicit, Et mandata eius grauia no simi.
magis enim graue est & magis difficile teneri homines ad manducandum carnem Christi, & bibendum eius sanguia ζnem sub differentibus speciebus panis & uim , quam si teneantur ad manducandum & bibendum sibi altera specie tantum: quia illud est quasi duo praecepta, & hoc est quasi itinum. Non sunt igitur mutanda uerba Christi, cum praesertim ipsa mutatio ponat plura praecepta, & faciat legem Christi magis grauem di magis dissicilem, multiplicando praecepta diuina,& sic faciendo legem magis extensam seu
plura praecepta continentem. Nomo est autem, qui non ui- deat magis graue aut magis dissicile est e teneri homines manducare carnem Christi &. bibere eius sanguinem submultis speciebus differentibus, quam sub una tantum. -
Confirmatur etiam praedicta probatio iam nunc quarto, ex modo existendi sanguinis Christi in sacramento: quia ibi re reua, sub quacunque specie sit, est sacramentaliter: non modo extenso aut quantitativo, sed inextenso de indiuisibili. Etenim de sub specie panis & sub specie uini cst Ω- cramentaliter, totus in tota specie, di totus in qualibet parte speciei: ideo nec magis bibitur, nec magis potest
bibi ipse sanguis tab ista specie, quam sitb4lla. Compleidigitur in persecte implet praeceptum Christi de bi idoeiusis guinem , qui alteram speciem sacramenti sumite
ibi enim quaecunque illa sit, bibir sanguinem, sicut ipse
sanguis in sacranieto est bibibilis aut potabilis. Nec de alia bibitione aut potatione sanguinis inquitur Dominus in istaliteraTacra, nisi deii , qua sanguis eius ita sacramento potest bibi, quaecunquzilla sit: siue propria siue impropria; de qua contat secutam regulas fidei, quod non potest esse
407쪽
alia , nisi sumptio sanguinis. Est enim ibi sanguis intra ueianas , & sacramentaliter: ideo non potest bibi per modum fuidi, aut liquidi. Ad illud uerbum Domini redeamus, de illoque loqua-: - ε- naur saepe saepius; Caro mea uere est cibus, & sanguis meus potus. Nisi manducaueritis carnem Filij hominis& biberitiveius sanguinem, non babebitis uitam in uobis.
ai dij. diuus Hieronymus, Dupliciter intelligitur
& sanguis eius: uel illa, quae crucifixa est & se- Hatitur. pulta, & sanguis, qui militis lancea e sus est: vel illa spiritualis ac diuina, de qua ipse ait, Caro mea uere est cibus& sanguis meus uere est potus. &, Nisi manducaueritis carnem meam , di biberitis meum sanguinem, non hab Au. A bitis uitam in uobis. Augustinus etiam in De uerbis D
mini, Mid est Christum manducare λ Noni est hoc selum 4. 1 la sacramento corpus eius accipere: multi enim indignὰ accipiunt : sed in ipso manere, & habere ipsum in se ma
Tract. 1s. nentem. Iterum, Ut quid paras uentrem & dentem Ct 1-ρον Da. de, & manducasti. credere enim in eum, hoc est, com
dere panem & uinum. Qui credit in eum, manducat eu . G. T. 16. Idem auctor, inromodo maducandus est Christus Z Quo μ' Da. modo ipse dicit, Qui manducat carnem meam, & bmit sanguinem meum, in me manet , di ego in eo. Si in me manet & ego in eo, tunc bibit: qui uero in me non manet, nec ego in illo: & si accipit sacramentum, acquirit magnum tormentum. Idem auctor in libro De remedio poe-D. e sere. nitentiae, Nulli ambigendum est, tunc quenquam corporis. R. . do sanguinis Domini participem fieri, quando Christi me- ' brum efficitur: nec alienari ab illius panis calicisque consortio, etiam si antequam panem illum edat,& calicem bibat, de hoc saeculo in unitate corporis Christi constit tus abscedat: quia illius sacramenti beneficio non priua tur, quando ille habere hoc, quod illud sacramentum sugnat, inuenitur. Haec qui legunt, non possunt non uidere Hieronymum de Augustinum intelligere illud uerbum D mini de spiritali manducatione ac potatione. Vidit haec Magister sententiarum & retulit, distinguens in hoc sacra. Π.8. mento tria, atque deinde musta docens. Distinguit enim
408쪽
sacramentum ipsum , idest ipsam speciem sacramentalem. 'invisibilis gratiae uisibilem formam, quod est sacramentum 'proprie dictum, & tantum est sacramentum: distinguit
unam rem huius sacramenti, uidelicet contentam & non
significatam, quae est caro Christi, quam, de Virgine traxit , & sanguis, quem pro nobis fudit: atque distinguit aliam rem huius sacramenti , uidelicet signincatam & non contentam, quae est unitas Ecclesiae in praedestinatis, uocatis, iustificatis,& glorificatis. Deinde ait, Et sicut duae sunt res illius sacramenti, ita etiam duo modi manducandi. Unus sacramentalis, scilicet quo boni de mali edunt; alter spiritualis, quo soli boni manducant. Postremo ibidequoad manducationem spiritualem, ponit multa ex Aug. Ru ardus Tapper, Catholicus ille uir, & bene doctus, mia, uolens tractare illam domini sententiam , Nisi manducati ritis carnem Filii hominis & biberitis eius sanguinem, non habebitis uitam in uobis. & intendens explicare capitis sexti apud Ioannem germanum sensum, An uidelicet intelligatur de sacramentali manducatione & potu, carnis &sanguinis Domini λ an spirituali tantum duas ponit ua- essenterias sententias catholicorum doctorum, quasi extremas,
seu oppositas: & super illas dicit suam quasi mediam, & illas ambas quodammodo per abstractionem, & quandam Domini. continentiam, amplectentem. Prima sententia est Ioannis Roffensis in prologo quinti libri aduersus Oecolampadiu, iis . . ubi docere ipse auctor catholicus contendit, caput sextum sininis i. apud Ioannem, a sententia Saluatoris,Panis, quem ego dabo, caro mea est, quam dabo pro mundi uita . intellige
dum: esse de sacramento corporis & sanguinis domini. uasi ab eo loco totus sermo sit de pane, qui est caro D mini , & de eius sanguine: quae uero praecedunt, nullam rcamis uel sanguinis faciant mentionem, sed panis, qui de coelo descendit, & quem Pater dedit. Istam sententiam
conatur probare ipse auctor catholicus trifariam .,Primo ex unanimi patrum consensu, qui sic interpretantur. S cundo ex necessitate corporalis usus sacramenti praeter fi- -
dem. Tertio ex ipsius Christi uerbis & scripturarum ci cunctantiis. Eandem intelligentiam tribus etiam rationi-
409쪽
bus confirmat,& latissime prosequitur omnia. Secunda sententia est Caiciani, qui in libello de communione sub utraque specie contra illula intellectum sexti capitis apud
Ioannem, sortiter pugnat,& constanter pronunciare audet , quod salua fide non potest intelligi caput hoc, & sententia citata, de Sacramento Eiicharistiae . Resert enim errorem Bocmorum, & in oppositum ait,Nos autem di- .cimus haec Christi uerba secundum germanum sensum, non esse intelligenda de usu Eucharistiae, immo nec posse interuligi , salua Christiana fide, de cibo & potu sacramentali. Probat ipse auctor Catholicus istam suam sententiam, di-ccns , Et hoc facile manifestatur ex eo, quod si intelligerentur de Eucharistia, tolleretur baptismi sufficientia ad salutem . Pari siquidum modo haec necessitatem sonant edendi carnem, & bibendi sanguinem flij hominis, quo sonantalia illa Domini uerba necessitatem nascendi ex aqua de Spiritu . Et propterea manifeste sequitur , quod si in istis ue bis indicitur necessitas sumendi Eucharistiam, non sufficit baptisma ad salutem, nec nisi simul Eucharistiam sumat, uitam habere possit. Cuius contrarium non solum in Symbolo fatemur, confitemur, confitcntes unum baptisma in remissionem peccatorum ; sed dominus in Evangelio dicit, inii crediderit & baptietatus fuerit, saluus erit. Et
Paulus Apostolus, Salvos nos secit per lauacrum regenerationis . Haec ille. Eandem sententiam tenet in commentariis super sanctum Thomam in suis partibus, ut ex superius dictis constat satis. Ita igitur probat sententiam hanc D mini, Nisi manducaueritis, &c. ad litteram esse intelligendam de manducatione spirituali, quae consistit in actibus
internis fidei& charitatis: abstrahendo tam a manducatione sacramentali, quam a manducatione spirituali sacramenti in re uel in voto: hoc est, intelligendam esse de manducatione, nullo sacramenti habito respectu', quomod0 patres ueteris testamenti Christum spititualiter manduc bant, & animae sanctae nunc inrc is . Nititur Caietanu probare hoc, Primo ex textu Evangelii. , secundo ex contextu eiusdem, tertio auctoritate sanctorum,& praecipue
Beati Augustini. Dicit multa Caietanus ad idem , sed di-
410쪽
cta sussciunt modo . Tertia sententia & quasi media inter istas, est Ruardi Tapper, de hac re grauissima ita dicentis,
In hac magna & apparente sententiarum diuersitate circa magnum hoc mysterium sacrae Eucharistiae, mihi uidetur consorinius textui Euangelico, quod ipsum intelligamus secundum propriam uerborum & sermonis Christi significationem . Loquitur enim in genere de manducanda carne, & bibendo sanguine Filij hominis . Generalem autem& absolutum Dei sermonem, non est nostrum restringere
ad sacramentalem manducationem 3e potum, uel spiritualem tantum, cum utranque suis uerbis Dominus comple- .ctatur. Q uod itaque dicit Cardinalis Caietanus Domianum loqui de manducatione spirituali, abstrahendo tam amanducatione sacramentali, quam a manducatione spirituali sacranienti in re uel uoto: uerius mihi dicendum uia detur quod de manducatione spirituali loquitur, non abstrahendo, quin potius complectendo, sicut genus com- ectitur specie, tam manducationem sacramentalem & spiritualem sacramenti in re uel in uoto, quam mere spiritua- Iem , nullo ad sacramentum respectu habito. Et secundum hanc intelligentiam, quam credo habuisse Cardinalem Caietanum, non oportet pro singulis his modis manducandi uniuersa , quae hic dominus dicit uerificari, sed sufficit quod pro aliquo eorum et uniuersa uero de esu N potu in genere. Sancti,quos citat Episcopus Roffensis, interpretando accommodant uerba Saluatoris ad esuin & potum sacramentalem, maxime quia in eorum ecclesiis mos obtinebat, quod sub utraq; specie toti populo sacramentu ministraretur: & quia persectissimus est is modus maducandi carne & bibendi sanguine substantialiter sub sacramento praesentem , de uerba Saluatoris in sacramentali manducatione, plenius pei sectius impletatur, atque cum fructu maiore . Frequens est, quod in homiliis scripturas accomodent doctores pro captu & aedificatione auditorum . Nam quod dicit dominus, Panis, quem ego dabo , caro mea est, qua, linquam, dabo in cibum, illa est eadem mea caro, quam inlcruce dabo pro mundi vita. Dat autem hanc carnem in cibum& refectionem edendam atque masticandam fide de i