De coena, et calice Domini quo ad laicos, & clericos non celebrantes libri tres, in quibus omnia, quae ad hanc rem pertinent, ex antiquis recentioribusque theologis collecta, probè digeruntur, ac in examen uocantur, &, haereticorum explosis erroribus

발행: 1563년

분량: 506페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

De Coena o Gahce Domini

charitate. Attenta naque meditatiocarnis pro nobis passae di mortuae, cor hominis plurimum confirmat, magiS tamen si realiter edatur in sacramento. QSod uero dicit Caietanus haeresim sequi, si intelligatur de sacramento,uerum dicit, si generalis esset intelligentia, compraehendens omnes Christianos etiam infantes, & intelligeretur de manducando & bibendo sub propriis speciebus . Sed hoc modo non intelligit Roffensis Episcopus. Haec tamen uidetur realis inter has sententias esse differentia , quod secundum Roffensem sub his uerbis, Nisi manducaueritis carnem dec. diuinum traditur praeceptum sub altera specie, ad minus panis uel uini sacramentum suscipiendi. Secundum Caie-ietantini uero ex uerbis illis hoc colligi non potest. Hae Ruardus. Multae ac uaria sunt istae doctorum catholico: u. sententiae, circa proprium sensum , germanum & litoralem illius uerbi Domini, Nisi manducaueritis carnem si ij hominis & biberitis eius san uinem, non habebitis uitam in uobis. Sed tamen prosecto hoc in praesentia nobis sufficit,

quod & si illi doctores & alij in ea intelligentia literati dis

serentes sint, omnes tamen absque controuersia in has duas ueritates consorines ueniunt, nullo excepto et in alteram.

quod non tenentur laici ad communionem sub utraque specie, etiam si sint adulti. In alteram quod paruuli nullo. modo tenentur ad communionem Eucharistiae sub specie aliqua . Hoc est de quo agimus, & in hoc omnes sunt consorines t etiam illi, qui alias differentes sunt, & in multis uariant. Signum manifestum , quod ista ueritas est omni bus nota: ex quo doctores catholicos in aliis rebus differentes, trahit ad se, nec circa se eos differentes esse sinit. Materia haec graui lima, gratia maioris explicationis, ulterius, ventilatur, ac pertractatur. CAP. III.

Yprianus, & Innocentius in epistola ad concilium Mileuitanum, & beatus Augus in is in De peccatorum meritis & remissione, ista uerba Domini Saluatoris nostri, Nisi manducaueritis carnem Filij hominis,& biberitis

412쪽

Liber III. 189

beritis eius stinguinena, non habebitis uitam in uobis. ii telligunt ut etiam infantes complectantur, qui nec sacramentaliter manducare possunt sacramentum accipiendo ; nec spiritaliter, credendo & amando Respondemus multis modis, Primum, quod illa uerba Domini illi sancti doctores intelligunt reserenda esse ad retia sacramento Eucharistiae significatam de non contentam, quae est societas, siue unitas in corpore Christi siue Ecclesiae, non proprie ad signa sacramentalia, quae nondum tunc erant, sed postea fuerunt a Christo instituta: taquam ibi per carnem Christi manducare, & sanguinem eius bibere, significetur corpori Christi mystico incorporari. intem e fiectum confert etiam profecto sacramentum baptismi, immo & suo modo sacramenta omnia nouae legis: sicut d cet Dionysius Areopagita in De Ecclesiastica Hierarchia, dicens, Unaquaeque sacramentalis institutio id agit, ut nostras uitas in plura diuisas, in unicum illum statum, quo Deo iungimur, colligat nobisque eius, quod uere unum est, societatem unitatem j; indiuiduam largiatur. Et Apostoliis Paulus significans istum estectum quassi communem esse diuinorum sacramentorum , cum dixisset, Vnum corpus & unus panis multi sumus, omnes, qui de uno pane, di de uno calice participamus. sit nili modo dixit, Etenim in uno spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sacramento baptismi tribuens, quod prius ascripserat sacramento Eucharissiae. Etiam beatus Cyprianus ad inuirinum, uolens probare, quod nemo ad regnum Dei acce, dat nisi bapti aliis , duas tantum citat scripturas, uidelicet, Nisi quis renatus fuerit, &c. N, Nisi manduca uelitis carnem Filij hominis, &c. Satis insinuans hanc sententiam posteriorem non proprie ad signa, sed ad rem siue effectum sacramenti Eucharistiae esse referendam ; quem etiam conseri sacramentum baptismi. Simili modo Innocentius Papa scribens ad concilium Mileuitanu, dicit, Illud, quod eos ilestra fraternitas asserit, praedicare patulatos a ternae uitae praemiis etiam sine baptistitatis gratia posse donari, perfatuum est. Nisi enim manducauerint carnem I iiij hominis , & biberint eius sanguinem, non habebunt uitam ia

par. l. . Cor. o. '

413쪽

euat Brita

inea illius,

semetipsis. Mii autem hanc eis sine regeneratione desendunt , uidentur mihi ipsum baptismum uelle cassare, cum praedicant hos habere , quod in eis creditur, non nisi baptismate conserendum. Augustinus istam Innocentii sententiam ualde celebrat, nominatim ac frequenter citat,& illam uocat Apostolicum testimoniu: semper, aut saepe tenens illud uerbum Domini ad omnes etiam paruulos per tinere, secundum quod paruuli baptirati, iam Christo incorporati sunt, & sic spiritaliter carnem eius manducant. Vt supra diximus, idem auctor sese clarissime explicat, dicens, Nisi manducauerint homines carnem eius, hoc est, participes facti fuerint corporis eius, non habebunt uitam. Et concludit, Non igitur solum in re num Dei non baptiaetati paruuli intrare non possunt, sta nec uitam aeternam possunt habere praeter Christi corpus, cui ut incorporentur , sacramento baptismatis imbuuntur. Hoc enim agiturcpin paruuli baptietantur, ut incorporentur Ecclesiae, idest, Christi corpori membrisque socientur. Denique ipse Saluator dicens, inui manducat carnem meam, & bibit sania

guinem meum, In me manet, & ego in eo . ostendit quid sit, non sacramento tenus, sed re uera corpus Christi man

ducare , & eius sanguinem bibere. Hoc est enim in Christo manere, ut in illo maneat & Christus. Hunc itaque cibum S potum societatem uult intelligi corporis & membrorum suorum, quod sancta Ecclesia, cuius rei sacramentum, id est, unitatis corporis & sanguinis Christi alicubi quotidie, alicubi certis interuallis dierum in dominica mensa praeparatur, & de mensa Dominica sumitur, quibusdam ad uitam, quibusdam ad exitum. Rcs uero ipsa, cuius & sacra mentum, est omni homini ad uitam, nulli ad exitium, quicunque eius particeps fuerit. Alibi, Nulli est aliquatenus ambigendum, tunc unum quenq; fidelem corporis sanguinisque Domini participem fieri, quando in baptismatem brum corporis Christi efficitur : nec alienari ab illius panis calicisque consortio, etiam si antequam panem illum comedat, & calicem bibat, de hoc saeculo, in unitate corporis Christi constitutus, abscedat. Ita igitur constat iuxta illos

doctores sanctos nomitiatos, quod illud uerbum Domini,

414쪽

de quo agimus, si uniuersaliter accipiatur, prout etiam e tendatur ad paruulos, nec de manducatione sacramentali. nec de spirituali, quae fit per fidem di dilectionem actuale, sed de effectu solum huius manducationis, qui est Christo incorporari, atque in corporis eius societate manere, ii telligitur. Nec manducationis solum, sed & sacri baptismi, hic est effectus: immo & quodammodo omnium sacramentorum, sicuti etiam dicit diuus Dionysius in De Dii UM. Ecclesiastica Hierarchia, quod hoc uocabulum, Communio, siue Societas , di synaxis, siue collectio, aliis quoque uenerandis, diuinisque mysteriis, commune est, licet augustissimo Eucharistiae sacramento praecipue ac peculiari- . ter applicetur. Isto modo respondet Ruardus ad istam quaestionem, S simili modo sibi dicendum est ad Augustianum , quoties ipse sic loquitur, ut uideatur illud dictuin Domini etiam de paruulis intelligere: quemadmodum co--,.tra duas epistolas Pelagianorum, contra Iulianum Pela- eq. gianum, atque in De peccatorum meritis & remissione,

ex quo libro iam superius multa diximus. Ad Cyprianum i , etiam bene potuit ille doctor ita dicere, quoad aliud eius xv. o. dictum, quod allegauit ex illo loco ad .irinum. Sed quid ad factum, quo certum est apud Cyprianum , illam puellulam a mensa daemoniorum ad mensam Domini uenisse λ Respondendum uidetur, quod eo tempore ita fiebat in illo loco, non quasi Cyprianus putaret illud esse in praecepto, ut paruuli communicarent ; sed ex quadam alia occasione & dispensatione, ut infra magis declaratur circa dicta, & facta diui Cypriani. Potest isto modo optime responderi ad illam quaestio s. ria. I nem grauissima paulo ante motam, in g. praecedente. V rum S. Thomas perpendens ista omnia, uidensque quod Augustinus intelligit frequenter illa uerba Domini etiam de paruulis, & quod saepe illa uerba interpretatur in praedicto sensu spiritili, quantum ad etactum illius sacramentiqui est incorporari Christo, & quod nonnunquam illa uerba accipit tanquam de sacramento Eucharistiae dicta, ut in De consensu Evangelistarum & alias, docet tria quoad hoc. Docet, inquam, uel expresse docendo, uel tacite

415쪽

i De Coena, Calice Domini

omnibus istis doctrinis consentiendo, & secundum illas, sitam doctrinam ordinanda, ac explicando. Tanquana illud uerbum Domini extendatur ad paruulos quantum ad cisectum sacramenti, qui est incorporatio illa praedicta ad corpus Christi mysticum : fatetur cum Augustino ad Boni- factum , quod illud uerbum impletur in paruulis per baptismum. Tanquam autem illud uerbum Domini extendatur ad paruulos quantum ad ipsum sacramentum; fate- ibid. tur quod paruilli recipiunt sacramentum in uolo. Videns uero quod paruuli nihil habent in uoto , sicut neque intelligunt, neque uolunt, neque desiderant quicquam, pro capacitatem: fatetur quod illud uotum non est proprium illorum, sed alienum : id est, parentum, uel patrinorum, uel Ecclesiae. salvans tamen quod paruuli nullo modo tenentur ad susceptionem sacramenti Eucharistiae in

re, quandiu sunt ante annos discretionis, & ante usum ra- . tionis constituti. Hoc non patitur Caietanus, ut ipse uidetur innuere in dictis suis paulo ante allegatis: quasi sit in praeiudicium baptismi quis dicat non saluari paruulum

baptizatum, nisi habeat sacramentum Eucharistiae in uoto . Possumus autem sustinere dictum sancti J homae multis modis, absque ullo praeiudicio , immo cum laude. Primum , quia baptismus non requirit illud uotum aut propositum recipiendi sacramentum Eucharistiae, nisi tanquam dispositionem in baptizando: sicut requirit in illo poenitentiam malae uitae praetcritae, ac propositum bonae uitae fururae, si est adultus. Vnde non requirit illud uotum, nisi sicut I quirit propositum bene uiuendi, ac seruandi legem Dei in .. futurum . Non est autem hoc, in praeiudicium sacramenti baptismatis: nec hoc unquam aliquis putauit. Secundos quia sacramentum baptismi non tantum hoc propolitum suscipiendi sacramentum Eucharistiae in paruulis requirit,

quantum hoc propositum 'paruulis praestat in habitu. uandoquidem nullum motum in paruulis requirit, nisi tantum quod ipsum baptismum suscipiant: di tamen ipsos paruulos suo modo instrumentali regenerat, & illis gratiam, fidem, spem, charitatemque secundum habitum tria cunua. buit: ut haliatur in De baptismo & eius effectu, atque in

416쪽

De summa Trinitate & fide Catholica in Clementinis. Charitas autem est habitus diligendi, & est principium seruandi legem , immo & est sinis totius legis; sicut manifeste dixit Saluator noster apud Matthaeum, & post ipsum Apostolus eius Paulus frequenter. In his duobus mandatis tota lex pendet, & Prophetae. Mi diligit proximum, legem impleuit. Plenitudo ergo legis est dilectio. Finis autem praecepti, est charitas de corde puro. Ergo quod paruulus habcat uotum suscipiendi Eucharistiam sacratis. simam secundum habitum persectissimum, qui est charitas infusa, quam diffundit laeus in cordibus nostris per n. s. Spiritum sanetum, qui datus est nobis, non est in praeiudicium baptismi, sed potius est in eius laudem. Non enim tale uotum aut propositum habituale requirit in paruulo

baptizando , sed illud praestat paruulo baptizato. QSaetanta uis aquae, ut corpus tangat, & cor abluat λ Abluit in

uirtute Dei, in qua & ipsum cor suo modo instrumentalifanctificat & iustificat, & bonos habitus ei praestat. Q id ergo nos in isto loco inter sic varias doctorii catholicorum sententias dicere possumns Placeret mihi in cor- , de meo, ut sanctum istud concilium , nullum uerbum poneret aut in canonibus aut in doctrina, quo significaretur ipsum uel probare alteram istarum sentcntiarum , ek reprobare aliam, uel magis acceptare alteram, quam alteram. Moveor ad istam sententiam nonnullis rationibus, Primum , quia utraque harum opinionum duarum habet suos N auctores Ze defensores graues, tum antiquos, tum recentiores, di qualibet habet suas rationes, fundamentaq; non contemnenda r ut haec omnia constant satis ex dictis, &possunt constare abundantius in ipsis doctoribus. Secundo, quia ipsimet doctores, qui in aliquibus locis uidentur intelligere illa uel ba Domini de maducatione spiritali: ipsimet alibi uidentur intelligere illa uerba Domini de manducatione sacramentali, uel de spiritali in ordine ad sacramentalem . Augustinus enim, qui in plerisque locis uidetur intelligere illa uerba Domini demanducatione spiritali, ut , ' in De doctrina Christiana, in de Peccatorum meritis & r p

missione, di alibi frequenter: idem in de Consensu Euan-

417쪽

pares. quae t. 73.

an. 3.

De Coena, er Calice Domini

gelistarum uidetur intelligere illa uerba de manducatione sacramentali. nanque in De doctrina Christiana, dans regulas intelligendi sacram scripturam, ut iam dictum est, inquit, Si praeceptiua locutio est, aut flagitium aut facinus uetans, aut utilitatem, aut beneficientiam iubens, non est figurata. Si autem flagitium aut facinus uidetur iubere, aut utilitatem aut beneficentiam uetare , figurata est. Nisi manducaueritis , inquit, carnem filij hominis, & sanguinem biberitis, non habebitis uitam in vobis: facinus uel flagitium uidetur iubere . Figura est ergo, praecipiens passioni Domini este communicandum, & suauiter atque utiliter recondendum in memoria, quod pro nobis caro eius crucifixa dc uulnerata sit. Inde consensu autem Euangelisarum ait, agens de coena Domini, Hinc igitur incipiamus secundum Matthaeum , Cinnantibus autem cis , accepit I a s v s panem dc benedixit ac fregit, deditque discipulis suis N ait, Accipite & comedite, hoc est corpus meum .

Haec & Marcus Lucasque commemorant. Infra, Ioannes

autem de corpore & sanguine Domini hoc loco nihil dixit, sed plane alibi multo uberius hinc Dominum locutum esse testatur. Haec ille. Constat autem Ioannem Euangelistam, nullibi fuisse locutum de isto mysterio, praeterquam in illo sexto capite, de quo est sermo . mii considerat ista uerba omnia Augustini, de propositum in quo loquebatur, uidet quam grauis sit huius rei consideratio: praesertim quia e plicans regulas intelligendi secram scripturam, de exemplificans de figuratis locutionibus, ponit istam in ded ctrina Christiana: de in de consensu Evangelistarum, ubi debebat loqui in proprio sensu; fatetur Ioannem locutum fuisse de corpore dc sanguine Domini uberius quam alii Euangelistae, qui de illo in coena solum locuti sunt, id est, sub sacramento. S. Thomas mouit quaestionem, Utrum omnia sacrameta sint de necessitate salutis Arguit secudo ad partem affrinatiuam ex isto uerbo Domini; dc respondet, quod illud uerbum est intelligendum de spirituali ma- ducatione, de non de sola sacramentali, ut Augustinus e ponit . Idem quaerit, Vti uni Eucharistia sit de necessitate salutis arguit primum ad partem affirmativam ex eodem

418쪽

Liber III. 192

uerbo Domini apud Ioannem, & respondet, Mi od si cui Augustinus dicit exponens illud uerbum Ioannis, Hunc cibum & potum, scilicet carnis suae& sanguinis societatem uult intelligi corporis & mebrorum suorum, quod est Ecclesia in praedestinatis, & uocatis, & iustificatis, & glorificatis sanctis, & fidelibus eius. Vnde sicut ipse dicit in epistola ad Bonifacium, Nulli est aliquatenus ambigedum, tunc unumquenque fidelium corporis sanguinisque Domini participem fieri, quando in baptismate membrum corporis Christi efficitur: nec alienari ab illius panis calicisq;

consortio , etiam si antequam panem illum comedat &calicem bibat, de hoc saeculo in unitate corporis Christi constitutus abstedat. Haec ille. Dibus uidetur magis ad eam partem declinare, qua illa uerba de manducatione spiritali intelligat. Idem tamen auctor fatetur, tum ubi supra statim, tum alibi , quod istud sacramentum sit necessarium omnino ad salutem, saltem in voto: & quod pueri in uoto Ecclesiae illud habent, sicut ex intentione Ecclesiae ad illud ordinantur. Et probat quod non licet omnino a commimione cessare, ex eodem uerbo Domini, Nisi manducaueritis carnem filij hominis & biberitis eius sanianem, non habebitis uitam in uobis. intibus satis palam uidetur docere, haec uerba Domini intelligenda esse de ma- ducatione sacramentali, uel de spiritali in ordine ad sacramentalem. Tertio ad hoc moueor, quia utraque sente tia harum saluat omnia, quae pertinent ad fidem catholiacam & mores Christianos: praesertim uero saluat utraque, has duas conclusiones, de quibus agimus: alteram, quod nullum est ius diuinum, quo teneantur omnes Christi fiadeles ad communionem utriusque speciei: alteram, quod nullum est ius diuinum, quo teneantur paruuli ante v sunt rationis, ad realem seu sacrametalem sumptionem Eucharistiae, sub aliqua specie. Mium igitur utraque opinio satiuet haec specialiter, & generaliter latuet omnia pertinentia ad fidem & religionem Christianam; videtur mihi quod utraque debet manere salua, sub lite, iudice,&opinioniabus ac disputationibus doctorum, ut modo est. Maridad id moueor, quia uideo nonnulla esse loca diuinaruin

ibas.

419쪽

De Coena, Calice Domini

scripturarum, quae plures habent sensus, literales , saltem Abalmsii. duos: ut bene notauit & probauit Abulensis super Ma M ub. 3. thaeum , circa illud , Tunc adimpletum cst quod dictum est Hur i. per Hieremiam prophetam, dicentem, Vox in Rama audita est, ploratus & ululatus multus, Rachel plorans filios suos, Sc. Dicebant enim Iudaei olim auditam esse uoce in illam de sepulchro Rachelis, cum captiuus duceretur ρο- pulus Hebraeorum: S sic impletam esse illam Hieremiae prophetiam , illo tempore. QSo non obstante, immo & concesso, illum fuisse sensum literalem; adhuc nobis dicendum est alium sensum literalem eius loci esse de uoce audita in morte Innocentum, & de nece eorum. Q ia sic legimus, Tunc adimpletu est, &c. Si tunc adimpleta est illa scriptura; ergo ille erat literatis eius, quem in ipsa intendebat Spiritus sanctus, & scriptor eius. Idem habetur in illo uerbo, Os non comminuetis ex eo, &c. Non potest esse dubium , quin ad literam intelligeretur de agno paschali typico, seunguratiuo : sed simul non potest esse dubium, quin etiam Ιωα is. ad literam intelligeretur de Saluatore nostro, stata dicit diuus Ioannes, Facta sunt enim haec, ut scriptura impleretur , OS non cominuetis ex co . Ecce haec facta sunt, ut illa. : scriptura impleretur: igitur ille erat sensus literatis illius. Sic autem sequitur manifeste, illam scriptura habuisse duos sensus literales. Non disputo, An scriptura habeat aliquado plures sensus ex aequo λ uel alius sit primarius, alius secudarius, alius principalis, alius minus principalis: sed id latum probo, atq; demonstro, quod sacra scriptura aliquando plures sensus literales habet . Nec dicerem generaliter illu sen- sunt esse literate , quem intendit Spiritus sanctus utcunquersed illum, quem Spiritus sanctus intendit, cum aliquali e pressione uerborum . Alioquin si nullo modo exprimatur, licet intendatur: erit qui de intentus, sed non erit litoralis. uomodo potest dici sensus literatis, qui nullo modo exprimatur, aut innuatur in litera λ QJod si in litera innuiatur, S a Spiritu inluditur, proculdubio literatis est . Ergo non ab eo longe sumus, quo credere aut cogitare possimus, ista sacram literam , de qua agimus, habere istos duos senses, in quibus loquuntur patres, & ambos lite rates. Affertur

420쪽

Assertur responsio adsecundam in Ordine obiectionem. c. IIIL D secundum obiectum aduersariorum, quod est ex illis uerbis domini, Accipite & manducate . Accipite, & bibite ex eo omnes. Hoc tacite in meam commemorationem.

Respondemus quod in istis uerbis diuinis,

nullum prorsus est praeceptum de communia eando laicos sub utraque specie, uel sub specie uini. Primum, quia in istis uerbis diuinis nulla fit mentio de pane aut uino, nec de speciebus panis aut uini; sed tantum de corpore & sanguine, quorum utrunque persecte sumitur, Prabalist. etiam si sub altera tantii in specie sumatur. Non enim ma- relin .gis continetur sanguis sub bcie uini, nec ibi est magis potabilis , quam sub specie panis: nec magis continetur corpus sub specie panis nec ibi est magis manducabilis, quam sub specie uini. Vtrobique enim est totus Christus, cor pus, caro, ossa, & sanguis, diuinitas & humanitas : non modo aliquo extensis aut quantitatiuo, nec in modo alia cuius densi aut fluidi, duri aut mollis : sed sacramentaliter, modo inextenso, & indivisibili. Et quia ista responsio satis constat ex iam dictis, modo de illa non plus: faciunt enim pro illa & illam confirmant, omnia statim adductarde sensu literati accipiendo & obseruando, atque de non mutando nec adulterando uerbo Christi. Est autem mutare & adulterare, si quod ipse dicit de corpore & sanguine, nos dicamus de pane & uino, aut de speciebus panis aut uini: quae species & si uere sint sacramentum, non tamen sunt ullo modo corpus aut sanguis Saluatoris nostri. Continent enim corpus & sanguinem. Sed non sunt corpus& sanguis. Secundo probatur responsio, quia ista uerba Proba. a. Domini, solis Apostolis dicta sunt. Soli enim cum Christo erant ad mensam, Apostoli cius, ut constat ex sacris Euat gelistis, qui de solis duodecim discipulis faciunt menti nem. Matthaeus dicit, Vespere autem facto, discumbe- Mank16. bat cum duodecim discipulis suis. Et edentibus illis, dixit, Amen dico uobis, &c. Marcus ait, Vespere autem facto, Ma et i . Ccc

SEARCH

MENU NAVIGATION