장음표시 사용
71쪽
ut Apostoli suerunt palmites. Constat autem quod Apostoli non fuerunt palmites quoad naturam, quae proprie per nomen palmitis importatur. Ergo nec Christus fuit uitis quantum ad naturam, quae proprie per nomen uitis importatur. Vtrunque ergo horum dictuni est figuratiue,&non proprie. Ad propositum , Christus dicit, Hoc est corpus meum. Si ergo uolumus scire, Vtrum sit dictum secundum propriam significationem, uel secundum figurativam, uideamus sequentia uerba, quae determinant praecedentia . Cum enim dixisset Christus, Hoc est corpus meum . subiunxit, inaod pro uobis tradetur. Constat autem quod corpus traditum pro nobis, fuit corpus Christi uerum, natum de Virgine & passum in cruce: Ergo illud uerbum est dictum non secundum metaphoram, sed secui dum propriam significationem . Idem auctor ibi ita prosequitur, Propter quod a principio Ecclesiae fuit articulus fidei ab omnibus cocessus, quod uerum corpus Christi, esset realiter in hoc sacramento, de non figuratiue, nec sicut in signo tantum, nec per solam communicationem idiomatum. Haec ille.
Gabriel Biel super Canonem Missae, simili modo tenet, atque latissime & sufficientissime probat hanc nostra u ritatem. Postquam enim egit de his uerbis Domini, Hoc est corpus meum . ostendens de illis, quod sunt forma consect attonis huius diuini sacramenti: coepit statim in lecti ne sequenti agere de efficacia huius formae : hoc est, quis sit huius formae effectus: siue quid sequatur ad prolationem debitam horum uerborum . Et primum quantum ad praedicamentum substantiae proponit uidendum, Vtrum prolatis rite consecrationis uerbis, sub speciebus panis sit uerum corpus Christi Z Deinde cum omnibus docto. catholicis a sancta Rom. Ecclesia approbatis, qui de Eucharistiae sacramento scripseriit, imitatus in hoc clarissimum, ut ii quit doctorem Guil. Ochani in tractatu suo glorioso de sacramento , Ponit hanc conclusionem, Corpus Christi quod
72쪽
sumptum est de Virgine Maria, quod passena est, & sepultum, quodque resurrexit, & ad coetu in ascendit, ac sedet ad Dςxteram Dei Patris, in quo Filius Dei uenturus est iudicare uiuos & mortuos, sub specie panis uere di realiter continetur. His addit, Haec conclusio per rationem naturalem ostendi non potest, sed ad huius ueritatis notitiam accedere operiet per fidem . Est enim similiter de a ticulis fidei, eo modo, quo ueritas alicuius secramenti pertinet ad articulos fidei, ut dicit Scotus. De hoc itaq; articulo dubitare non licet, cu constet ipsum per unigenitum Dei Filium misso Apostolis reuelatum ,& a principio expresse traditum, ex quo Eucharistia sacramentum ibit a Domino institutum . Testes sunt Euangelistae. Nam sanctissimus Euangelista Matthaeus, Accepit, inquit, panein& benedixit ac fregit , deditque discipulis suis, dc ait, Accipite & comedite, Hoc est corpus meum. De quo & Marcus ait, Manducantibus illis, accepit Ia , . , panem, & b nedicens, Degit, dedit eis, & dixit, Sumite, Hoc est corpus meum . Mibus consentit Lucas, dicens, Accepto pane, gratias egit, & fregit, & dedit eis, dicens, Hoc est
Corpus meum, quod pro uobis datur. Hoc facite in meam commemorationem. IoanneS quoque Euangelista refert uerba/Saluatoris, simul & ueritatem & utilitatem huius
sacramenti denotans, Panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. Et sequitur, Nisi manducaueritis carnem Filii hominis, & biberitis meum sanguinem , non habebiatis uitam in uobis. Qui manducat meam carnem, & biabit meum sanguinem, habet uitam aeternam. Similiter &Paulus, Dominus, inquit, I s , v s in qua nocte tradebatur, accepit panem, & gratias agens, fregit, & dixit, Accipite & manducate, Hoc est corpus meum, quod pro uobis
tradetur. Hoc facite in meam commemorationem. Item, Panis quem frangimus, nonne comunicatio corporis D mini est. Ecce tot auctoritates canonicae scripturae concorditer affirmant, corpus Christi realiter,& ueraciter
sub specie panis datum fuisse Apostolis, ac cisdem fuisse a
Saluatore praecepitim, ut in memoriam passionis dominicae corpus Christi sub specie panis offerent. Hoc facite, in
73쪽
tia . quit, in meam commCmorationem . Haec Gabriel. Quei auctor in sequentibus multa , & praeclara patrum adducit testimonia, quibus eandem probat ueritatem. Verum Chrini corpus sanguinem, pani, O vino consecratis i esse, adhuc probatur ex his quae, Nicolaus Erisc. Metbonensis ,
- Samonas Marcus Epist. Ephesinus, Germanus Arcbi . Con- sunt. Nico. Cabasia, Besarion, Innocentius, Io. Gerson, Casii dorus, Origenes, O Iuuencus scripta reliquerunt. CAP. VI.
Icolaus Episcopus Methon. ad eos, qui ha sitant, aiuntq; consecratum panem, & uinunon esse corpus de sanguinem Domini nostri I, , . Christi; ostendes eis quod immo sub speciebus panis & uini post consecrationem est uerum corpus & uerus sanguis D mini , ait, Minicam hanc, & incruentam consecrationem, qua panem, & calicem consecratos in corpus, & sanguinem Domini tramuitari credimus, a quo nam principium accepisse dicas λ Nonne ab ipso Deo, & Seruatore nostro Issu Christo, quemadmodum nos sacra docent Euangelia λ Prorsus ab eo. miis uero ille est sermo, quo id traditur λ Hoc facite, inquit, in meam commemorationem. Et diuus Paulus, Quotiescunq; enim comeditis panem hunc,& calicem hun ibitis , mortem Domini annuntiatis. mio modo, quoque ritu, ab ipso Seruatore didicimus, Accipiens enim, inquit, panem, & gratias agens, fregit, ac dedit discipulis, & ait, Accipite, comedite, Hoc est corpus meum . quod pro uobis frangitur, & traditur. Similiter & calicem, postquam coenavit, dicens, Hic calix nouum testamentum est in meo sanguine,&c. Infra, camnem enim suam quasi escam homo circumponens, diuina sua uirtute, serpentem quidem deprimit, nos autem erigit. Pape, quam expauescendum,& tremendum mysterium . initi hoc tradidit, Deus est; qui propter Clementiam , & bcnignitatem suam homo quoque factus est, dotanquam ouis ad mactationem, & moricin processit, ut obnoxium morti propter peccatum hominem morte exi-
74쪽
meret. Causa huius traditionis est, mari huius beneficii recordatio. Corpus, & sanguis Christi ea sunt, quae hoc ritu perficiutur: ritus, finis , participatio Christi,&uita aeterita: quod idem est, quasi diceres, participantium deificatio, uidiuus Paulus magna uoce proclamat, Calix benedictionis , quem benedicimus , nonne communicatio sanguinis Christi est &c. Idem auctor paulo post, Si quis legem Mosis abroget, inquit Apostolus, sine misericordia ulla, sub duobus aut tribus testibus moritur: quanto dignus deteriori supplicio censendus erit, qui Filium Dei conculcarid. & sanguinem testamenti prophanum existimarit, & Spiritum gratiae i iuria affecerit λ Verdm quis ille, qui conculcat Filium Dei,& aliorum quae diximus reus censetur ρ Nonne qui sanguianem eius ingratus abrogat, nec admittit,& ueracis, ab omnique mendatio alieni, oris traditionem, & mandatum
nihili facit Z Hoc est corpus meum. dicentis, &, Hic est sanguis meus. &, Nisi manducaueritis carnem Filij hominis, di biberitis eius sanguinem non habebitis uitam in uobis.
Mi id haesitas id omnipotenti impotetiam attribuis e
Nonne ipse est, qui ex nihilo omnia ut essent, fecit λ Vnus trium personarum Diuinitatis ii postremis temporibus incarnatus est, & panem in suum corpus transnautari iussit. id requiris causam & ordine naturae panis transis mutationis in Christi corpus, & aquae uinique in sanPine pCum supra naturam, rationem, mentem, & cogitationem ex Virgine sit natus. Non credes itaq; nec mortuorum resurrectionem, nec in Corios eius astumptionem, & alia Christi miracula supra naturam, mentem,& cogitationem eminentia. Id tibi accidit, quod Christum, non Deum uerum ac Filium Dei confiteris, sed Arrianismum, uel potius Iudaismum resipis. At fortassis dubitas, minimeque credis, quod non uideas carnem & sanguinem , sed panem& uinum . inua de re scias oportet, tu qui ingrato, in i quoque animo erga beneficium affectus es, Deum qui omnia nouit, cum humanissimus sit, prouide hoc feciste, ad hominum imbecillitatem se demittentem, ne auersarentur multi arrabonem aeternae uitae, & aegreserrent, carnzim α.
75쪽
sanguinem intuentes. Itaque rebus naturae constetis hoc fieri uoluit, iis suam diutilitatem coniungens , cum dixit, Hoc est corpus meum . &, Hic est sanguis meus. &, Accipite, comedite, & bibite Onanes, in reimssionein peccatorum et de rursum, Panis , quem ego dabo, caro mea est,
quam ego dabo pro Myndi uita . &, Nisi manducaueritis carnem I iiij hominis, & bibatis eius GiΤguinem , non habetis uitam in uobis. Hoc facite in meam commemorationem. Propterea ei credentes, ita offerimus panem per
cium , uiuum, siue corpus Christi, quod persectum etiam post passione γ rmaniit & integrum neque enim os eius contritum est λ& a diuina uita inseparabile: plane quale ipse primus noster ac magnus Ponti sex, di sacrificus, uictimaque, suis ipsius discipulis tradidit: iique denuo, qui ab
initio iis ipsi oculis Verbum intuiti sunt, eique ministra .runt, catholicae Ecclesiae ab extremis ad extremos usque Orbis terrarum limites tradiderunt: omnes quidem, Hierosolymitanae, ubi & diuus Iacobus primi, magnique Pontificis frater ac successbr, mysticam incruentamque liturgiam exposuit. Petrus autem & Paulus, Antiochensi; Paulus uero peculiariter, Orbi uniuerso, Marcus, Alexandrinae : Ioannes & Andreas, Asiae & Europae; omnesque uniuersae Ecclesiae ubicunque sit, per eam quam sanctus Clemens conscripsit liturgiam, tradiderunt. Idem auctor inserius, inli enim manducat, & bibit i
digne, iudicium sibi manducat & bibit, non diiudicans,
hoc est, perpendens, & considerans corpus Domini. Et sequitur aduersus eos, qui negant in hoc sacro , realiter esse
corpus Domini. Q uod si is, qui per se in aliquod humanorum uitiorum delapsus est, di indiscrete accessit, ut indigne communicans, tanta mulctatur condemnatione; qui in ipsam consecrationem peccat, di immediate ipsum dominicum contumeliis afficit corpus, atque negat, traditionemque abrogat, & auctorem qui tradidit, conculcat, quanam fuerit, di quanto magis deteriori, ac maiori dignustum accusatione, tum supplicios Horrore ne plena sunt ea dicta λ Reliquum ne est ullum noui facinoris, praeuaricatio nis, impietatis genus, quod ad hanc scelcris audaciam a cedere
76쪽
cedere possit λ Verdm l ibera, o Domine, per tuam miserreordiam ab hac inapostura,& dementia omnes eos, qui non rectὸ confitentur, quem consecramus panem ,&uinum, corpus perfectum & sanguinem preciorum esse Christitui. Haec ille. Savo v s Arch. Garae. Samonas Archepi Gazae ciuitatis, in sua disceptatione cum Achmed Sarraceno, perspicue docet, panem ac uinum per consecrationem in corpus, & sanguinem commutari: atque sic in hoc diuino sacramento uerum corpus, uerrumq; sanguinem Christi realiter, ac praesentialiter adesse. Dicit naque, Sacerdos enim panem super mensam sanctam deponit, pariter & uinum, & comprecando, inuocatione
sancia, Spiritus sanctus descendit, & superuenit in ea, quae sunt proposita, & igne suae diuinitatis , in corpus & sanguinem Christi, panem & uinum commutat. Et paul5 post, inquit, Hoc igitur corpus, & sanguinem assiimimus in remisitonem peccatorum , & in uitam aetemam, Domino nostro ita dicente, QSi manducat meam carnem, & bibit
meum sanguinem , habet vitam aeternam . Haec ille . Post multa, quaerit Sarracenus, dicens, Haeccine communic
tio & sacrificium corporis, & sanguinis Christi, quod offertis sacerdotes, uerum'ne est Christi corpus & sanguis uerus, an exemplar corporis eius , perinde atque sacrificium hirci, quod Iudaei offerunt Z Huic autem interrogationi ita respondet Samonas, Absit nos appellemus exemplar corporis Christi, sanctam communionem, aut panem nudum, aut figura, aut imaginem; quinimmo corpus ipsum re uera, & sanguinem Christi Dei nostri in Deum conuersum assumimus, qui incarnatus, & genitus est ex sancta Dei genitrice, semperque Virgine Maria. Sic enim credimus, &ita profitemur, iuxta uocem ipsius Christi, quam ad discipulos in coena illa mystica tradens eis panem uiuificantem, pronuntiabat, Accipite, comedite, Hoc est corpus meum.
Similiter & Calicem eis tradens, inquit, Hic est sanguis meus. No dixit, Hoc est exemplar mei corporis di sangui-
77쪽
nis, aut imago . Et in plerisque aliis locis constat Christum dixisse, Qui manducat meam carnem, & bibit meum sanguinem, habet uitam aeternam . Caeterum cum ipsemet Christus testificetur, corpus suum esse re vera, & sanguinem, id quod nos fideles offerendo assium imus, quid amplius est opus de hac re dubitare, si Deum & Filium Dei ipsum esse credimus λ Si enim ex nihilo mundum condidit,& uerbum eius uerum est, uiuum, efficax, atque omnipo- . tens, & quaecunque uoluit Dominus, fecit omnia, non nepotest panem in suum ipsius corpus mutare, & aquae de uini commistionem in proprium sanguinem λ Haec ille.
Habetur Marcus Epist. Ephesinus, hanc eandem ueritatem con- η lib. Li- fitetur cum patribus omnibus praecedentibus, quod panis S-μ' & uinum in uerum Christi corpus, atque in uerum Christi singuinem permutantur. Adducitque Liturgiam Apost .lorum a Clementu conscriptam ., aliasque Liturgias, ut Ι cobi, Basilii, Chrysostomi. Quei auctor quoad hanc ueritatem per omnia sentit cum aliis patribus nominatis, tum Latinis, tum Graecis, praeter hoc unum , quod putat non solum a uoce Dominicorum uerborum sanctificari diuina dona, uel perfici commutationem sacratissimam, uerum consequente orationc & benedictione sacerdotis, uirtute sancti Spiritus. Sed hoc non est ad propositum. Bessarion probat bene contra ipsum, lis dominicis uerbis confici hoc diuinum mysterium, & adducit in hanc ueram sententiam doctores sanctos, Latinos & Graecos. 1
Habetur Germanus Archiepiscopus Constantinopolitanus hanci lib. Li- eandem ueritatem tenet, in sua consideratione, & mysti-- SM μ contemplatione rerum ecclesiasticarum. Ait enim, De inde rursus Sacerdos recitat Deo S: Patri, assumptionis humanitatis mysteria, ex sancta Virgine et Deipara ineffabilem generationem , conuersationem, di habitationem in
78쪽
mundo, crucem, mortem, eius ad inferos descensionem. vinctorum illhic liberationem, &c. Infra, Et rursus obsecrat, ut conficiatur mysterium Filii eius, & fiat, siue transmutetur ipse panis, & uinum in corpus, & sanguincm Christi & Dei, & impleatur hoc, Ego hodie genui te. Et sequitur, Vnde S sanctus Spiritus, beneplacito Patris, & uo-hmtate Filii inuisibiliter praesens , submonstrat diuinam consectionem, & manu Sacerdotis obsignat, & transmutat, & conscit proposita sancta dona in corpus, & sanguinem Domini nostri I . , , Christi, qui dixit, Pro ipsis, Ego sanctifico meipsum, ut sint & ipsi sanctificati . inio pacto . .
at edit meam carnem, & bibit meum sanguinem, in me manet, dc ego in eo. Et paulo post, Deus secundum imaginem suam formauit nos, quod est secundum sanctitatem, iustitiam, & potestatem et nos uero transgressi, serui facti sumus Pharaonis asperi heri. Veniens itaq; Dominus noster I a s v s Christus, redemit nos proprio sanguine, & induit nos nouo homine, ac preciosum suum eorpus, & sanguinem nobis dedit, inquiens, Hoc tacite in mei recordationem. Haec ille . Infra, Signare autem diuina dona, ut aduentu, & gloriosa Sancti Spiritus praesentia, transmutet, di faciat ex pane quidem, ipsum preciosum corpus Domi- 'ani nostri Ιε, . Christi ; ex eo autem quod est in calice. ipsum preciosum sanguinem magni Dei, & Seruatoris no- 'stri I, , V Christi, qui effusus est pro mundi uita & salute:& ut participantibus ex eo, sat in remissionem peccatorum , & uitam aeternam .i Haec ille. Dicit & multa alia pro
eadem ueritate facientia, & ad illam, sed ex eius dictis satis sit modo haec pauca dixisse.
Nie. Cabasila. bNico. Cabasila in sua compendiosa interpretatione in diuinum sacrificium, hanc ueritatem etiam tenet, & ad illam multa dicit. Ostendens enim, quid sibi uelit in summa uniuersum sacrificium, dicit statim in principio totius tractatus. Sanctae acrorum mysteriorum celebrationis opus, cap. I.
di effectus quidem est, donorum in diuinum corpus,&
79쪽
sanguinem mutatio . Finis autem, ut fideles per ipsa sanactificentur, peccatorum remissione, & regni coelorum ha roditate simul accepta . Praeparatio autem, & quae ad opus,& hunc finem conserunt, preces, psalmodiae, & sacrarum literarum lectiones, & ut senael dicam, Omnia, quae ante donorum sanctificationem sacrosimcte dicuntur, & fiunt. Ecce opus & effectus celebrationis huius mysterij , est mutatio donorum in diuinum corpus, & sanguinem .s Idem auctor agens de sanctificatione donorum, quae in altari Domini sanctificanda reponuntur, de quae eam praecedit gra--.1 . tiarum actione, ait, Cum uenerandam illam Caenam nasrauit, & quomodo ipsam ante passionem dedit sanctis suis discipulis, & quod accepit calicem, & quod accepit panem , & actis gratiis sanctificauit, & quod dixit ea per quae fignificavit mysterium, Si cum ea ipsa uerba dixit, deinde procidit ,& orat, & supplicat, diuinas illas uoces ipsius Unigeniti Seruatoris nostri etiam in donis propositis applicans , ut suscepto eius sanctissimo, & omnipotente spiritu, conuertatur quidem panis in ipsum preciol im, & sanctum
eius corpus, uinum autem in ipsum immaculatum & sa ctum eius sanguinem. - Sequitur, Haec cum orauit, & dixit, uniuersum sacrita
peractum & perfectum est, & dona sunt sanctificata , ' & hostia integra, & persecta effecta est, & magna hostia& uictima, quae pro mundo mactata est, supra sacram mosam sita cernitur. Panis enim non amplius figura Domianici corporis, neque donum ferens imaginem ueri doni, neque ferens aliquam descriptionem ipsius Seruatoris pasiasionum tanquam in tabula ; sed ipsi a uerum donum, ipsum sanctissimum corpus Domini, quod omnia illa uere suscepit, probra, contumelias, vibices; quod crucifixum, quod intersectum, quod sub Pontio Pilato pulchrum testimonium confessum est, quod colaphis appetitum, contumeliis affectum, sputa passum est, &fel gustauit. Similia ter & uinum, ipse sanguis, qui exiliit occise corpore. Hoc corpus, & sanyis, qui ex Spiritu sancto constitutus est, .a natus ex Maria Virgine, qui sepultus est, qui resuletexit
tertio die, qui astendit in coelos sedet ad dexteram P
80쪽
tris. Haec ille. Sequitur, Et qua 'nam est fides Ipse dixit, Hoc est corpus meum. Hic est sanguis meus. Ipse etiam iussit Apostolis, & per illos uniuersiae Ecclesiae, hoc facere, Hoc enim, quit,facite in meam recordationem. Haec ille.
Bessiarion Epist. Tusculanus, sanctae Romanae Ecclesiae IIabetaer Cardinalis, & Patriarcha Constantinopolitanus, in eo ope re suo, in quo, De sacramento Eucharistiae, de quibus uerbis Christi corpus conficitur, agit, hoc ipsum tenet, & pro issa ueritate adducit multa ..Intentio erat sua, ut propo- , nit, de ea quaestione agerc, qua quaerebatur, aut quaeri ρο α terat, Mibus potissimum uerbis, intra solennes Missarum ritus, sacrosanctum Domini corpus, id sanguis contactatur . Acturus autem de illa quaestione, supponit & declarat nonnulla, quorum hoc unum est, quo asserit, sacramentum istud diuinum Eucharistiae , significare quidem duo, id est, corpus Christi uerum ,& corpus Christi mysticum: Hac tamen lege, quod corpus Christi uerum significat & continet, corpus uero Christi mysticum non continet, sed significat. Infra, nonnullis interpositis, Ex his sequi uidetur, Christi ciuoque corpus duplex esse, u rum alterum, alterum mysticum. Et verum quidem est, quod in hoc diuino Eucharistiae sacramento consecratur ,
atque conficitur, sub visibili specie panis & uini. Hoc idem est cum eo corpore, quod fuit ex Beata Virgine Spiriti'sancti obumbratione conceptum. De quo ipse Dominus in exhibitione sacramenti, cum nobis sensibilem panem, uiunumque ostendisset, ait, Hoc est corpus meum. N, Hic est sanguis meus. Deinde addidit, mii pro uobis traditur,&, QSi pro uobis effunditur in remissionem peccatorum. Mysticum autem eius corpus est Ecclesia, & congregatio fidelium. Haec ille. Deinde ostendit, diuinissimum corpus Christi & sanguinem, nullis aliis uerbis, aut sacerdotum precibus confici, quam iis, quae supra memorauit uerbis Domini, Hoc est corpus meum. &, Hic est sanguis meus. Et post nonnulla in eam uerissimam sententiam a