De coena, et calice Domini quo ad laicos, & clericos non celebrantes libri tres, in quibus omnia, quae ad hanc rem pertinent, ex antiquis recentioribusque theologis collecta, probè digeruntur, ac in examen uocantur, &, haereticorum explosis erroribus

발행: 1563년

분량: 506페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

Eueham Π.

De Coena, Calice Domini

to Eucharistiae, sit infinita: tame deici minatus est effectus, ad quem illud ticramentum ordinatur. Vnde non oportet quod per unum altaris sacrificium, tota poena eorum , qui sunt in purgatorio, expietur. Vnde etiam quandoque plures misi, in satisfactionem unius peccati iniungutur. Haec ille. Concordant omnes: atque ex quo ccrtum est sanctitasiinam Eucharistiam esse sacramentum, & esse lacrificium: iam non potest dubitari , quin uti oque modo nobis prosit, quod utroque modo nobis est coiicessum. Ad rem igitur ueniamus, Prodest Eucharistia omnibus, ut sacrificium: quia pro omnibus offertur. In signum cuius tum oblati

nes , tum petitiones, aut orationes, nomine omnium fui,

in plurali, & non in singulari. Omnesque inde participat, non solum ratione participii charitatis, sicut David dixit, Particeps ego sum omnium timentium te . sed etiam rati ne applicationis, quia utique offertur illa altissima oblatio seu hostia, pro omnibus. Nec potest ullus Christianus asserere, quod illud sacrificium seu illa sacratissima oblatio non prosit omnibus, pro quibus ostertur, saltem qua tum est de se, atque ratione ipsius Ecclesiae, quae & si offerat ipsa mediate, quia mediante sacerdote, offert tamen ipsa principaliter. Vt ita optime theologizemus, Ostensacerdos immediate & personaliter: sed osteri Ecclesia m diate di principaliter. Bene & late agit de his Gabriel f per Canonem Missae: ibi uideri potest: quo loco declarat optime istud mirabile sacrificium ualere quidem & habere

efficaciam duobus modis, Uno modo ex opere operante,

seu operantis, idest, ex merito personali personae celebrantis: propter quod Deus Optimus confert petita a sacerdote eis, quibus orationem de missae sacrificium ipse sacerdos applicat. Alio modo, ex opere operato, idest, ex ipsa conia sectatione, oblatione,&sumptione uenerabilis Euchariastiae, non habendo respectum ad personalem sanctitate aut meritum sacerdotis . Distinguit etiam quod di hoc, quod dicimus, ex opere operato, duobus modis potest intelligi, Altero, quod hic ualor huius sacrificii, seu oblationis, sit exDei institutione, qui efficaciter determinauit se ad constrendum quosdam effectus gratuitos & silutares, ad co

432쪽

secrationem , oblationem, & seniptionem corporis 3c sanguinis Christi factam a sacerdote: sicut etiam uere dicimus de aliis sacramentis nouae legis , quod habent uirtutem a que efficaciam ex Christi institutione: ita quod ipsis exhibitis aliquibus non ponentibus aut non habentibus obicem, assistit Deus causando in eis quosdam effectus salutares, ut remissionem peccatorum & gratiam gratum facientem. Altero modo Missa, seu sacrificium istud sacrum, uel sacra oblatio, intelligitur habere ualorem & effectum, & esse a eepta Deo ex opere operato , praecise ratione oblationis

sacrificii, quod in missa perficitur, non attendendo Christi

institutionem: quia oblatio non uidetur grata Deo & a cepta , nisi sit alicuius offerentis grati, de accepti. Iuxta illud , Respexit Dominus ad Abel, & ad munera eius. Hinc uidua paupercula, plus omnibus in Gaetophylatium misisse dicitur, quia quae misit, ex uoluntate misit magis accepta. Et beatus Gregorius inquit, Non pensat Deus quantum, sed ex quanta & quali uoluntate offeratur. Hinc passioe Christi Patri acceptissima fuit, quia eam Christus aeterni: Patris Filius, in quo semper Patri complacuit, uoluntarie

eam in animarum nostrarum salutem obtulit: quam si Iudaeus crucifixor solus obtulisset, Patri minime placuisiet. Haec Gabriel. Acceptatur igitur Eucharistia sanctissima de ualet apud Deum ut sacrificium, non praecise ac plene ratione rei contentae, sed oportet quod sit oblata. Hoc enim bonum in Eucharistia contentum, aequale est, quando reseruatur in pixide seu acratio, di quando offertur in altari r& tamen non aeque ualetEcclesiae reseruatum in pixide, Moblatum in officio missae. Sicut optimὰ notauit Scotus in

suis Quolibetis,& post ipsum Gabriel ubi supra . Valet

igitur istud sacrificium ex ista hostia, tum ratione ipsius antissimae,quae offertur, & in Eucharistia continetur: tum ratione ipsius', a quo offertur, quia tota Ecclesia principaliter ostera, quae est profecto semper sanctissima. Ad quid u Iet 2 ad ea multa, quae ex parte posuimus.' ibus ualet pomnibus , pro quibus offertur, quia est sacri tum potentissimum. Pro quibus offertur Pro omnibus fidelibus

Christianis, uiuis ac defuncti, indigentibus. Desunctis i

433쪽

mentum.

Ad quid

digentibus, inquam, id est, qui in hoc saeculo ita uixerui, ut illis post morte prodesset hoc sacrosanctum sacrificium .

Hic enim omne meritum comparatur, etiam hoc, ut mo

tui a uiuis per hoc sacrificium & bona alia iuvemur, qua- diu in loco sumus Purgatorio . Sed haec de Eucharistia ut est sacrificium , modo dixisse sufficiat, quousque de hac re dicamus latius, quando de sacrificio millia erit sermo siwcialis . Prodest etiam Eucharistia omnibus , prout est sacramentum. Verbi gratia, dum de pixide, uul sacrario, uel de ipso altari accipitur, & alicui personae aut populo noponenti obicem ministratur. QIribus ita prodest Omnibus rite sumentibus. Non enim est: maior ratio de uno , quam de alio, ut constat , Adquid prodest, Primum, confert gratiam suo modo, eam auget, & excitat uirtutes. Secundo ex consequenti conseri charitatem & omnes uir tutes. Tertio ex consequenti diminuit semitem ratione

feruoris charitatiui. Martis, sustentat, siue dat uitam, auget, reparat, delectat ut cibus, & laudare facit. QSinto , confortat in pugna, dans praegustationem gloriae. Sexto , dat uiatoribus adeptionem gloriae, id est, uirtutem adipiscendi. Septimo, praeseruat a peccato dupliciter, uidelicet interius roborando per gratiam, de exterius repellendo omnem daemonum impugnationem per Christi passionem, cuius est signum . Octauo, delet peccata ueniesia. Nono, delet etiam mortalia, quorum.quis non habet conscientiam, nec affectum. Vnde est ablutio scelerum, id est, mortalium peccatorum tripliciter : scilicet ignorat rum , fiiturorum, uel causando contritionem. Sicut etiam Augustinus de isto mirabili sacramento dicit in Sermone de corpore Christi, quod mortuos uiuificat: & AuPstinum declarat optime, ac sequitur tota schola Christiana. Decimo, delet poenam debitam peccatis, non totam, sed secundum mensurana peccatorum, & deuotiolus. Ita sancti doctores colligunt effectus atque utilitates huius sacramenti, erga sumentes: licet illae fortassis tot sint, tantae; aut tales, ut nos illas nec cognoscere, nec explicare plene ualeamus. Est enim res contenta infinita quoad diuinita rem, & est etiam seperexcellens nostrum intellectum quo

434쪽

Liber' III. 2Οo

ad humanitatem unitam diuinitati : ideo sacramentum istud super omnia altis imum, habet nescio quid infiniti, non solum quoad rem contentam , quae secundum diuinitatem est infinita cathegoreniatice , siue simpliciter; sed etiam quoad ipsum sacra mentum, de quo sorte non possu-inus cogitare tantam excellentiam , quin habeat maiorem:

ut isto modo sit quasi infinitum syncathegorematice, siue sedundum quid.

Non igitur ualet argumentum, quo aduersarij ita rati cinantur , aut parologiaantur, seu hallucinantur, dicent Christus instituit totum sacramentum Eucharistiae in utraque specie,& pro tota Ecclesia: ergo tota Ecclesia debet sumere totum sacramentum integrum in utraque specie. Non ualet , inquam , quia quod dicimus, Christus instiatuit totum sacramentum integrum in utraque specie, pro tota Ecclesia i non debet sic intelligi , quasi totum sacra mentum integrum debeat necessario a tota Ecclesia sumit sed sic debet intelligi , tanquam totum sacramentum toti Ecclesiae prosit. Vt cum dicimus, Christus instituit totum sacramentum integrum pro tota Ecclesia. ita significamus,

aut asserimus, Christus in stituit totum sacramentum int grum , ad utilitatem totius Ecclesiae. Prodest autem t tum sacramentum toti Ecclesiae, quomodocunque sum

tur a laicis. Momodo totum prodest toti Ecclesiae Z Pri- .mum , quia toti Ecclesiae prodest ut sacrificium. Secundo, quia sicut tota Ecclesia constat ex clericis & laicis , tanqua ex duobus parietibus uiuis: sic totum sacramentum integrum piodesset per sumptionem toti Ecclesiae , si altera pars secramenti traderetur alteri parti Ecclesiae, & altera alteri. Vt integrum sacramentum responderet intcgrae Ecclesiae , dc pars parti. Nunc autem non ita fit, sed sacerdos dum in persona Ecclesiae totum sacramentum octit, sacruficium quidem si & oblatio, & tunc in persona Ecclesiae, cuius minister est, totum sectificium sumit. iniando autem Eucharistiani tractat, non ut sacrificium, quia ubia in . offerendo, sed ut sacramentum , extra oblationem ipsam iaccipiendo , non totum sacramentum sed solam partem

accipit, omnino sicut laicus. Deinde dicimus quod Sau

435쪽

uator noster instituit integrum sacramentum pro tota L Uesia, non sic ut totum sacrainentiam integrum sumeretura tota Ecclesia necessario; sed sic , ut totum posset sumi a tota. Et hoc est uerissimum . non enim negamus, sed constanter atque ingenue concedimus, posse totam Ecclesiam

christianam secundum quan libet partem sui se mere totum Eucharistiae secramentum integrum, stando in iure diui

no : hoc nanque in eo iure licitum est, & concessum ut luci tum . Sed id pgimus, ut ostendamus non teneri totam

Ecclesiam ad id, ex aliquo diuino praecepto. Vnde nos profecto meliorem facimus causam Ecclesiae totius Cliti-sianae, quam aduersarij nostri: quia nos dicimus illam in iure diuino posse utranque speciem accipere, sed non te'neri: aduersarii autem dicunt, illam in iure diuino posse, di debere, tenerique. Nos meliorem credimus & melio rem praedicamus conditionem populorum Christianoru, quoties eos paucioribus aut leuioribus seu facilioribus praeceptis credimus aut praedicamus obligatos. Alioquin, quid facerent multi, qui uinum non bibunt nec gustare possunt, quos abstemios appellamus. Aut quid facerent alli, qui in eis partibus terrae sunt, ubi nullum uinum de genimine uitis estὸ Q uomodo scrupulos sedabunt maxime si scrupulosi fuerint λ Est alia totius sacramenti utilitas quoad totam Ecclesiam, in eo quod totum perfectius siue e pressius repraesentat & Christi passionem, & nostram spiritalem resectionem . Petrus autem dicit, Christo igitur

passo in carne, de uos eadem cogitatione armamini. Integrum in utrareque specie sacramentum nos sumere non teneri.

Ulum rem hanc liberam reliquisse: utroque speciem uerὸ propriὸ esse sacramentum, is simul non esse consecratam

- datamque Apostolis. CAP . VI . Tadenique in omni ueritate concludamus, Institutio integri sacramenti Eucharistiae in utraque specie pro tota Ecclesia, nullo m do infert praeceptum Dei, quo teneatur tota Ecclesia illud integrum in utraque specie s

mere:

436쪽

mere: sed solum inscrt utilitatem , quam tota Ecclesia habet ex illo integro, uno modo, uel alio. mila Euchariastia ut sacrificium, integrum prodest toti Ecclesiae; & Eucharistia ut sacramentum integrum potest toti Ecclesiae prodesse; de rursus Eucharistia ut sacramentum integrum prodest toti Ecclesiae, quia utraque pars est proficua, &quaecunque pars, siue species, aut cuiusuis speciei particula , prodest sumenti. Totum enim debet dici prodesse, quando quaelibet species, siue una', siue altera accipiatur, sumenti prodest. Hinc olim Eucharistia in specie uini porrigebatur infirmis , qui ob siccitatem oris non poterant Eucharistiam sub specie panis accipere : qui modus seu riiatus, stando in solo iure diuino, etiam nunc obseruari potest. Prodest ergo totum integrum, quia prodest in qu

cunque parte accipiatur. Sic totum Rheubarbarum dic remus prodesse, etiam si nunquam acciperetur totum', si

quaelibet pars eius accipienti prodessiet. Quicquid enim habet quaelibet pars alicuius totius, id sine dubio, illi totidamus, calorem, frigus , utilitatem , nocumentum, aut alia eius generis, aut alterius. Siquis autem uel ignorantia sua, uel protervia, uel superbia, uel aliqua alia malitia aut caecitate ipsius, uoluerit insistere, dicens, quod instia tutio integri sacramenti pro tota Ecclesia, infert praeceptum ipsius instituentis, quo tenetur tota Ecclesia illud sacramentum suscipere integrum, nos illi non credimus, sed oportet ut ipse hoc nobis probet, quod ipse nunquam de nusquam faciet. Nos maiorem l iberalitatem credimus &cognoscimus instituentis Dei, qui totum sacramentum integrum pro tota Ecclesia constituit:& tamen quod tota Ecclesia, integrum sacramentum, uel partem eius suscipiat, liberum reliquit. Haec est maior Dei liberalitas, maior misericordia, maior benignitas, & magis suauis eius prouidentia, ut omnibus est manifestum. An audebit dicere quispiam aduersarius, sacrosanctam Eucharistiam noprodush sumenti, nisi sumatur totum sacramentum integrum in utraque specie λ Absit. Qui ita dixerit, prorsus indignus est, qui audiatur. Vel audebit aliquis dicere, Eucharistiam sub altera specie tantum, non esse uenim sacra- Ee e

437쪽

i De Coena, ter Calice Domini

mentum, nisi sit sub utraque λ Absit iterum talis Euchariasiae iniuria. Etenim Eucharistia sub quavis specie, seu inquavis specie sui, & uerum sacramentum est, licet non sit integrum sacramentum: &uere prodest , vereque continet totum Christum , & uere iacit suo modo, quod repraesentat: nisi quod melius iacit, quam repraesentet: quia certudeficit repraesentatio ab effectu, cum effectus eius altissiamus nec per alteram speciem, nec per ambas simul repraesentetur exacte, adaequate, perfecte , aut complete . Itaq; quaelibet species Eucharistiae, panis aut uini, uerὰ ac proprie est sacramentum: & uere prodest sumenti non ponenti obicem effectui sacramenti. Maod si forte aliqui dixerint oppositum, ego eos audacissimos, & ut uerbo Aristotelis utar, ischironogmonas appello, ut pote quod protemue contra totam ueritatem suis falsis opinionibus crroriabusque haereant. Facit enim manifeste contra ipsos, ipsa

Christi institutio, pariter & ipsa Christi obseruatia . Uauis enim Saluator noster in eadem coena , utranq; speciem instituerit, non tamen id secit in eodem tempore, nec illae species in illa coena suerunt unquam ambae simul post consecrationem,& ante sumptionem: sed tempote consecrationis unius, iam lacta erat sumptio alterius. Sic nanque narrant sacri Euangelistae, Coenantibus autem eis, accepit si I ε , v , panem, & benedixit, ac fregit; deditque discipulis suis, & ait, Accipite & comedite, hoc est corpus meum.1a. Similiter & calicem postquam coenavit, dicens, Hic est calix nouum testamentis in sanguine meo, qui pro uobis sun- detur . Ecce coenantibus illis, idest, dum coenarent, accepit I s x v , panem, consecrauit in illo siue in specie illius, aededit Apostolis, dicens, Accipite & comedite. & non potest esse dubium, quin ipsi statim accepissent de manu dantis, & comedissent. Ecce insuper quod non tunc simul, sed postquam coenavit accepit calicem I s s us, consecrauit,& dedit illis. Vnde in illo interuallo temporis intermedij, communicati erant Apostoli in specie panis, & tunc non orat adhuc secta consecratio sanguinis in specie uini, nee

Apostoli de illa quicquam sciebant, aut cogitabant. Nihil enim de illa Christus eis adhuc dixei at, nec erat necessario

438쪽

consequens , ut qui eis corpus suum in specie panis dederit eo ipso eis sanguinem suum sub specie uini daturus esset: potuit naque facere illud primum, nunquam facturus hoc secundum . Maid ergo Prosecto in illo priori tempore

ante consecrationem sanguinis, facta consecratione corporis, statim species panis fuit uerum sacramentum; quia illa species statim continebat corpus Christi uerum, sicut ipse Christus uerissimus ac potentissimus dixit, Hoc est corpus

meum. Tamen nec tunc facta erat consecratio sanguinis

Christi in specie uini, nec sacramentum Eucharistiae in specie uini erat institutum, nec Apostoli de illo in specie uini aliquid sciebant. Erat igitur talia tunc Eucharistia in specie

panis, & uere erat sacramentum; quia uere continebat s cram rem, quam significabat uirtute consecrationis , ac per concomitantiam. An tunc eo tempore erat utilis de

proficita rite suscipientibus miis animus Christianus de hoc dubitare potest e nullus. Erat sine dubio utilis & proiacua illo tempore, ante consecrationem, immo & ante institutionem Eucharistia in specie uini. Nec credendum est de Saluatore nostro, quod suum corpus sub specie panis daret inutiliter suis Apostolis dilectis, eo tempore, ante consecrationem sui sanguinis, & ante institutionem Euchariastiae in specie uini. Opus est igitur nobis Christianis contaderare omnia per ordinem, quae fecit Saluator noster, dum sacramentum Eucharistia: in duabus speciebus, panis uia delicet & uini instituit: quia non simul, sed separatim, in

specie panis, dum coenaret: in specie autem uini, postquam coenavit. Nec in illa coena suorunt unquam illae duae species consectatae simul, sed species panis consecrata, instituta.& sumpta suit, antequam species iani fuisset consecrata aut instituta. Ex istis enim consideratis, facile ac manifesto constat, quod Eucharistia fuit uerum,& utilissimum sacramentum, prius quam in specie uini fuit institutum,& a Saluatore nostro Apostolis suis porrectunt,aut praestitu. Igitur si aduertimus, uel etiamsi non aduertamus, ueli mus nolimus, omncs ita dicere debemus, sicut in sequenti conclusione dicimus, quae talis est, Sacrosancta Eucharistia in specie panis, quantuita ad sui institutionem, cons

439쪽

De Coena , Calce Domini

erationem, usum, sacramenta ueritatem, aut sacramenti utilitatem, nullo modo dependet ab institutione, cons cratione, usu, sacramenti ueritate, aut sacramenti utilit

te ipsius Eucharistiae sub specie uini. Probatur ista conci sio praecedes per istam inuictissimam demonstrationem sequentem, inria itidelicet omnia illa explicata Eucharistiae sub specie panis, suere priora, seu prius non solum natura, sed & tempore, quam fuerint illa omnia explicata Eucharistiae sub specie uini. Quod illa omnia fuerint priora, seu prius, constat ex diuinis scripturis adductis. QSod autem priora non dependeant a posterioribus, constat ex omni sensu, ex omni scientia, arte, doctrina, experientiaque omni u hominum, omniu nationum. Iam postmodii quaeso, nemo audeat contra istam manifestam ueritatem ogganire. Pendet uero Eucharistia sub specie panis ab Eucharistia sub specie uini, quantum ad integritatem sacramenti Eucharistiae, quia in his duabus speciebus institutum .est, ob singulares rationes siue speciales: & quantum ad magis

expressam repraesentationem tum passionis ac mortis Saluatoris nostri in cruce, dum sanguis fuit estussis N a corpore pro nobis separatus; tum resectionis spiritualis,quam lite habemus in uia, & quam postea, domino donante, habituri sumus in patria. Sed haec, aliae considerationes sunt ,& quae non impediunt alias considerationes, nec alias u ritates. Species igitur panis post consecrationem habet ueritatem,atque utilitatem sacramenti Eucharistiae, quoad necessaria sacramenti eiusmodi: non tamen habet integritatem eiusdem sacramenti, quia hoc sacramentum institutum est in duabus speciebus, quarum ambae complent de persciunt repraesentationem magis expressam , passionis mortisque Saluatoris nostri, resectionumque praedictarum.

Dixerit forte quispiam, Quomodo potest ei te ut aliquid pendeat ab aliquo quo ad integritatem in aliquo esse, & nopendeat ab illo quoad veritatem in illo esse λ Respondemus,

smri Optime potest. Sic homo,ut sit homo integer,pendet a sua manu, a qua tamen non pendet ut sit homo uerus: quia per alia consideramus hominis integritatem, & per alia consim Maia- deramus hominis ueritatem. Simili modo est in sacr

440쪽

Liber III.

mentis, de sacramento ordinis. Sunt enim in sacramento ordinis, quodammodo multa sacramenta ordinis: uerbi gratia, Subdiaconatus, Diaconatus, PreSbyteratus, Epia scopatus si est proprie ordo, ut quidam uoluiit: & ut etiam alij uolunt, minores ordines. Vnde Diaconatus, seu conlatio ipsius potestatis, seu ipse ordo Diaconatus, est uere

ac propriὰ sacramentum ordinis, non tamen cst uere ac proprie totum sacramentum ordinis integrum. Ratio est, quia totum sacramentum ordinis integrum, continet multa alia praeter Diaconatum, ut iam diximus. Dicitur a tem sacramentum ordinis, unum sacramentum, quia Omnia sacramenta ordinis ordinantur ad unum.

ter est ni ales quada

Eadem res latius pertractatur, atque explicatur, ostenditurque quomodo iIlud mirabile sacramentum Eucharinita, aliquo modo sit unum , ct aliquo modo plura: non sit uero unum, ut est plura, nec sit plura, ut es unum, quod ab alio habeat unitatem , ab alio autem pluralitatem. CAP. VII. Anctus Thomas mouet quastionem, Utrum s. TM. hoc sacramentum sit unum, uel plura λ Respondet in sequentibus conclusionibus , Prior est, Eucharistia est unum sacrame Posterior, Hoc sacramentum multa

quidem est materialiter, sed unum formaliter & persective . Conclusionem priorem probat sic, Eucharistia est sacramentum Ecclesiasticae unitatis, ut dicit Apostolus, Vnus panis & unum corpus multi sumus omnes, qui de uno pane & de uno calice participamus . Sed sacramentum similitudinem gerit rei, cuius est sacramentum et Ergo Eucharistia est unum sacramentum. Mia uidelicet est sacramentum unitatis, & gerit similitudinem illius. Conclusionem secundam probat, dicens, Sicut dicitur, quinto Metaph. Vnum dicitur non solum quod est

indivisibile, uel quod est continuum, sed etiam quod est

persectum: sicut dicitur una domus,& unus homo. Est autem unum in persectione, ad cuius int gratatem concur-

SEARCH

MENU NAVIGATION