장음표시 사용
81쪽
ducta, inquit, Ipsum certe consecrationis opus, & per consecrationem efficitur sacruna naysterium in extrema prolatione uerborum conficientium , quaecunquα illa sint, & in instanti fit. Siquidem panis S uini substantia, in sua permanet natura, donec omnia illa, quaecunque sunt, quae sacramentuna perficiunt , uerba dicuntur . Quibus dictis mox consecratio fit, transsubstantialitas perscitur, consummatur sacramentum. Haec ille.
n. bs tu, Innocentius in De officio Missae, dicit etiam ad hane
Missae. catholicam ueritatem, Cum Sacerdos illa Christi uerba pronunciat, Hoc est corpus meum. Hic est calix meus. panis & uinum in corpus ,& sanguinem conuertuntur: illa uerbi uirtute, qua , Verbum caro factum est, & habitauit in nobis, qua dixit, & facta sunt: de mandauit, & creata sunt uniuersa. Ego igitur, qui uitam aeternam habere desidero, carnem Christi ueraciter comedo, & sanguinem eius ueraciter bibo. Illam utique carnem, quam traxit ex Virgine, de sanguinem, quem effudit in cruce. Ego corde& ore confiteor, ipsum Dominum I . , . u Christum in hoc sacramento manduco, fretus auctoritate ipsius Domini.
La rancus Archiepisc. Cantuariensis , uir quidem &pietate & cruditione praeditus, hanc eandem ueritatem, agnouit, tenuit&commendauit, quemadmodum uidere est in epistola, quam scripsit ad Berengarium, ut eum ad sanam mentem reuocat t. Nam post plurima ueterum t
stimonia ibi citata, concludit, Si uerum est, quod de corpore Christi tu credis, & astruis, falsum est quod ab Ecclesia ubique gentium de eadem re creditur, & astruitur. Omnes enim, qui Christianos se deesse& dici latantur, ueram Christi carnem, uerumque eius sanguinem, uera utraque sumpta de Virgine in hoc sacramento se percipere gloriantur. Interroga uniuersos, qui Latinae linguae,n
82쪽
strarumque linguarum notitiam perceperunt ; interroga Graecos, Armenos , seu cuiuslibet nationis quosque Christianos homines, uno ore hanc fidem se habere testabuntur . Hac ille. QSibus addit statim, non potuisse unquam fidem hanc uniuersalis Ecclesiae esse falsam. 1
Io Μ. Gerson Ioan . Gerson, Cancellarius Parise. eadem hanc ueritatem usquequaque tuetur, & testatur de Berengario, quod cum extremo decumbens morbo, mortem aduentantem
sentiret, in die Epiphaniae Domini dixerit , alludens ad Latinam piusdem solennitatis appellationem, Hodie mihi apparebit Dominus Iasus Christus, uel ad gloriam sicut spero, propter poenitentiam meam, uel ad damnationem sicut formido, propter aliorum corruptionem, quos ad uiam ueritatis reducere non potuit . it i
Cassiodorus exponendo illud Psalmi, Tu es sacerdos inaeimum, dicit ad eandem ueritatem, Cui enim potest ueraciter & euidenter aptari, nisi Domino Saluatori, qui corpus & sanguinem suum in panis ac uini erogatione salutariter consecrauit Sicut in Evangelio dicit, Nisi manducaueritis carnem Filii hominis, & biberitis eius sanguia guinem, non habebitis uitam a ternam. Sed in ista carne ac sanguine nihilcruentum, nihil corruptibile mens humana concipiat: ne sicut dicit Apostolus, corpus Domini indigne manducet: sed uiuificatricem substantiam, atque salutarem, S ipsius Verbi propriam factam, per quam pec catorum remisito, & aeternae uitae dona praestantur. Haec ille. Ecce sub speciebus panis & uini, concipimus, credi mus , accipimus, & manducamus uiuificatricem, & falutarem substantiam ipsius Verbi propriam factam, sub ipsis speciebus contentam: quam Saluator noster in panis ac uini erogatione salutariter consecrauit .
83쪽
- De Coena , est Calice Domini
origenes supet librum Numerorum, hanc ueritatε etiam docet manifeste. Comparans enim ea, quae fuerunt in te-sainento ueteri, his nostris, quae habemus in testamcnto novo, dicit, Et quae prius aenigmate designabantur, nunc in specie & ueritate complentur. Haec ille. QSi in e dem loco, continuato sermone, explicans exemplis, &probans auctoritate, quod dixerat, ait, Et idco ille, qui ijecies figurarum & aenigmatum disserebat, dicit, Scimus autem quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, &omnes in Mose baptizati sunt in nube, & in mari: Et omnes eandem escam spiritualem manducaueriint, & omnes eundem potum spiritualem biberunt. Bibebant autem de spiritali consequenti eos petra; petra autem erat Christus. Vides quomodo aenigmata legis Paulus absoluit, & species aenigmatum docet, & dicit quia petra in aenigmate erat apud Mosem antequam iugeretur huic nostrae Aethiopissae. Nunc in specie petra Christus est. Nunc enim os ad os loquitur per Iegem Deus. Antea in aenigmate fuit baptismus in nube, & in mari; nunc autem in specie regen ratio est in aqua S in Spiritu sancto. Tunc in aenigmate erat manna cibus, nunc autem in specie caro Verbi Dei est uerus cibus: sicut ipse dicit, quia, caro mea, uere est cubus, & sanguis meus uere est potus. Haec ille.
Iuvencus etiam, Presbyter quidam, Hieronymo antia quior, qui carmine hexametro Euangelicam descripsit hiastoriam, de hac ueritate S pro ea, metrice ita dixit.
me ubi dicta dedit, palmis sibi Iraetere panem,
sumque dehinc tradit, sanctumque precatus , Distipulos docuit, proprium se tradere corpus, - Hinc calicem sumi Dominus, uinoque repletum . Sanctificat gratis uerbis, potumque minimat.
84쪽
t i Edomi siuum se diuisisse emorem. Atque ait , Hic sarirus populi deum remittet , - Hunc potate meum; iam ueris cressite d: His . . Hete ille, in quibus latetur expresse. Dominum nostrum. proprium corpus suum tradidisse discipulis in coena. Proia prium dicit, quod uerbum, omne amouct ambiguitatem .
De hoe eodem sacramento corporis, O sanguinis rerim, quideri limauerint, intrepideq; credendum saluerint sacra Con' sicilia. CAP.
Ed iam nunc lacra Concilia de hac catholi- maria a. caueritate loquentia audiamus, in quibus proculdubio est diuina auctoritas ; sicut Apostoli& seniores collecti in unum, scri pserunt his, qui erant Antiochiae, & Syriae de Ciliciae fratribus ex gentibus, dicentes inter alia, Visum est enim Spiritui sancto & nobis, &e. Sicut etiam in multis locis aliis diuiuatum scripturarum claratur satis,& omnes sancti patres semper intellexerui,
- Nicaena Synodus de hoc sacramento corporis & san nis Christi Saluatoris nostri, ita loquitur, Iterum etiam hic in diuina mensa ne humiliter intenti simus ad propositatum panem & poculum, sed attollentes mentem, fide intelligamus situm in sacra illa mensa Agnum illum Dei tollentem peccata mundi, incruentὸ a sacerdotibus immola tum , 8c preciosum ipsius comus & sanguinem nos uere sumentes, credere haec esse nostrae redemptionis symbola Propter hoc enim neque multum accepimus, alias sortE, accipimus sed parum: ut sciamus quod non satietati, sed sanctimoniae sumimus. Haec ibi in eo sacro concilio, nun quam satis uenerando. Ecce igitur in sacra mensa altaris Drus est Agnus ille Dei, qui tollit peccata mundi, & preciosiun ipsius corpus & sanguinem uere sumimus: secum
85쪽
dum quam fidem locuta fuere semper omnia sacra concilia subsequentia , quoties opus fuit de hac ueritate agere, ut constabit ex sequentibus. Sunt etiam dc haec diuina sacramenta , symbola nostrae redemptionis: sed hoc nullo modo prohibet, aut impedit, quominus sub illis situs sit Christius ipse redemptor noster. QSinimmo ea, Christum quiadem continent, ut , se ait, Hoc est corpuS meum . di mo tem Christi ruraesentant, ut Apostolus declarat, Miotiescunque enim manducabitis panem hunc, & calicem Matib16. bibetis , mortem Domini annunciabitis, donec ueniat. Mur. 14. Vt etiam Saluator dixit, Hoc facite in meam commem rationem. Per mortem autem Sal vatoris nostri redempti
sumus. quemadmodum tota diuina scriptura & noui 3e ueteris testamenti declarat. Et de hac re ins a dicuntur multa, ubi contra obiectiones aduersariorio responsi
quas beatus Gregoriiis fatetur se uenerari tanquam qu tuor Euangelia, hanc ueritatem declarauit, & determin uit omnino. Ea namque tempestate fuerunt quidam dicentes , in hoc diuino sacramento esse quidem carnem alicuius hominis, siue iustus ille suerit, siue peccator, non es.se curandum: in quam carnem, panis libi pre existens co uerteretur et quae caro, ut asserebant, proficiebat in remis sionem peccatorum. Fuerunt rursus ea tempestate viij,
qui dicebant panem illum conii et ii in carnem hominis , non tamen cuiuslibet sine discrimine; sed in carnem lis minis iusti, ac sanctificati, qui templum esset Dei, qui diuinam in se habitationem possideret, N. hunc errorem apparet inuasisse Nestorium . Contra illos duos errores de pro hac nostra ueritate catholica . sancta illa Synodus di centorum Episcoporum, cui praefuit, summi Pontificis uicem gerens, Cyrillus Alexandrinus Episc. in epistola quodam a toto concilio missa Nestorio haeretico,Constantinoia
politano Epist. de cuius dogmate agebatur, quo duas di-
86쪽
eebat in Christo personas, alteram Dei alteram hominis, ita dicit, Sic etiam ad mysticas benedictiones accedimus,& sanctificamur participes sancti corporis & preciosi sanguinis Christi omnium nostrum redemptoris estecti, non ut communem carnem percipientes , quod absit, neque ut uiri sanctificati, & uerbo coniuncti secundum dignitatis unitatem , aut sicut diuinam possidentis habitationem e sed uere uiuificatricem, & ipsius uerbi propriam factam. Vita enim naturaliter ut Deus existens, quia prcirie carne unitus est, uiuificatricem eam esse professus est . Et ideo quamuis dicat ad nos, Amen amen dico uobis, nisi manducaueritis carnem Filii hominis, & biberitis eius sanguianem. non tamen eam ut hominis unius ex nobis existimare debemus. Quomodo enim iuxta naturam suam uiuificatrix esse caro poterit hominis Sed ut uere propriam eius factam, qui propter nos Filius hominis est laias, Zeuocatus. Haec sancta illa Synodus . Ita ibi determinatum est, in hoc diuino sacramento esse, &a nobis participari uiuificatricem Christi carnem: non solum per significati
nem, quinetiam de per continentiam, atque conuersionem panis in ipsam. De hoc ciam serm crat, non de came s lum significata, sed di de carne contenta. nodus Lucranensis.
Lateranense Concilium celeberrimum sub Innocentio tertio, hanc eandem ueritatem definiuit, in his uerbis, Vna est fidelium uniuersalis Ecesesia, extra quam nullus omnino saluatur : in qua ide ipse sacerdos est sacrificium, Ia a V s Christus; cuius corpus & sanguis in sacramento altaris sub speciebus panis & uini ueraciter continentur et transsubstantiatis pane in corpus, & uino in sanguinem, potestate diuina.
Vienense concilium generale, tempore Clementis qui ei , ita dicit aperte secundum hanc ueritatem catholicam, H 1
87쪽
e r. De Coena, ct Calice Donimi
In hac sacramentali Christi comemoratione, Is s v s Christus est, sub alia quidem forma,in propria uero substantia. Ascensurus enim in coelum dixit Apostolis,& eorum sequacibus, Ecce ego uobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. benigna eos promissione consonans, quod scilicet permaneret dc esset cum eis, etiam praesentia corporali. nodus conflanti u. Constantiense concilium uniuersale, eandem etiam decretiit ueritatem. Recesens enim erroreS Ioan . Vultcleff,
rertio loco collocat quendam eius errorem, his uerbi , Christus non est in eodem sacramento identice & reali ter in propria praesentia corporali. Illum autem errorem Vultclast , cum aliis omnibus eiusdem auctoris, una super omnes lata sententia damnat ide sacrum concilium. Damnando autem eum errorem, quo quis dicit, Christum non
esse in eodem sacramento identice,& realiter in propria praesentia corporali satis manifeste ponit, probat hanc nostram ueritatem de qua agimus, illi errori contrariam .
is das Basileensis, Basileense Concilium etiam pro hac ueritate ita habet, Nec ullatenus ambigendum est, quod non sub specie panis caro taenium, nec sub specie uini sanguis tantum, sed sub qualibet specie est integre totus Christus . Synodus Florenthur. Florentinum Concilium cecumenicu sub Eugenio qua to, in epistola Synodotica, approbante toto concilio, secundum istam ueritatem dicit, quod non liis corpus tisanguis Christi, sed totus Christus est uere reali praesentia in Eucharistia.
88쪽
salia concilia, praesentiam Christi in diuino sacramento Eucharistiae recognoscens, dicit, sub eleuatione sacrae hostiae, Antiphonae ad hoc sacrificium tantum pertinentes
cantentur: quanquam melius & ueteri Ecclesiae couenientius esset, praesentiam Dominici corporis in altissimo stalentio prostitos contemplari. Synodus Tridentina . Tridentinum Concilium, sacrosanctum & cecumenicu, eodem modo determinauit hanc ueritatem iuxta diuinas scripturas, & sacrosancta concilia praecedentia. Ita enim habet, Principio docetiancta Synodus, & aperte ac simpliciter erofitetur, in almo stactae Eucharistiae sacramento, post panis & uini consecrationem, Dominum nostrum I a- . v v Christum uerum Deum, atque hominem, uere , re liter, ac siibstantialiter sub specie illarum rerum sensibilium contineri, &c. Et ne aliquis nimium audax huic do ctrinae impune se contradicere posse putaret, Canonem l laesententiae contra eiusmodi contradictores protulit, in se a sequenti. I Siquis negauerit in sanctissimo Eucharistiae sacramento contineri uere, realiter, & substantialiter corpus & sangu nem una cum animi ια Diuinitate Domini nostri I . Christi, ac proinde totum Christum; sed dixerit tantummodo is in eo, ut insigno, uel figura, aut uirtute, a thema sit.
89쪽
Error centra diuinusacramen Euchari
Error, quo impiὶ , sacra Eucharitile uerum chrim corpus Osangianem inesse negatur , quando primum ct a quo originem habuerit. Quibus Conciliis , quibusque ab auctoribus idem reiectus sit: quis eundem a suo olim auctore palam reiectum , abolitumque, ab inseris reuocauerit , O qui auctores noui mὶ eiusmodi errore scriptis suis confoderint. CAP. V III.
N pace habuit sancta Mater Ecclesia hanc
ueritatem catholicam, de qua agimus , uiaque ad annum quinquagesimum primum supra millesimum rut mnes fideles Christiani firmiter crederent, & nullo modo dubitaresit, uerum Christi corpus, & u rum Christi sanguinem, ac tandem totum Christum v rum, ured realiter,& substantialiter in sanctissimo E charistiae sacramento contineri: non solum signisicatiuE, aut effective, seu operative, sed etiam praesentialiter . Eo autem tempore quidam Berengarius nomine, Gallus natione, Claricus Diaconus, seu, ut alij uolunt, Archidiac nus ecclesia sancti Maurich Andegavensis, homo parum eruditus, ut Gidmmdus testatur', sed diallaicis quibuGdam captiunculis prorsus deditus, primus fuit, qui contra
hanc ueritatem sentire, atque dogmatietare ccepit; asse rens , nullam prorsus carnem in hoc diuino sacrameto Eu
charistiae contineri realiter: addensque, quod caro Filii Dei, Christi Saluatoris nostri, ibi est non uere &irealiter,
sed tanti in signo& figura, quemadmodum coutinebaiatur in aliisrebus quae in ueteri testaniunta christaenorea praesentaverunt , ut fuit agnus Paschalis, Vacea extra pomtam ciuitatis pro peccatis populi immolata, & petra ,.quae uirga percussa, sitienti populo aquam ministrauit: in quibus omnibus Christus continobatur non realiter, sed significatiue, eo quod signa erant ipsum Christum repraesent tia. Vt Guido refert, primi duces huius erroris fuerunt Armeni: sed de ea re non extant auctores alii, qui ita r strant , nec certum est, quos auctores ipse Guido secutus fuit in illa narratione. De his autem, quae tunc contra
90쪽
istum errorem Berengarij tacta fuerunt, ita refert Alsensus a Castro Archiepiscopus Compostellanus in suo opere
aduersus haereses. Hac occasione motus Leo nonus, tunc summus Ecclesiae Pontifex, uir omnium historicorum testimonio, uitae sanctitate clarus,Vercellis concilium congregauit, quo Berengarium ascitum, minimeque uenire uolentem , ut Lanfrancus ait, cum suis compilaibus, n
si citissime resipiscerent, perpetuo damnauit anathem te . Leo tamen pauco post modum interiecto spatio moritur, atque Berengarius in sua obstinatione persistens, uenenum suae lueresis per totas dissudit Gallias. Mia de re Victor secundus, qui Leoni nono successit, concilium T ronis per Hildebrandum Ecclesiae Romanae tunc Cardinalem , ac illius uice Concilio praesidentem celebrauit : in quo Berengarius per quosdam eruditissimos uiros, & praecipue per Lanfrancum Cantuariensem Archiepiscopu co uictus, sed minime emendatus est et nam inde exiens, ad uomitum, uelut canis, rediit . am ob causam Nicolaus secundus, qui Victori in Ecclesiae Uministratione successit,
Romae concilium centum & tredecim Episcoporum mur mgregat, in quo adsistens Berengarius, aut emendatus, aut crati ediemendatum se poenae timore simulans , palinodiam cant f in uit, quae in uolumine decretorum recitatur. Ita Alsonsus
a Castro refert. Eodem modo narrat Ruardus Tapper in A. Irdia Explicatione Articulorum facultatis Theologicae uniuer- art. t 3. salitatis Louanim. Addit tamen de eodem Berengario,
Hinc iterum ad uomitum est reue sus, & primum illud dogma, quod bis solenniter abiurauerat, non destitit per
ecclesias di diuersa loca seminare. Propter quod a Grego rio septimo ad Concilium Romae celebratum uocatus circa annum millesimum septuagesimum nonum, ob eandem impietatem tertio iam damnatur, qui grauissime errasse confessus coram Dequenti illa Synodo, tertio abiurauit alitiquum suum errorem, ueniamque ab Apostolica benignitate est assecutus. Hac Ruardus. In hac autem sua a iuratione, poenitentia, re consessione perdurauit Bereng rius usque ad mortem, ut constare potest ex dictis Ioannis