Antonii Genuensis ... Elementorum artis logico criticae libri 5

발행: 1753년

분량: 560페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

LIB. II.

18a A R T. L O G I C AEquae plurimorum est : non secus atque si omnium hominum oculis videre possemus, longe lateque nostra pateret visio , aut si iunctis omnium viribus agere , potentissimi essemus α . Quum autem id fiat voea-hulorum potissimum ope , haec prima rati est qua Logicus de vocabulorum natura, usu,

fine interpretatione iure quodam suo disiserat . Est & alia: nempe Logica etiam ad

docendum comparatur ἰ quod quum voca. hulorum usu fiat, ut de vocabulis Logicus praecipiat necesse est. Accedit tertia : quod nimirum vocabulorum tractatione , quae ad animi notiones pertinent, clarius explicantur ; sunt enim notiones nostrae ab infantia adeo cum vocabulis quasi coniunctae ,

S colligatae, ut & dissicillimum si rerum

scientiam habere sine vocabulorum scientia. Et plurima sunt , quae non ob aliam rationem ut vera sulcipimus , ni si quia ea cum infantiae publiceque receptis vocabulis hausimus , ut si deleri , aut commutari possent vocabula, obliterari & illa possent, aut tanquam salsa videri . Ut ecce , si vocabulum Cometae inter homines obliteretur, atque qui Cometae sunt dicti , vocentur Planetae, ti Tellus item planeta appelletur ; nec illi amplius homines terrerent , minusque perridicula vulgo videretur hypothesis,Tellurem circa Solem circumagi. Nemo his de rebus accuratius egit, quam solus homo Lockius, b). iinter omni a. In hominibus & quum nascuntur,

φΠη P Chismber praef. in dictionari μm artium o scient arum. b LOe ius toto lib. 3. de intellectu hum κο , o de o Clericum in Arte critica p. a. se l. 2.

202쪽

Dg Iovis ET VOCABULIs. I 8ῖ CAP. VNI. -& postquam adoleverunt , major semper est indigentia, quam vires. Inde natae sunt caetus ti societates, ut scilicet junctis communibus viribus, commodius omnes ac beatius viverent . Sed quo in societate alii aliorum ope ac viribus uti possent, necessarium suit ut alii aliis explicare possent, cogitationes , animi sensa , affectus, indigentiam denique qua quisque praemeretur . Quare ut societas iniri nequit inter homines, quorum alii nulla aliorum re, Ope,

consilio , indigeant; ita conservari nequits ne lignis, quibus quid cuique opus sit expediri queat . f. I. Huiusmodi signorum duo sunt ge- Sermonis

Dera, nam aut naturalia sunt, aut arbitra-φ ς' .ria . Naturalia certissima animorum sunt indicta , qualia sunt interiectiones dolentis,

vel gaudentis, mutationes vultus, tremo Tes artuum, aut exultationes &c. Haec lingua non fallit. Sed ea ad omnes animi cogitationes , atque assectus enuncianda satis non est. Ad naturalia signa referrr possunt gesticulationes , velut minorum . Sed nec his quidem auctariis naturalis lingua adeo copiosa esse potest, ut homini in Societate paulo cultiori viventi sum cere possit. f. q. Signa arbitraria sunt quae ex ho- .. . . 'gv rum consensu significant. Huiusmodi autem ' 'ili plures sunt Speetes : nam quaedam rebus constant, ut corporibus quibusdam. aut cor- Porum qualitatibus, formis &c. Ita ignis, Sonus, color, aut forma vestis &α: quae

dam vero motu artuum, ut oculorum. Ca

Piris , pedum , manuum , digitorum Sec. o alia sonis articulatis, seu voce. Nulla autem sunt tam copiosa & liquida quam voces praesertis in cultis linguis . Ceterum

203쪽

Li B. IIa Ut voeabula

interpretanoda. . canon. I. Can. n.

et 84 A R T. LOGICAE haec arbitraria signa quantum numero &varietate superant naturalia , tantum ambiguitate sensuum illis concedunt : nempe homines ad fallendum semper apti sunt , saepe parati: natura autem neminem fallit. 3. I. Ex omnibus animantibus solus homo multiplici varioque sermone praeditus est , quo res singulas notare & distinguere posset ; itaque is solus ad persectam societatem factus est, quae sine sermone stare non potest. Nam quamquam & caetera an, mantia societatem quamdam inter se inire videntur, & voci hus quibusdam se intelligere , ut inter se loqui videantur ; nullas tamen habere societatis leges , nullumque proprie dimam sermonem, in confesso est. Hinc soli homini organa ad multiplicem hunc variumque sermonem accommodata sunt facta i quod magnam Dei erga nos curam & providentiam demonstrat. g. 6. De sermonis origine disputaruntiam olim acerrime philosophi. Epicurei, qui sponte sua homines e Tellure natos censuerunt, in ea suerunt opinione , homines illos elingues, paulatim aut externos soni tus imitatos effe , aut necessitate se se ein

rlicandi in quosdam sonos prorupisse, quos

einde commodo , & delectatione docti auxerint, atque expoliverint. a Audiendus est Lucretius Epicureorum Patronus , At varios linguae sonitus natura subegit Mittere, o utilitas expressit nomina re

rum .

Non alia longe ratione, atque Usa υἰ-

detur

Protrahere ad gestus pueros infantia linguae s

204쪽

Dg Iogis ET UOCABuras. I 83 CAP. Vin. Ouum facit ut digito , quae sunt praesentia, monstrent . Proinde putare aliquem tum nomina di

stribuisse .

Rebus, o hine homines didicibe voeabula prima, Desipere est . . . . a P . Si homines e Tellure geniti essent, nihil dici pro habilius posset e nam dubitari non potest, quin necessitas aut utilitas eos ad animi sui sensa quibuscumque tandem s-gnis explicanda adegisset. Itaque pueri postquam inter se convenere , ac ludere, aut pugnare caeperunt linguam sibi communem conficiunt, qua sese intelligant. At quum ea hypothesis non solum falsa sit, sed absurdissima, frustra se torquet Epicureus ille. f. q. Alii in ea suerunt opinione, Pri Eius Cannia mos homines suapte natura loquutos, & nis utilitas. quidem linguam, cujus vocabula ab ipsa re-Tum natura expressa essent b , id est linguam quamdam naturalem : nec desunt qui putant, infantes, si nullo hominum commercio educarentur, hanc linguam locutu-

Tos, quod Psam meticus Aegypti Rex sibi peribaserat e . Sed isti mihi despere videntur . Nam utut homines natura sua alloquendum permoverentur; quum nulla esse possint vocabula , quae suapte natura res

significent , linguae huiusmodi hominum aut fortuitae semper fuissent, aut arbitra riae: a) Lib. s. de natura rerum. Adde Laer rium lib. io. o Hirtiolum de Architect. lib.

2. cap. I.

e Apud Herodotum lib. 2.

205쪽

riae : id quod ex iis, quae sunt nunc in usu, linguis discimus. Paucissima enim sunt

in omni lingua vocabula, quae aut ex ipsa rerum natura videantur expressa , aut cum rebus ipsis necessariam connexionem habere, eaque in numero rerum potius habenda sunt, quam vocabulorum . Quare sunt

vocabula Ioni articulari, qui animi conceptus, seu ideas, signi Mant, & omnia sunt aut fortuita, aut arbitraria, & hominum placita , ut loquitur Arnobius a . Quod si natura nos aὸ unam quampiam linguam adigeret, & qui sine societate educarentur, loquaees essent; & loquerentur surdi, quorum lingua non est praepedita; & una esset

omnium lingua: quae nunc non eveniunt.

Itaque nobis dubitandum non est , quin primi homines a Deo voca hula docti fuerint. b) Sed ea lingua paucis constabat &smplicissimis voeabulis , quae primis illis

mortuibus satis essent e consuetudine tandem a J Lib. r. adversus gentes. b Qtιum rem accuratius expend sem , eonredo in Vita noseri sententiam , veterum linguarum pleraque voeabula , ae in primis radices , a rebus ipsis extrinsecis profecta Difiso, hoe fensu, ut inde veteres illi homines mointi fuerint ad ea vocabula pronunc;anda. N que enim dubitandum est, primos linguarum conditores extrinsecis causis determinatos fuisse, ut inter tot possibiles fonos hune potius,

quam alium eliflerent: inde enim sensus aephantasu concutitur, unde porro eliciuntur Mincabula . Atq; ἰta prἰma harum linguarum vocabula ex ipsis externarum rerum aes onibus,

a pestibus, formis, aliisque qualitatibus namia dici possum .

206쪽

Dg IDgis ET UOCAnutis. I 87 CAP. VIII dem aucta est; atque in infinitas poene alias Propagata. a . f. 8. Quidquid autem si de vetusta pri- .c noua morum hominum lingua , de qua ne divinari quidem aliquid possumus; certum est,

earum linguarum omnium , quae post diluvium obtinuere, fortuita, aut arbitraria esse vocabula, & auctoritatem a Populorum consuetudine habere. Hinc autem sequitur, non significare, nis notiones aut ejus, qui vocabulis utitur , aut eorum , unde accipit , seu genre, seu secta ; aut eorum, quortim ny mine loquitur ; adeoque dum vocabula interpretantur , non esse referenda ad res tuas, sed ad notiones aur loquentis, vel scribentis, aut eorum , unde accepit , gentis, vel se saefui temporis. Quo circa errant, qui Voca bula ex relatione ad res ipsas interpretaritur , quasi tantum significent, quantum est in rebus, ad quas significandas adhibentur. E. g. dum quis pronunciat hoc vocabulum Deus, ego, qui audio, illud referre non debeo ad rem ipsam , sed tantum ad notionem eius , qui eo utitur, aut eius gentis, vel sectae, ex euius sensu id pronunciat. Non enim idem signifieat s a Spin aista, aut ab Epicureo , atque si ab homine Christiano pronuncietur. Hoc vocabulum materia prima non idem Aristoteleo, Nevvt niano, Leibnitiano significat . Et hoc 'ustitia non idem sonat Stoico , & Epic reo. Eodem modo, pulchrum , deforme, honesum , turpe ere. non idem omnibus significant. Duo alia

f. 9. Sequitur se tundo , iisdem vocabu, P die

iis ea vocabulae.

207쪽

183 A R. T. L o G r c Aglis a diverss hominibus non aeque amplas notiones affigi, sed ab alio ampliorem, ala

alio minus amplam, prout est cuiusque mentis capacitas . E. g. omnes qui Latine lo- ruuntur, adhibent vocabulum Deus ad muni opicem explicandum. At quum non Omnes aeque de Deo cogitent, sed alii aliis persectius, eidem vocabulo non eandem notionem tribuit doctus, atque indoctus. Sunt ejusdem generis vocabula inritatis & ratio

nis, quae affectiones animi eius qui loqui tur plerumque significant, cuius id est argumentum, quod quae vera minus intelligentibus videntur, ea intelligentioribus sine salsa : & aliorum demonstrationes sint aliis paralogismi. Praeterea res non easdem imis pressiones iaciunt in omnium animis , nec ex eodem adspectu ab omnibus cernuntur ream quoque ob rem fit, ut cum iisdem vocabulis notiones diversae colligentur .

Hinc alter canon conficitur, υocabula ne

ex propriis notionibus interpretator, sed ex eitis mente, qui iis utitur . Si secus faxis, deciapieris . Quorum al- io. Infinitis erroribus, qui ex aucto- iudi Eethz rum lecti ne manant, hoc canone obviam itur. Dici enim vix potest, quot ex aliorum libris falsae sententiae hauriantur, quotve aliis calumniae inserantur, dum ex notionibus nostris eorum verba accipimus.

Est autem hoc factu difficillimum, idcirco

quod ita ab infantia verba accipere assuefacti sumus, & quod notiones nostrae animo subdole occursant, dum aliorum libros te gimus. Accedit quod nemo alterius notiones concipere potest, nisi ope suarum : hine fit, ut qui nullas habet notiones, nullius quoque mentem assequi possit. Ea autem

208쪽

Dg IDErs ET UOCABUL s. Igo eausa est frequentissima , cur aliorum sententias interpretando pervertamus, dum eas notionibus nostris aestimamus . Quocirca

non inscite vir quidam doctus pronunciat, tum demum fore, ut libri recte intelligan.

tur, quum homines ad eos accesserint animo nullis notionibus imbuto, quod tantumdem est dicere, atque nunquam rite intellecturos . Inde factum est, ut novorum systematum conditores ea in antiquis script xibus clare viderint , quae illi ne somniarunt quidem. Ita Burnetus systema theoriae Telltiris, & Cudvvorthus systema animae genitricis , & Huetius Cartesianos vortices, atque alii alia , Caelo & Chao antiquiora fuisse nobis persuadere conati sunt, obtorto collo antiquorum verba in suam sententiam

trahenteS.

f. M. Quum in omni gente diuturniora sint vocabula , quam cogitata , posterioresque interdum plenius, quam vetusti hinmines super iisdem rebus philosophati sint;

inde factum est, ut sequentes aetates V a bulis priorum saepe aut ampliores, aut diversas notiones colligaverint . Putandum igitur non est , veteres cum recentioribus eadem sentire , quod eadem utrique V cambula adhibeant. Vocabulum e. g. Asron miae ab antiqua AEgyptiorum aetate quo vis saeculo usurpatum est, sed non cum aeque ampla notione. Qui igitur ex voca-huli similitudine sibi persuaderet, eamdem rerum caelestium scientiam vetustos illos habuisse, atque nunc habemus, turpissime deciperetur . Plurima sunt hujus generis vocabula in omnibus Artibus,& Scientiis, Juae ex relatione ad tempora interpretana sunt . Itaque hinc sequitur tertius ca-

209쪽

non, emeto ue antiquorum vocabulis recenti rum notiones tribuas.

f. Ia. Quicumque autem vulgo loquun-rur, aut scribunt, duo videntur supponereri. quod quid audiunt, aut legunt easdemideas vocabulis affigant, quas ipsi affigunt a. quod vocabula non tam ideas, quam essentias . as reales significent . U. g. qui pronunciat Deum , aut Animam, & supponit eos, qui audiunt, easdem ideas his v cabulis iungere, quas ipse:& illis vocabulis Dei o Animae essentias explicuisse. At haec duo falsa sunt. Nam nec reperies duos, qui de eadem re aequales habeant notiones ἔnec vocahula rerum essentias explicare possunt, quae homines omnes latent, sed i quentis tantum notiones. Quamobrem & ab

, his duobus praejudiciis cavendum est phil sopho . g. II. Posterius tamen praeiudicium dissicillime vitatur ; quandoquidem consuetudine ipsa vitae ab infantia usque confirmatum est. Hinc videre est philosophos ipsos, praesertim praeteritorum saeculorum , in deridiculos errores eam ob rem lapsos. E. g. quaesti quidem quid esset homo, responderunt animal rationale, iisque duobus voca hulis hominis essentiam se plene explicuisse putarunt. Alii interrogati quid essent

Angeli, responderunt spiritus , eoque vocabulo Angelorum naturam se complexos crediderunt. Inde nata sunt vocabula antipathiae, δc simpathiae, & alia eius generis eassa , quibus antiquiores philosophi rerum proprietates, aut causas explicare se posse vel sibi persuasere, vel certe aliis imp suere. Eiusdem hodie est generis apud plurimos vocabulum attractio, quo magnas nam

210쪽

turae res explicare sibi persuadent, infeliquid id sibi velit. Servet igitur & hunc

canonem philosophus : voeabula primario Meas significant: rerum vero essentiae Mela

minime comprehenduntur: ergo ne putato υ

cabulis essentias reales aut intelligere, aut eo plicare po fe : rerum potius, quarum nat ram scire cupis, Anatomicorum in m rem, in partes seeato,& singulas aceurate

perpendito : Inde ideas perficito. C A P. IX. De voeabulis Idearum fimpliciam ,

notionum Compo tarum. f. i. T ongum est discrimen inter voca- . hula idearum simplicium, & no- ide rum ditionum compositarum , ut longe inter se notionum notiones compositae i & smplices ideae ς' Pstsiis differunt. Illorum enim ideae, modo non sint abstractae, sed adventitiae & naturales, pro realibus & veris haberi possunt ; non vero horum notiones . Deinde vocabula idearum simplicium ut plurimum clarismma sunt, non secus atque ideae ipsae smplices e vocabula vero notionum compositarum ut plurimum sunt obscura & consu-sa , quod obscurae & consulae sint maxima ex parte notiones compositae. .a ex Te sequitur , ut ex vocabulis simplicibus non tam facile quis decipiatur, dum alte- Tum interpretatur , nec tam longe ab a ctoris mente aberret . at decipimur facilli. me & saepissime in vocabulorum notionum compositarum interpretatione, dum scilicet hujusmodi vocabula aut ex relatione ad

res .i ex nostris & privatis notionibus,

aut Diqiti Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION