Antonii Genuensis ... Elementorum artis logico criticae libri 5

발행: 1753년

분량: 560페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

33a A R T. L o G I C ARQuae ut particulatim examinem operae Pre

tium est.

Liber scri- a. Quod ad primum adtinet, si comth.6νh. uati stet librum aliquem scriptum fuisse a viro est divinus. rbe neuso, seu divino numine afflato, li-her divinus habendus erit . Hac ratione Hehraei libros Mosis , Davidis , Esaiae , aliorumque divinos habuerunt. Contra vero , si constet librum a viro non theopneusto scriptum esse, qualia Poemata Hesiodi, aut Carmina orphaei , vel Sybillarum . Qua vero ratione sciri possit, an vir aliquis sit, vel fuerit theopneustus , superiori capite demonstratum est. Libri tenui . f. Ut autem libri genuinitas, & integritas cognoscatur, quod est secundum &stitanda. rertium postulatum f. r. Artis criticae regulae adhibendae sunt, de quibus postea is Dependet vero a genuinitate & integritate, libri auctoritas . E. g. idcirco Apocalypsim Iohannis Apostoli divinam habemus, quod sciamus a Ioanne viro theopneusto scriptam , & eandem esse , quam Johannes scripsit. At si quis ex. g. evidenter demon- .straret, aut ab alio scriptam esse, aut hanc, quam habemus, non esse Iohannis Apost ii, aut mutilatam, interpolatam, & depravatam esse . is totam eius libri auctoritatem labefactaret. Quod quum demonstrari non possit,constetque ex veterum Christi an rum monumentis, hune Apocalipsis librum eumdem esse, qui tempori hus Apostolos sequutis nomine Ioannis legebatur , constat genuinitas, ac propterea divinitas..ui. ' 4 f. q. Ex auctoritate coaevorum , aut proxime sequutorum, discimus an liber siegenuinus, & an auctor missionem suam divinam certis argumentis probaverit. Nam si coae

352쪽

DE Usu AUCTORITATIS. 333s eoaevi omnes missionem Auctoris divinam sibi persuaserint , nee fuerint homines stupidi & bardi , quibus facile imponi potuerit, magnum argumentum habebimus pro divinitate alicuius libri. Caeterum volo ut Probe examinetur , an coaevi isti affectu aliquo erga auctorem fuerint agitati: nam si cognoscatur eos voluisse illi adulari, eius beneficiis captos , vel nimio erga illum amore possos esse s bi imponi : aut etiams ab illo aversi animo fuerint, eumque in

iuria exagitaverint ; tunc nec Pro autore , nec contra autorem testimonium dicere pose

sunt. Sed & hac in re Ecclesia semper audienda est. nec ulterius inquirere fas est . f. s. Illustremus haec aliquot exempli S. Plato in Ione observat viros phantasticos , qui magna sui commotione loquuntur , in iis, a quibus studiose auscultantur, easdem commotiones producere; quihus fit, ut auscultatores in loquentis opiniones facile trahantur. Quum Qua herus tanquam Spiritu Dei invasus aliis praedicat, laque magna

Commotione , quam oculis totoque vultu

indicat, tum plurimi eorum eodem spiritu se agitari credunt, itaque surgunt & ipsi . atque praedicant , uti Voltaerius testatur in Epistolis Philosophicis de Quakeris. An putemus hoc fidem facere de auctoritate &divinitate alicuius Qua heri Melancton credidit facile Lutherum Spiritu Prophetico

agitari, tum ob magnam opinionem quam de illo habebat , magnamque amicitiam , qua ei coniunctus erat s tum etiam ob iis. solitas & vehementes hominis commotiones, vel furorem. E contrario Pharisaei ,

iurati hostes Iesu Christi, omnia eius dicta, lactaque, in pessimam partem accipiebant,

Quid prast

terea obseravandum.

353쪽

Cavendae imposturae ἔ

isa. Prima. Meunda.

333 ARM LOGIC AES criminabantur velut impostorem & ma 1 eum : qui dum de divina missione Iesia

agitur, audiendi non sunt. f. 6. Quintum postulatum ut rite exa minetur, homines exigit acutos & doctos. Possunt imposturae a diversis causis proficisci. Primum ab ambitione honoris . Hinc plerique se theopneustos simularunt , uti tanquam Prophetae haberi possent , aut tamquam factionum capita, qualis Mahum-medes fuit , qui quum morbo comitiali agitaretur, evulgavit se ab Angelo Gabrie. te corripi , ut ea via summum inter suos principatum obtinere posset . Huiusmodi impostores fuere & inter Hehraeos, th im ter Gentiles, Muhammedanos, atque Christianos plurimi , & nune sunt. Hinc ille Sabatai Sevi, qui praeterito seculo se Mes.siam finxit, Iudaeosque omnes Asiae, Asri-Cae , Europae eommovit , iisque exitialis

Persecutionis causa fuit. f. 7. Deinde imposturae etiam ex demderio libertatis, commodi, υolumatum, Prove niunt. Apud Turcas qui Santones Vocantur, magnam, ut aiunt, vivendi libertatem acquisiverunt. Huius libertatis desiderium plurimos facit hippoer iras . Quot sunt huius generis in omni natione, qui virtutem simulant, ut libere vitiis indulgere possint tEx hae & superiori causa oraculorum Gentilium tot imposturae provenerunt. Nempe intererat Mystarum ut crederetur se esse Deorum interpretes.' inde enim & imperium in animos, & aurum, fle Uitae commoda omnia , habebant . Vide similem imposturam Saeerdotum Assyriorum descriptam a Daniele Propheta . Pharisaeorum

vita Perpetua erat impostura , ut Christus

354쪽

DE Usu AuCTORITATIs. CARServator noster docet passim . f. 8. Tum quoque proveniunt impostu- Tertia Tae ex animo nimis religioso , easque u cant pias fraudes. Ita veteres quidam semi Christiani libros quosdam vulgarunt sub Mereurii Trismegisti nomine . Carmina Sybulina , quae octo nune libris Graece habemus , eiusdem esse generis Critiei putant. Sane demonstrant in quibusdam oraeulis Syhillarum, quae habet Lactantius, nedum E angelieas sententias usurpatas , sed verba etiam evangelica , quod magnum est argumentum , auctorem horum carminum post scripta Evangelia fuisse . Sed res non est

huius Ioel .

f. . . Odium etiam imposturas in Re- ouarta Iigione pe perit . Hinc in primis Ecelesiae sareulis passim vulgabantur EUangelica apo. erypha, epistolae Apostolis adscriptae acta

Nartyrum tabulosa ; idque fiebat potissimum

per haereticas , & rerum suarum amore, &noltrorum odio commotos . Plures testanis tur in Galliis, dum controversiae acerrime

agitarentur Molin istas inter & Jan senistas, plurimos libros falsatos , & interpolatos , id quod ob easdem Musas fieri potuit . Interim quod seribit Auctor Epistolarum Iudaicarum, etiam Iansenti ustinum falsatum a Molinistis , id meram calumniam puto. Qui enim fieri potuit, tot exempla.rthus undequaque vulgatis pq. Io. Nimia vis phantastica plurimas Quint . plerumque produxit imposturas. Nam primum fanatieus faeile eredit se Spiritu D

uino agi, quum spiritu atrae bilis agatur. Hinc tamquam Divina ea vulgare potest. quae I ple Imaginatus est. Faeminae inpriis

uiu voc morbo Maecitari facile solent, ob eas

355쪽

LIB. IV.

Lumine n turali uten dum a

eas causas, quas docebunt Medici. Possune esse plures aliae imposturarum causae. Quicumque igitur libri alicuius divinitatem nosse cupit , is videat acute , primum animposturarum ullae causae subesse potuerint; deinde an re vera imposturae fame sint . His regulis noscimus Algoranum Muham medanorum esse meram imposturam a pluribus simul harum causis ; ambitione , spiritu voluptatis & divitiarum, odio, natam. Contra vero, libros Apostolicos omnis imposturae suspicione earere, quod nulla harum causarum in iis locum habuerit , uti suo loco demonstra muS. g. II. Accedamus ad 7. postulatum. Sunt quaedam veritates , quae tam clare & distincte ab omnibus hominibus intelliguntur, ut suspicari non possimus , mentes nostras

in iis salii di alioquin eredendum esset Deum frustra nobis facuItatem intelligendi dedisse, aut voluisse ur nos in omnibus perce ptionibus nostris falleremur, quod est impium . Ueritates porro istae, quas nemo umquam sanae mentis in dubium vocavit,'sunt varii generis . aliae ad naturam Dei pertinent, veluti Deum exi lenae, ese sapientissimAm, immutabilem , at eo mundum se fartum σgubernari, & aliae plurimae . Aliae pertinent ad naturam mentis humanae, aliae alnaturam corpoream, aliae spectant ius Naturale & Gentium , atque conservationem generis humani, aliae ad alias res pertinent. A. ia. Quibus positis sequitur canon gemneralis : Si liber aliquis ea docea , quae a

vir famur aiat elaris ρerceptis luminis naturalis, seu primis rationis humanae veritatibus , austpropositionibus hinc demonstratis , non potes se diuinus o nam nequit Deus docera

eas Diu tiroo by Corale

356쪽

ea, quae contra Omnem rationem natura

tem sunt : quippe ratio naturalis est quasi radius ipsitus aeternae rationis Dei: & Deus nequit nos aliud lumine naturali docere , aliut lumine revelationis, ut disputat S. Thomas in pimo contra Gentes. Sed caute ad hoc judicium eundum est : fieri enim potest ut

aut rationem naturalem putemus claram decertam, quum tamen non est , aut librum non satis intelligamus , itaque censeamus rationi naturali adversari . f. iῖ. Non solum autem liber non erit Sibistoria. divinus, si opponatur rationi naturali, verum etiam si opponatur cuicumque certitudini reali. Itaque s liher opponatur Herae historiae humanae, nequit esse divinus. Eodem modo si liber adversetur aliis libris , quos constat esse divinos, non est ipse di. vinus . Ratio Canonis semper est eadem , nimirum non posse Deum nos falsa docere. Sed , ut dixi, diligenter observandum est, ut probe oppositionem istam cognoscamus rnam facile ob brevitatem mentis decipi pos. sumus. Atque ob eam rationem haec iudicia proprie sunt Ecclesiae : Quo spectat protritum Augustini illud, Mo Evangelis non crederem , nisi Ecclesiae me commoseret aut loritas.

f. I . Pariter , quum liber nec prius est, ' ' nec honestus, idest aut parum Religioni sa-- νε si h

vens, aut bonos mores enervans: di vinus denda.

baberi non potest : nam quum constet Deo ab hominibus, aliisque mentibus creatis, Religionem deberi ; nec haberi potest Religionis cum honestis moribus; sequetur, Deum in libris, quos dictat, non posse aut Religionem evertere , vel elevare ; aut bonis moribus ossicere . Qui postremus Canon docet, oracula Gentilismi non potuisse a Deo Y Pro

357쪽

LIB. IV.

3 8 ART. Locit C AEproficisci, aut ab Angelis; quippe quae id lolatriam confirmabant, Medissimamque morum disciplinam fovebant . Quae vero ad duo postrema postulata pertinent, quousque se ilicet libri divinitas ex miraculis & Prophetiis cognosci possit, superiori capite disseruimus . Interim legatur Huetius in Al-netanis lib. primo, ex quo plurima hunc in locum derivari possunt. C A P. U. De librorum diuinorum interpretat one.

tibus.

I Orum, quae ad auctoritatem divi

nam pertinent, priora duo explistata sunt: tertium nunc restat, qua nimirum ratione liber aliquis divinus interpretandus sit. Ea in re adhibendae sunt partim regulae generales hermeneuticae , partim vero &speciales. Generales paulo post explicabimus. Particulares heic complectemur, ut iis hoc in loco morem geramus, qui stud la theologica aut exercent, aut spectant. Emetemus autem per summa capita , ne tractationem theologicam Ihic adfuisse quis obiiciat. Libri finis f. 1. Omnium primum conari debemus,iai;... ''o quoad pDssumus, ut quem finem in eo libromnium pii. dictando Deus sibi proposuerit, intelligamus: mum spe- ex fine enim libri facile percipimus eorum, quae in eo docentur, concatenationem, &oeconomiam, ut vocant: deinde doctrinae concatenatione prohe intellecta, eius partes elarius & distinctius cognoscimus: tum vero omnium dogmatum utilitatem pervidemus,

atque ita de tota doctrina iudicium ferre possumus . Sic , quum sciamus Librorum

ctandus

358쪽

Dg Usu AUCTORITATIs. qῖ'theponeustorum veteris & novi foederis finem esse, morum integritatem sanctitate minque, quo homo ad beata tudinem a Deo duiscitur; eorum dogmata facillime perspicimus. a) Generalis eit haec regula , & ad libros etiam profanos intelligendos adhibenda. g. 3. Quoniam igitur Deus totam doctrinam revelatam ad Religionis sanctitatem , S ad morum conformationem ad temperavit

g. a. ; opus fuit , ut ad homines loque retur ea lingua , iisque linguae phralibus , quae consuetae erant iis, ad quos loquebatur : nam si aut aliena lingua . aut ignotis linguae phrasibus loqui voluisset, revelatio sua ignota mansisset, frustraque facta fuisset. Ex quibus inserimus, in libris veteris, aut novi foederis Hebraice, aut Graece scriptis, ver ha & phrases esse intelligenia ex usu nationis Hebraicae, quae Hebraice, aut Graece loquebatur ; nec esse in verbis & phrasibus temper emphases , & mysteria investipanda. Hac in re veteres quidam scripturae

anterpretes peccaverunt , qui linguae aut

Hebraicae & Chaldaicae, aut Hellenisticae, seu Graeco-judaicae , indolem , ct genium Y et ignin

a) Audiendus autem non es Florus Moalus Episcopus, qui in operibus Polemicis pluribus conatur ottendere, ρο hanc regulam, malias, quae sequentur, nullius esse subsidii iis .nterpretanda Scriptura , quod Deus dara ast xa , ita eam dictaverit , ut videatur voluisse

mentem nostram perpetuo exercerI , atque brevis suae eastaoitatis reminci . Id enim Disserhominibus illiadero , quod Deo indignum est . Praeterquam quod ipsis adversatur scripturis , quae docent , nobis eas a Dea datas ob era. uitionem nostram.

359쪽

34o A R T. LOGIC AEignorantes , atque ubique mysteria venarites, sententias luas divinis Scriptoribus attribuerunt .

4. Ex eadem f. a. dorarina & hane regulam pro Sacra Scriptura interpretanda, deducimus , non esse semper in libris Sacris pervestigandas veritates lublimes, & a captu populi longe remotas, Metaphysicas, Astrone micas, physicas, & id genus alias, quae ad Religionem & mores non pertinent a , nisi quum se sponte sua nobis offerant . Nam quum Deus his libris Religionem &mores purgare atque formare coniti tuerit , volueritque doctrinam eaptui totius populipd temperatam esse, fini suo contrarius fui se set, si doctrinam moralem sententiis ab hominum captu remotissimis, nee liquido &intelligibili modo expressis,obscurasset. Quocirca deridiculi ii mihi videntur , qui e κScripturis Sacris 3uxilia arcessunt, ur pro bent ideas innatas, aut magnitudinem , Scino tum Planetarum, aut spatium vacuum , aut similiae quasi Dei interfuerit humanam curiositatem sua revelatione explere, &non potius mores emendare,& dogmata , legeri. tradere vit e beatae consequendae . Foedant igitur Scripturas, qui Systemata Gasi sindistica, Cartesiana, Ne tomana , Lei, nitiana in libris Christianorum Sacr: s perquirunt. Hoc autem ita intellectum volo, ut sicubi, quemadmodum dixi, in scripturi; sacris veritates istae clarae traiantur, scripti rarum potius sententiae , quam ullae philosophorum ratiocinationes sint audien

dae .

f. 3 3 a) Vide Trum doctum Ant. Muratorium de Moderatione Ingeniorum.

360쪽

Ds Usu Aucrost IT Atis . 3 II. 3. Nec vero ista ita intelligenda sunt, quasi in libris Christianorum sacris omnia sint plana & facilia, nulla obscura & perplexa t nam ipsi Commentatorum labores , variae interpretationes , lapsus, aperte demonstrant, plurima esse in his libris obscura & intricata . Sed haec tamen sine ulla sacrorum scriptorum culpa nobis obscura esse potuere; atque id ob duas potissimum causas, linguae nempe, & veteris historiae , igno rationem . Etenim quum lingua Hebraica interciderit, vetusque Hebraeorum historia, mores, consuetudines, opiniones magna ex parte ignorentur, plurima in libris sacris,

rui ab Hebraeis , & Hebraeis potissimum

cripti sunt, obscura evaserunt, quae quum libri illi scriberentur, clare patebant. Ac cedit eodem negligentia Amanuensium , qua non pauca menda irrepere potuere, potissimum in numeris annorum , ponderum, mensurarum, ut passim viri docti observant, ostenduntque variantes veterum codicum lectiones , quae nune crucem figunt interpretibus , emciuntque , ut veluti fabulosa quaedam videantur, uti Petavius observat.

Hinc natae infinitae illae quaestiones Chro- nologicae, Geographicae, aliaeque plantas, animalia bruta, gemmas, leges politicas , ceremonias , speEsantes . quas docti magna inter se contentione agitant, quaeque saepe definiri nullo modo possunt. 6. Est etiam alia , aeque generalis causa , qua libri saeti obscuri sunt , nimi-' Tum Prophetiae : etenim quum prophetiae res aut occultas, aut futuras spectent, o scuritate quadam perfunduntur: itaque plerumque laborandum, ut personis, factis , tempori, locis adaptentur. Sed sunt tamen

Υ 3 aliae

ptura suam has,et obscuritatem tiprofvnsit is

obseuritas propheriis. Disii od by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION