Antonii Genuensis ... Elementorum artis logico criticae libri 5

발행: 1753년

분량: 560페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

Plura Z quot vulgarunt Aepyptii libros sub. nomine Mercurii quot supposuerunt Zoroastri Chaldaei quot Orpheo Traees ZLatinis ipsis , quamvis rigidioribus, idem factitatum prohat Clericus sa). Quod vero

diximus de suppositione librorum, idem,& maius etiam , intelligendum est de mintilatione , interpolatione, depravatione. Secundum *. q. In primis Christianismi seculis ea se ηας plum lem fraudes factas passim queruntur Ecclersae Patres . Aiunt haereticos ut somniis suis auctoritatem conciliarent, libros, quibus ea in vulgus proseminabant, celebe rimi cuiusque Ecelesiae doctoris , immo &Apostolorum ipsorum nominibus inscribere ausos esse. Dionysius Corinthiorum Epist pus queritur , se vivente , Ministros diaboli epistolas suas Et Eaniis complevisse, apud Euseb. H. E. lib. 4. c. 23. Amphilochius

Episcopus Iconii de supposititiis huiusmodi libris commentarium inscripserat, qui temporum iniuria periit b . Hieronymus in lib. de Scriptoribus Ecclesiasticis passim varia scripta apocrypha Apostolorum, &eorum qui proxime iis successerunt, veluti Petri , Clementis , Barnahae & aliorum

nomina praeserentia , notat. Eodem loco habentur a p. Synodo Evangelium secundum Thomam , & epistola Pauli ad La dicenses. Quod si pessimi nebulones isti denominibus Apostolorum sic luserunt , quo licentiae non proruperunt in Patres Patres ipsi ea de re vehementissime lamentan

cap. I. -

382쪽

DE Usu AUCTORITATIs. CAP. II. tur, ut in Synodo ue., Leontius in Bibli techa Patrum tom. q. pari. a. Patres in Synodo 6. aEL R., & ut caetera omittam, in ipsis comitiis Tridentinis . Queritur Hyeronimus lib. II. Apologiae contra Rufinum epistolam suo nomine scriptam , in qua plurima autor mentiatur . Queritur Cregorius M. epistolarum lib. 3. epistola 69. Sermones aliquos suo nomine praescriptos ab Andrea Graeco Monaco. Sed li-heat exscribere Sinti Sinensis viri doctissimi locum ex praefatione in Bibliot. in quo se de Librariis sui temporis queritur. Li-- brarii nihil , inquit, praeter quaestumis arte sua quaereutes, novos quotidie liis brorum foetus emittunt adulterinos, supinis posititios , pseudepigraphos , & nothos , is praepositis absque ullo iudicio & pudoreis in frontispiciis operum , quo ipsa & ea- ,, rius & citius vendant, salsis autorum in- , , scriptionibus. Hoc sane artificio suppo- is fuerunt nobis inter multos spurios par- ,, tus quaestiones in Genesim Philonis Iv

is daei , quaestiones Iustini philosophi &

o Martyris ad gentes, quaestiones D. Athainis nasi ad Antiochum, Origenis paraphra- sim in Iob &e. Haec ille . Res infinitiesset operis suppositiones librorum enumerare , quas aut Librariorum avaritia, vel ininscitia ; aut contendentium studia fecerunt. Sat est rerum criticarum tirones PraemOnuisse .

f. 4. Iam quis dixerit, quot mendacia veteribus adsuta sint, aut ab indoctis Librariis , qui , ut scribebat Hieronymus, non quod inveniunt, sed quod intelligunt, scribunt, a ; aut a falsariis dolo malo, ut ha

383쪽

LIB. Iv. Regillae tri te e , qui

bus eae

fraudes dignoscantur. Pili is a

364 A R T. L o C, I c AEberent unde dogmata sua confirmarent ; aut ab aliis causis, de quibus in superiori capite dictum est Id monendi sunt, qui aliorum autoritate uti amant, operosum esse

plerumque genuina scripta a s puriis dignoscere e sed & postquam secreverint , multo adhue difficilius ea discernere, quae sunt ab autore i plo scripta, ab aliunde adsutis& insertis, aut quae vel tempus delevit, vel addidit . At id necessarium scitu est , ut possis adsequi quae vera, & genuina suerint autorum ipsorum sententia. q. Ergo videamus quibus indiciis genuini libri a spuriis, integri a corruptis, aut mutilatis, vel interpolatis discerni possint. Decem ea in re Clericus praescripsit regulas ἰ quae magnopere Criticis utiles esse possunt , modo ii & in hi floria veterum foeculorum versati sint, & veterem scribendi rationem partim ex Moniaconi Palaeographia , partim ipsi per se veteres manuscriptos codices versantes , cognitam habeant. Alioquin vix est, ut ullam inde utilitatem capere possint. Prima est,fuppositi libri indicium est, s in istinis codicibus alii

tribuatur autori, quum nulla rario sit, cur ejus non habeatur,cujus nonren apud antiquos eodices praefert: interpolati vero libri argumentum est,

Ii in isteribus eodicibus aliquid 2est, quod reperitur in novis: mutilati tandem libri indicium es, si aliquid in vetu sis eodicibus sit, quod deest in novis . Eius canonis haec est ratio , quod genuinitatis & integritatis libri alicuius nullum sit aliud argumentum, praeterquam iudicium antiquitatis ab ipso Scriptoris aevo per aliquor saecula sibi constans a . Sane quemadmodum in vetustis hi a) Consule metium sub tium Dem. Evas.

384쪽

Dg Usu AUCTORITATIs. historiis perpendendis antiquos historicos& coaevos, reique gnaros , recentioribus

praeferimus ; ita dum de genuinitate , &integritate libri disputatur, ubi nulla est

alia ratio, quae nos valeat remorari, me rito antiquos recentibus codicibus anteponimus.

g. 6. Secunda regula est e s quae a veteribus ex libro aliquo olim prolata funt, ea nune in libro eadem inscriptione in lenito , desiderantur , aut alius est, aut mutilus : s υero aliter legantur, I pectus si oportet: s omnia .meniantur eadem , genuinus est liber m in.

leser , nis aliae subsint dubitandi rationes. Ex. g. Scriptores Christiani , qui Christi& Apostoloruin aetatem sequuti sunt, nullum ferme novi Testamenti comma omittunt, quod aut in dogmatum suorum con firmationem non citent, aut in suis commentariis illustrare non aggrediantur. Haec vero loca eadem nunc leguntur in iis novi Testamenti libris, quos hahemus. Libri ergo isti genuini sunt , praesertim quum nulla sit alicuius momenti ratio , quae ea de re nos addubitare cogat. Sed , inquit aliquis, fallit haec regula in libro de eonsolatione, quem velut Ciceronis vulgavit Sigonius. Respondeo duo avt tria esse eius libri loca, quae veteres Auctores descripsere, quaeque dissicile non fuit Sigonio suae illi scriptioni assui. Deinde facile est in eo

Sigonii libro nec Ciceronis stilum, nec animum, nec mentem cernere I ut idcirco pedispicua ratio nos permoveat, quamobrem illum Ciceroni abdicamus . g. 7. Tertic regula : scripta , quorum nulla mentio in veteribus catalogis , quaeque memorata non sunt ab ullo Scriptore proxime se

CAP. V Ioseeunda. Tertia. Diuili sed by Cooste

385쪽

arta ibinis

3M ART. LOGIC AEsequentium faeculorum. ut plurimum aut mafunt judicanda, aut suspecta habenda, nisi alia

fit ratio in contrarium. Rem enim vetustam sine ulla veterum attestatione assirmare non

possumus. Sed haec regula fallit in Phedro,& Curtio in Latinis Scriptoribus. Quocidica caute est adhibenda : nititur enim argumento negativo, ut Uocant, cujus non semper invicta est vis, ut alibi explicatum est. f. 8. Quarta regula et quae diserte funereissa, aut in dubium resecata, ab antiqui ribus , ea admitti nequeunt ut genuina propter autoritatem recentiorum, nisi rationes graiasymae nos commmerent. Scilicet iis , qui propiores fuerunt aetati scriptorum , notiores esse debuerunt eorum genuini foetus, quam iis qui serius nati sunt : nam quo serius nascimur, eo tenuior rerum praeteritarum notitia ad nos pervenit. Quis enim, ex. g. , veterem comoediam, quam Ciceronis aevo

Pl uto critici abdicaverunt , et audacter nunc tribuat Z3. 9. Quinta regula: liber .n quo dogma ta leguntur iis eontraria, quae scriptor, cuius nomen praefert, constanter defendit, praesertims doemata videantur esse alicujus momenti , aut spurius es, nut interpolatus. Sed & haec regula magna cum cautione adhibenda est: potuit enim auctor doctior factus alia scribere , nec interim priorum recordari, quod omnibus, qui plura scribunt , passim contingit. Potuit esse paullo Scepticismo addictior, adeoque in diversis locis diversa tueri dogmata. quod praeter alios, Platonem , &Ciceronem egisse apud veteres, apud rece tiores Petrum Baelium , aliosque, scimus. . io. Regula sexta: Liber in quo memorantur auι personae an tore, cui tribuitur, r

386쪽

eentiores, aut nomina recentiora , aut recentio

ra , vel Durius Πι , vel interpolatus . Addidi , aut luterpolatus, quoniam fieri potuit, ut adnotationes e margine intextum irrepserint , quod non raro evenit in omnibus ferme vetustis libris . Nimirum fingamus Grammaticum , dum libros Ciceronis de Oratore Iegit , ad codicis marginem Quintiliani aut nomen , aut verba quaedam acinorare , quae deinde imperitius Librarius tamquam omissa textui ad- suat, non idcirco statim centoria virga egermanis Tullii libris isti de oratore a strahendi sunt, licet sint illi casu quodam

interpolati. g. I i. Regula septima : Liber indoctus sqptim3. aut imperitia refertus, non potest ulla ex Parte , aut fallem totus υiro do Zo tribui, nee liber fabulis statens viro non inepto alfisi, quamvis in istustis codicibus ejus nomen praeferat. HOC argumento commentarios Servii in Virgi-

Iium , & Donati in Terentium viri eruditi interpolatos putant , quod multa frigida , futilia , & viris illis indigna contineant . Eodem argumento quum alios libros , tum potissitnum Sermones ad fratres in heremo Augustino abiudicant: nam quis seret virum doctum inter coeteras fabulas narrare , se , quum esset Episcopus Hypponensis, Aethiopiam petiisse , ibique unoculos Centauros ,&alia id genus portentosa, quae superius a Cellio narrata vidimus, oculis suis vidisset

g. I a. Regula octavar Liber tu quo tra- Octava. Elantur , Hl respiciuntur controversae natae

post tempora Ar ptoris, evi trib&itur , aut in quo deprehenditur Scripturis recentioris imitario, aut spurius es, aut interpolatus . HOC

argumento Critici negant Symbolum Atha

387쪽

Non a Decim . Ars herme. Π et ea nec latia .

68 A R T. L o G r C AEna sanum esse B. Athanasii : quippe in quo, praeter coetera, Nestorianam & Eutychia nam haereses post Athanasium ortas, aperte auctor spestat. g. r Regula nona ruellus sit diter-fus a noto aut Scriptoris, cui tribuitur , aut

saeculi in quo ille υixit, Durius es. Si sero .dem si s lus cum I γlo alterius Scriptoris , ejus potius censeri debet, s nihil aliud obest.

Hoc argumento permoti, nulla etiam veterum attestatione, Phaedri fabulas aetatis Aingusti, aut eius circiter temporis, esse non dubitamus. Nam non singuli modo scriptores suum habent & proprium stylum , sed aetates quoque , in quibus qui fuerit versatus, is nullo serme negotio scriptoris etiam ignorati aetatem pernoscet. g. I 4. Regula decima : Vocabula sequioris aeυi indicant Scriptorem recentiorem, υet libr. interpolationem ; in translatione vero si nihil sit , quod sapiat linguam , qua scripsisse conflat audiorem, cui tribuitur , translatio non est. Posterior huius regulae pars ex earum num mero est, quae nulla necessitate semper verae sunt . Plurimis exemplis regulas istas confirmat idem Clericus in art. Crit. C A P. VIII. De Arre Hermeneutica.. g. r. 'Anones auctoritatem spectantes , quos in superioribus capitibus tradidimus , inutiles futuri sunt , nisi docea mus , qua ratione auctorum libri intelligi possint . Eam ob rem comparata est ars hermeneutica, ut vocant, id est ars aliorum verba, sententiasque rite intelligendi. Sed haec

388쪽

DE Usu AUCTORITA s. 369 CAP. vim. haee ars paucis constat canonibus . Ii pa tim extorna spectant, parim interna. Illid cent, quibus cognitionibus instructus is esse debeat . qui ad librum aliquem legendum accedit: hi vero ad quae, librum ipsum legens, animum debeat advertere. Ad primam classem pertinent sequentes. f. a. i. Qui librum aliquem es intelle ,. Retulasurus, originalem linguam , in qua est feri. linguam au prus , ita callere debet , At non magis calleat ctoris nostis.

aprugnum callum.

Eius regulae ratio est , quod versiones nee sunt ullae persectae, id est quae autoris mentem ple e exhibeant, nee fieri ullo modo possunt persectae, quemadmodum plurimis demonstrant vir doctus Ricchardus Sismonius in hist. Crit. V. T. Nam r. linguaesbi ad amussim non respondent: a. lingua.

rum idiotismi, nativi colores, venereS, em. phases, verti in alienam nequeunto Sen tentia Auctoris saepissime eum verborum structura , stylo, vocum sono, connexa est: haec vero omnia versione in alienam linguam pereunt. q. qui libros vertunt voca-hula ut plurimum accipiunt aut ex relati

ne ad obiecta, aut ex relatione ad proprias notiones, quod aeque interpretandi legi hus adversatur, ut in secundo lihro monuimus.

f. 3. 2. Curandum es, At auctorum, ρtios a. Codiis interpretamur , dises habeamus quam eme, h

dati simos. Eius ratio est, quod interpolati '' ' 'codices, mutilati, depravati, aut prohibent quo minus auctoris mentem adsequamur , aut causa esse possunt , cur sententias non

suas illi tribuamus. f. q. 3. Necesse est ut scriptoris aetatem , 3. vitam patriam , mores, profesonem , relis onem scia- scriptoriamus ex his enim Desilime in ejus mentem n e. .

389쪽

lam suae gentis. s. seriptoris finis spe madu a

3 o ΛRT. LOGIC AEpenetramus. Nempe scriptores passim spectant in scriptis suis opiniones, aut m-eS aetatis, vel patriae suae: passim ideas suas incrustant colore professionis , aut religionis suae : ex moribus plerumque suis aut opinionibus aliena metiuntur. Ita in Graecis, aut Latinis Auctoribus legendis scire refert plurimum , quo tempore quis scripserit , unde fuerit ; porro qui eius mores : ad haec Medicus ne fuerit, an orator, an miles &c. Praeterea cusus philosophiae sectae suerit addidius. q. 3. 4. Discendae sunt antiquitates oemores e entis , ex quΠ scriptor Ale es e fomma regiminis e publicus cultus oee. r disse te enim Hi ut scriptor oyinionum , aut morum gentis suae colore scripta sua non insciat .

Quocirca deridiculi ii mihi videntur , qui

Hebrai rum, Graecarum, Latinarum antiquitatum ignari ad libros Hebraeorum , Graecorum, aut Latinorum interpretandos aggrediuntur, sola Grammatica , & Lexi eis contenti, in quo misere hallucinantur ipsi, decipiunt alios. q. 6. 3. Praeterea spectandus est finis scriptoris: nam alia ratione interpretandus est Philosophus, alia orator , alia Poeta , aut alius iocularis scriptor ἰ quandoquidem non unus omnium est scribendi finis. Oratores & Poetae aut delectant, aut popularia sectantur , plerumque contra quod si hi

persual erunt 2 quocirca Derum Poeticum , inrum Oratorium, quum interdum popularia

sint vera, id est popularia praejudicia, minus sunt vera Philosophica . At philosophi finis una est veritas. Quamobrem nisi cori- stat Poeticum in morem ludere voluit Philosophum, severius interpretandus est . Haec

390쪽

DE Usu AUCTORITATIS. 37 Haec eadem regula tenenda est in legendis primorum Christianae religionis Theologorum libris. Nempe Patres illi non eodem modo loquebantur in Homitiis ad populum, in quibus quaedam aut subiicebant , aut obscure explicabant , ne in corruptas &profanas Gentilismi aures abirent : & in libris dogmaticis, aut in epistolis familiaribus ad viros eruditos datis, quod Hier

nymus ad Pammachium diserte observat . h. . Atque hae sunt praecipue regulae interpretandi, earum, quae externa speciant. Veniamus nunc ad ea, quae cuique libro sunt interna . Ad haec quod spectat, prima regula est, verba cum na/urali sensu accipito , vise eerta subsit ratio a sensu literati recedem die naturalis porro virborum se As .s esto , quem primum Uerba apud poνulum , cuius estius & norma loquendi, naria funt eu. translatus opponitur . Ex hac regula iterum admonemur , ut linguarum quibus script res usi sunt, peritiam nobis comparemus, singulorumque linguarum vocabulorum vim& proprietatem studiose investigemus rati quin naturalem verborum sensum nulla ope adsequi speremus. Rationes autem quae nos

cogunt a sensu proprio discedere, plurimae esse possunt , sed duae illae potissimum , suum alioquin scriptor aut nullum referretensum , aut eum reserret, qui instituto suo repugnat .' adde aut quum eum referret , qui manifesto absurdus est, quique viro non

prorsus inepto tribui nequit. Ita si quis literaliter hunc Virgilii versum, Claudite iam rivos pueri , sat prata hia

aut Horatii Odem o navis die. capere velleto. Aa a is

st. verba

eum natura

ii sensu accupian or a Diuili do by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION