Antonii Genuensis ... Elementorum artis logico criticae libri 5

발행: 1753년

분량: 560페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

a2 A R T. LOGIC AEquia errores radie ales, o in prima dἰ est onementis Merentes, ob excellentiam remedio, iam sequentium non eurantur b . Enim vero ubi primae mentis humanae notiones sunt eris

roneae , id quod id temporis in omnibus ferme Scientiis obtinebat, ne ipsae quidem scientiae nisi Medis erroribus impurae esse possunt . Sed non eandem tamen viam , quam Uerulam ius , est ingressus . Nam duum ille auxilia a rebus ad perficienisum intellectum petenda praeceperit, quia persectio intellectus posita est in eius conis strinitate eum rerum natura ,' hic in linia cogitatione satis esse praesidii censuit , ut intellectus vi sua possit in omnium rerum, etiam abstrusissimarum , hoe est non modo corporum, sed Dei etiam, & ani-

mae, notitiam perfectam venire, in quo iis te a tota ratione excidit . Scripsi dissertationem de methodo recte utendi ratione, reveritatem in scient is inmes standi, quae egregia multa ad artem Logicocriticam pertinentia continet. Primus enim post Baconum Cartesus Logicam a vocabulorum i

do in ab inepta sophistice ad res ipsas tr duxit. Ei quoque debetur posthuma suae dam , & imperfecta tractatio, de mentis di rectione, quae Gallice & Latine edita est, quaeque egregias quasdam philosophandi r gulas complectitur . 36. Quae in hac philosophandi arte debemus Cartesio, sunt. I. Libertas phil sophandi; primus enim tirannicum auctorita tis philosophicae imperium quam validissime excussit, atque philosophos, ut ex ratione,nori

es Ibidem aph. 3o.

42쪽

PRO LEGO MENA. 23 ex praeiudicata auctoritate sine ratione, philosopharentur, praeceptis, & exemplo induxit . a. Ars dubitandi : primus scilicet post veteres Academicos & Peripateticos universalem dubitationem philosophis praescripsi, cuius ope praeiudicia , aut populi, aut magistrorum , aut sensuum, pernosce re, & dii cutere possent a). 3.Critica, & deIectus id earum, & iudiciorum : nimirum quum antea per ideas obscuras,& confiisas Plerique omnes philosopharentur, Cartesius exemplo suo, & exhortationibus essecit, ut claras, & distinctas amarent, & vestigarent, atque qualitates illas occultas, & voeabula nihili, seu quibus nullae sunt subiectae notiones, cane peius, & angue hor

rerent

M. 37. Quae tamen in Carte so argui possunt , duo sunt potissima r. quod nimium ingenii humani viribus dederit, &quum deberet res mentis mensuram facere, quemadmodum Verulamius edixerat, men rem contra rerum fecit mensuram e inde

nata Physica illa hypothetiea, & fahulosa.

a i Dolendkm es, veterem per pateticorum

disciplinam. Omn a pro, contra disputandi, e no tris δε holis fulse eliminatam , magna ira genii humani, O arriam iactura ; nam nulla alia res es m munis ingeniis effetenda, συerasis erroribus dignoscendis aptior exercit ris , quam de rebus omnibtis , quod vereres

egregia Deitim , in utramque parrem dispu- eandi . Irrepserat en m vero in hane disciplinam nescio qxae intirbanitas , ρο vitiluatio rSed emendari haec vitia poterant , ars re eineri.

43쪽

et4 A R T. LOGICAE Id enim, quod Baconus docuerat, est inteLletius humanus in ν speculi inaequalis ad radios rerum , qui suam naturam naturae re

rum immiscet, eamque distorquet inficit, non satis cavit. Hinc in quibusdam Cartesianae scholae alumnis portentosus Fanatismus obtinuit in omnibus vero adrogantia quaedam philosopho indigna a. quod non ac curate distinxerit inter artem naturae occulta perquirendi, & Mathematica, seu abstracta,& arbitraria , demonstrandi : neque enim eadem via in utrisque tuto teneri potest,

docentque errores magnorum caeteroquin

philosophorum, periculo erroris non carere discursus a puris Mathematicis ad nat ratia . Hinc recentiores experimentalem viam in naturae rebus tenere coacti sunt.

f. 38. Incredibile est , quantum incrementum, ut litterae aliae, ita Logica post Verulamium , & Cartesium acceperit: infiniti propemodum viri docti in ratione perficienda symbolam contulere. Inter Carte sanos eminent Auctor artis cogitandi, &Nalebranchius. Auctor artis cogitandi aliis est Antonius Arnaldus, aliis Nicolius, aliis Trogny, aliis plures e portu Regio Seriptores sa). Hoc opus Gallice primum ediatum est sub inscriptione La Logique, ou l' artde penser. Versa inde est plures in linguas. Versionum Latinarum ea Walchio proba tur , quae edita est Halae Μagdehurgicae

te Joanne Conrado Braunio . Habemus &nos Italam, quam illis legendam auctorium , qui linguam Gallicam ignorant.

44쪽

PRO LEGO MENA. 2sqq. Est haec Ars in quatuor partes distributa , juxta quatuor, ut putat, ope Tationes mentis , seu cogitandi modos . In prima enim examinat perceptiones , o ideas:

in altera 'dicia , o propositiones: in te tia ratiocinium, olusismos : in quarta

methodum. Petrus Syl vanus Regis censuit nihil fieri posse hac arte accuratius : quocirca eam compendi factam dedit a . Revera negare non possumus omnium Logica rum , quae hucusque editae sunt, eam longe esse probatissimam, & utilissimam. Sed

ego sic censeo quartam ejus artis partem optimae esse frugis plenam, omnique pre

tio cariorem .

f. go. Haec autem mihi videntur in arate ista argui posse l. Nimis promovet Cadiresianum systema de ideis innatis a. plurima libro primo circa ideas disputat, ut &lib. secundo, & tertio circa propositiones,& syllogismos, quae aut sunt nullius premtii , aut quorum verum usum nullihi demonstrat 3. Artem criticam non tradit, ebs multa huc illuc sparsim ad criticen pediti nentia attingat q. nimis est in arte syllogistica explicanda , ut videatur eX mordischolae argumentantem instruere velle. Quae vero in illa potissimum laudo, sunt. I.

Cuncta clare S distincte tradit, lectorem sue ad clara, & distincte cogitandum as-

uesacit a. verum Logicae finem ubique intuetur; qui est mentem in studio sapientiae instituendo formare, quamquam eas scientias praecipue spectat, quae ratiocini abstracto, & auctoritate comparantur, na

in a In Coars de philosophie .

45쪽

16 A R T. LOGICAE turales parum 3. Scholasticorum barbariem, quaestionesque inutiles, & vocabula inania

vitat 4. Exempla addit magna ex parte Ethica, quae dum praecepta Illustrant, eadem opera assuefaciunt tirones ad veram ,& solidam scientiam amandam. i-diς άM ' qI. Longe , ut ego opinor, felicius Rς- ' artem inquirendi veritatem persequutus est Nicolaus Malebranchius Sacerdos oratorii Gallicani Domini Iesu. Is anno I 673. edi-d it opus De la reeiarche de la veritὸ . Eius autem operis editio Parisina anni III 3. q. voluminibus in I a. omnibus praeferenda est. Latine vertit L' Enfant. In sex libros distributum est. In primis quinque erro rum causas diligentissime perscrutatur: in sexto methodum veritatis inquirendae tradit, perspecte intelligens, in tanta falsa.

rum anticipationum colluvie , quibus grenus humanum ducitur, nihil prodesse regulas veri inquirendi, nisi anticipationes falsae validissime excutiantur, ut nec incipientes morentur, nec in progressu recudirant, omniaque turbent. Primo itaque libro ἡisserit de erroribus sensuum: secundo de imaginatione, qui liber omnium est

optimus e tertio de intellectu puro: quarto de propensionibus, seu inclinationibus an, mi: quinto de affectibus: sexto de methodo quum analytica , tum etia- synthetita .

um Malebrane hius in his libris vlurima metaphysica passim attingat, de Iaeis , de Deo, de Mente humana, factum est ut opus pro Metaphysica imperitissime haberetur,

quum non sit nisi mere Logicum. .

f. qa. Non dubito, quin hoc opus plurimum valeat ad mentem formandam. Sed

46쪽

psto LEGOMEN . 2 nee pro absoluta arte Logieocritica haberi potest; nee est ab omni errore immune;&paulo intricatius est , quam ut tirones ma- nuducere ad sapientiam possit . Haec posisunt in eo reprehendi. I. Quamquam praecepta quaedam eriti ea adspergit, artem liniam criticam proprie dictam non tradit a. quae circa sensus docet aequo iustius provehit r nititur enim ostendere nullam omnino certitudinem ope sensuum habere nos

posse, quod est effraenem scepticismum in- lducere 3. contendit omnia nos in Deo, qui

animae nostrae istac essentialiteν , fu santialiter unitus sit , videre 3 itaque patentissimam Fanatismo & Enthusasmo viam

aperuit 4. quum omnes cogitationes, & motiones nostras immediate a Deo repetit, libertatem nostram radicitus auferre videtur.

f. 43. Fuerunt quoque , qui praecepta mi elη. Logica ex prine ipiis mathematicis deduxerunt , eaque exemplis ad Mathesn spectam tibus illustrarunt , in eam adducti opinionem , quod Mathess optima atque promtissima remedia ad excolendum intellectum ,

humanum , eumque ad veritatis cogniti nem aptum redaendum , afferat , quod veritate non caret . Hue pertinet Hemehardus weincellus , cuius opera prodiit Anabsis Arisoreliea ex Euelide restituta ge-nxinum friend. modum , o natλam restam ratae Philosophiae faciem per omnes disciplinas oe saeuisarea Dimographise depinsens , Ienae 3638. in Ehrenseted Walter a Ts- π m chirnaus , cuius studio prodiit medie na men ris cum medicina eorporis Amstelaedam ianno I 687.& Lipsae anno i 6934 in A. Illinati Auctori propositum fuit tradere scien tiam

47쪽

ag A a T. L o G I C AEtiam generalem, qua quis probe instructus omne incognitum , quod adsequi potest suis viribus intellectus humanus, certa & constante methodo inveniat. Ad calcem operis adiecit praecepta quaedam de corporis sanistate tuenda, quae philosopho in primis est necessaria . Hinc factum est, ut librum praescripserit de medicina mentis ρο eorporis . ος ii. 44. Tempus est ut de Iohanne Lochio dicamus, eeleberrimo Angliae Philosopho, qui anno I7 . extinctus est , viro in primis usu mentis, di meditatione accuratissimo. Scripsit libros logi ei & metaphysici adigumenti quatuor, qui Gallice & Latine ea Anglo vers sunt sub inscriptione de inteli Eu humano a . In his libris omnium operationum mentis humanae originem, seriem, fines , certitudinem , tum & mentis huma nae capacitatem, acutissime vestigat. Libror. ostendit, nullas esse in nobis ideas inna tas , ne principiorum quidem ipsorum sapientiae humanae, sed omnia nos cognosce re sensuum , ratiocinii, & conjecturae ope. Libro a. idem argumentum deducit ad singula quaeque idearum nostrarum obiecta , eamque ob rem plurima disserit subtiliter& copiose . Libro 3. de sermone, vocabiniorumque proprietate, & effectibus praecipit . Is liber pene totus ad criticem pertinet : ex eo Clericus in artem eriticam h

a Ex editisnuus Gallicis ea , quae prodiit Amselaedami anno et 33. probatior es ,

o notis interpretis auctior . Editionum Latianarum emendatior , quae eusa es Lipsae a

m I7 I. in 8. Extat o eius operis Epitoma Gallice item ab auctore istis recognita.

48쪽

PRO LEGO MENA. 29 nam partem derivavit. In 4. tandem de cognitione humana diversis eius gradibus, de veritare, probabilitate, ratione , fide, & aliis eiusmodi agit . Plurimum hoc opus artem philosophandi promovit. f. 43. Ex reeentioribus, qui hanc artem Christian illustrarunt, commemorandi etiam sunt Tho Thon si .masius, Pol retus, Rudigerus, Wolfius. Christianus Thomasius edidit introductionem ad Philosophiam aulicam, su lineas primas librἰ de prudentia eo ἰrandi , quo in opere viam tradere conatur inveniendi veri ratem, quaest media inter praeiudicia Carte sanorum , & ineptias sophistarum . Edita est Lipsiae anno 1688. & Halae anno I oa. Complectitur capita xv I. I. de Philosophorum sectis a. de philosophia in genere 3. de homine di hμ-

manae mentis essentia 4. de prudentia eos;tam

di, o ratiocinandi 5. de veritate ρο ejus eri. teriis 6. de praejudiciis viritatis inquisitionem impedientibus , eorumque extirpatione, o primis cognoscendi principiis 7. de objeflo rati cinationis 8. de modis ratiocinandi V. de mediis ratiocinandi io. de methodo ordine ratiocinandi II. de pνudentia meditandi i a. de prudentἰα cogitata proponendὶ I3. de prudentia aliorum mentem intelligendi I . de prudentia itidicandi rue. de prudentia contradicendi I 6. de paedantismo . De quo opere dicam, quod sentio , ingenue i Auctoris nomini non latis responciet. f. 46. Petrus Pol retus scripsit veram me- Poireti

thodum inmeniendi verum divisam in tres partes i. exhibet sex methodi inveniendae v xitatis leges. Nihil ea operae pretium com plectitur . Altera exhibet varias qu/estiones

& diffevitates de intellectus impotentia ,

quis

49쪽

3o ART. L O G I E AEquiete , passivitate, de Dei in illo actisne, lumine , deque e us satu div.niore , media ad ilium proximo . Parte tertia ostendit oti neglectum superiorum regularum Cartesium cum suis in multa incidisse errata. Mirum quam horrido Fanatismo cuncta foedet auctor iste, ut quum artem regendae mentis tradere velle videatur , omnem potius rationem de loco suo movet, totamque turbatis

Ruix ri. f. s. Plurima sunt Andreae Ridigeri

merita in Logicae artem, sive aliorum e Tores , quos consutavit , sive accessiones , quibus disciplinam hanc auxit, & nova pro Pe ratione produxit, spectemus. Is praeter alia anno Iro . edidit philosophiam Unihel;-cam, qua multorum Logicorum vitia obsedi'at, & emendat. Anno vero I7 . emiste

Iibrum plurimis quidem laudatum, sed quem ego scientiarum perturbatorem d ixerim,de semis ruri DG. Multa quidem in eo sunt egregia, & quantivis pretii; sed novandi indoinles, quae in toto regnat opere, non solum

inaudita plurima progenuit, sed minus probabilia. In primis omnes Logicos exagitat, quod discrimen inter ratiocinationem ma thematicam & philosophicam , quod longum est, ut putat , non animadverterint. Qua de re dicemus libro quinto. olsi, A. 48. Tandem Christianus Wolfius vir in mathematicis , & metaphysicis medit tionibus attritus, quum instituisset unive iam Philosophiam methodo scientifica pertractare , Omnium primum logicam dedit tomo uno 4. ex editione Ueronensi. Duabus partibus illam absolvit, theoretica nempe,

di practica . Quae in eo sunt egregia haec ferme sunt r. exactae & accuratae voeabu

50쪽

Iorum definitiones: amat enim philosophari per ideas claras & distinctas a. Meth

dus mathemattea, qua cogitationes suas connectit 3. Veritates plurimae acute detectae 4. Minutissimarum rerum demonstrationes. g. 49. Sed in Logica reprehenderis r. quod ab ea artem immiendi abstraxerit, ut& tisicam probabilium, quas separatim pro misit a. quod artem criticam parum cur

Verit 3. quod prolixus nimie fuerit, & minutissima, etiam vilia , consectatus sit A. quod exemplis sublimium disciplinarum regulas logicas obscuraverit potius tironitas, quam illustraverit: itaque mathematicis tantum, & consumatis philosophis illam scripsisse videtur 3. quod nimium usum . secerit vocabulorum barbarorum, & infinita alia ipse harbarum in modum aut invexerit, aut flexerit 6. quod nimium sit abstracta

di metaphysica . quod in iudieiis, & de

monstrationibus non tam cogitationum,quam verborum rationem habuerit, ut ideirco ad disserendum potius, quam ad inveniendum tota ejus Logica videatur esse eomparata. g. 3o. Non ego plures alias institutiones Iogicas commemorabo, quae postremis histe temporibus prodierunt ἔ esset enim operis

immensi . Sed instituti ratio exigit ut eas saltem indicem, quas ego non sine fructu tirones legere posse existimo. Nam &apud nos Elementa logicae promulgavit Nicolaus de Martino, summus Geometra, & in hac Aeademia primarius Matheseos professor, brevia illa , ac , ut in ceteris solet, dilucida ; in suibus inveniendi praesertim artem geometrieis exemplis , non illis tamen su

blimioribus, sed in medio positis , & tir

SEARCH

MENU NAVIGATION