Antonii Genuensis ... Elementorum artis logico criticae libri 5

발행: 1753년

분량: 560페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

LIB. I.

31 A R T. L o G I C AEnon in hac conditione laeti sumus, sed in

eam primorum parentum crimine deiecti. Deinde eam nobis mentem Deus tribuit , easque mentis dotes, quae naturae & usi-hus nostris essent aptae, iisque, nisi depra-Vemus , pares, non quibus universitatis reis rum naturam metiremur. Illud erat necessarium e hoc curiositatis magis, ac plerumque etiam libidinis est . . Multo m3- ς ς. Dubitari non potest, quin ignoranquam ituo' ita , mentis brevitas, Intelligentiae I me tanti . moriae imbecillitas, Voluntatis corruptio, corporis inertia , sensuum s upinitas , non minimum sint malorum , quibus homines subagitantur. Sed maius sinit, & quo miseria nostra mirum in modum augetur, errores prope infiniti , in quibus homines

versantur, quum in scientiis theoreticis, tum potissimum in proicis. Errores isti hominum affectus aut fovent, aut excitant , &fatuos amores, timores panicos, inanas spes, falsa gaudia, iras, contentiones, bella progignunt , unde vita humana continenter afflictatur . Quapropter nihil prius Logicus habere debet, quam ut errorum fontes, Praecipuos saltem, investiget, & remedia, quae inveniri possunt salubriora, tempestive adhibere conetur. Error quἰd. f. Io. Sed ignoratione lon re pejor est error, qui est falsa cognitio, quae pro vera hahetur, aut vera, quae habetur pro falsa .

Est autem vel in id eis. vel in iudiciis, vel in ratiociniis . ideas falias dicimus , quae minime obiectis suis respondent , sed interim respondere putantur . Quum ideae velut sundamenta sint totius nostrae cognitionis , apertum est , nullos esse errores s

72쪽

DE CAusis ERRORUM. 3ῖ res, qui latius provehantur , quam qui in primis ideis & notionibus admittuntur, ut nulli in corpore morbi graviores , quam qui sanguinem insecere : ac proinde veri amatorem philosophum nihil majori cura perpendere debere, quam primas cognitionum suarum notiones. Iudicium vero falsum est quum vel de idea affirmamus, quae illi non conveniunt , vel negamus , quae ei tribuenda erant. E. g. tam errat , qui affirmat trianguli rectilinei angulos aequales esse tribus rectis, quam qui duobus rectis aequales esse negat. Ratiocinatio tandem est falsa, quum conclusio dedulia falsum continet judicium . Id autem fit dupliciter, aut quia ex falsis principiis rati

cinamur, aut quia ex veris non rite, nec

necessario; qua de re loco suo commodius. g. II. Causae autem errorum, seu cognitionum salsarum, quae pro veris habentur, ego ad tres sedes consero : nam aliae in animo sunt, aliae in corpore, aliae extra nos. In animo potissimae sunt r. Brevitas & imbecillitas mentis cum infinita selendi libidine coniunctae a. desectus voluntatis & attentionis cum amore proprio copulatus R. affectus dominantes, & mores. In corpore praecipuae sunt. I. Eius pondus quoddam& pigritia naturalis a. ejus temperieS , aqua animus plurimum pendet 3. phantasiaq. sensus. Extra nos primariae sunt i . Parentes omnes educatores nostri a. magistri, ac libri 3. populus. Et hae quidem sunt Causae maxime universales . Ex his porro fluunt infinitae aliae minus universales , quas sigillatim enumerare longissimi esset operis, & quarum praecipuas aut nos, prout

Errorum eaussae pras cipuae .

73쪽

LIB. I.

Areuἰtas mentis eum

libidine omnia sciendi .

34 Α R T. LOGIC AE occaso tulerit, indigitabimus , aut studi si adolescentes primas illas edocti per se ipsi faelle animadvertent.

C A P. III.

De eausis errorum ἰn animo exisent;bus , σprimam de duabus prioribus.

f. r. R d Entem nostram esse brevissimam,1 I atque imbecillem, superiori capite demonstratum est. Sola autem brevitas & imbecillitas, nisi accederet infinita illa selendi libido , ac praeceps & temera ria opinatio, ignorantiae tantum causa esset, non etiam falsae cognitionis & err rum . Sed cum libidine illa omnia sciendi, atque de omni hus opinandi coniuncta, vix credibile est quot errorum sit causa , quotque inter homines mala progignat , ut beatiores videantur nationes , quae minus quidem sciunt , sed minus quaerunt , minusque opinantur . Id autem plurimis fit modis , I. Falsa opinione putantes, tam tum sciri posse quantum quaeri ἔ adeoque ea studiose pervestigantes , quae aut captum nostrum superant, aut quorum sciendorum media & viae deficiunt, aut ad quae scienda nondum rite praeparati sumus. Σ. Sine ordine discentes, plurimis simul op

Tam navantes, atque attentionem ad multa dividentes. 3. Iis nobis id eis satis satientes , quae in adequatae sunt &confusae. q. Iis operam dantes, quae statui & ordini nostro non sunt necessaria , quaeque vo luptatis plus habent, quam utili ratis, unde fit, ut in necessariis postea deficiamus. 5. Novitatibus nimium studentes. Perperiis

74쪽

damus haec paulo accuratius. a. Primum plurima sunt , quae non mae e Daucorum tantum, sed omnium hominum p um sup captum superare videntur, quaeque opero' tingeticis.

se investigare dupliciter noxium est, & quia

tempus rebus necessariis sciendis subtrahit,&quia, ne laborem perdiderimus , opinandi prurigine falsa pro veris plerumque nobis peri uadet. Ad hanc classem reserendae sunt pleraeque quaestiones de possibilibus, quibus Scholastici libros suos instruxerunt, & quae neque

lumine naturae, neque divina revelatione scis ri possunt: pleraeque etiam Physicorum, &Mathematicorum quaestiunculae . E. g. Ita quo medio Deus sutura libera cognoscat Qua ratione animi a corpore soluti corpora percipiant Sint in aliis orbibus animantia, & quae eorum vita, quae societas,

qui mores , quae studia Z quanta Mundi extenso & infinita alia, in quibus studiose perquirendis mirum est potuisse Philosophos per plura saecula incumbere, quasi id eis pensi datum esset , ut in otiosa meditatione contabescerent. Vix sane esset credibile , eos tamdiu extra nostrum mundum,

velut Fabularum gigantes , vagatos , niti eorum libri testarentur. Qui si totum eum laborem in artibus humano generi necessariis aut utilibus posuissent , & eo se licitatis Civitates evasissent, quo ire natura posisunt, & minus male litterati, tamquam s ei & iners Telluris pondus, audirent.

f. q. Huc etiam spectant investigatio- velutὲ my-nes & explicationes nimius elaboratae my-st ri Me

steriorum fidei Christianae, in quibus olim diu se hola oeeupata suit. Quod praeterquam quod frustraneum opus est , impudentiae D in qu

75쪽

LIB. I. ut 1 ea quo

rum media deficiunt.

36 A a T. L o G I C AEquoque est intolerabilis, ea velle brevi humana ratione investigare, & ex id eis rerum nostrarum expedire , quae Deus ipse Optimus Maximus occulta esse voluit. Huiusmodi sunt explicationes ingenio humano tentatae Trinitatis, Incarnationis , Peccat, or

ηinalis, & smilium . De his enim rebus sanctius credimus , quam philosophamur: a Cubi loquimur, formulis divinis, & in Ecclesia consecratis loqui debemus , non novis , & ex rebus nostris desumptis vocabulis . Incredibile dictu est quantas lites, errores, haereses, schismata , bella denique, haec malesuada prurigo inter Christianos excivit, ac quantopere ea de re viri boni& qeneris humani amantes lamenrentur . i. 4. Alia autem sunt, quae idcirco sciri nequeunt, quod media , & viae ad ea scienda nobis nulla suppetant , quamquam mentis uires non excedant. E. g. quaelibet materiae portio dividi physice potest in infinitumὶ Sol corpus est metallicum, an vi treum igne susum Z in centro Telluris ignis est, ut placet Cartesio , an massa metallica , ut Burnelio ὶ an aquae abyssus , ut Uodwardoὶ Circa singulas Stellas sunt sua systemata planetaria huic nostro similia Z Cuius figurae sunt primae corporum mona desὶ & alia innumera , in quibus examinandis gravissimi quandoque homines tempus perdiderunt, quod utilioribus rebus impendere poterant. Eodem spectant investigationes historiarum antiquissimarum nationum temporis obscuri, quarum ad nos nulla monumenta transmissa sunt , & in quibus quandoque eruditi homines pretiosas horas consumunt . His adde studiosas

76쪽

DE CAUsis ERRORUM. 37 CAP. III. inquisitiones in Ueterum Cronologia ordi. nanda, aut in annis Mundi sxanὸis. f. Iam vero quaedam sunt, quae scio Quill ei ari recte nequeunt, nisi ad ea probe prae- 'parati accedamus: sunt enim quaedam no' si ii one estriones, quaedam artes & scientiae , quae opus. aliis facem praeserunt, quasque praemitti, si recte philosophari velimus, Oportet. v. g. I. Ut scripturas sacras intelligamus linguarum orientalium studium, studium crutices, & historiae veterum Asiae nationum, necessarium est a. Et ad Leges Romanas rite interpretandas Romanae historiae cognitio , plerumque etiam Graecae q. Iuris

peritus Ius naturale & gentium n Olcat, ac non grammaticus tantum , quae malo generis humani fato nuper inter nos invaluit opinio,

sed philosophus sit oportet q. Canon ista Scripturas , Conciliorum statuta , & historia in Ecclesiasticam s. Physica historiam naturae& diseiplinas mechanicas. 6. Qui cupit recentiorum philosophorum systemata noscere disciplinas mathematicas . 7. Qui librum aliquem est interpretaturus , audioris linguam & scientiam. 8. Ethicae studiosus hv. mani corporis Physicam , Metaphysicam ,& historiam 9. Qui accedit ad medicinam, praeter physicam , Anatomen , Historiam naturalem, etiam Staticen, Hydrostaticen, aliasque disciplinas Physico Mathematicas . Mitto cetera , ne sin longior. Qui sine his praesidiis ulterius progreditur in in caeptis, is

consequentia consectatur sine principiis , atque haud dubium ad singulos passus aherret necesse est . Praesertim vero, sine Philosophiae Studio , sciant tirones , se nulla

in disciplina praeclare versari posse.

g. 6.

77쪽

LIR. I. ordo in stu.

Iibus prae. serenda .

38 A R T. L ci ci r C ΑΕ f. 6. Praeterea quoniam capacitas & alistentio mentis brevis est, qui aut sine ordine discere conatur , aut ad plura attentionem divertit, in errores incidat necesse est. Nam r. qui sine ordine philosophatur , ad mentis hrevitatem addit confusionem a. qui ad plura attentionem divertit, is nulla de re claras , distinctas , & adaequatas ideas acquirit , quae sine continuata attentione haberi nequeunt: unde non

solum tenebras intellectui offundit, sed superficiariam quamdam scientiam, & falsam acquirit. Hoc peccatum ii magis peccant, qui magis sunt sapientiae aut amantes , aut saltem ambitiosi . Huiusmodi esse Phi- Iologorum bonam partem iamdudum doctis observatum est r ii enim res libasse contenti , disciplinarum cortice gaudent, me dullam negligunt. g. 7. Ad haec, quum iis, ut plurimum operam dant homines, quae voluptatis magis, quam utilitatis, aut necessitatis sunt, utilia & necessaria praetermittunt, atque inde in muneribus suis iungendis misere perturbantur, & hallucinantur , cuiuimodi sunt qui Republicae, aut Religioni regendae destinati pro Legum , Ethicae, Politicae, germanae Theologiae, gravis Eloquentiae studio, toti sunt aut in vetustis instriptionibus nummorum,tabularum, statua

Fum, tempore magna ex parte corrosarum,

interpretatione; aut in linguis , quarum vix aliqua ad nos vestigia pervenerunt, veteri Aegyptiaca,Aethiopica,Carthagin tensi eoagmentandis: aut in Εhraeorum poesi restituendae aut in minutiis ineptim mis veterum morum, & temporum, aut in improbo

78쪽

Da CAusis ERRORUM. 19 sublimis Geometriae studio. Generatim autem Philologi in quot ineptiis occupantur Quot fuerint Hercules P Quot Zoroastres ZMaior aetate sit Homerus , an Hesiodus

quoto mundi anno aeneas venerit in Italiam ὶ Quodnam Abaris telum, quo inequitabat Quaenam poesis forma prius obtinuerit, rithmica , an metrica ὶ Lirica , an Epica P Roma dicta ita si a Romulo, an, n ρομη ὶ Quae vestes, qui accumbendi ad

mensam modi, quae armorum formae apud

Veteres Sunt hujusmodi infinita, pro qui hus ingentia volumina endi videas, & quibus mirum est Baelium, virum alioquin s .

veri iudicii, Dictionarium suum refersisse . Sed & sunt hujusmodi nugae etiam in s blimes disciplinas a levissimis & otiosis hominibus inductae , quae ab utilibus & n

cessariis homines avertunt. Quid ' non a tingenda sunt haee 8 Respondeo eos in his immorari aequum esse, qui aut iis ex ossicio vacare debent; nam & ii in Rep. liti raria esse debent e aut qui nihil agere majus & utilius possunt. Legenda est omnino aurea Senecae epistola 87. ad Lucillum. i. 8. Novitati quoque dum aequo Iustius studemus , fieri non potest , ut non in plurimos errores,& absurdas sententias, incidamus inde enim provenit, ut glo riae ambitios , dum vetera fastidimus, novos errores incauti propinemus . 1 anto autem vehementius hoc moneo, quanto difficilius est a novitatis studio immodito Inge nia humana cohibere . Irrequies est, di fastidiosum humanum ingenium e nunquam

iis sibi satisfacit, quae ab aliis sunt tradIta: infiniti est avidum. Quod dum scruta.

CAP. IIIa uuat us

79쪽

LIR. r. ω ART. Lo G CAEtur, vetera deturbat, inficeta & absurda in scenam producit , controversias , arque idcirco ignorantiam auget ; extra intellectus limites , quo in loco nihil nisi tene-hrae sunt, procurrit . Praeclare enim observat Cartesius, eum ignorantiam hominum augere , qui quaestiones quoque , &dubia auget. Experimento scimus, ex quo litteraria res aucta est , quaestiones etiam auctas, & rebus, quas veteres aut traditas sancte venerabantur, aut inventas certo te nebant, tenebras ossusas, nihilo interim meliori producto. Ita si ut caepimus pergamus, intra unum aut alterum saeculum de tota hominis sapientia actum erit, nihilque sapient posteri nostri,nisi se nihil scire.

Urea quae . q. 9. Ceterum non is ego sum, qui Iuvenes ab investigatione veritatis absterrere cupio: tantum modum & iudicium adhi-hendum praecipio .' tantum moneo, ut & ne nimium de viribus mentis nostrae desperantes , servum aliorum Pecus evadamus ;& ne dum omnes alios contemnimus ut truncos , ac infinitum metiri cupimus ,

ineptias ipsi & absurda proferamus . Quod si ingenium experiri velimus , satius est in iis experiri , quae manu geri possunt, quam quae solo intellectu : in illis enim ,

nisi res ex voto succedant , Vire S tantum periclitantur : in his veritas quoque. Illa praeterea , ut Agricultura , Commer cium, Nautica, Artesque aliae, utilia : haec bona parte omnis utilitatis expertia . Qui desectus f. io. Accedamus nunc ad desectum vo- volvvx xi luntatis eum amore nostri ipsorum coniunctum. Ad hominem vere doctum & erudi-

tuae essiciendum haec Potissimum requirun

tur. Diuiti su by GOoste

80쪽

Ds Causis ERRORUM. 6r CAP. m. tur. I. Nativa quaedam mentis perspicacitas. a. Robusta & vivax memoria. 3. Optimorum Magistrorum & librorum coinpia . q. Seria voluntas cum improbo studio conjuncta . Horum autem omnium si priora tria sint mediocria , postremum vero perfectum, etsi sero tandem, at pervenimus tamen ad eruditionem & scientiam non Certe exiguam. Sed ut priora tria vel egregia sint, ultimum vero deficiat, nemo vellatum unguem in litteris proficiet. Seria ergo voluntas ad sapientiam comparandam omnium est necessaria. Apposte Horatius

noster , Qui cupἰt optatam eursu contIngere metam,

f. II. Provenit autem desectus volun- Unde Miatis ex pluribus causis. I. Ex quadam an iis mst bt proorm Ipsius inertia , quae, ut in corporibus,

vinci nisi magno conatu non potest: actioni enim resistit. a. Ex voluptatibus corporeis, quibus distrahimur 3. opinione nimiae imbecillitatis mentis nostrae , atque eX prae

iudicio, aut nos in quibusdam disciplinis

proficere non posse , aut nihil posse a no- his sciri q. ex timore amittendae valetudinis 3. ex eo quod quandoque vi quadam cogimur iis operam dare , a quibus animus paullo abhorret 6. ex falsa opinione, sciemtiam cum pietate pugnare 7. ex magistrorum non raro inepta docendi facultate. His fit , ut animum a litteris avertamus , aut sine attentione studiis frustraneam opexam demus ; ac proinde aut permaneamus

in ignorantia, aut falsas cognitiones imbi. hamus . Sed perpendamus haec accuratius.

SEARCH

MENU NAVIGATION