Antonii Genuensis ... Elementorum artis logico criticae libri 5

발행: 1753년

분량: 560페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

Lm. I.

42 ART. LOG CAEtinandi vis, seu vis calculatrix , & dedu-ctrix,quae exercitatione in habitum ahi erit. Nullum esse potest ratiocinium , ubi haec tria non adsint. Nam ut sine principiis desunt fundamenta, ita sine vi deductrice expositis alioqui principiis ratiocinii velut aedificium nullum exurgit : sine ordine vero nihil nisi indigesta exstruitur moles.

Methodus. f. I 2. Plerumque ut veritatem aliquam detegamus, longa ratiocinationum serie opus

est. Ea methodus, id est si verho verbum reddas, ordo dici solet. Quumque is ordo vel a singularibus excitet axiomata univer salia, vel ab axiomatis universalibus conficiat singularia ; prior methodus anablica, s a mili seu resolutionis, posterior 6ntherica , seu eom- Seianii fie,. positionis appellatur. Nempe singularia composita esse existimantur ; 'generalia vero simplicia , quia abstracta . De utraque iα libro quinto commodius . Sed & integrae artes per continuas hujusmodi series digeri

possunt, qualis Geometria , Physica, Ethica aliae. Ea sunt fisemata seienti a . f. II. Explicandi nunc sunt quidam alii percipiendi & intelligendi modi , velut rein

sexto, abstractio , eomaositis , reminiscentia . Reflexio. Reflexio est conscientia cogitationis , seu cogitatio cogitationis, id est quum animad-Abstractio. Vertimus nos cogitare. Abstractio est percipere , velut separata , quae natura sunt coniuncta v. g. Figura & corpus sunt natura conjuncta : quum cogito de figura velut a corpore separata , ea eogitatio dicitur abstracta. Ita tota Geometriae scientia ahstracta est. Consuevimus quoque vocare cogitationes abstractas, quae de rebus sunt

natura sua incorporeis ; idcirco quod di

62쪽

DE CAUsis ERRORUM. 43 CAP. r.

primae nostrae ideae sunt corporum , &inter corpora natis atque educatis paulo insolentius est de incorporeis cogitare . Componere autem est porcipere Velut con' Composivio. iuncta , quae natura sunt separata , velut

ruum cogito de monstro illo Horatiano ub initium Epistolae ad Pisones descripto. Id phantaliae proprium est , ut diximus.

3. I 4. Inter ceteras hominis dotes, easique nobilissimas , est memoria, idest iacul- ..tas ea ad animum revocandi , quae alias fuerunt percepta , aut cogitata . Est ea

habitus mentis & cerebri , quod alibi demonstramus . Actio ipsa , qua alicujus

ideae alias perceptae recordamur , rem tria

Mentia nominatur. Inter nobilissimas animi humani dotes memoriam posui , quod scialicet nulla hominis scientia, nulla ars, isne memoria esse, aut concipi possit. g. 13. Quae superius explicuimus eam mentis humanae vim spectant, quae intel- Iectus dicitur . Persequamur nunc reliqua , quae superius sunt posita . Desiderium est Desiderium. animi quaedam inclinatio erga bonum seu apparens seu verum . pendet igitur a perceptione & intellectu: nam ignoti utilis esseapido , ut vetus est adagium . Natura autem ita sumus comparati , ut & erga quodcumque bonum perceptum inclinemur, , quodcumque cognitum malum aversemur : neque enim sola sussieeret perceptiosne naturae flexibilitate quadam . Deside- volunt s. rium est a voluntate diversum, praesertims pro naturae propensionibus accipiatur , ut ut impetiti ea misceant: quaedam enim

desideramus, quae nolumus. Ita vir hone

stus divitias quidem desiderabit , qua , in

63쪽

LIB. I. Libertas a

44 ART. LOGIC AEtuetur, sed nolit, si illas nisi furto habere nequeat . Praeterea desiderium necessarium est , voluntas libera : impossibile es non tangi pulchre visis , inquit S. Augustinus .f. t 6. Libertas est ea mentis facultas, qua actiones quasdam se internas , seu externas, quae ex naturae nostrae necessitate

minime fluunt , prout lubitum suerit , agere , Vel omittere possumus . Voluntas est determinatio mentis ultima , qua libere aliquid persequimur, aut sugimus. Itaque quae potentia es libertas , aesti est voluntas. Scio plerisque libertatem & voluno talem potentias esse, & facultates , quibundam distinctas, aliis eamdem . Mihi animi naturam attentius intuenti voluntas actus libertatis esse videtur, libertas voluntatum potentia . Proprius etiam ita loquimur. Sed nolo tamen pugnacius de vocabulis

disserere, si de re constet; ac dici potest ,

quod consuevit , voluntas potentia , quam ego libertatem dico; & voluntas actu, quam abscisse voluntatem nomino .pot.nii. 3- II. Iam vero habet & mens nostra motrix. potentiam corpus movendi, quod ex intrinseca experientia discimus , ita ut putemus non esse audiendos Malebranchia nos,& Leibnitia nos , qui id negant . Saltem haec controversia , quae proculdubio intriineatissima est & subtilissima , hie locum habere non debet . Ponatur id igitur in

antecessum. Ex hac potentia egregium argumentum pro animi incorporalitate , &immortalitate desumebat Plato , ut dixi , quod nempe animus , qui corpus movet .

eoque utitur , debeat esse distindius ab

64쪽

Dg CAUsrs ERRORUM. 43 ipso corpore , quod movetur, & quo animus utitur : Vide M. q. ij. I 8. A flectus sunt variae commotiones sanguinis, seu potius partis animi sensitivae sa) cum dolore aut voluptate conjunctae, qualis amor, ira, timor. Nascuntur ex opinione boni, vel mali . Qui ex opinione boni proveniunt , cum voluptate quadam semper sunt copulati . Qui vero Iroveniunt ex opinione mali , omnes do-orem afferunt , & inquietitudinem . In affectibus quaedam sunt animi , quaedam Corporis . Animi sunt perceptiones boni vel mali, desideria aut aversationes , UO Iuntates, dolor, & voluptas: corporis vero sanguinis, spirituum , & aliarum corin Poris partium agitationes . q. I9. Superest ut pauca dicamus de sede animi. Animi sedem in corde simpliciores quaedam nationes,ut & veteres Graeci

duos ponebant aptetitus , concupiscibilem nempe , m. irasci hilem o priori eum istimentia quadam oe commotione aut bona v- petimus , aut mala a mamur : altero adversus pericula aeriter incitamur . Ex hoe posmriori magna fiunt ingenia e neque enim sne .rascibili , eoque exprompto' υehementi, m anum est ullum ingenium. Sunt quibus, quo

pericula erviunt, eo aerior aerenditur ἐν--hilis . Hi ad magna sunt nati r ut seno. funt illi nepti, quibus aut nullus est irascibilis appetitus, aut imis. Atque hunc effectum Euthusiasmum iseat Plato, sine quo

nihil magni inter mortales feri seribit.

4 4 CAP. I. Affectus. De Animi

sed a

65쪽

Necordes, concordes , quae animi , non Cordis sunt affectiones . Alii animam esse t tam in toto corpore , & totam in uuat, het parte totius corporis , opinati sunt . Cartesiani animi substantiam in medio e rebro sitam esse conjiciunt , eamque Op spirituum animalium in toto eoNore durminari. Newtonus animam toti cerebro praesentem videtur posuisse : Cerebrum enim alicubi animas fensorium vocat. Pr

babilior videtur Platonis sententia , su stantiam animi in cerebro locatam esse, ita quo uno intelligat, & dominetur ; sed vim eius sensitivam &.vivificam per totum codipus effundi. Res est valde perplexa & incerta . Vide quae a nobis acripta sunt in seeunda Metaphysicae parte.' Quis finis f. ao. Ex his quae dicta sunt, intelligiis uix tum tur, hominem duabus substantiis constare , anima , & corpore , quae inter se quidem arctissime coniuncta sunt, sed longe tamen natura distant. Sed & illud quoque intelligitur , tres esse praecipuas animi iaculintates , intellectum , libertatem , vim &motricem , atque animantem . Omnes unum eundemque finem spectant , hominis felicitatem . Intellectus enim , ut vera: bona cognoscamus , nobis est d tus e libertas ut uti sciamus e vis motrix, ut quae intelleximus, aut elegimus,

efficiamus . Sine intellectu libertas caeca est e sine potentia motrice , inutilis . Sed& intellectus sine libertate iners , aut dem fixus;

a Vide Arip. de partia. animal. lib. 2.

66쪽

DE CAusis ERRORUM. 47 CAP. II. fixus; sine potentia motrice supervacaneus. Potentia tandem motrix sine intellectu bruta est. CAP. II. De animi morbis, deque causis ignorantiaeo errorum generatim.

f. I. Uum omnes natura ipsa scire desiderent, totque quotidie ad shiendum animam applicent, hoc praesertim aevo, non sine ratione quaeri posse videtur, qua ex causa fiat, ut tam pauci in iis disciplinis, quibus operam dederunt , magni , &illustres evadant . Quum haec res accurate

perpenditur, id inde fieri quivi ntelligere potest , quod ad sapientiam contendemtes partem naturales animi humani morbi remorentur; partim praejudicia ac errores distineant j. a. Praeeipui animi humani morbi in preMImi .. Adae filiis sunt. r. Ignorantia, in quana. umi bussa scimur a. intellectus brevitas a. imbecil- ' b litas 4. corruptio voluntatis, qua fit, ut ab investigatione veritatis distrahamur Diners, ae sine irascibili temperamentum. Ac priamum omnes homines sine usu rationis nascuntur, omnium ignari , usque adeo , ut tabulae ntidae eorum animos assimilaverint Philosophi. paulatim usu sensuum informes quasdam notiones nobis comparamus; quas deinceps sensim meditatione extendimus . Insantes nisi usu edocti fuerint, manum sine ullo timore flammae admovent, lapides, foenum , ligni frusta in os inserunt. Non oportet igitur eos audire , qui fabu-

67쪽

LIB. r. 48 ART. LOGICAE tantur, animas nostras ante corpora nciis

stra conditas esse, intelligentiae, & sapientiae plenas . Ex hac ignorantia nemo sine labo te emerserit ; quem quoniam pauci patienter, ut par est, durant ; inde fit , ut maxima hominum pars in ignorantiae coeno defixa tota vita haereat. Brevis tres. f. 3. Ac quamquam vis percipiendi, &vis o P - intelligendi connata nobis est: nempe est ipsa mentis substantia , quae una eademque est in infantia, virilitate, senectute : sed eius

tamen capacitas, si cum rerum numero com

paretur, brevissima est , perspicacitas item debilis , distractio maxima. Enim vero quae sciri possunt infinita sunt, quae nedum homines, sed ne Angeli ipsi omnia plene com- Irehenderint . Capacitas vero mentis non olum finita, verum etiam haud multum

patens , ut si cum rerum numero com Paretur , eam habere proportionem reperiatur, quam unitas ad numerum infinitum. Quae veritas, cujus intime conscii sumus, cautos nos facere debet. r. Ne iis perquia rendis operam demus, quae sciri nequeunt 2. ut mentem nostram necessariis tantum

S utilibus veritati hus inquirendis intendamus: verissimum enim est Senecae illud , necessaria ignoramus . quia superflua didie

musa

Imbecillitas f. Parvae capaeitati accedit imbecillitas , & quidem duplex, intelligendi una,

altera recordandi: quae quamquam non in omnibus hominibus aequales sunt, sunt tamen generatim magnae . Quidam sunt, qui vix trium idearum concatenationem Perspicere queunt; ultra si duxeris, caecutiunt.

Hos unius syllogismi homines appellare

68쪽

lossis. Alii seriem quidem id earum paulo

ongiorem intueri possunt : ted plurima sunt, quae minime assequuntur . Peri picac illi in i ipsi & exercitatis imi in res inextricabiles quandoque incidunt . Ita fit , ut ob eam intelligendi & perspiciendi brevitatem infinita propemodum sint, quae nec scimus, nec sciemus unquam a . Quod perpendere quisquam pro se debet accurate, ut discat. quatenus ratione sua uti possit , aut quibus eam adminiculis augere , & exa

cuere.

s. Sed haec intelligendi brevitas eva- MemnHa.dit quoque major, si memoriae adsit debi- dubilitas. Iitas. Scilicet nisi memoria sit robusta, &vivida, ut dum secundam ideam intueri conor , primam vivacissime exhibeat , & secundam , dum ad tertiam progredior , &ita porro; efficitur, ut nullo pacto rerum relationes cernere possim , nec propterea

humanae , quam philosophorum exemplum, qui magnis specie a Numentis magnae hominum parti per longum tempus res plane incredibitis persuadere potuerunt, iidem qui nunc con-

rarias eadem confidentia docent . Ita veteres sol ditatem caelorum tam confidenter olim docuerunt , quam nunc inane: tam constanter olim Terrae immobilitatem, quam nunc motum. Sed

sint quaedam a iunioribus rete la , quaeramen si m nis iugeniis placuerint, etiam tibi minime illa shi persuasere , trenta a umentorum coρ a osciunt probabilia, ut homines etiam dotiissimos coeant aliquando dubitare. Itaque ego huic rationi magna cum ratione difffidere

adducor. Diuitiam by Corale

69쪽

LIR. I. 'io A R T. LOG rc AE iudieare, & ratiocinari. Praeterea nisi memoriria ea scientiarum principia , & quas lu- lmina, quae semel didicimus, fidelissime re- ltineat; & opportune suppeditet , ulterius progredi non possiimus . Prout igitur magis vel minus robusta , firma, & vivax est memoria , ita longius , aut brevius rati ei nando pergimus. Nunc autem nihil inter homines magis ineo stans & lubricum , quam memoria, nihil quod fiat laboriosius, facilius amittatur. Non omnes quidem pari memoria sunt praediti: sed eae i psae memoriae, quae mirae multis videntur , angustissimae esse reperiuntur, si ad res contuleris. Ergo & hinc admonemur, ut qui- lihel pro se suae memoriae vim metiatur,& ea, quatenus valet, utatur omnibus,eamque modis augere curet e fulcrum est enim scien- itiae nostrae memoria. unluntati, f. 6. His omnibus aceedunt morbi, qui defectus. ex voluntate nascuntur. I. Per varia distractio a. propensio ad voluptates 3. aversio a labore 4. mala electio studiorum . Ac primum quidem veritatis inquisitio exigit a tentionem , sine qua nihil accurate examinari, nihil probe intelligi potest. At voluntas dum nos per varia distrahit obiecta, inconstans, & levis, attentionem mentiae comeiliatricem avertit. Deinde natura ipsa rapimur ad voluptates: eae N attentionem,& studium omne interrumpunt. Dum v luntas fraenum voluptatum desiderio laxat, in hoc praesertim saeculo, & his moribus, Umnem vitae ordinem evertit , & nos pi- priores etiam, quam natura sumus, efficit. Praeterea dum aversionem a labore , studio

Y α exercitio non conatur depellere, sed eam

70쪽

DE CAusis ERRORUM. 3I CAP. r. 1 fovet, ignorantiam & stupiditatem nostram auget. Tandem dum ea studia eligimus , quae capacitati, vi intelligendi, memoriae, tum statui, & tempori accommodata esse non possunt, tempus frustra terimus , ScIaterem, ut aiunt, crudum lavamus.

f. 7. Postremo , quid facias ei, qui br eo & stupido temperamento natus siti Qui

nee concupiscibili valde commovetur, ne

ullum ira lethilem persentiscit appetitum Nam quod ego quotidie experior sunt homines quidam ita natura inepti, ut Iapide Silice, quod ille ait , stultiores dicere possis. Interim parentes nostri nullo dei mi habito, quasi nihil reserat, quo quisque

ingenio. natus se, omnes nos promiscue ad

litterarum studia impellunt . Sed & ini

stiores quoque sunt praeceptores, qui , ut machinas fulchris , renuentem saepe natu Tam , verberibus propellere student. Utrique igitur animadvertant, natura vetari , sapientiae hujus, de qua agimus , metam omnes peraeque homines contingere posse. g. 8. Quibus ex rebus patet , & nos superiorum omnium ignaros nasci, & perpetuos igno- sonsectaria. rantiae comites nobiscum circumferre, brevem mentis capacitatem , intellectus &,memoriae imbecillitatem , voluntatis incomstantiam , & levitatem , adde etiam corporis pondus & inertiam , sensuum supinitatem , rerum infinitam varietatem . Quid igitur Hirum est , paucissimos inter homines sapere, quor ardens evexit ad sidera vim

rus , & hos etiam , si ingenui esse velimus, Plura ostentare magis, quam scire Sed dicet quispiam , qui haec cum Dei erga nos amore consistere possunt nempe primum .

SEARCH

MENU NAVIGATION