장음표시 사용
451쪽
intacior magnam habere hoc argumentum vim. Sed ut sit argumentis analogiae Geometricae aequale, necesse est ut omnia data sint non modo aequalia sed necessaria. Ut sint aequalia, nondum video esse necessaria . Quod conclusi de Saturno neque concludere de Tellure, etiamsi ea ex quibus conclusi sint eadem;quia etiam iis p sitis . cibus , necessarium non est , ut Telluris ordo sit idem atque Saturni, quem admodum est necessarium omne Trigonum rectilineum esse idem atque Trigonum. X. Sed enim causa mundi cur non eundem ordinem servasset verisimile est servasse, id agnosco : sed necessarium nondum esse vi deo. Sunt incolae in Luna st Analogia Telluris affirmant Astronomi. Magnum , haud ambigo , argumentum e sed non necessa-Tium , utut eadem snt in Tellure & Luna data, quod Galilaeus noster non dubitat. Sunt circa alias stellas sua systemata planetaria Z Analogia nostri concluditur e neque id est inuerisimile: sed minus etiam Pro habiliter concluditur, quam superiora: quia analogia minus persecta ; quippe ex una specie concluditur ad plures, quarum data sunt ignota praeter unum, quod Stellae fixae videntur Soli similes . Reliqua sunt ejusdem fere generi S.,. tr. Quid ergo de Naturae historia dicam Res Telluris in quaedam genera
contulimus huius argumenti vi: haec gene
ra in species partiti sumus , itidem anal giam sequuti . Huiusmodi voeabula generi-
ea compendio adoptavimus, ut ignorantiae succurreremus , quemadmodum superius demonstratum est . Principio res omnes duobus summis generibus conclusimus , corpo
452쪽
rum,& θἱrituum. Coi storum genere res extensas, antitypas , divisibiles comprehendimus : Spirituum vero res minime cDmprehensibiles, & intelligentes. Nihil esse inter haec genera medii nobis perluasimus : quia nihil esse intelligere possumus, quod aut extensum,& solidum,& comprensibile, aut inextensum , & intelligens non sit . Haec igitur genera essicit analogia . Sed principio qui nihil esse medii certo amrmare possumus P nullo se ilicet alio argumento, quam quod nihil ultra videmus , quod est
in Naturae rebus valde ambiguum, quod que saepe fallacissimum experimur . Nem pe quod ego conclus de corpore, quo utor, Oe mente, qua cogito, id ad duas individuas species pertinet: itaque ut ad has duas Ceteras omnes res reseram, necesse est illas
nihil aliud esse posse , quam quod corpus,
quo utor . & mens qua cogito , mihi esse perivati . Neque vero ut id sint ex hypothes , ut in Geometria, statuere debeo, sed inductione debeo conficere. Quae quum ad tot res pertendi nequeat : essicio non certo conclusum esse , duo esse sumina rerum omnium genera. q. ra. Jam ut praetermittam res cogitantes, in quibus analogia obscurior adhuc est , atque incertior , corpora in minor alia genera contulimus, haec in species . has in indivi va. quae omnia, ut duo illa sumina, Hem analogia constituit. Corpora primum animata , & inanimata effecimus. Illa in duas classes tribuimus, ratione utentia , o irratio ualia. Haec aut quatrupedia, utit insedia : utraque a locis quoque distinximus , ut sint alia aquatica, alia terre is,
alia aerea, seu volatilia. Tum omnia in E e mi-
453쪽
minores species dispescuimus. Item ut inanima aut fosilia snt, aut segetabilia, quae duo esse regna aiunt, utraque tandem in minora genera dissecuimus, & haec in plures species. Quare fit ut omnia corpora in similes classes credamus disposita, eo animo, ut qui unius classis rem unam cogno vit, sibi facile persuadeat ceteras cognoscere, quemadmodum sui Quadrati F nat ram & vim intellexit, is reliquorum omnium Quadratorum vim atque naturam i tellex ille confidit. g. i 3. Sed sunt haec omnia incertissima . Primum qui certi sumus esse corpora inanima , ut duo illa prima corporum genera recte distincta assirmare possimus ρ Nisi si vitam non ut in natura est, sed ut ipsi eam nobis arbitratu nostro depinximus, accipiamus. Alioquin lunt philosophi, nec ii omnino improbabiles, qui nihil esse inanime arbitrantur, sed esse vitam per res omnes susam, qua apertiorem, qua Occultiorem, qua vividiorem, qua debiliorem sed in singulis tamen suis generis . Sint haec duo genera , ut vulgo existimatur ,
vera; quum vitae natura immane quantum
multiplex sit & diversa , quid sibi volunt
physici, quum omnia corpora inanimata in unum conserunt genus P An ut ita aliorum vita sit vitae aliorum similis, .ur quo to tam hanc rem pernoscamus satis sit rem unam vivam contemplari P Nihil est magis falsum . Nec enim magis ex vita canum , & equorum, vitam ostra ceorum agnosco, aut ex horum vita, vitam illorum, quam ex natura Quadrati, Parallelogrammi obliquanguli naturam. Itaque quum res eius generis nequeant, ut in Geometricis, unisu
454쪽
DE Usu RATIOCINII. 3 substitui , nequeunt in hac una cognosci ;ut idcirco vocabula illa similium specierum, .ut generum, non modo obscura sint & eonfusa , sed incerta & amhigua, magnorum que errorum scaturigines. g. I . Quod de animatis eorporibus
diximus, id i psum de inanimatis diei qui sique ipse per se intelliget. plantarum e. g. genera & species secimus : totum alicuius plantae genus animo comprehensum habere credimus, postquam ejus genesis unam aut alteram perpendimus; quum interea indubium sit urticas ex. gr. ob loca, elimata,
tempora di versa tam esse vi & potestate naturae sibi saepe numero similes , quam quaercuS populis , ur quum ab ideis illis generum & spec crum abstractis ae magna ex parte commenticiis, discessimus , quod factu necessarium est, si non divinare, sed scire velimus , nec res a nobis con filias, sed res naturae comprehendere ἔ quum , inquam , a mundo illo intelligibili discessimus , res naturae individuas , de quibus agimus, similes, nec ne sint, ignoramus; quia scilicet non immaginatione similes, sed natura esse debent. f. II. Sed ne in exemplis congerendissim nimius , demonstremus generatim quam in tota hac re analogia si fallax . Genera confecimus similitudine individuorum: singulas quaereus similes existimamus itaque inde fit ut ad unam speciem quaercus omnes Contulerimus . Eodem modo nata est species ulmorum , populorum, pyrorum &c.
Sed & species huiusmodi sibi in hoc esses miles censemus , quod omnes vegetent rinde natum est plantarum genus: hoc exemplum in ceteris speciebus , ac generibus E e a se.
455쪽
LIB. v. 436 A R T. L o o et cingsequuti sumus. Sed animadvertere oportuit,
utrum quum omnes quercus smiles constitueremus, plena ne ea esset similitudo, necne. Item quum speciem quercuum populorum speciei similem faceremus , quo ex similibus speciebus plantarum genus constaremus, qua in re,& quanta ea esset posita similitudo. Neque enim, ut demonstravimus, analogiae argumentum vim ullam habere
potest, nisi omnes species plene sint inter se similes. Nunc autem nemo est, qui in his rebus plenam periectamque similitudinem philosophos sequutos dicere possit ἔ quum saepe naturae individua , quae maxime similia habentur, si plene introspiciamur, dissimillima sibi esse reperiantur . Quare fit ut in
his rebus omnibus analogiae argumentum ad ignorantiam nostram tegendam magis sit idoneum , quam ad naturae res intelligetidas,
i 6. Ex iis quae dicta sunt cuilibet Ierspicuum esse potest , Medicinam , quaisciplina nulla alia in usu analogiae confidentior est , in incerto & ambi quo versaώri , seu corpora & naturam hominum spectemus , seu eas res , quas remedii causa
ad lithet : nam nec corporum naturaeque
hominum perfecta est in omnibus similitu.
do, nec est earum rerum, quas in medici
na facienda adhibent Medici : itaque individua individuis substituere non possunt ,
nec quod in una specie concluserunt, reliquis omnibus aptare . Saepe hominum naturae tam a se dissident, quam quae in hominibus omni hus esse eadem vulgo existimamus , structuram partium organicarum, vim animalem , affectus, instinctus, mentem &c. quae tam varias induunt formas , ut
456쪽
DE Usu RATMCINU. 437 CAP. v. ut expeditius sit tot hominum species constituere , quot capita , quam ad unam re- serre omnes. Quin ut corpus humanum in perpetuo est fluxu , reperies quotidie , ea
ipsa quae in natura humana censentur eon. stantiora , tam immutari, quam corpus ae
rate , morbis , exercitio , ossiciis , cibo Sepotu . Nam nemo mihi persuadebit eundem esse hominem ebrium ac inhrium . sanumae aegrotum , pauperem atque divitem . subditum atque imperantem, ne in iis quidem, quae esse in nobis immutabilia . putamus , non moralibus modo, sed in primis physicis, nisi prius omnem hominum histo. riam, omnemque civilem consuetudinem de leverit . f. t 7. Ex quibus eonsequitur, ut & disciplinae ethicae ae politi eae, quae &ipsae analogiae, ut caeterae, coagmentantur, in incerto sint & ambiguae , si a regulis abstractis discedamus . Hujusmodi Regulaetum verae sunt & immutabiles, quum abstractae a rebus humanis considerantur,quia tras latae ex speciebus , quas ipsi item a stracte velut plene similes nobis repraesen lavimus. At quum ad species reales devenimus , tam esse eas plene similes reperiemus , quam caeteras naturae res . Itaque
saepe contingit in ethicis & politicis, quod in medicina , ut remedium , quod in una specie experti sumus salubre, in altera re- . a Periamus perniciale. Saepe ferrum & ignis occidunt etiam in eadem specie , in qua
sanaverant . Saepe metus eos populos inferociam agit , quos alias in ossicio continuerat: nee raro amor nneuit iis, quibus
utilis esse solebat. Itaque in his rebus duplici ex causa analopiae argumenta sallere
457쪽
438 ART. LOG C AEpostunt: quia saepe dissident partes hominum physicae: & quia dissident moralia.
Quare quum nec omnia individua, ad quae eae disciplinae pertinent, plene persecteque nosse possimus; nec ea sint per omnia sibis milia, aut semper constantia in iis, quae habent similia , ut quemadmodum in Geometricis, quod in una specie conclusimus, possimus de omnibus habere conclusa ; analogia omnis est incerta & ambigua. h. 18. Ex his igitur concludamus , si unas excipiamus disciplinas Mathemat, eas , in ceteris non certis analogiis uti posse, sed probabilibus, esseque eas eo proba. biliores, quo majores rerum, de quibus
agimus, similitudines perscrutati & sectati
fuerimus; minus, quo minores. Iam quum
maiores similitudines in iis rebus secta tipossimus, quarum naturam ct proprietates plenius cognoscimus, quaeque constanti res sunt; nullaeque vero sint res, quarum minus plenae naturam & proprietates agno scamus, quam corporeae; nec aliae inconstantiores in iis, quae eadem habere videntur,
quam homines ; scientias physicas & politicas exiguis probabilitatibus niti , esseqtae
omnium maxime fluxas & incertas. C A P. - UI. De ratior nandi formis veteribus usurpatis .
Quaenam f. i. Atiocinationis formae septem an- ratiocinatim liquis usurpatae, Inductio, Syl- eierihut 4,. logismus , Exemplum , Enthymema, Epi-surpatae . cherema , Sorites , Dilemma . Syllogi GSy. logismu . mus argumentatio , per quam posito toto , aliquid efficitur necellario de
458쪽
DEL Usu RATrocmn. 439 CAP. VI. parte, quae in eo continetur ; vel ablato toro, aufertur pars, quae eo eomprehenditur, eaque tribus propositionibus concluditur , ita serme r virtus es habitus honus p rudentia autem es υirtus: ergo prudentia es habitus bonus. Nullum vitium est aliter avaritia est vitium ; ergo utilis esse nequit avariatia. Vis eius in eo omnis stra est, quia quod de omni dieitur , etiam de sinsulis τώ omni comprehensis dici debet ; vel quod negatur de toto, de snsulis negari. Atque hine factum est, ut Logici omnes docuerint, sine principio universali non constare Syllogismum . Uehementer autem hanc regulam exagitat Lockius lib. 4. de intelleAu humano cap. r7. 6.8. Id scilitet ait . quod Syllogismus non ad inveniendum adhiberi possit, sed aut ad docendum, aut ad revi
cendum , ac propterea non scientiae auis
gendae sit aptus , sed alteri instituendo vel opprimendo; uuia scientia non synthesi, ut iIle putat , sed analysi augetur . Quae vera non sunt ; alioquin synthesis e Geometria quoque auferenda esset . praeterea demonstrationes omnes a priori essent tollendae . Quare frustraneum opus est serio eam litem hoc in loco serere. a 3. 2. Inductio est argumentatio e netu' inductio.
dens universale per enumerationem singintarium, ex quihus eonstat. Ea quum a se mis ad genus proeedit, necessario eoncludit, & dicitur philosophica r quum progre. E e 4 dilue
459쪽
44o ART. LOGIC AEditur a partibus ad totum , nisi omnes omnino partes collectae sint, concludit probabiliter , & dicitur Dialectica . Prioris exemplum est hoc : aurum igne liquescit: argentum igne liquescit : plumbum igne liquescit: igne liquescit stamnum , aes, sedirum , &c. ergo ad naturam metalli pertinet, ut igne liquescat . Alterius exemplumella potest hoc Persi sit. I. v. 33. Velle suum cuique es , nec voto visitur
Haec est concluso : sequitur nunc argumen
Mercibus h e Italis mutat ob Sole recenti
Rusosum piper , pallentis grana eu-mini :Η e fatur irr suo mavult turgescere so
Ηie campo indulget, hunc alea decoquit; lle In Venerem es putris . . . . f. 3. Exemplum est argumentatio, quae ex parte partem colligit, habetque vim similitudinis, sive in re, sive in facto aliquo vertetur. E. g. Dum eqtium assidue exerces facis ad Iramum & rhedam paratiorem rerso It animvm afιdua contemptat oue exer-eeas , facies ad contemplandum magis idoneum& expeditum. Itaque Quintilianus in exempli materiam describit, rei gestae, aut ut Asne . utilis a i persuadendum id , quod in
3. 4. Enthymema est forma argumentandi, quae progreditur a signis ad res si-gia i si catas, ut, mulier lac habet; ergo pepe rit. ab Lib. I. cap. II.
460쪽
Dg Usu RATIOCINN. 44I CAP.ur. eis. Sed enthimemata apud recentes quoque diei solent Syllogismi maiori universali detruncati ς v. g. Di homo ς ergo morta lis: major enim universalis, omnis homo es mortalis, sublicetur. Porro enthymema concludunt necessario si signa cum rebus significatis connexa sint; minus necessario si mi
. Epicherema Dialectici vocant aris Epicheremagumentationem compositam, cuius propositioni aut assiimtioni ratio adjicitur; ita ut modo quatuor, modo quinque partibus constet. Revera tamen Epicherema est syllogismus Dialecticus, seu probabilis, qui opponitur apodixi, idest demonstrationi. Aristoteles lib. Topi eorum 8. cap. II. ER, inquit , philosophema ollosimus demonsω- rivus ; Epicherema vero ollogismus Dialecticas. Uide & Quintilianum lib. . cap. Io. f. 6. Soriten Dialectici interdum appetia Sor Iant acervum quemdam enunciationum sibi inter se cohaerentium, in quo praedicatum antecedentis fit subiectum consequentis,donec ultimae praedicatum quum primae subjecto componatur , hoc pacto ; quodlibe corpus es in Datio aliquo e quod es in uno
Datis potes rise in alio spatio ; quod pote
esse in alio Datis , potes murare Datium; quod tores mutare spatium, est mobile ; ergo
quodlibeι corpus es mobile . Sed veteribus Sorites, qui Latino nomine acervallis dicitur , est argumentatio ad fallendum comparata , in qua minutis additionibus , aut detractationibus ab eo, quod perspicue verum est , ad id , quod est perspicue falsum,
disputantem adducimus e ut si ego di eam, mille grana effieere acervum tritici ς tu autem ita urgeas: quid si unηm exemero,