De vita et moribus Epicuri libri octo. Authore Petro Gassendo Diniensis ecclesiæ præposito

발행: 1647년

분량: 265페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

vit. cap. I.

defendam. Quin etiam, si quando perspicuum eua- dat ea,quae obiiciuntur,calumnias non esse,ac ipsum reuera peccasse, neque reprehendi iniuria, non ero sane ipse postremus , qui accusationem instituam, uti 5c instituo in illis doctrinae capitibus, in quibus perspicue errasse eum constat) cum &iam dumtaxat cxcusationem texam, quod ille videatur praeter fas,Maequum,nisi in rebus omnibus,at certe in quam plurimis, mea sententia reprehendi. Itaque rei vertitate salua per me , ac integra , explicationes solummodo, atque coniecturas propono , quae nisi moueant caeteros, mihi tamen bona fide agenti

probabilitatem inducunt. Quod spectat sane ad rem praesentem , moveor loco illo Laertii , quo semo pietatu Epicuri erga iroi , in abitu sui se

dicitur , δ αγος θίους omο Τας άλε δες η διάθίσις. Moueor, quod in ea ciuitate , in qua Epicurus in- columis vixit, &, ut adnotauit D. Augustinus, gloria etiam floruit , adeo male mulctarentur quotquot ex

Philosophis, vel leviculam impietatis inspicionem

exhiberent, ut exemplo esse possunt Anaxagoras, Protagoras, Socrates, δc florente iam Epicuro, ipse Aristoteles.Tum, ut obiectis satisfiat, haerendum in eo non opinor, an Epicurus Deum coluerit ; id dis quirendum potius, an se in cultu naturae diuinae exhibendo rite gesserit.Principio vero nemo dicat exigendum ex ipso cultum, quem solum temporibus

illis profitemur verum suisse, ac legitimum, Iudaeis scilicet praescriptum: siquidem qui exigeret, Plato

nem,

122쪽

LIBER IV. II 3

nem, Zenone caeterosque omneis Epicuro faceret

pareis. Quocirca inspiciendum restat, quid in communi tam Epicuro quam caeteris caligine, decuerit magis naturam diuinam. Circa hoc porro, vide ut etiam nostris hisce temporibus de pietate philosophemur; & Epicurum irae caeteris, quotquot ipsum reprehendunt, maxime pium sorte comperies. Duplicem solemus assignare caussam, quare Deum homines colant: Vnam dicimus excellenter supremamque Dei naturam, quae seipsa, & sine ullo ad

nostram utilitatem respectu , cultus, ac reuerentiae

dignissima sit: Alteram, beneficia , quae Deus seu

bona largiendo, seu a malis auocando, aut contulerit, aut, quod magis mouet, collaturus sit. Heinc,

si quispiam ad Deum colendum priore caussa alliciatur , hunc se adsectu vere filiali componere asseri mus;sin posteriore, prorsus seruili. Et cluamuis honor,amorque seruilis, non sit omnino improbandus,ac ne praesertim in Benefactorem ingrato simus animo; nemo est tamen qui sustineat stialem non longe praestare ,σὀd is exhibeatur ob ipsummet Deum, cuius sane altaria aliunde frigerent, si domi- pante assectat seruili, homines nihil ab ipse, squantumcumque excellens seret) aut acciperent, aut metuerent. Iam cum Cicero, Seneca, & alij affectu

plane seruili ducti fuerint, quid-nam aliud Epicuro reliquum secerunt, quam ut filius eius pietas non illa sane supernaturalis , seu ex gratia iustificante, secundum quam filu Dei nominamur, & sumus;

123쪽

ri4 moribus Epicuri,

verum naturalis, & qualem recta ratio suggerit, secundum quam etiam agnoscitur Deus ut patenti; i a. ii quan , ei m pietaS magis, magisque commet mi. Debri daretur.Cicero sic instat: euid est, cur V eos ab hominibus colendos dicas , cum Δ, non modo homines non colant,sed omnino nihil curent ρ Pergit: Gae porro pietas ei debetur,a quo nihil aoreperis p aut quid omninὸ, cutius nutilum meritum sit , ei deberi potest ZAgnoscis ut alium, quam seruilem cultum Cicero non probauerit: At

filialem. in Epicuro non probauit ille quidem, sed tamen non ignorauit. Quippe Velleio pro Epicuro

respondente, inter caetera hanc rationem audiit: ibid. Habet etyenerationem luseam quicquid excelssit. Seneca sis o sic quidem urget: εAtqui Deum, icure,Deum Uu videri colere, non aliter , quam parentem egrato, vi opinor, anim Mutsinon ideri gratus, quia nullam habes idius beneficium , sed te atomi , inae micae tuae Iorae , ac temere conglobauerunt, cur colis ρ Verum cinnsolam reuerentiam seruilem Seneca agnoscat, nonne filialem in Epicuro, vel nolens,satis indicat, cum ab ipso Deum, tanquam parentem coli dicit Z Quid quod Epicurus statim a Seneca inaucitur V eum colere,nustasse, nulla pretio inductus f sed propter eius mai Hatem eximiam, Jupremamque naturam 3 Amne pietas Epicuri fieri poterat commendatior.

124쪽

CAPUT IV. τὸ renitiosis ritibus ab Epicuro contemptu, de obiecta id a ione. QVod Epicurus libationes, primitiarumque

oblationes in suo conuiuio neglexerit ; quod festa, aliaque id genus quanquam doctrina potius,

quam exemplo mo) abolere curauerit, non videtur esse cur vitio vertamus. Profecto nemo negauerit,

quin alia religio sit pura, & alia spuria, quae superstiatio proprio nomine dicitur ; nemo consequenter, qui, cum illam lorobet,improbare istam non debeat. Quid. nam vero aliud egit EpicurusZObseruauimus ut contenderit religionem puram amplecti ; quod si aliunde vel contempsit, vel etiam radicitus conuelulere studuit ritus illos,ac caeremonias, quae sincerum in Deum assectum prorsus opprimentes, Crucem praeterea mentibus figunt ; nihil sane voluit aliud,

quis, improbare superstitionem. Plura sint de hisco loco dicenda. Addo heic solum, si hac ratione repurgauit Epicurus superstitionibus homines: si &cultum illum neglexit, & Deos illos sustulit, puta

Bacchum, & caeteros, quos neque nos probare debemus, neque ferre possumus et, traducere autem curauit exemplo suo homines ad cultum verae diuinitatis levi aliunde, quia homo fuit, neque iis, quibus nos iam, illustratus luminibus, non attigerit unde-Ρ Σ

125쪽

iis De vitat morsim Epicuri,

quaque scopum)quamobrem a nobis dicatur ex hoc capite culpam contraxisse t Admoneo proinde, nori. de vera Religione, sed de spuria , seu superstitiosa intelligendum Lucretium, cum ab Epicuro instru- stus concludit:

ure 'stigio pedibus subiecta micissim

obteritur s nos exaequat mictoria caelo.

Nempe & statim profert exemplum superstitiosi, ac nefarij immolandorum hominum ritus: Sapius olim

Idylio peperit sicelerosa, atque impia Aulide quo pacto Triviais uinu aram Ibianassai turparunt sanguine sorde

Ductores ianaum delecti,prima virorum. Cuisimia infula irgineos circum ata comtus Ex miraque pari malarum parte profisa A Et mutarum simia ante aras adnare parentem Sensi es hunc propter serrum celare ministros, Adspectuquesuo lacrumas tundere ciueu; uta metu terram genibus summissa petebat; Nec miserae prodesse in tali tempore quibata od atrio Princeps donarat nomine Regiems Nam sublata virum manibus,tremebunda stete ad aras meducta Ff non insolemni more sacrorum Perfecto,posset claro comitari bymenaeor Sed casia incem nubendi tempore tu ipse

Homa concideret mactatu mori parentis,

Exitu ut classi felix fusiusque daretur. 'm' Tantum Restigia potuit suadere malorum' superstitio A

126쪽

LIBER IV. at 7

S perstitiosa videlicet. An quae Diis alioquin suissent osserenda, Epicurus prae intemperantia deuorauerit, diiudicandum est ex iis, quae dicentur inserius. Circa obiectam simusationem, is non sum, qui ineri velim simulate eum nihil egisse ; unus,qui cor da,renesque scrutatur,scire id potest, ac dicere. Dico

solum, si Epicurus quibusdam Religionis patriae intersuit caeremoniis, quas mente tamen improbaret,

videri posse illi quamdam excusationis speciem obtendi. Intererat enim,quia ius ciuile, & tranquillitas publica illud ex ipso exigebat:Improbabat,quia nihil cogit animum Sapientis, ut vulgaria sapuit. Intus, erat sui iuris; extra, legibus obstrictus societatis hominum. Ita pedbluebat eodem tempore quod &aliis debebat, &sibi. Ac fateor quidem Veracitate, non in verbis modo, sed etiam in actionibus nihil esse posse laudabilius: Quidficias tamen, ubi specta ris hominem extra Riugionem, in qua debemus cogitatione, Verbo, orere consentire Z Pars haec tum erat Sapientiae, ut Philosophi sentirent cum paucis,

loquerentur Vero , agerentque cum multis. Sane

enim quod Epicuro, Epicureisque obieetum a Plutarcho est, aliis prope omnibus Doelares nostri obiiciunt;e empli caussa, Origenes, qui in hac ipsa seu adu. Ors stultitia , seu impietatis specie copulat non semel Peripateticos, & alios. Quod quidem attingo, ut

intelligas Epicurum nihil peccasse, quod ath non

peccauerint.Quanquam nescio quispiam-ne sit, qui cum caecemonias illas improbet, existimet tamen

127쪽

ii 8 Te vim. moribtu Epicuri, debuisse ab Epicuro probari Z Id, quod Plutarchus

urget de turbata Epicuri felicitate ob necessitatem, & metum, declarandum alio est loco , Ut & caetera quae exaggerantur. Illud Hermonis, si nihil aliud, saltem indicat elusinodi fuisse Epicureos habitos, a quibus Sacerdotium, cultusque Deorum non foret

CAPUT V. Assecta sene honores diuinosdSEquitur quod Plutarchus urget circa Colotae

adorationem. Attamen, quis non hela pervideat tam puerilem commentationem, ut resutatione non egeat Z Epicurus Deos ex omnium sententia extra hunc mundum constituebat; ipse se vero intra hunc mundum non ambigebat degere. Deos docebat experteis esse ortus, atque interitus; ipse se non corpore modo, sed & animo praedicabat esse ortui, ac interitui obnoxium. Quomodo se ergo pro Deo

habere,aut incorruptum reputareZquomodo caeteros

mortaleis diuinae este conditionis existimare poterat Et dicere quidem posset aliquis hac in re ipsum deliarasse,ac sibi ipsi contradixisse: verum ex iis , quae sequentur facile erit colligere aliam fisisse viri grauit

tem, modestiam,sapientiam,quis ut nugaretur tam anileis nugas. Quare cum tam multa Epicuro fuerint Eicta a Stoicis, ut antea obseruauimus i quis non credat

128쪽

LIBER IV. 1 I9 credat hanc Epicuri ad Coloten Epistolam in supposititiis habendamὶNegare quidem noluerim,quin Colotes aliquando praeceptoris sui doctrinam miratus , ipsum ad genua complecti potuerit: quin Epicurus vicissim, quasi sese excusando, quod modesti facere solent,complexus illum fiteritised actio huiuscemodi ansam praebere non debuit commentis illis subtexendis.Praetereo Epicuri factum,ubi concessum fuerit, eleuari posse, si dicas Epicurum voluisse duntaxat commendare Colotae affectum, quasi scilicet enthusiasmo quodam ad sapientiam fuisset correptus : Si 'defendas non propterea opinatum fuisse Epicurum diuinos sibi honores delatos nisi quis censeat quotquot patiuntur sibi deferri complexiones,genuflexiones, aliaque huiusmodi, qua tametsi alio adfect v, ad Deum etiam deserti norunt, Vsurpare sibi velle honores,qui diuini sint:ὶ Si incorruptibilitatem illam, aut pro nominis immorialitate accipiendam esse sustineas qualem Metrodorus post se, postque Epicurum vita functos, seneca testante, praesensit ; aut pro ipsemet possessione bonorum immortalium, cuiusmodi virtutes sunt sic enim sumpsit Epicurus, ut reseretur paulo pὀst, in Epistola ad

Menoeceum.Haec inquam praetereo,cum dicere prae- stet,& verisimilius sit,rem tuisse confictam, & a Plutarcho tille erat, ex sepra dictis, animatus,pro vera

fuisse diuenditam. Quod idem dicendum de primitiis ad cultum sacri corporis ab Idomeneo postulatis.Ad illud de impensis,dc celebritatibus, quas in sui

129쪽

De vita, s moribus Epicuri,

honorem haberi Epicurus testamento cauit, respondere facile est,nihil ipsum propterea diuinum appetiisse, sed honores tantum quosdam solitos deferri viris bene merentibus. Is mos olim fuit, ac Lim perseuerat, ut, pro innato famae appetitu,quisque mal det aliquid in sui commendationem post obitum seri, seu illud stinera attineat, seu sepulcra, seu sti tuas,seu annuas commemorationes, seu largitiones nataleis, seu similia, quae varia sunt pro personarum, temporum, & locorum varietate. Epicurus quid tale fecit: an potest quispiam illum damnare, niti statim damnet magnos viros, qui fuerunt & priscis, & nostris temporibusὶ Vt Epicuri aeuum attingamus,non

ne, si ille quidpiam de celebritatibus mandauit, ipsia etiam Aristoteles, Theophrastus, Lycon, & alij de

i. s. statuis sbi ponendis mandarunt Z An dices vide fuisse modestores Lyconem,Stratonem,& alios, qui circa celebritates suis successbribus nihil praescripte- runt; sed mandarunt solum ut funera sibi nec illibe ralia curarentur, nec superquaὶVt dicam sane quod res est ; videntur illi suisse hac in re Epicuro longe vaniores. Et norant enim se ob hanc speciem moderationis laudatum iri, & sperabant maiores sibi ho- nores ex illa indefinitione a successoribus deserendos, quam fuissent ausi praescribereaeum Epicurus ex opposito, nihil aliud verbis, aut votis ostendens, quam animo conceptum haberet, simplicissime egerit. Praetereo autem Epicurum videri potius prospexisse suis successoribus, quam respexisse ad seipsum, dum

130쪽

LIBER IV. I 2Idum conuentus illos institvit. Certe grata illa eius recordatio cum liberali conuictii, non postremum fuis. videtur demulcendae sectae condimentum.

Quid de Menippo sentiendum sit,ex superiore libro

constat.

CAPUT VI 2 nam 'seu Lucretius dixerit Epia

curum Deum.

O d ad Lucretium attinet, nemo dicat illum

censuisse Epicurum reuera Deum : cum &mortuum depraedicarit , & nos exemplo eius monuerit, ut sortiter mortem oppetamus. Poetice ergo lini uutus est, Deum insinuans Epicurum ea ratione, qua hominum vulgus illos pro Diis habet, qui degenere humano ruerunt bene- meriti. Vt enim Plinius alicubi, meus est mortali, iuuare mortalem: ac M. a. cap. flauim Hic est vetust simus reserendi benemerentibusgr riam mos, in tales numinibus adscribantur. Cum itaque homines in Deos pridem retulissent Bacchum, Cererem, Herculem, Theseum, qui suis inuentis, ac laboribus generi humano non parum profuissent, existimauit Lucretius Epicurum potiori iure Deorum numero adscribenduna, hoc est, habendum esse ut virum beneficum, & celebrandum, quod Sapientiam adinvenisset, ex qua ampliores utilitates pro- manarent ad homines. Sed reticendi versus non sunt

SEARCH

MENU NAVIGATION