Institutiones theologicae ad usum studiosae juventutis auctore Cajetano De Fulgure Aversane .. Tomus 4. Continens tractatum de sacramentis. 4

발행: 1828년

분량: 539페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

De ceremoniis Baptismi. ' , Ado. Eremoniae Baptismi aliae in usu sunt apud Lia Graecos, quae videri possunt apud Go riuuι , et Arcuditum ; aliae in veteri Ecclosia Latina, de quibus vide Uicecomitem , Martentum, merὶardum etc. aliae denique adhuc in Ecclesia Latina sunt in usu, quae in RituaIi Romano describuntur. ideS. Thomam, et Catechismum Romanum , qui mysticas singulorum rituuin significatioticS explicant, et Bellar minum, . qui illos a calumniis haereticorum vindicat. Hic tantum quaeremus quaenam sitit Circa Ceremonias ossicia ministri , susceptorum , aeu Patrinπρο rum , et ipsius baptizati.

PROPOSITIO I.

Extra necessicatis causam minister Baρtismi Ordina- . rius, Mel Diaconus iusta de causa ab ordinario delegatus , graνιler peccat, si ceremonias Baptismi

Praece illat.

Diximus extra caussam necessitatis, quia in ea caussa quilibet homo potest Baptismum sine sollemnitate , h. e. sine ceremoniis ministrare. Diximus etiam minister ordinaritis , vel Diaconus , quia aliis mi ut in Stris sollemnes Baptismi ceremonias adhibere non licet. Prob. ρrορ. ex iis, quae diximus de ceremonitis Sacrametatorum generati in . Peccat enim minister, qui in

re gravi Ecclesiae praeceptum infringit. At ministertia proposita causa infringit in re gravi Ecclesiae praeceptum. Ergo etc. Hinc si in Baptismo vel ex necessitate, vel ex Degligentia mitiistri ceremoniae Praetermissae sint, liliae , si fieri potest , in Ecclesia sup Plendae sunt, ut omnes Libri praecipiunt Bituales. Dices. Salteuc exorcismus adhiberi non debet in puero baptigato in necessitate siue ceremoniis eXOrCi- fimus enim significat, puerum adhuc esse sub potestate

142쪽

k De Sacramentis. a Is diaboli , quod salsum est, si puer suit ritc , Sive --

lide baptigatus. Ergo etc. N. Nw.ant. Negamus enim, exorcismum in ea caussa 'significare dominantem in puero diabolum. Ceremoniae enim Ecclesiae repraesentant ut praesentes etiam res Praeteritas , aut suturas. Ita in Adgentu Ecclesia ita .e gerit, quasi Christum Dasciturum expectaret ei C. Adhibetur ergo exorcismus iniam in puero rite baptizato, ut ob oculos fidclium ponatur , a quanto ho- βιο , ac tyranno per baptismum suerit ille liberatus.

Corollarium. I.

Ηino licet Apostolorum temporibus Baptismus pasSim quocumque tu loco ministraretur; constat enirn, Phi-ἰψPum aptizasse Eunuchum in via , P trum domi haPtigasse Corneliumι. aIiosque etiam in Tiberi , ut docet Tertullianus Lib. De Bapt. tamen institutis tu Ecclesia Baptisteriis, non licet Baptismum ministrare, . nisi in Ecclesiis Parochiolibus , ubi Baptisteria sita sunt. Et quidem aqua sollem liter in Pagchate , Qui Pentecoste henedicta. Id enim vetant canones, et Rituales Libri, exceptis tantum filiis Begum, aut Princi- .Pum, quos ipsa Ecclesia domi baptigari permittit. Vide Clementia. unis. Lib. m. tit. 15. et Rituale Ro

manum.

Patrini non possunt esse plusquam tinus , vel uno; et ad Summum unus, et una ; contrahunt cum 'bvenato, ejusque patre et matre cognationem SPiritualem. et tenentur baριtiatum imbuere ηιοribus,

et inde Christiana.

Prima Pars definita est a Concilio Tridentino Sess. XXIV. De res mir. cap. a. Unde nec Episcopus in ea. disciplina dispensare test, et Parochus plures admittens Patrinos, graviter peccat, sicuti etiam peccaret, si sine patrino Baptismum ministraret, cum Patrini prae βentia sit una ex praecipuis Baptismi ceremoniis, ex au tiquissima, et sortasse Apostolica traditione descendens,

ut constat ex Tertulliano Lib. de Baptis. cap. 18. et

143쪽

r o Theol. Instit. Lib. VIIL Pars II. Cap. IX.

Augustino Lib. I. De peccator. merit. cast. 34. Allera pars etiam in jure desiuita est a , quo statuitur, ut licet Parochus contra canonum decretu plares admittat patri nos , quam jura permittunt, illi tamen omnes spiritualem cognationem Contrahant. Ita in Caρ. Quamois De cognatione spirituali in 6. Quamois non Plures quam unus Mir , Mel una mulier accedere debeant ad susciρiendum de Baρtismo infantem, si tamen Plures accesserint, Syiri ualis cognatio inde contrahitur, Matrimonia contrahenda imρediens , et etiam Post contracta dissolMens. Haec autem cognatio licet olim latius Patcrel; a Concilio tamen Tridentino contracta est ad bapti Zantem sive Confirmantem, et baptiza luna , sive confirmatum , bapti-Zatique , sive confirmati patrem , et matrem, irem ad patrinum, et baptizatum, Sive confirmatum, baptigatique , sive confirmati Patrem, et matrem Sess. XXIV. Cay. 2. de res Matr. Tertia pacs constat ex sine institutionis patri noruin . Ad hoe enim ab Ecclesia instituti sunt, ut quoniam in Baptismo spoponderunt, baptigatum Christiane vi Cturum , omnem deinde adhibeant diligentiam, ut revera ille stet promissis suo nomine factis. Unde in Can. Io S. De Consecr. Dist. IV. legitur: Vos ante Omulta , tam mulieres, quam Miros, qui filios in Ba tismo susce 'istis , moneo , ut WOs Coenoscatis , fide-jussores a 'ud Deum extitisse Pro illis, quos pisi estis de sacro fonte susciρere. Ideoque semster eos admonete , iat castitatem custodiant, justitiam diligant, charitatem teneant . . . . Aute omnia Vmbolum, eginationem Dominicam, et Mos lysi tenete, et illis quos suscepistis de sacro fonte, Ostendite. Quae verba sum-Pta videntur ex Se m. I 6s. De temPore inter eos, qui Augustino tribuuntur.' Vide etiam exhortationem Cathchismi Romani Part. IL. Cast. a. u. 28.

a) Vide Deci . Gratiani Caus. XXX. Q. a. et Lib. IV. Decretus. O. Xt.

144쪽

De Sacramen sis. I4a

Corollaria. I. Ex diciis Requitur, non posse ut patrinos admitti 1.ς mutos, a. Q rationis impotes, 3.' qui nondum baptizati sunt, et a fortiori infideles, haereticos , et apostataS , publicos peccatores, 5.' qui doctrinae Christianae praecipua capita ignorant. Cum enim suos spirituales filios fide, et honis moribus imbuere de-heant patrini , oportet. ut ipsi primum in iis lare- Prehensi sint. ΙΙ. Merito autem positivo jure ab eo mutiere arcentur Monachi ex Cay. Io3. Dist. V. de Consecr. et Clerici , ne occasione Spiritualis, quam contrahunt, cognationis, aliquod oriatur scandalum.

PROPOSITIO III.

Sponsiones , quae sunt in Baptismo , Sunt per

Prob. Votum est promissio lacla Deo de bono meliori. Atqui tales sunt sponsiones , quae sunt in BGptismo ; promittunt enim baptizati , I.' se Chrisio Perpetuo adhaesuros , ejusque EVangelium Secuturos, ut morum suorum regulam, I. Q obtemperaturos Eeclesiae, ejusque Pastoribus, 3. 8 se renuntiare Salatiae et omnibus operibus ejus, et D muibus pompis ejus , quibus rebus nihil melius est. Ergo et c. Illi S. Thomas uti. 2ae. Q. LXXXVIII. ari. a. ad i. absolute appellat Vola promissioues baptizniorum , et Augustinus Epist. CXLIX. al. LIX. ad Paulin. appellat maximum Motum. Ergo vera Sunt Vola.

Sed quoniam usus vulgo invaluit, ut Vota appclis lentur promissiones Deo lactae de bono non debito , sed sustererogationis ; promissiones autem in Baptismo sunt de operibus bonis ad salutem necessariis, ad quae omnes jure naturae obstricti sutit . unde etiam insantcs possunt his obligari , ut supra diximus ; idcirco in eo vulgari sensu sponsiones in Baptismo s

ciae Vota non sunt. .

145쪽

aέα Theolog. Insiit. Lib. VIII. Pars III. Cap. I.

. Corollarium. Hinc merito S. Thomas ibi IV. 38. Q. I. erri. 11. inseri , peccata baptizatorum graviora esse peccatis ejusdem generis. quae a non haptietatis ad- . mittuntur : idque doctrinac Apostoli conscntaneum est, Hebr. X. 28. Irritamquιs faciens legem Mosi, sine ulla miseratione duobus , pel tribus testibus moritur. Quanto magis putatis deteriora mereri suρριicia , qui Filium Dei conculcaperit , et sangNinem Tex amenti polliarum duxerit , in quo Sanctis cacias eM , ει

Spiritui gratiae contumeliam fecerit φ

PARS III. DE SACRAMENTO CONFIRMATIONIS.

- . .

De pariis nominibus, quibus Sacramentum Conj mationis a peteribus est apstellatum.

SAcr mentum Confirmationis , quo ii, qui iam ex

Spiritu S. per baptismum nati sunt, per eundem Spiritum roborantur , pluribus nominibus appellatur a Veteribus. Dicitur enim I.' manus imρOsitio . ut apud Augustinum Lib. III. de Bapt. Cap. I 6. quod nomen etiam tribui solet Doenitentiae, et ordinationi, sed frequentissime de hoc Confirmationis Sacramento intelligitur. 2. Q Sacramentum chrismatis apud eundem Lib. u.

ctiliam Dominicum, signaculum syirituale passi m apud Graecos, et Latinos. 4 Perfectio apu d Ambrosium, vel auctoremLib. III. de Sacram .caρ. a. 5. Q denique apud Latinos posteriori aevo frequentius Confrmatis , quod vocabulum etiam aliquando , licet rarius, apud Veteres occurrit, ut videre est in constitutionibus Apostolicis Lib. III. cv. II. Coucilio Arausicano I. can. I. COu-

146쪽

i De Sacramentis. i 343cilio Arelat. III. n. a. et Leone M. a) Dist. LXXIX. De eo autem quaeremus. , quaenam ejus natura sit , quitiam essectus , qu ae materia , qua serma , quis minister , quod subjecfum , et quaenam in eo nece εariae dispositiones, quae necessitas, quaenam cere

De natura Con mationis'

Onsrmatio recte desinitor: Sacramentum n Mae legis, quo Praeter gro iam sancί cantem , et Characterem , datur gratra Sacramentalis , sire jus ad rauxilia specialia, quibus idelis intrepide idem con-inteatiar Sed ut hanc definitionem ab uaereticorum cavillationibus , atque calumniis Vindicemus , Primum stabilienda est catholicae Ecclesiae doctriua , scilicet Confirmationem esse Verum novae legis Sacramentum. nanc doctrinam primus oppugnavit Luthhrus Lib. de Captio. Ba t. quem deinde Calvitius ob tam instit. Cast. 24. Ceterique Novatores secuti sunt, doccntes , Confirmationem esse Baptismi quamdam cerem Oniam, x ori solum otiosam , verum etiam SuperStiti OSam , atque pestiferam. Ioannes Dallaeus Calvinista Libros Contra Sacramentum confirmationis evomuit tres. Licet auiem illi laudaverint ut suae haeresis auctores μω rianos , Waldenses , Wiclmstas , et sussitas , dignos quidem talibus discipulis magistros ; constat tamen , eos haereticos , licet in aliis rebus erraverint , confirmationem tamen numquam ex albo Sacramentorum expunxisse, ut ostendit dueniti' Co1ument Histor. Dissert. IV. Q. I .caρ. I Bossu et lib. II. rastor. pariat. n. Io T. Vitassius , aliique. Certum est igitur, primum omulum Lutherum doctrinam tot saeculis intactam tua, Pugnasse. Quam doctrinam ut solido probemus , Sit a Vide de his vocabulis Lindanum Mologia pari, V.

147쪽

PROPOSITIO.

Confrmotionem esse perum nostae legis Sacramentum

dogma fdei est.

' Prob. I. Ex Scriptura Act. VIII. ιέ. legimus, Apo- Stolos , cum audisserit, Samaritanos a Ρhilippo baptigatos , misisss ad eos Petrum , et Ioannem, qui cum

Menissent, o Merunt Pro ipsis , ut acciρerent Syiritum Sanctum ... Tunc im 'Onebaut manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum. Habes ergo ritum X ternum , scilicet orationem , et manus impositionem;

Ilabes huic ritui adjunciam sanctificantem gratiam; quo ties enim simpliciter dari dicitur Spiritus Sanctus , non de gratia miraculorum , ut Novatores contendunt, sed de Spiritu sancto , et praecipuo eius dono, sciIicet gratia sanctificante intelligitur, quae primis E clesiae saeculis ex accidenti gratias gratis datas habebat adjunctas. Habes denique divinam institutionem; non enim Apostoli propria auctoritate gratiam Dei externis signis adjungere poterant. Ergo etc. Prob. II. ex Traditione , cujus tot habemus mo- Numenta , ut Contensonus merito assirmet , si quodnliud Sacramentum habet in Scriptura , et traditione fundamentum,Confirmationem maxime duplici illo sundamento inniti. t.9 Tertullianus II. saeculo Lib. de Resurr. Carnis cap. 8. describens tria Sacramenta , quae simul initiatis dabantur, ait: CarG abluitur, ut

animα emaculetur , caro ungitur , ut anima conse cretur: ea baptismus; et caro signatur, ut et anima muniatur : caro manus imposisione adumbratur, ut auima Spiritu illumίnetur: en Confirmatio e caro cor-Pore, et sanguine Christi pescitur, ut et a nima de eo saginetur: en Eucharistia.

I. Q prianus III. saeculo Dist. LXXIII. loquens de impositione manus ab Apostolis nota Act. VILL, ait: Quod nunc quoque apud nos geritur , ut qui ira Ecclesia baptizantur , per praepositos Ecclesiae ομ-

raritur , ut Per nostram orationem , ac manus imρο-

suionem Spiritum Sanaum i accipiant.

148쪽

De Sacramentis. 3453 v Cyrillus Hierosolymitanus IV. saeculo Catechesi II1. Consirmationem cum Eucharistia comparansciit: Sicut panis Eucharistiae post S. Spiritus inoocationem non amplius est panis communis, sed Comptis Christi: tia et sanctiam istud unguentum non amplius est tinguentum nudum . . . Post inpocationem. . . . Dum isto Misihili unguento tingitur corpus,

Sancto . et piosco Spiritu anima sancti catur. 4. me umus saeculo V. in Dialogo coni. Lucifer. Non quidem abntio inquit , hanc esse Ecclesiartim consuetudinem , υι ad eos , qui longe in mianorihus iactibus per Presbteros , et Diaconos baρ- stigati stine, Episcopus ad inoocationem S. Spiritus

manum impositurus excurrat.

Ioannis, ait, manus impositionem , de qua Lucas Act. III. loquitur, etiam nunc fieri super baptizatos, quia licet miracula desierint, non deest tamen gratiae insu-sio per Spiritum Sancium: et Lib. II. contra litteras Perii. an: Sacramentiam Chrismatis in genere sisibilium signaculorum sacrosanctiam est , sicut et Baptismus.'

mentario. Posteriorum vero saeculorum testimonia vide apud Natalem Alexandrum Hist. Eccles. Saec. II. Disseri. X. in qua do. Dallaei argumenta late consulat, Bellarminum , σι Iassium , Sambooitim contra Dallaeum etc. Idem probari potest, ex Conci- I iis Eliberitano Hispalensi II. Cabillonensi.II. Parisiensi VI. ete. Tatidem idipsum demonstratur ex praescrimrione. Nam ante Lutheriana universa Ecclesia Confirmationem pro vero novae Legis sacramento habebat, Nec tempus statui potest, quo ea fides incoeperit. Merito ergo Tridentinum 5ess. VII. De sonsr. can. 1 .definivit: cii quis dixerit. Con malionem baptizato

rum otiosam ceremoniam esse,et non Potius oerum Sare

mentiam, aut olim nihil aliud fuisse, quam catechesim quamdam , qua adolescentiae Proximi fdei suae rationem coram Ecclesia exponebant anathema sit. AnteTridentinum Eugenius IV. idem declaraverat in Decreto. Ig. Gni. IV. I

149쪽

Diluuntur objectiones. Alio Ι Manus impositio, de qua in mentio

rent miraculorum virtutem. Nam Aet. A Ix 6 legimus : Ctim imposuisset illis manus Paulus, μenit Syarι- tus Sanctus super e 3, et loquebrentur DuguιS, et Prophetabant: imo et cum dicitur Ara. VIII. accipiebant Spiritum Sanctum , id de donis intelligendum es visibilibus; ait enim L cM AG. L 1 S. Cum ridisset

Simon, quod per impositionem manus Ayostolorum daretur Spirisus Sanctus. Non ergo ibi Sermo est de gratia sanetificante , ac de Sacramento confirmationis. ut Nee ant. Quamvis enim ad majorem tunc sidet confirmationem , ac Propagationem cum gratia sanctificante , quae nomine Spiritus Sancti simpliciten d signatur, conjunctae essent ex accidenil gratia ratis datae non tamen erat hic essentialis impositionis ma-tins essectus perpetuo dura iurus ; deoque stabilita per orbem Ecclesia, et ceSSantibu , mirazul non cessa-Vit manus impositio. Ita Augustinus Lib. ILI. de Γαν-tismo cst'. Io. Neque enim , inquit, temPoratibus, et sensibilibus miraculis attestantibus, Per manus Imρο- sitionem . modo datur Sytruus Sanctus , dabatur ad commendαtionem rudιs fido, es Eccles io primordita dilatranda . . . sed rnorsrbιιιter , et 1 talenterint Ilieitur . . . eorum cordibus da orna characsis In ι- rari. Vide etiam Prael. VI. in ιst. Dan. u. Lo.' Inse. I. ' Oui baptizati erant, jam habebant tu soet sanctificanlcm gratiam , et inhabitantem Spiritu Sanctum. Ergo Per manus impositioiis in nouutSI gratias pratis dasas accipere potueruui. U. Dist. ant. Habebant gratiam sanctificantem quoaci substa tiam , scilicet gratiam regenerationis , et reno-Vationis , cono. Habebant quoad persectionem, e robur , ut fidem impavide proiiterentur. nex Ι-

Apostoli ante amissumSpiritus Sancti in die senteco- Stes , sanctilio Ente gratia ornati erant; Sed Doridum induti Erant virtute ex aRo, ut Christus promiserat Lucia XXIV. 4ii. et Act. I. 8. ut possent Sine metu, quo

150쪽

tune tenebantur, fidem Christi coram regibus inter ipsos cruciatus profiteri. Sicut enim infans licet habeat vitam , non tamen habet robur , quo indiget ad eam servandam Contra hostium impetus, ita baptizati, licet Spiritum vitae habeant, non habent tamen Spiritum fortitudinis , quem per manus impositionem accipiunt. t. a. S. Thomas 3. P. Q. LXXII. art. m. aliique Theologi docent, Apostolos dedisse essectum Sacramenti Confirmati otiis sine Sacramento; imo S. Bona oen- rura, et Alexander Halensis scribunt, confirmationem.

Ionge post Apostolos institutam fuisse in Concilio Meldensi Octavo saeculo. Ergo latentur, in laudatis Scripturae locis non agi de Sacramento Confirmationis. Dist. ant. Docent, Apostolos dedisse effectum confirmationis siue sacramento, hoc est sine Chrismate, quod solum contendunt esse materiam sacramenti , conc. Sine sacramento, hoc est. sine ullo visibili signo,neg. Fatentur itaque , in laudatis Actorum Iocis agide confirmatione ; sed arbitrantes, solam unctionem esse confirmat onis materiam , quod nos infra disputa-himus, docent, Apostolosi imponentes supra baptizatos manum. essectum Sacramenti praebuisse sine ejus materia , cujus tunc opus non erat , quia gratiae gratis da-rae , quae confirmatis dabantur , erant sensibile signum interioris praesentiae , atque unctionis Spiritus Sancti Quod vero Holensis confirmationem dicit institutam in Concilio Meldensi, manifestus error est , qui dua-hus rationibus excusari potest, tum quia nondum Constabat Ecclesiae sententia. Sacramenta omnia eSSe a

Christo instituta , tum quia putans ille Theolosus, Ecclesiam a Christo potestalem p ccepisse definiendi

materiam sacramentorum , quae seu lentia multorum

Theologorum est , pulavit Ecclesiam constituisse Chrisma ut materiam Sacramenti in Concilio Meldensi. Objic. II. Cum sacramenta sint quaedam veluti religionis landamenta , certus esse debet ritus , quo I erii ci debent. Atqui innumerae agitantur inter Theo-οgos quaestiones de materia , forma , et ministro confirmationis , ut suo loco videbimus. . Ergo Sacramen

tum non est.

SEARCH

MENU NAVIGATION