Institutiones theologicae ad usum studiosae juventutis auctore Cajetano De Fulgure Aversane .. Tomus 4. Continens tractatum de sacramentis. 4

발행: 1828년

분량: 539페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

De Sacramentis. 443

qui tamen potestatem haberet eam solvendi. Unde iu- fert Θι 'ius , si poenitetis confiteatur Ministro Potestatem habenti solvendi censuras reservatas , et Obliviscatur peccatum , cui reservata censura erat aduexu, eum posse deinceps a quolibet absolvi ministro i cum per illa verba , in quantum possum et tu indiges , omnes censuras solvere voluerit, quas solvere poterat, et Poenitens indigebat; quam tamen opinionem Ludopicus Habere primo secutus , Postea retractavit. .

C A P. XI.

Da essectibus Sacramenti Poenitentiae.

Eretus sacramenti Poenitentiae sunt remissio Pecca-' torum, infusio graciae sanctifcantis , jus ad auxilia actualia , quibus gratia infusa confersietur , denique reoipiscentia meritorum , quae Per Peccatum mortua sipe amissa fuerant.

Prob. 1a. Pars , quae est dogma idei , ex ipsa sa-Cramenti forma , et potestate , quam Christus Ecclesiae Concessit dimittendi peccata , ut supra ostendimus. Prob. δα. pars ex iis , quae diximus in superiore Iibro , Mi ostendimus , non remitti peccata , nisi simul gratia insutidatur , sicut non expellulatur tertebrae, nisi per iuvem , licet ordine prior remissio peccati ,

quam gratiae infusio mente concipiatur. Gratiam au tem comitatur etiam nobilissimus omnium virtutum , et donorum Spiritus Sancti chorus, ut in superiori Libro ostendimus. Prob. 3 a. yars Praeter gratiam sanctificantem, quae Communis est omnium Sacramentorum effectuS , Confert unumquodque gratiam sibi peculiarem, quae Sacramentalιs dicitur . estque jus ad auxilia actualia, quibus effectus sacramenti suo tempore sequatur. At Sacra- mentum Poenitentiae medicina est spiritalium morborum , ut observat S. Thornas 3. U. Q. LXV. artis

cujus qui te est ossicium infirmitatem expellere, et

442쪽

44 Theor. Instit. Lib. VIII. Pars V. .Cap. XL

fia uitalem servare. Hinc Augustinus Lib. de Nur. e Grai. Cap. 26. Sanat Deus non solum ut deleat quoa PeccaWimus, stu tit praestet etiam ne Peccemus. Ergo et C. Prob. 4 a. Pars quae communis est Theologorum doctrina , paucis exceptis, quorum meminit S. Thotrias

S. P. Q. L XXXIX. art. 5. 1. v ex Scriptura IoeLII. 12. Conuertimini , inquit ad me in toto corde

Mestro . . , et reddam Oobis annos quos comedit locu-F a , bruchus , et rHbigo , et aerugo , quod quidem Memno vitis interprciatur de meritis per poenitentiam resillulis Unde Ambrosius, seu quivis auctor Lib. Destio prodigo. Vide, tu luit, quam bonus D us, et facilis indulgere peccatis: non solum ablata restιtuit, sed eciani in si erata concedit. 2. V Absurdum est , eva divina holaitate alienum , ut Deus in gratiam reci- Prens Peccatorem , nullam omnino habeat rationem tot honorem operum , quae ille secerat ante pecca tum. Quod ergo legitur Erech. AVIII. 24. Si aper rarit se justus a justitia sua Omnes jus λα- Uus, quas fecerat, non recordabuntur , intcui se iun est, Si permaneat in peccato.

I. Quoniam gloria respondet gratiae sanctificanti, ut vi FiScant mcrila , nccesse est , ut restituatur etiam impio in iustificatione gratia illa, quam per peccatumam Serat. Sed nou scri per putandum est, eam restitui in eodem illo gradu , quo erat ante Peccatum , uti quin impius, qui post multa bona opera multis sceleribus se foedavii , et vix per exiguam contritionem valide in exitu mortis absolvitur , in eundem evehetur gloriae gradum , quo Viri sanctitate eximii. Qua- ' Propior restituitur quidem ei gratia, et merita per Peccatum amissa, sed pro ratione contritionis , qua ad Sacrumentum accedit. Atque haec est doctrina S. Thomae S. P. Q. LXXXIX. art. 6. inter varias The Iogorum seu tentias media. II. Sicut merita per peccatum mortua , Sive amissa

reviviscunt in justificatione; quaerunt Theologi an etiam Peccaia prius dimissa per novum peccatum redeanE EL

443쪽

De Sacramentis. 44s

Communior quidem sententia est, ea non redire formaliter, sed Mirtualice r. hoc est lantum esse in hominis relapsu ingratum animum erga Deum, et indignitatem v eminae, et aliquando Deus longe graviori supplicio pecc lumpuniat, quod post veniam , et justificationem commis-εum est , quasi etiam Praeterita peccata , quae condona erat , punire velit. Ceterum quae hic strictim posuimus , magnis sunt inter Theologos controversiis agitata. Dcnique quod diximus in Sacramento Poenitcntiae consurri etiam ius ad actualia auxilia , intelligendii mest, quandiu jnstificatus in gratia maneat ; amissa enim .Per Novum Peccatum sanctificante gratia , jus quoque illud amitti . manifestum eSt. III. De Indulgentiis , et censuris , quae ad plenam hujus Sacramenti tractationem necessaria Sunt , quoniam grandius hoc volumen evadit, Toni. M. duabus Dissertationibus dicemus, quas facile huc qui Volue rit , transerre poterit. Sed de Sacramento poenitentiae non satis est cognovisse dogmata , nisi etiam Praxis ediscatur ; quae ab aliis auctoribus , praecipue vero a probis doctisque Sacerdotibus diu , multumque in hoc ministerio sancte versalis accipienda est. o

PARS

DE SACRAMENTO EXTREMAE UNCTIOXIS.

Praefatis. Cum in pluribus Sacramentis adhibeatur unctio ,

quae postrema periculose aegrotantibus adhibetur ,

extrema unctio , sive sacramen iam exeuntium dicitur.

Quod quiderii definiri potest: Sacramentum a Christo institu um , quo infirmi de olla Periclitantes per uncti . nem olei , et Sacerdocis orationem , Obtinent sanisarem momorti in spiritalium , imo et corporalium , si id animae saluti expediat. Sed quoniam haeretici

Vide etiam/Dissertationem nostram quae in Tomo VIII. bariun Institutionum post Librum XII. Ruper edidimus

444쪽

4 6 TheoI. List. Lib. VIII Paes. VI. Cap. I.

itisano surore in hoc Sacramcntum , sicut et in cetera quae ipsi rejiciunt, debacchantur, demonstrandum est, a ' Extremam unctionem verum esse Sacramentiam a Christo Domino institutum . a.' expendendum, quae . Nam sit eius materia, et serma. 3. ' quis minister. 4. 'quod subjectum, quaeve necessitas. 5. v qui uam c Ctus , ac Cerem Oniae

Ostenditur , extremam unctionem Merum esse Stacra mentiam a Christo Domino institutum.

Adis. Quamvis Lutherani , et Calvinis lae , ut mani

festae novitatis notam effugiant , dictitare soleant , Waldenses , Wiclesiam , et Ilus extremam Unctionem ex albo Sacramentorum expunxisse; tamen Certum est, haereticos illos quos parentes ceteroquin adversariis non invidemus non negasse H Extremam unctionem esse sacramentum , Sed errasse tantummodo in eius ritu ; et quia propter abusus , quos in ea carpebant , ipsum Sacramentum contemnebant , ut luculenter Ostendit Bossuetus mst. Pariat. J. Primi ergo Lutherias , et Calvinus α) Extremam unctionem e numero Sacramentorum excerpserunti contra quos sit.

Dogma fdei est , Extremo m Unctionem esse perum Sacramentum a Christo institutum. Prob. I. exscristi. Iac. V. 4. inquit ApostoIus Iaco-hvs : Insermotur quis in Mobis Z inducat Presbyteros Ecclesiae, et orent Super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini, et oratio Idei salMabit infrmum, et alle-νiabit eum Dominus,et si in peccatis sit, remutentur ei. Porro ria ad Sacramentum constituendum necessaria a Luiber. Lib. De Captis. Bahfl. Calv. Lib. IV. Inst.

445쪽

De Sacramentis. - 4 et

sunt , signum sensibile ,, promissio gratiae , et institutio divina, quae tria in hac unctione de qua Iacobus loquitur, noti desunt , adest enim sensibile signum , unctio scilicet olei, et preces Sacerdotis ; adest gratia 33nctis cans , perquam peecata dimittuntur: si in peccatis sit remittentur ei denique adest divina institutio; tum quia solius Dei est jungere remissionem .peccatorum sensibili sisno , tum quia Apostoli ministros se tantum ., et dispensatores mysteriorum Dei

Prosessi sunt, tum denique quia non ita confidenter scripsisset Apostolus , infirmum sine dubio alleviandum, biberandum a peccatis, et salvandum , si de re

Iocutus esset humanae institutionis. Neque dicas, eum ritum suisse institutum dumtaxat Pro tempore naScentis Ecclesiae , quo virtus curationum frequentior erat; nam si ita se res haberet, t.' Apostolus non presbyteros, sed eos , qui gratia curationum Pollerent , vocandos suasisset. I. v non indigebant hoc praecepto fideles , ut si quando infirmarentur, curarent reparare sanitalem. sed satis per se quisque sollici ius erat . ut vocaret ad infirmos fidelem aliquem miraculis fulgentem. 3.ς Apostolus non conjunxisset praeceptum hoe Enni aliis perpetuo in Ecclesia duraturis : Tristasti aliquis pestri mr oret. AEquo animo est y Psollat. Ἀ-jirmatur quis in pobis y Indueat presbteros etc. Constemini ergo alterutrum peccata Mesιra , et orate pro inpicem. Ergo etc.

Prob. II. ex perpetua Ecclesiae traditione, et praxi, qua in re Dallaetis quidem Calvinista suam imprudentiam , vel inscitiam prodit, cum ait, ritum 1 inungendi infirmos esse recentiorem , alii Vero haerelici salentur quidem , semper in Ecclesia fuisse in usu,

etiam cum gratia curationum desiit esse frequentior , sed contendunt, eum nonnisi meram fuisse ceremoniam

Cui recentiores Sacramenti nomen tribuerunt. I. v Origenes Hom. II. in Lepit. Est , inquit , adhuc optimo, ιicet dura ν et Iaboriosa per poenitentiam remissio Peccatorum. . . in quo imple tir et illud, quod Aposto- Ius dicit : Si quis alitem infirmatur , Mocet Presb-

geros Ecclesiae et imponant ei mantis, ungentes eram

oleo in nomine Domini. Quibus verbis docet Or.

446쪽

Theol distit. Lib. VIII. Pars VI. Cap. I.

Mes , per unctionem iusirmorum remitti peccata ideoque esse Sacramentum i et quidem a poenitentia di- Stilicium , propter diversam materiam , atque Subjectum a. ' Chrysostomus Lib. III. de Sacerdos . ait: Sacerdotes

non taricum cum nos regenerant, Sed etiam Post re geuerationem admissa peccata condonare Possunt. Nam,

infrmatur φιδε in pobis r ait Αρostolus , adducat Pres feros Ecclesiae. 3.' Innocentius I. Eρist. ad Decent. Etigub. interroganti Dece uo , utrum iis , quibus alia denegantur sacramenta , unctio Saltem eX- trema adhiberi possit, respondet. Poenitentibus istudit iandi non Potest , quia genus est Sacramenti. Nant quibus reliqua Sacramenta negantur, quomodo unum genus Putatiar posse concedi ' Idem docent alii Pa- res , et Concilia , tum Provincialia , ut Cabilonense II., Moguntiniam , Ticinense; tum generalia , ut Con-εtantiense Sess. XV. Florentinum , seu Eugenius IV in Decreto, et Tridentinum Sess. XIV. can. I. 4. v Ante

Lutheriam et Calpinum universa Ecclesia tum occiden talis,lum orieti talis, etiam schismatici, et haeretici exiremam Unctionem ut verum habebant Sacramentum , ut

Constat ex Prosessione fidei meremiae Ρatriarchae Constant mo politani ad Luthera nos , variisque Syriodis ea de causa in orietite habitis ; ex Graecorum Euchols-gu , eorumque Consensione cum Ecclesia Latina in recia Crurnenlaria satis explorata in Couciliis Lugdunensi, et Florentino. Atqui fieri non poterat , ut novum hoc dogma, Demine reclamante, universam Per Vaderet Ecclesiam, si figmentum esset humanum. 5. V Nou PO

test designari tempus, quo haec doctrina primum inventa sit ,l et proinde traditionis est Apostolicae juxta toties repetitam Augustini regulam. Ergo jure Tri-dcutitium Sess. XIV. can. I. contrarium errorem da

ranavit desiniens : Si quis dixerit , extremam ian liOriem non eSse pere et proprie Sacramentum a Chri- είο D. N. institutiam , sed ritum tantum a Cestium a Patribus , aut sigmentum humanum , anathema sit.

Prob. III. Noli est credibile , Christum Dominum, qui tot Vitae spiritalis adiumenta instituit nullum instituisse Pro eo tempore, quo aeterna hominis salus in maximo versatur discrimine. Ergo etc.

447쪽

Objectiones. Obite. I. Praecipuum catholicorum landamentum est epistola Iacobi. Atqui nihil hinc proficiunt ; tum quia epistola illa canonica non suit initio IIcclesiae, Deo proinde tractu temporis Cationica fieri potuit ;tum quia noti agitur ibi de Sacramento , sed de gratia curandi infirmos , quae eo tempore frequeus erat. Ergo et C.

Transeat mes. Nam etsi Epistola Jacobi non esset, sussiceret nd confirmandum dogma catholicum Traditio. Neg. min. Nam primo Epistolam Jacobi Cais Doni Cam csse , satis os endimus Lib. II, nec diffitetur. Calvinus Lib. III. Inst. Cap. II. g. I. et 12. licci Lutherias eam strum ineam , aridam , Apostolo indi suam Nun pet , quem sequuntur Brentius, Kemnitius. Magdeburgenses . et ipse Erasmus. 2.9 Non loqui Apostolum de sola corporis , sed praecipue de animae sanitate , patet ex illis verbis et Si in peccatis sit ,

remittentur ei.

Inst. I. ' Unctio, de qua loquitur Iacobus, eadem illa est, quam Apostoli ante Christi passionem adhi-hebant infirmis, cosque curabant, Marci VI. I 3. Sed

illa non erat Sacramentum. Ergo Cic.

Non utiam esse Theologorum de utraque hactim tione sententiam. Alρho insus de Castro , Thomas kValdensis , Maldonatus , Catharinus Pulant, eamdem esse unctionem ab Apostolis ante Christi passio Dem adhibitam , et a Iacobo praedicatam , quam sententiam probabilem putat Laurentius ferti. Sed Theologi illi contendunt, utramque unctionem verum suis sc Sacramentum. Alii verisimilius affirmant . aIterius rationis fuisse unctionem ab A postolis Marc. o. usur Palam, quippe Don aliam ob causam adhibitam, quam ad curationem infirmorum , cujus curationis virtute in Christus eis tri erat dicens Mati X. 8. Insi mos curate , mortuoS suscitate , lestrosos mundale , daemones 'eiicile. Nam t.' inquiunt, tunc Apostoli nou dum erant Sacerdotes. 2. ungebant infirmos . quoscumque , etiamicisideles , ut eos miraculo ad sidem converterem. 3. ' Q. Tom. IV. ' 29

448쪽

4 bo Theol. Instit. Ub. VIII. Pars VI. Cap. I.

solius Oonporalist sati italis mentio sit in Evat gelio. Miscedunt tamen , per unctionem illam suis se adumbra tam virtutem Extremae unctionis , quam deinde Christus instituit. Unde caule Tri dciainum Sess. XIV. Cast. I. ait Sucramentum Extrem ac tinctionis apud 'Iarciam quid om fuisse insinuatum , ac per Iacobum Apostolum , ac Domini fratrem fuisse fidelibus commeu-

dalum.

Inst. a.' Negari non potest, quin infirmorum uti-elio ob corum corporis sauitatem Commendata sit a

Iacobo , ei palet ex illis verbis : oratio fidei salon- fit in mum , et alleolabit eiam Dominus , hoe estiat Graecus habet textus, relevabit, jacentem eviget. Atqui hic essecius sub Apostolis frequens . jam diu Qvanuit ; si quis enim hodie unus ex millibus posteXlrcmam unctionem convalescit, Da lunae potius , ct medicitiae , quam exiremae uncti Otii acceptam rescrisanitatem. Ergo cessare etiam debuit ipsa unctio , ac

Proinde non est ritus perpetuus a Christo institutus , sed temporarius , pro isto scilicet tempore usurpatus ab Apostoli S.

V. Dist. ant. Unctio infirmorum commendata est ob sanitatem corporis , ut effectum minus Praecipuum, et conditioiialem , si nempe aut marum saluti expediat, cons. Ut essectum unicum , Vel Praecipuum , Heg. Itaque praecipuus Unctionis infirmorum essectus animae salus , et allevi alio est, nempe remissio peccatorum et solamen , ac robur ad toleranda patienter mor-hi incommoda. Sanitas autem corporis non Sem 'er X pedit , . aut utilis est saluti animarum ; ideoque essectus hiu secutidarius est , nac prioribus saeculis sem- Per secutus, nec posterioribus semper expectandus ;Praesertim cum ex incuria infirmorum , aut ministraritium , reservatur extrema unctio ad extremam vitae Periodum , qua infirmus nonnisi stupendo miraculo 'conValescere potest. Ceterum cum non pauci ex itii ir-mis , qui commodiori tempore sacra me tum hoc Su-βQiPiunt , couvalescant , si postea naturae, aut medicinae dum laxat habent gratiam, ipsorum fidei desecius est. Inst. 3.' Apostolus pritis salutem corporis Promittit cx unctione infirmi secuturum : Oratio idei stilWa-

449쪽

. De Sacramentis. 45i

sit infirmum , et alleolabit eum Dominus ; de itide

tamquam effectum securidarium , et conditionalem , si in peccatis sit , remittentiar ei. . Ergo primarius eius enectus aetate Apostolornm erat Sanitas Corporis. U. Transeat ant. Vcrba enim illa: salsiabit ingruium .

tilleolabit eum Dominias, etiam de spiritali salute, aci evamine possunt intelligi. Neg. cons. Non enim quod primo loco dictum est, sed quod praecipuam natura sua dignitatem habet . est alteri deridum. Numquid enim quia Christus in Evangelio prius temporalia , quam

Sempiterna bona commemoravit dicens, Mati XIx. 29. Omnis qui reliquerit domum et . . . . . cenInyliam acc*iet, et oitam aeterclam Possidebit. et Luc XVIII 3ο multo Plura in hoc temDore, et in saeculo Denturo ottam aeternam ; ideo putabimus , praecipuam esse in Evangelio promissionem temporalium honorum Posita ergo est primo loco sanitas corporalis a Iacobo, sicut et a Christo promissio boni temporalis . quja Apostolus de infiirmitate corporali , Christus de jaciura bonorum temporalium instituerat sermonem. Sed spiritualia semper primo in lege Evangelica intelliguntur promissa. Verba Butem illa : si in peccatis sit , remittentur ei . ita intelligenda sunt, nempe quod per Sacramentum hoc tribuatur gratia ejus naturae, ac virtutis , ut si homo in peccatis Sit , remittentur et 'sicut etiam Sacramenta Baptismi . et Poenitentiao 'quae aliquando conseruntur hominibus iam per con- . tritionem justificatis. Inst. 4 ' Vetustiores Patres , qui de mysteriis Beligionis Christianae scripserunt , Iustinus in Ologiam Tertialliantis in Aρologetico rillus Hieros in Catechesibus , Dionysius de Ecclesiastica Hierarchia

amo qui Sanctorum Vitam , atque obitum accur te scri PS erunt , numquam reserunt, eos in extremis sacro oleo inunctos. Ergo unctio a Iacobo commendata ad sanitatem corporis fiebat, qua cessante post Apostolorum aetatem , cessavit ei iam illa unctionis observatio. V. Neg cons. Nihil enim valet silentium aliquorum Veterum contra apertissima aliorum testimonia , praesertim Innocentia I. Papae in Epistola ad Decentiiam. Quod autem veteres Historici , qui Sauctorum obitum

450쪽

Theor. Insiit. Lib. VIII. Pars VI. cap. II.

reserunt, non commemorant unctionem, non persuadet , eam fuisse praetermissam ; Nam etiam in recentiorum Sanctorum vitis non semper legitur , eos eX trema Unctione munitos ; et tamen certissimum est, illam suscepisse. Imo ipsi Veteres saepe non reseruiat, Sanetos viros in obitu Viaticum accepisse ; et tamen quis dubitat , eos illud nequaquam omisisse ' Adde quod

cum extrema unctio habeatur tamquam complementum

Sacramenti Poenitentiae, fortasse illam veteres nomine poenitentiae designarunt.

De materia , et forma Extremae unctionis. Ado. I. Ateriam Extremae unctionis remotam es se oleum , manifestum est ex laudata Iacobi epistola,

Ecclesiae traditione, Decreto Eugenii IV., et Tridentino : quod quidem oleum , ex olivis esse debet, cuin illud dicatur simpliciter oleum ; qtiae materia S tis Cotiveniens est ad explicandum sacramenti esseclum ;micut enim oleum lenit. sanat , lumen fovet, ita Sacramentum hoc dolorem lenit saltem patientia, sanat animam a peccato , et corpus etiam ab aegritudine , si id expediat, et lumen fidei roborat. Sed disputa' tur inter Theologos , utrum ex praecepto divino, et meCessitate Sacramenti oleum ab Episcopo benedictum esse debeat. A firmant Bella minus, Est ius , , Suares, . lotus aliique magni Dominis Theologi , eique scntentiae S. Thomas 3. P. suppl. Q. XXIX. art. 4. Videtur patrocitiari ; negant vero Natalis Alexander , Scimbo vitis , Maldonatus, eaque sententia jam videtur in Scholis communior. II. Rursus de proxima materia quaeritur, utrum unctio non sussciat, an plures adhibendae sint. III. Denique cum forma hujus Sacramenti apud Latinos , et Graecos sit deprecatio , controversia est, utrum valeret, si modo indicativo proferretur.

SEARCH

MENU NAVIGATION