Institutiones theologicae ad usum studiosae juventutis auctore Cajetano De Fulgure Aversane .. Tomus 4. Continens tractatum de sacramentis. 4

발행: 1828년

분량: 539페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

De Sacramentis. . 45J

Quamois probabilius videatur, benedictionsm olei non

pertinere ad Sacrametrui necessitatem , ac palorem Peccaret tamen Sacerdos , qui simplex oleum adfii heret i imo si ex errore Oleum catechumenorum, Mel

Prob. I a. pars. I. Neque ex Scriptura , neque ex Traditione eonstat , oleum infirmorum ex praecept divino , ac necessitate Sacramenti debere esse benedi- et uim Non quidem ex Scriptura ; nam Iacobus simplieiter oleum. nominat: tingentes eum oleo. Sed neque eKTraditione ; nam licet veteres testentur , oleum Pro infirmis ab Episcopo Benedici consuevisse, sicut etiam Benedicitur aqua ad baptismum ; nemo tamen asserit, ea benedictione praetermissa, irritum sore Sacramentum. Ergo verisimilius est i benedictionem Episcopii non ex institutione Christi, sed Ecclesiae fuisse indactam , ac proinde nota pertinere ad necessitatem , ac

Volorem Sacramenti.

Prob. II. Quod divinitus institutum est , ubique ita Ecclesia pari ratione servatur. Sed ritus benedictionis olei infirmorum pro varietate regionum varius est. In Ecclesia enim Latina ita Episcoporum est proprius , ut ne n Summo quidem Pontifice Presbyter ad id muneris destinari possit a . At in. Ecclesia Graeca ipsi met Presbyteri, cum Sacramentum Estremae unctionis conserunt , Prius oleum bene dicunt, deinde infirmum inungunt b), Eum autem morem Euclesia Lati- a Non quidem ex desectu potestatis 3 alioqui neque

Graecis id concedere potuisset , sed prudenti Oeconom a, cum in latiua Ecclesia nullum ejusmodu sit vetustatis exem-Plum. Quod ergo generatim ait Benodictus XLV. Lib. VIII. de Syn. cap. I. Ptisse R. Pontificem hoc munus simplici mandare Presbytero , nota est contrarium doctrinae , quam supra PosuimuS. b) Auctor est Goarius in Euchol. , Graecos Fer. V. tu Coerin Dotn. oleum ab Episcopo benedictum totum consu- in mere ungendo adstantes omnes , qui Eucharistiam ac Pius,

auat, ipsumque Episcopum as ungi.

452쪽

434 Theol. Iustit. Lib. VIII. Pars. VI. Cay. II.

Da non damnavit in Conciliis t Lugduncta si , et Floren- iiDO , imo Clemens VIII. probavit in Ictruosione nil Episcopos Latinos , in quorum dioecesibus versantu νGraeci. Ergo etc. Prob. Ia. pars. Non licet in Sacramentis ministraudis sequi opinionem probabilem de valore Sacra meriti, relicta tuli ore. ut ex Innocentii XI. definitione saepe diximus. Atqui procul dubio tutior est eoru ira Senientia , qui benedictionem Episcopi ex praecepto divino necessariam esse volunt. Ex quo patet etiam 3α-Pars. quam et confirmat S. Caroltis in S)nodo VMediolanensi ann. MDLXXIX. , ubi ait: Parochus, sἐPer errorem aliud oleum , quam quod infirmorum est, ad aegrotum ungendum adhibuerit, etiamsi Chrismatis , aut catechumenorum Sit, ut erratum emendet , olei sacri. quod proprium infirmorum esI. unctionem eidem adhibeat, tuncque sacramenti formam iteret. Quod tamen intelligitur excIuso scandalo , aliove gravi

incommodo. Dices coni. m. Part. Eugenius IV. in Decreto, et Tridentinum Sess. XIV. Cap. I. assirmant. mat Tiam unctionis esse oleum ab Episcopo benedictum. Atqui si benedictio illa ad valorem Sacramenti non esset necessaria , satis erat dicere , materiam hujus Sa-Cramenti esse oleum olivae ; sicut eum loquuntur de mater in Baptismi ajunt , eam esse aquam Veram , et naturalem, licet etiam benedicatur aqua ad baptismum. Ergo satis ostendunt, benedictionem esse huic sacra

mento necessariam.

Neg. min. Quod enim attinet ad Eugenium IV.

scimus , eum non solum quae essentialia sunt. sed etiam accidentalia in materia, et forma sacrameritorum Posuisse, ut Armenos edoceret ritus Ecclesiae Roma

Noe, Praesertim ubi vidit, esse Theologos, qui ritus illos contendebant essentiales. Sic in describenda Eucharistiae consecrandae forma , refert omnia Verba , quae a Latinis proseruntur; licet aliqua non pertineant ad formae substantiam : in describenda materia ordinationis ponit ritus, quos suo loco ostendemus esse institutionis EccIesiasFicae. Quod ad Tridentinuux Vero , saepe diximus , Patres definire noluisse contrO-

453쪽

. De Sacramentis. 4 5 versias inter Theologos agitatas. Si autem dixisset ,

materiam extremas unctionis esse oleum ex olivis, ta indefinivisset, benedictionem Episcopalem non pertinere

ad Sacramenti substantiam. Merito ergo ait , maltriam cssu oleum ab Episcopo herledictum , non tamen assit. mons , eam benedictionum esse ad vatorern sa Cramenti necessariam , ut Deu iri opinioni praejudicasse videretur. Λt contra Cum BAptismus saepe in aqua nonticiacdicia conseratur . et nemo dixerit , benedictionemnquae perti Duxc ad valorem Baptismi , Non opus erat, in diceret , materiam baptismi esse aquam betaedictam. Inst. Cum Lugenius In et Tridenti mitra doceani,

materiam Baptismi esse aquam Veram , et noli ratem,SCHSus est, non quis i cumque aquam . sed Veram , et Daluralem esse materiam baptismi necessarium. Ergo cum vjunt, materiam hujus Sacramenti esse oleum ab

Episcopo benedictum , sensus est , non quod cum que

Olcurii, scd benedictum ssse maioriam necessariam. Dist. cons. EsSe maioriam Decessariam ad sollemnitatem administra violiis . et quae sine gravi culpa , cipericulo Sacra inculi non potest omitii, cono. Esse incit utium esseritialem , neg. cons. et Parit. Cum enim dicitur aqua Mera et naturalis , potet , de ipsa male ritie substantia Scrmonem institui, at cum dicitur : oleiam benedictum , non de substantia materiae , sed de ritu subflauti ac superaddito sermo est : quem ritum Cum nol, dicant esse necessarium ad valorcrn Sacram cu-li . quaestionem intactam relinquunt. Q. I. Utrum fialtem in causa nec ssitatis adhiberi

Posset commune Olcia , vel Catechumenorum.

i. v Quod ad oleum commune , vix talis Vidui urcss r necessitas , quae illud adhiberi postulet. cum ejusiastis Ecclesiae niti versae videatur ignotus. Sed si inlisaccidat extroma necessitas, ut infirmus nulla dederit Sigua poenitentiae . ita ut valde dubia sit absolutio ipsi impertita , censent plurimi , posse ei succurri per Oxtremum unctionem, etiam in oleo per Episcopum noti benedicto, ut post Paulum de Lugduno Opinatur Collet Cam III. de Aacr. Eaetr. Unct. , in causa enim. CX tremae necessitatis dubium materiam fas est adiit arari.

454쪽

456 TheoI. Inst Lib. VIII Pars VI. Cap. IL

Quod vero spectat ad olemn catechumenorum, eum illud etiam ab Episcopo benedictum sit, sim nonnulli , qui licet benedictionem Episcopi ad sacra menti valorem requirant censent tamen cum Golaeto Disρ. I. n. 12. posse illud inagna urgente necessitate adhiberi. - Q. II. Quid Parocho agendum, cum descere iu-cj ι oleiam benedictum ZAdmiscendum commune oleum in minori quanti- ate , ut monet Riluale Romaniam. Non negamus, inquit Innocentius III. Cap. 3. De Consecr. Eccl. , quin' oleum non consecratiam consecrato possit oleo commisceri. Tota autem massa ex mirutione exurgens benedicta censetur , si et ipsa deficere incipiat , ut grassante epidemico morbo potest nccidere , adjicienda rursus alia olai communis pars , et rursus alia . Si optivsit licet cx iteratis mixtionibus nillil de veteri ole

remansurum videatur. Non est autem necesse ad Saeram tum , ut oleum

eo anno sit hcnedictum , imo de praecepto etiam Ecelesiastico nonnulli dubitant , cum de solo chrismate expresse Praeceptum sit, ut nonnisi eo anno consectum possit adhiberi. Ιmo si desit oleum hoc anno benedictum , posse Saeerdotem Vetus oleum adhibere , Sacra Congregatio declaravit die ao. Marι.' an. 169

PROPOSITIO II.

Materia proxima ad palorem Sacramenti sinciens est unica uiactio. Sed ex praecepto Ecclesiae multi leae est adhibenda , et quidem paria Pro Mariis Ecclesiarum ritibus.

Prob. I . pars Apostolus Iacobus simplicem praecipit tinctionem : ungentes , inquit , eum oleo. Sed per unicam nuctionem satisfit huic praecepto , sicut Peς Unicam Incisionem satisfit praecepto: baptizanteS eos.

sob. 2α. Pars. ex variis Bitualibus Ithris tum Graevorum, tum Latinorum. Apud Graecos quidem frons,

455쪽

De Sacramentis 45 et iacies inungi iubentur , eo quod ibi sensuum omnium

origo sit: Apud Latinos vero quinque sensuum organae uult , aures , Nares , OS , et mauus, quibus etiam addita est unctio pedum, et renum, juxta Eugenii IV. Decretum , quae tamen postrema in mulieribus praetermittitur. Quibusdam etiam in Ecclesiis sit unctio in Capite, vel in pector C, qua in re unusquisque mini- Ster Ecclesiae suae ritus servare debet. Quod si infirmus mutilus sit, pars inungitur proxima illi sensui, qui deest. Ceterum statuunt Rituales libri , ut si infirmus jam jam moriturus sit, vel ejus morbus latis, ut Contagione itisiccre possit, una fiat unctio in capite.

Dogma fidei est, formam extremae tinctionis deprecationis modo Prolatam , esse legitimam , et con' veri ιentem : perosimilius autem est , solanι destre- candi formam esse legiἱ imam. Prob. I a. Pars. I. R Iacobus Apostolus non aliam designat hujus Sacramenti formam , quam oratiotiem: Oratio, inquit, s dei salotabit infirmum. 2. Q Ecclesiatum Latina, tum Graeca omuibus retro saeculis tali forma usa est, ut patet ex Ritualibus Latinis. et Graecorum Etichologiis , quae licet varium habeant formam quoad Verba, saepe tamen non discordant a sorma Latinoriam, quae hujusmodi est ex Eugenio IV. et Tridentino: Per istam Sanctam unctionem, et suam Piissimam misericordiam indulgeat tibi Deus quidquid deliquisti per pisum auditum , gustum etc. 3. ' PCrhanc sormam salis apte explicatur Sacramenti effectus. Ergo merito Tridentilium Sess. XIV. de extrem. unci. can. 4. definivit. Si qtiis dixerit, extremae unctionis ritum, et usum, quem obserpat S. Romana Ecclesia, rePugnare sententiae B. Iacobi Aρostoli; ideoque eum mutandum , Posseque a Christianis absque peccato Contemni , anathema sit. Prob. 2. yars, quae ad fidem non pertinet, cum Veteres Theologi ium ante Tridentinum , ut Albertus

M. , Richardus, Paludantis' tum post Tride utinum ,

456쪽

458 Theol. Instit. Lib. VILL Pars. m. p. III.

Ut alas arrus. Cet Becanus pulcnt , indicativam formam Valere. Probatur. inquam, tum ex Iacobi verbis: oratio flet stiloab H ιnfirmum , tum ex universalis Ecclesiae ira ditione , quae nunquam adhuc alium foris mam , nisi deprccationem adhibuit , nc proinde vero- similius cst, eam solum esse legitimam. Quamvis autem laudet Paludatius formum P mbrosia navι , quae sic habot : Ungo te oleo sanctificato in nomine Patris, et fi lii, et Nyiritus S. similcsque formas aliarum Eccusiarum Germaniae laudet Albertus RI. Dihil la mon id scri totaliae nostrae incommodat , lum quia sit gularium Ecclesiarum ritus contra univcrsalis Eccle-Fiae usum praevaler c nequii i luna quia in illis ipsis sol mulis , quae objiciuntur , subnectitur formula de Precationis, ui observat S. Thomas 3. P. Suρρl. O.

XXIX. art. S. ad 3. tit ex. gr. in Ambrosiaria subjungitur : tit more militis uticli PraeParatus ad cer-Iamen , Possis aereas Potestiati s Sur rare a).

Dices. In Sacra montis, quorum forma est indicati Va , valet etiam forma deprecationis. Ergo in hoc Sacramento , cujus forma est deprccatio , valet clium indicati VI. Re Reg. cons et parit. Nam in illis Sacramentis Mirantque sormam probavit Ecclesia. At in hoc nullum proferri potest vetustatis exemplum. quo DStendatur , Ecclesiam probasse forma in indicativam.

CAP. III.

De ministro Eaetremae tinctionis. Ado. MJni Novatores unctionem a Iacobo CommClindataru non fuisse sacramentum, contendant, Si d modum resti luendac infirmo sanitatis; a junt, Presbteros ab Apostolo commemoratos, non fuisse sacerdotos, Scaεeniores , Uel optimates. 1ia Calvinus ii, IV. Iussit. Cαρ. 39 Cotiti a quc in errorem dicimus:

Pari ratione responderi potest ad ea , quae 3 I. H- β, Morinus , Latinorus monumenta congcrurit , ut P, in Leiιt , olim in Latina Ecclesia indicatiuam adhibitam iiii

se soranulum.

457쪽

De Sacramentis

s. .

Dogma fdei est , solum sacerdotem esse ministrum Sacramenti extremae tinctionis.

Prob. Apostolus Jacobus solos nominat Presbyteros Uractionis extremae ministros. Inducat, inquit, Presby-ἔeros Ecclesiae. Atqui ibi presbyteri intelligendi sunt Sacerdotes : 1.' quia Sacerdotes in Scripturis presby-

eQi ) , qui in Mobis sunt, obsecro ego consenior σν - προ vrepos et L. Tim. IV. I 4. Noli negligere gratiam , quae in te est , quae data est tibi Per ρrophetiam cum impositione manuum Presbyterii. 2. V quia ita semper intellexit Traditio S. Patrum, quos supra citavimus , ut Origeraes , Innocentius I. aliique. Bino Tridentinum Sess. A IV. de Extr. Unct. Can. 4. Si qtiis dixerit. Presbteros Ecclesiae, quos B. Iacobus tradducendos esse ad infirmum intingendum hortatur ,' -n esse Sacerdotes ab EρAcορο ordinatos , sed a rate seniores in quapis commiauitate , ob idque propritim Extremae unctionis ministriam non esse so istum Sacerdotem , anashema sit.

Seholion. I. Et si quilibet Sacerdos valide potest Extremam Unctionem conferre; non licet lameti id ministerium Usurpare , nisi ei , qui ordinariam, vel delegatam ha-.bet jurisdictionem ; imo in Clementina I. de Prioileg is , excommunicatione plectuntur Regidares, si si- De Venia proprii Sacerdotis , sive Parochi , hoc sa-Crametitum ministrare audeatit. Quod tamen intelli-Scndum est , excepta necessitatis causa , ut Contra octoa ιριι omnes docent Theologi. Quin S. Carolus in synodo V. Mediolanensi expresse cavit , ut si Purochus impeditus, aut alias in mora est, mortisque

periculum instat, Sacerdos alius quisquis ille sit 3

hoc sacramentum adminjstret.

458쪽

ΙΙ. Quamvis idem Iacobus Apostolus plurali numero presisteros ad inungendum aegrotum vocari jubeat, imo et in Graeca Ecclesia septem simul presbyteri advocentur , et inungant; certum tamen est, unians Sussicere , cum Innocentius L in Iaudata Epistola ad DecenIium declaret , posse hoc Sacramentum Peripsum Episcopum ministrari. Idque declaravit Alexander III. Cap. Quaesioit : De Verb. signis, et confirmat Ecclesiae Latinae praxis ; imo verisimile est , olim etiani in Ecclesia Graeca ex pluribus presbiteris unum tantum ministrasse sacramentum , reliquos adluisse ad preces pro infirmo tandendas. Pluralis autem numerus saepe in Scripturis pro singulari ponitur, ut observat Augustinus Lib III. de cons. Epang. Cast. I 6. imo et nos communi usu loquendi dicimus: aegrotus consulat mcdicos, licet unum vocasse sussciat.

CAP. IV.

De Subjecto , et necessitate Extremae Unctionis.

Ado. GRaeci Sacramentum lioc omnibus Poenitentibus , etiam sanis administrant , ut patet ex eorum Eta-chologiis ; Latini solis infirmis, ut constat ex De rEto Eugenii IV. Tridentino , et Rilualibus libris. Quorum praxis utrum Scripturae , et Traditioni sit congruentior, quaeritur ; item quae dispositiones in subjecto equirantur i quanta sit extremae uncti Ouis necessitas,

459쪽

De Saeramentis.

PROPOSITIO I.

Etsi Graecorum praaeis non est Scr*turae, aut Trais ditioni aρerte contraria 3 eis tamen congruentior est praais Latinorum. Prob. I.s Pars. Apostolus, et Patres, qui de hoo Sacramento mentionem faciunt, docent quidem, illud ministrandum infirmis, sed sanos aperte Non excludunt. Ergo Graecorum praxis non est ScriPturae, aut traditioni aperte contraria. Prob. I. a pars. Apostolus Solos Commemorat instrismos: In frmotur, inquit, quis in pobisi neque ullum ex veteribus Ecclesiae Patribus, laudare possunt Graeci, qui hoc Sacramentum sanis ministrandum dixerit, cum contra vetustissimi quique doceant, ministrandum infirmis. Ergo praxis Latinorum Scripturae , et Traditioni congruentior est. Ceterum unusquisque Ecclesiae

suae Consuetudinem Sequatur.

Corol. Ergo ministrandum non est in Latina Ecclesia Sacramentum hoc Deo reis ultimo supplicio damna tis , nec .militibus mox conflicturis , nec navigantibus imminente naufragio; neo mulieribus parturientibus. Econtrario senibus , etsi febre non laborantibus, ministrari potest, cum ipsa senectus infirmitas sit, ut sta tuit Concilium Mediolanense IV. . ,

Lιc t in subjecto eaetremae unctionis necessaria sit gratia sanctis cans, saltem altritio; non debet tamen minister exigere, ut infrmus seel Sacramentum yelat, pel offendat signa contritionis, pel ad ultimum yeroenerit Mitae syiritum; sed satis est si fuerit bu-ρcietatus, caραα rationis ante morbum.

s Prob. I. pars. Extrema unctio est sacramentum

vivorum , non primario institutum ad delenda peccata lethalia , ut infra dicemus; alioquin non esset Sacramentqm poenitentiae necessarium nece3sitate medii.

460쪽

46, a TheoL Instit. Lib. VIII. Para VI. Cap. II

Ergo requirit in subjecto statum gratiae sanctificantis, ac proinde extremae unctioni Praci re debet sacra metitum poenitentiae, cujus hoc Vcluti perlectio est, et

complementum. Prob. 2. a I=ara, susticere scilicet Sultem attritionem.

Nam pcr sacramentum hoc. si in peccatis sit infirmus, dimittentur ; atqui non potest dimitti Peccatum , sine aliqua contritione saltem imperfecta, Sive attritione. Ergo et c. Prob. 3. a Pars. Qui jam baptismum suscepit, saltem habituali voluntate suscipere velle existimatur Sacramenta, quac Christus ad ejus salutem instituit . et si Nulla det signa contritionis, modo Non sit in ipso PeC-cati octia, judicari potest , aliquam habere de peccatis saltem attriti otiem. Ergo et C. Prob. 4 a pars. Opiat Ecclesia , ut extrema uncti ministretur iis , qui majorem ex ea fructum referre Possunt, hoc est aliquem habere pietatis, et contritionis sensum , et convalescere etiam ab infirmitate, si expediat. Atqui tales non sunt, qui jam ad extremam Vitae metam pervenerunt. Hinc Eugenius IV. et Tridentinum non a junt, Sacra meritum hoc ministrandum moribundis, qui jam agunt animam , sed iis,. de quorum morte timctur; et Concilium Mediolanense I. statuit: Sacramentum extremae unctionis curet Parochus, Ne aegroto conferat dum integris est sensibus. Sed partim incuria Pastorum , partim salsa pietate consangui Deorum infirmi , dissertur saepe sacramentum ad ultimum Vitae spiritum , ex quo occasio offertur laaerctii Cis Ecclesiam calumniandi, quasi contra Iacobi Apostoli praeceptum non infirmos, sed semimortua cadavera inungat. Prob. b. a pars. Nam qui baptizatus nata est, nullius est sacramenti capax: qui Vero nondum usum rationis liabuit , nondum est capax peccati , ad cujus delendas reliquias primario institutum est Sacramenaum. Ubi autem primarius hic essectus expectari non Potest, ne ob secundarium quidem, nempe corporis sanitalem, ministrari debet; tunc enim unicus, quia saer mento expectaretur essectus , esset temporale

Bonum

SEARCH

MENU NAVIGATION