Institutiones theologicae ad usum studiosae juventutis auctore Cajetano De Fulgure Aversane .. Tomus 4. Continens tractatum de sacramentis. 4

발행: 1828년

분량: 539페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

68 Theolog. Instit. LAE. VIII. Pars I. CV. VII.

Concilio adsuerunt , macynthus SerrF, Contensonus, Itieninus , aliique contendunt, sufficere ad Sacramenti valorem , ut minister velit exterius se gerere tamquam Ecclesiae ministrum , adeoque omnem ritum externum serio peragere , etsi interius absolute dicat: nolo ficere quod facit Ecclesia Haec sententia adeo Sorbonicam Scholam pervaserat, ut nonnulli eam impugnam vererentur, ne positivae Theologiae haberentur ignari. Contraria tamen sentontia communior est , quae docet, requiri ad Sacramenti Valorem . . ut minister velit serio externum ritum sacere. saltem ut 'in Ecclesia sa erum , quamvis non eredat, ritum illum esse sacra mentum , aut essectum ullum Producerc.

PROPOSITIO. I.

te ministro sacramentorum aliqua intentis requiritur.

Est dogma fidei.

Prob. Christus Sacramentorum administrationem hominibus commisit, et quidem ita ut ipsi humano modo agerent, eorumque actio esset actio humana. Voluit enim ut viderent, cui ministrarent, ne sancta darent indignis , ut ex Evangelio perspicuum est. Unde Apostolus I. Cor. IV. 2. Hic jam quaeritur inter divensatores , ut sedetis quis inveniatur. Quod quidem fieri non potest, nisi actio saltem humana , ac deliberata sit. Atqui actio humana non est , quae sine ulla agetidi intentione exit. Ergo aliqua intentio in ministro requiritur , idque contra Lutheranos Tridentinum desinivit, ut intra dicemus.

In ministro.non susscit intentio habicualis, ' Dei interpretatipa.

Prob. Actio quac ex habituali , vel interpretati intentione proficiscitur, non est actio deliberata, Deque humana , ut patet in dormientibus , amentibus , etc.

72쪽

De Sacramentis. 69 Atqui actio sacramentalis debet esse qctio humana ex P R. Praec. Ergo tu ministuo non susticit intentio ha- ιιιMaιιs , pel intevreιαέωα. ,

. . ' - . .

. PROPOSITIO III.

Non est in ministro necessaria intentis aerualis , sed susscit pirtualis. Prob. Ut actio cenSeatur, et Sit humana, opus None , ut cum actuali intentione coniuncta sit, cum non semper sit iti hominis potestate, sed susscit pir malis, ut videre est in eo, qui deliberata voluntate ambula- re eoepit; is enim licet inter ambuIandum mente evagetur, eius lamen actio deliberaeta est , et humana iaCum otia iur ex Praecedenti intentione actuali, quae ita ipsa deambuIatione adhuc Perseverare Censetur. Ergo si in entio in Sacramentorum ministro requiritur , ut actio ejus humana sit, singit istetitio pisturiis. Bani doctrinam pos SP Thomam 3. P. Q. LXIV. art. 3. Omnes sequuntur Theologi quamvis ibi S. Doctor intentionem νirmatim moxe veterum Scholasticorum, Voeet habitutaem. o

. ' , - ἔ

i Curandum tamen est ministro, ut quoad eius seri Potest, ac ualem intentionem in conficiendis ministrare,. disque sacramentis habeat. Si onini Sacerdotibus da imoniorum sacra facientibus assistens Praeco inclama-hat : hoc Go : quanto magis decet, ut ministri Christi in actione omnium sanctissima Sedulo curcut , ne alio mente evagentur l

73쪽

bo Theol. Iustit. Lib. VIII. Pars L Cap. VII.

Necesse non est ad sacramenti palorem , ut ministri insentio respiciar sacramentum, atit sacramenti effecιumo .

Prob. I.' Si id necesse esset, irritum esset sacra mentum a ministro haeretico, qui interius non credit, ritum , quem Peragit, esse sacramentum, aut essectum sacramenti producere. Atqui hoc salsum esse supra ostendimus I. a. h. c. Ergo. a. v Sacramentum , et sacramenti effectus non ex voluntate ministri. sed ex Christi institutione oritur. Ergo velit, nolit minister , ex ritu a Christo instituto sacramentum, et sacramenii effectus consequitur.

o Sacramentum paleat, necesse est , ut minister

intendat facere , quod facit Ecclesia. Est doginta fidei.

Proh I. Iia definitum est contra Lutheranos a Concilio Tridentino Sess. VII. De Sacr. in gen. can. I 1. Si quis dixeris, in ministris diam sacramenta' consciunt, et conferunt, non requiri MIentionem saltem faciendi , quod fucit Ecclesia , anathema sit. Idem ante Concilium definiverat Leo x et ante Leonem Eugenius IV. in Decreέο, et ante Eugentum Martinus V. Constitutione . edita post Coracilium Constantiense aput Lahb8 ex quibus satis constat universalis Ecclesiae

Fensus , alque traditio. Ergo. . Prob. I l. Ut sacramentum valeat, necesse est ut minister agat nomine Christi. Atqui non agit nomine

Christi . qui non intendit sacerε quod Christus insti-iuii , et facit Ecclesia. Ergo.

74쪽

De Sacramentia.

O6A. I. Ea ratione prodest Sacramentum, qu tenus fidem excitat. Atqui quacumque intentioue fiat , iidem excitare potest. Unde Apostolin. Phil. I. i5 gaudet, praedicari a multis Evangelium , licet quidam propter invidiam , et contentiouem praedicarent.

π. Neg. maj. Quod jam supra resutatum est Cαρ.

οηie. II. S. Genesius cum esset mimus per iocum . haptigatus est in Theatro ad irridenda coram Diocle. iano Religionis nostrae mysteria. Et tamen per baptismum cito mutatus , revera Christjanam religionem Prosessus, martyr occubuit, ut refert Ado Trepirensis in Martyrologio. Ergo etc. π. Etiam data illa historia , neg. cons. Vel enimii Ic mimus, antequam baptigaretur, animo mutatus reVera baptismum accepit, vel postea rite in Ecclesia bap- ligatus est, Vel per martyrium baptismum Supplevit. Objie. III. Constat ex Socrate Lib. I. cαρ. IS. SO-.zomeno Lib. II. cap. II. et Nicephoro Lib. VIII OA. 44. Athanasium adhuc puerum in litoxe maris CoaeVOS Pueros per ludum baptizasse, ejusque baptismum ab Alexandro Episcopo Alexandrino ratum fuisse habitum. Ergo. I .' Socratem , ejusque exscriptorem Sogomenum , quibus auctoribus usus est Nicvhorus , salsis xumoribus deceptos , has de Athanasio nugas venditasse. Misso enim Eusebii chronico, quod multis scalcre mendi norunt eruditi, ex supputationibus Pagio constat, Alexandrum creatum esse Episcopum auu CCCXIII. Athanasium vero ei successisse nnuo CCCXXVI. Si ergo ponamus, uice imum annuiu Vix attigisse Athanasitim cum ad Episcopatum eve tus est ex canonibus enim antiquis anic hanc aetatem Episcopum fieri non licebat), atque id quod docrates nar- sat c tigisse primo anno Episcopatus Alemandri, jam tunc Atuuvasius decimum octavum aselist annum, ac

75쪽

1 a Theol. Instit. Ub VIII. Pars I. Cap. VII.

Proinde puer esse non poterat; nec adolescens id ne talis, tanto ingenio, ac pietate, res sacras per ludum

attrectasset.

U. Si vcra Darrat Socrates, ideo baptismum ab Athanasio datum fuisse ratum , quia re maturu Perpensa , constitit, Athanasitim vere id facere voluisse, quod sacit Ecclesia; in ipso enim Socrate Athana ius nou quoScumque Pucros , sed solos catechumenos baptizavit , licet eam actionem ani uti oblectandi gratia peregerit. Objie. IV. Augustinus Lib. VII de Bamis. cap. 53. Proposita quaestione, uirum ratum habendum sit Baptisma datum in mimo, respondet: Ubi autem nequo societas tilla esset credentium, neque ille, qui ibi acciperet , ita crederet , sed Ioliam ludicre, et mimice, et joctiliariter ageretur , utrum aρyrobandus esset hastil-smu qui sic daretur, uiolatim judicium Per alicujus reoelationis Oraculum concordi Oratione , et imρensis supplici de otione gemitibus implorandum esse ceu

Serem. Ergo.

U Hoc divinum iudicium Ecclesia in Concilio Tri

dentitio protulit , cui haud dubie Augustinus acquievisset, qui toties Donatistis, Cryrinni auctoritate se tuentibus, opponit Concilii plenarii delinitio ueni. In teri in confidentiam Protestantium mirari subit ; quod enim Aurastinus a tale EecIesiae deliri ilionem cum modesta dubii aliouc proponit, id ipsi contra Ecclesiuo

judicium audacter asserunt. Objic. V. Sacram illa ex Catholicorum sententias gulal ein OPere osterat O. Ergo tuletitioncm ministri non requirunt, ut rata sint. Ire. Reg. Cons. us enim operatum est actio Sacramentialis iacta cum inlcutione faciendi quod facit

Ecclebi v. κ

76쪽

De Sacramentis.

Mogis eSt consentaneum Ecclesiae sensui , irritum esSeSaCramentum a ministro datum , qui omnem ritum externum serio Peragit, interitis autem Maluit ,

nolle facere quod facit Ecclesia. Prob. I. Ex definitione Alexandri VIII. qui anno

MDCXC. I. Decembris hanc inter alias propOSitionem damnavit ntim. XXVIII. Valet Baptismus collatus a mi-mβtro, qtsi omnem rictim externtim inormamque i astitarendi Obserpat, intus tamen in corde suo, apud Se reSδlvit: ΠON N/lendo facere, quod facit Ecclesia. Nec cst quod en/ΠMS , Contensonus , aliique reponant, ita damuata Pro Positione non explicari . utrum minister serio, an ludicre ritum externum servet, adeoque damnatam esSein sensu Lutheri. Primo enim Lutheri sententia jam damnata in Concilio Tridentino non indigebat, ut denuo damnaretur inter propositiones, quae a recentioribus quibusdam Doctoribus vulgabantur. Deinde patet. Pro positionem intelligetidam de eo , qui ritum exleruum Peragit serro ; ait enim propositio inlus in corde Suo, GPud se resoloil etc. quod dici non potest de eo, qui Ctram exterius irrisionem sacramenti profitetur.

Prob. II. Ex Missalis Romani Rubricis, ubi haec habentur 3. 7. De defectibias: Si quis habeat coram Se Mn-

decim hostias, et intendat consecrare soliam decem, non determinans, quas decem intendit, non consecrat, qMira requiritiar intentio. Nec audiendus est Druen, Dum re

gulas illas , ait, non esse habendas ut Ecclcsiae defi- Diti Uties ; non enim eas , ut dogma fidei obtrudimuβ, . .ed negari non potest , argumentum inde Promi gra 'Vis imae auctoritatis , et ponderis ; cum Sum. Ponti si-Cum auctori late post maturum examen prodieri ut , et ab universa Ecclesia Latina sint receptae. Prob. III. Auctoritate S. Thomae 3. P. Q. LXIV. art. a D. Ait enim. Dicendum, quod intentio miniSui Potest Persierit dupliciter uno modo respectu ipsiusSacramenti, Ptitia cum aliquis non intenditSacramentiam conferre, sed

77쪽

4 Theol. In stit. Lib. VIII. Pars I. Cap. VIII.

atem sacrameuti, Praeciniae quando stiam tulentionens exterius manifestat. Quibus verbis postremis agnoscit, tolli veritalem sacramenti , etiam cuin haec intentio non se Prodri exieritis.

Prob. IV. Concit iuni Tridentinuin , et praecedentes Ss. Pontilices, praeter ritum externum, intentionem TC-quirunt faciendi.quod facit Ecclesia, ut sacramentum valeat. Atqui is , qui externum celebrat ritum, habet sine dubio intentionem illum celebrandi ; quis enim sanus libere facit , quod sacere non intendit i Ergo Praeter autentionem illam , qua quis extertium ritum Peragere velit, requirunt in ministro in lentioncm Celeis Brandi ritum illum . ut ab Ecclesia celebratur. Imo Tridentinum Sess. XI V. cap si distinguil intentionem ritum externum etiam serio peragendi, ab intentione sa-ciendi quod facit Ecclesia , et utruinque ad valorc

sacramenti salis oster dit esse necessarium ', ait enim, Sacramentum Ρoeuitentiae non perfici, si sacerdoti animus Serio agendi, et pere absoloendi desit. Ergo cic.

obieeta diluuntur. Objic. I. Μinister , qui liberc , et serio peragit ex tertium Sacra me uti ritum , vult illum peragere , licet interius dicat , nolo ritum hunc Peragere i sicut qui libere ambulat , ambulare vult , licet inlerius dicat :nolo ambulare. At Ecclesia nihil aliud facit , nisi ritum externum. Ergo qui ritum externum libere , et scrio peragit, vult sacere quod facit Ecclesia, quamvis id se nolle interius animo proponat. Haec auaen voluntas susscit ad valorem sacramenti. Ergo. U. Dist. maj. Qui libere , et serio peragit ritum ex ternum Sacramenti, vult illum peragere, vel ut Sacrum, vel ut pro sanum , couc. Ut saCrum necesSario, neg. Dist. ellam min. Ecclesia lacit extertium ritum , Mi Sacrum , et a Christo institutum , cons. Ut Prosanum, Heg. Quare nego cons. Rilus enim saCramenti cum sit indisserens , ab intentione operantis ad sacrum ritum a Christo institutum , et ab Ecclesia servatum dirigi, sive determinari debet.

78쪽

De Sacramentis. . . . Idubitanti do valore sacrametati , eo quod non constat de intentione ministri, sic respondet: Est duρlex Oρimo ; quidam dicunt quod requiritiar mentalis intentio

in minustro' quae si desit non Perscitiar Sa amentum . . .

Alii melius dicunt. quod minister sacromenti ragit ire Persona socius Ecclesiae, cistis est minister. In pectis Gutem quae Profert, exprimisur intentis Ecclesiae, quae sviscit ad perfectionem sacramenti , nrsi contrarium

exlerius exprimatur ex Parae miniscri , Mel recipienio sacramentiam. Ergo ex S. Thomad interlar mentis iu-

te nilo iaciendi quocl facit Ecclesia, ut sacrum, nou

est ad Sacramenti valorem necessaria. , M. - .

Neg. cons. Ipse enim S. Thomas ari. Io. ejus

dem qua Mionis contrarium docet, ut supra vidimus quare ut concilietur cum loco sat dissicili in Objectio. Ne recitat O , respondeo, ex S. Dociore sussicere ad Vallarem sacrametati, si minister libere et serio saciat. quod ab Ecclesia ut sacrum fieri novit, atque ex illa externa ministri actione recle argui interiorem ejus Voluntatem, quemadmodum in eo, qui suratur, prae sumitur, et intelligitur voluntas peccandi , licet meri-ιalem , seu e pressam peccandi in ictilionem non haheat Et ex hoc infert, dubitationem, quae oriri Pos. 'Aet de intentione ministri, abjiciendam, ut imprudentCm , cum minister exterius non profitetur, habere se intentionem Ecelesiae contrariam.

Ο D. III. Augustinus Lib. VII. de myt. cap. 53.

hanc proponit quaestionem: Si fradens et acclaiens fal- Iaciter agant in iρsa unitate Ecclesiae. utrum hoc magis baptisma accutandum.sit,un illud quod in mimo datur, si quis extat, qui 'liter subito commotus acc*iat. . . :Si enim, inquit, nihil interest red integri atem Sa ramen oti in ipsa catholica, utrum id aliqui fullaeuer; an M Taciter agisnt, cum lamen hoc idem utrique agans scilicet tradens, et ac piens ) cur extra intersit, non Miadeo' quando ille, qtii accipit,non simulatione Palliatias, sed religione mutatus est. Paucis vero inici jectis ait: Sicut Iram praeteritis majorum statutis non dubito, etiam

illos habere boylismum, qui quamois fallacuer id accipiant, in Ecclesia Iamen nocipiunt, pel tibi ρntatiar Ecclesia. Ergo ex A ugustino valet baptismus fallaciter

79쪽

hoc est, animo simulato , Et Sine ulla in lentioneius , modo id lion fiat iti minio ; de hoc enim scduhitare ait.

IResp. iv Berti , intelligi Augustintim de,soIa simulatione necipientis , sed id riori cougruu verbis Augustini , qui ponit , dauicni et accipientem tu Eccla

sin sal Iacit cr ngEre. Resp. Bellarminus , Augustinum noti rem dein sinita sentcntia pronuntiare , sed dubitali Oiacm modeste proponere. immerito autem Billas minum carpit Ire nin ; revcra enim Augustinus eo loci ait sed noώistiatum est , in ea non progredi aliqua temeritate 3-retitiae , quae nullo in Catholico regiouuli concilio

coeρια , nullo Plenario terminata sunt. . Commurator responsio est, Augustinum nomine ba

tismi fallaciter dati . atque accepti in Ecclesia, non intelligere haplismum simulata intentione dalum, sed simulata si de , quam simulationem aliυ ipse Augustianus ictionem appellat. Hanc autem esse Augustini mentem ex eo motii festum est, quod hunc baptismum fallaciter accepium ait, esse ratum ex Pr-lertiis majortim statialis. Quaenam autem sunt haec statuta, nisi ea , quibus delinilum est valere baptismum d tum ab liacreticis , et peccatoribus sive apertis , Sive occultis r Non enim ullis majorum Statu LiS, Deo a te , Mec post Augustini acialem declara uilii est vati- Te baptismum datum , aut acceptum sine inientionefacichidi rem sacram , quam iacit Ecclesia , imo ex

intentione cotiti Aria.

Objic. IV. Valet baptismus datus a Iudaeo ,.et Pagatio, imo et allico. Atqui isti habere noti possunt

Credat . Potest lanicii habere intentionem iacteudi x tum lium , quem vovit', ab Ecelesia ut sacrum haberi , licet ipse eum superstitiosum puteti quod si nec illud intendat , irxitum erit baptisma. Objic. V. In Propositione ιι . demoustratum est, uota ea e necessarium , ut iniuisiur,velit sacere Sacramc -

80쪽

docet Totimeb. Ergo male Duuc im Pugriat r. . img. min. Aliud enim est, ministrum velle , ut exactione sua fiat id , quod formaliter sacramentum dicitur , aliud velle actionem sacere , quam scit ab Ecclesia I aberi ut sacram , licet ipse miDister non credat, ' nee velit eam esse Sacrametitum. Hoc postcrius in hac Propositiotie necessaritim esse Probavimus ; prius illud nota esse necessarium ad Sacramenti valorent, diximus P D. IV. Male autem Catharini sentcntiam emollires iuvivit Tonrnely suesc VII. de Sacr. ingen. αα. L. Ipse enim Catharinus in opusculo de intentione, valere ait baptismum , etiamsi mi ister aliud seri et in animm , ita tit intendat derisorie haρtizare , neu aliam requirit intentionem , nisi quae ab externo ritu inseparabilis est. Obio. VI. Ecclesia visibilis est, ac Proinde Visibilibus constare debet membris at visibilis non esset, si vaIor baptismi ab interna ministri intentione pendc-

u. Reg. min. In 'verbis enim, quae profert minister Serio ritum sacramenti Peragens , exprimitur eius interatio, ut si contrarium exieritis Don. Prodat, non Possit prudenter dubitari. ipsum intentionem intus ha- huisse Contrariam , et. moruliter certum sit , eos qui ita baptizati sunt, revera osse. baptizatos i haec autem moralis certitudo sussicit , ut Ecclesia sit visibilis; in omnibus erram rebus liuinanis non absoluta , sed moralis certitudo quaerenda est. Seholion.

Quamvis minister intendat sacere quod sacit Eccle- ia , sive secta Lullierana , Soci Diana et c. Valet S eramentum. Illae enim sectae id illi luc sacere intendunt quod facit vera Christi Ecclesia , quam esse Lu-iberanam , Socinianam etc. solso sibi persuadent. Corollaria. I. Ergo si constet, ministrum non habuisse intentionem saciendi, quod facit Ecclesia , sacramentum Iesset Saltem sub conditione rePetendum.

SEARCH

MENU NAVIGATION