장음표시 사용
111쪽
ELEMENTORUM PHYsIOLOGIAE nec ab alio fonte peti debent cruoris motus progres Ilvus,ejusdem fluenti motus intestinus seu liquiditatis & cxpansionis, non secus ac illius liquidi calor. Nec me movet experimentum clarissimi Amontous quod contrarium arguere videtur; asserit enim quam. Plurimos quorum frequentius micabant arteriae, Vola manus admota minime valuisse spiritum vini tubo vitreo contentum ad eum ascensum cogere quem assecuti sunt nonnulli quorum pulsius erat rarior uehinc caloris causam in ipsismet liquidis e hinquirendam suspicatur: quod sane quidem verum foret ni pulsus frequens signum cruoris copiae potius praeberet quam ejus Velocitatis indicium ue aliter sentiendum de pulsu celere.
ABstrusum respirationis negotium, modumque mechanicum exposituri necesssarium duximus vetam thoracis fabricam exhibere , ut inferius dicenda dilucidiora
fiant : e notis enim viribus moventium& movendorum facilius eruemus utrorumque mechanismum. Natura suorum
Operum fidissima interpres reconditissima arcana reserat quibus ejuL penetralia adire licet. Neminem ferme fugit re orationem esse alternum pectoris dilatationis & coisistricti nis motum , quo aer pulmonibus excipitur & ejicitur. Thoracis dilatatio qua Pulmones ab ingressu aeris dilatantur inf-Dratis dicitur ι coarctatio vero qua ad
112쪽
sperio p R i M A. missus aer abigitur expiratio audit. Partimmitatis , partim voluntaria censeri debet respiratio : vitalis dicitur , eo quod motu organorum spontaneo exerceatur; ubi enim foetus in dias luminis auras prodit , inchoat respirationis exercitium ; sua munia obit pectus nobis insciis vel dormientibus. Voluntatis tamen imperio subjicitur respiratio , quae
pro ejus nutu acceleratur, retardatur, variosque modos subit : imo & illam colit
bere valemus ad ultimum Vitae terminum ,
quod testantur Historiar illorum qui sumaminato spiritu reluctantibus fatis in orei
fauces sese praecipites egerunt. Pectoris omea compages constat columna ossea duodecim vertebris conflata , totidem costis utrimque & sterno. Duplici & firmo nexu vertebris annectuntur costae, quae arcuata figura praeditae lateribus ossis sterni totae cartilagineae implantantur; exceptis quinque inferioribus quae breviores cartilagini superioris costae inseruntur. Haec utrius . que lateris tegmenta osseo - cartilaginea exprimunt integros circulos declivem situm obtinentes, adeo ut ex eorum diametro & serie vertebrarum emergat ansulus acutus, cujus sinus emetitur altitudinem diametri pectoris. Ubi sursum ducuntur cos. tae, lineae efformantes angulum inferiorem ab invicem recedunt, ampliatur angulus ;hinc protenditur sinus, non secus ac diameter pectoris : hinc intelligitur quomodo dilatetur thorax; quod etiam rudibus& ab omni demonstratione geometrica alienis e conspectu costarum Patet.
tio vitalis& volun taria. Thora
113쪽
Caeterimusculi utrique thoracis motui in-urviente,
93 ELEMENTORUM PHYSIOLOGIAE Costarum interstitia replent musculi imtercostales, quarum fibrae duplici & obliqua serie sese intersecant. Inferius clauditur hic medius venter diaphragmate quod duplici musculo conflatur ; inferior densior& firmior, qui tamen minor Occurrit Validioribus tendinibus, Oritur ex vertebris superioribus lumborum , & medio latoque diaphragmatis tendini inseritur: secundus latior scaturiginem ducit ex ambitu cartilagineo costarum spuriarum , & in eumdem tendinem desinit qui inter cor dchepar Occurrit. Diaphragma concameratam formam obtinet & declivem situm ; ejus facies superior globosa cor dc pulmones spectat, inferior vero & concava respicit abdominis viscera. Praeter hos musculos quorum beneficio moventur costar, alii observantur qui haud inutilem operam conferunt, subclavii puta, qui sub claviculis siti utrimque scaturiginem mutuantur a Prima costa prope sternum , &infimae, mediaeque parti claviculae inseruntur : serrati postici & superiores , sub rhomboidibus latitantes oriuntur e processibus spinosis ultimae cervicis vertebrae &irium aut quatuor vertebrarum superiorum dorsi , trium aut quatuor costarum superiorum posticae parti totidem dentatis productionibus instruntur : hi musculi costas sursum trahere videntur. Contrarium nisum moliuntur sterno costales, serrati postici &inferiores , primi ex interna & media parte ossis sterni oriuntur, & cartilaginibus legitimarum costarum oblique inseruntur s
114쪽
Sacrio PRIMA. 99seeunfli e processibus spinosis lumborum
vertebrarum. inferiorum ortum ducunt, dc
tribus aut quatuor nothis costis inferioribus implantantur. Sunt & alii qui in violentis & validis pectoris motibus , voluntariis nempe, summam opem praestant, musculi scilicet abdominales , pectorales , serrati majores, costo-cervicales, quibus nonnulli addunt levatores costarum Stemnis , qui ad navisculos intercostales referri debent ι non secus ac infracostales Verrhoen. Ex praelibatis persipicuum fit quorurn musiculorum adminiculo exerceantur varii pectoris motus , sed quisnam est illius alternae contractionis modus mechanicus res sane quidem est altioris indaginis. Sunt qui abstrusium respirationis mechanismum ab haerente sanguine & stimulante in pulmonibus depromunt ; qua vellicatione spiritus animales refluere coguntur versius cerebrum cujus elatere in nervos & inspirato-lios reflectuntur. Haec opinio qtaec hacte nus invaluit minime arridet iis quos non fugiunt remotissimae nervorum origineS , situs : nervi enim pulmonum e pari Vagoscaturiunt; diaphragmatici e quarta consu-gatione cervicali, ex intercostali & dorsali bus ; qui vero musculis intercostalibus pros piciunt, e duodecim dorsalibus oriuntur. Juxta notissimas motuum leges corpora inmotum acta in solidam superficiem impim
gentia reflectuntur in eum angulum in quem inciderunt ; retrofluentes igitur oc-ravi paris spiritus haud repellerentur in sitam Pra indicatos nervos , ted in viciniores,
115쪽
costalium in dilatan do pecto-
roo ELEMENTORUM PHYsIOLOGIAE quod anatomicae autopsiae adversatur r ea hinc inferre licet pectoris dilatationem reflexui spirituum sympathetico minime deberi. Aliisque praeterea gravioribus dissicultatibus , quas recensere vetat angustior pagina, premitur haec hypothesis , adeo ut animum veritatis avidum minime explere valeat ; cur alia est investiganda illius abstrusi negotii causa. Ex si1ru & fabrica musculorum intercossi talium , eo rum eruendus est usus ; musculus enim duobus ossibus assixus, dum contrahitur , mobilius ducit. Neminem latet inferiorem quamque costam superiore minus fixam esse ; hinc consectarium manet costas inferiores a contractis intercostalibus sursum trahi. Fibras quibus contexuntur oppositae intercostalium series summe tensas & contractiles esse docet oeconomiae animalis conspectus 3 cur minime mirari subit si praedicti musculi propria & innata vi costas elevent ; dummodo huic dilatationi haud
obstent 'potentiae externae , puta compressio uteri, dum foetus fuis ergastulis clauditur. Plinc facile intelligitur quomodo in aere li- hero costae inferiores, mobiliores nempe , sursum eleventur ; & mechanica jam exposita amplietur thorax ; quo dilatato ades proprio pondere irruens Per os & nares in patentem trachete & bronchiorum viam subit ultimos pulmonum recessus, illos explicat& expandit , cum aere super incumbcnte externo verum aequilibrium praebens. Ubi sursum & extrorsum ducuntur nothae costae, annexi diaphragmatis limbus elevatur
116쪽
SECTIO P R I M A. Io Idc paululum a centro recedit ; a tumente
pulmone premitur diaphragma & versus inferiora cogitur; hinc patet primo elongari fibras quibus contexitur & distrahi ;secundo haud levem pressionem subire. Hac duplici causa, stimuli vices gerente, lacertos a diaphragmatis pars in nisus contractiles erumpit s incurvatae fibrae ad lineam rectam tendunt , & septum illud
fornicatum complanatur ; donec subcidentia pectoris certam flacciditatem contrahat.
Exhinc liquet quid conferre queat dia-phragma ad respirationem , a depresso scilicet fornice ampliatur pectoris cavum ; a nisita demum contractili fibrarum carnearum praepeditur nimia costarum spuriarum elevatio,
quae debilioribus nexibus alligatae minorem intercostalibus resistentiam objicerent. Costar haud memoratis caus1s possunt
elevari quin elongentur firmiora ligamen' do angusta, quibus duplici nexu alligantur Uerte- tetur inobris; extrorsum ducitur sternum; torquentur huic oss1 haerentes cartilagines in quas anterius desinunt costae ; nec illius distorsionis expers horum segmentorum magis arcuata pars : hinc minime mirum si cosiatae nitantur in pristinum statum, thoracisque sublati moles cum annexis partibus sponte deorsum relabatur ; suum symbolum conferentibus musculis sterno-costalibus & serratis posticis inferioribus : quibus addere licet gravitatem aeris ambientis , qui , premendo externum pectuS, su-
Perat vim aeris interioris calore loci rarefacti & levioris. Intercostalium fibrae post
117쪽
Ior ELEMENTORUM PHYsIOLOGIAEnimum spasmodiciin1 ad flacciditatem pronae costarum descensum mire juvant ; plus aequo enim expansa exiliss1ma materiar moventis elateria , de quibus infra, reditu necessario contrahuntur : jam debiliorem musculorum vim superant costae deorsum tendentes , & angustatur thorax. Interim dia.
phragma haud amplius distractum, flaccidumque, a visceribus abdominalibus sursum prementibus in pectoris cavitatem assurgit ;cur undique coarctantur pulmones, & foras expellitur jam calidior aer; adeo ut pulmones non spontaneo motu in sese concidant ; sed angustato spatio thoracis motum consequuntur.
Causa al- Hac pectoris constrictione iterum elon- terni mo' gantur intercostalium fibrae, eorumque PO-ruli angustantur : plus aequo pressa inibi hospitans spirituum animalium mater movens proprio nisu resilit ; hoc stimulo evolvuntur haec exilissima elateria , &quasi totidem tumentes sphaerulae coercentium portatorum latera elevant, Cuius ratione dilatantur haec spatia ; quod non potest fieri quin crassiores brevioresque fibrae denuo costas elevent , & ampli
tur thorax iam enumeratis causis iterum angustandus. Hinc patet cur a fabrica & situ partium pectus constituentium hic alternus dilatationis & contractionis motus , Vel inVitis exerceatur. Ex quibus colligere licet supra memoratis causis mechanicis respirationis motum pervgi , dc pulmones mere passive se habere.
118쪽
T AN Diu vivimus quandiu respiramus:
tanta subest hominibus respirandi necessitas, ut illam cohibere absque praesenti vitae periculo minime valeant ; hinc praestantis limus illius aurae vitalis emergit usus,& primaria oeconomiae animalis functio , cui illustrandae futilem Operam impenderemus , nisi a prius exhibi pulmonuni fabrica ad sacra illa penetralia nobis pateat aditus
Totum medium Ventrem , una cum corde , Occupant pulmones in binos lobos ope mediastini divisi, innumeris conflati ves1-culis excipiendo aeri dicatis, quibus aperiuntur fistulae exiguae quae bronchiorum sunt propagines. Bronchia vero sunt divisiones tracheae arteriar, aut fistulae cujusdana cartilagineae, quae ab imis faucibus ortae oesophago incumbit : illius tubi pars superior, lavetis nomine nota , quinque con- Laryngis stat cartilaginibus , quarum prima tisroides an 'vel sciatiformis dicitur ; esticit hanc cervicis protuberantiam conspicuam , quae Vul- pomum Adami nuncupatur secunda cri- coides annularem figuram obtinet , & firmam laryngi basim praebet: Tertia & quarta nominantur ar)thanoides ; cricoidi insistunt& posticam laryngis partem et rinant rquinta demum epiglottidis nomine gaudet sde quibus fusius infra. Suis instruuntur mi ID Culis hae cartilagines . quorum beneficio variis motibus gaudet larynx , ejusque rima diutatur & angustatur , quos nunc re
119쪽
io ELEMENTORUM PAVsIOLOGO censere a proposito alienum judicamus. Cricoidem excipit fistula crassior, parte anteriori segmentis cartilagineis conflata , qua vero osiophago incumiat, membranacea , anteriorem cerViciS Partem occupans.
Hic ductus qui tracheae arteriae nomine innotescit, bifariam dividitur juxta quartam dor11 vertebram ; bini illi rubi qui ex hac prima divisione emergunt in alios tubulos divaricantur ; hi in ulteriores, donec in- conspicui hient in folliculos membranaceos quibus exsurgit pulmonum moles : Vesiculte illae angustissimae ex membranis 'rbicularibus, expansilibus & contractilibus conflatae , sunt ultimarum bronchiorum propaginum expansiones, quae racematim aggestae sibi invicem haerent , adeo ut CX uno bronchiorum ramo in plurimas vesiculas,& rursiis ex his in illum pateat aditus. Utriusque sortis vasa per totos pulmones disseminantur : arteria pulmonaris, quaeaortae amplitudinem aemulatur , e thalamo cordis antico oriunda sub aorta dividitur in binos truncos, qui utrumque lobum solita alvisione peragrant. Ultimae arteriae Pulmonaris. propagines innumeris anastomosibus coeunt, & helicis instar bronchiales vesiculas ambiunt, non secus ac Venulae in quas abeunt ue hae demum solitis adunationibus in quatuor majora vas a faces
sunt, venarum pulmonarium nomine nota, quae refluum cruorem evomunt in auriculam posticam. Praeter haec Vasa, alia occurrunt minora sat conspicua , arteria nimirum bronchialis vena ejusdem nomib
120쪽
SECTIO PRIMA. I OFnis; a Roschio oculatissimo Anatomico fuit detecta haec arteria , quae natales debet aortae parti posticae & superiori, prope primam intercostalem dextram e qua plerumque prodit: bronchia utrinque con-
comitatur haec arteria ;. Vena vero desinit in Venam agigos. Plexus pulmonaris e pari vago, post emissos nervos recurrentes
efformatus, dextra laevaque in parte posti ca bronchiorum situs, uberrimos suppeditat nervulos qui jam memorata sequuntur vas a. Nec desunt vasa lymphatica ad duc
Nulla est sanguinis guttula quae intra unius horae spatium haud pluries peragret totos pulmoneS. In foetu pulmones aere vacui & contracti impares sunt excipiendo cruori per Venam caVam delato,
qui partim per foramen OVale, partim Perductum communicationis majori sui copia in aortam amandatur , & arteriae pulmonari subducitur. Exhinc patet quodnam periculum incurrant adulti a sumaminata aut impedita respiratione in quibus deficiunt compendiosiores illae viae . Aer proprio pondere irruens in pulmones ductus bronchiales elongat ; horum divisiones in majores
angulos assurgunt ; sphaericam figuram mentiuntur appensis vesicula: : ab illa expansione minuuntur puncta contactuum ampliantur mediae intercapedines quas Peragrant vasa sanguinea , quae appellenti cruori facilem aditum praebentia thalamo cordis antico minorem objiciunt superandum obicem. Ubi vero coarctatur pectus , in sese concidunt pulmones , angustantur locu-