Elementa physiologiæ, juxta solertiora novissimaque physicorum experimenta, & accuratiores anatomicorum observationes concinnata. Auctore Joseph Lieutaud ...

발행: 1749년

분량: 351페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

116 ELEMENTORUM PHYsIOLOGIAE oris, in cujus cavum salivam pleno gurgite , tempore masticationis affundit, hians

Circa tertium dentem molarem superiorem. Juxta frenum linguae aliud patet ossi uni ductus salivalis , a marthone detecti: utrimque ortum ducit, pluribus surculis , e glandulae maxillaris & sublingualis acinis : prima ingens intra maxillam haeret ;totam ejus longitudinem lato ortu fere emensa , altera minor juxta linguae frenulum sita : utraque falivam secernit , quae beneficio ductus communis , dehiscentis sub lingua , in oris' cavitatem affunditur.

Minime posthabendae sunt aliae glandulae diveris molis & variae figurae in ore huc& illuc occurrentes, circa linguam scilicet , palatum , gingivas & labia ; inter quas praecipua ob molem censeri debet palatina, ex situ sic nuncupata ; e quibus glandulis prodeunt emissaria exigua & brevissima trajicientia membranam linguam obducentem, labiaque, palatum & totum internum os succingentem ; e quibus depluit humor tenuis', aqueus , viscidus, salivae aemulus quo madent praedictae partes.sullis , igitur friiva humor limpidus, seroso- indole, lymphaticus , particulis salino - sulphureis

utriusque generis impraegnatus 3 qui tubulorum secretoriorum beneficio e pluribus arteriarum carotidum propaginibus Ortorum , trans glandulas supra assignatas secernitur. Laxantur aut constringuntur hae glandulae juxta varium spirituum animalium motum,

illorumque orgasimum & quietem ; quod ab aspectu certorum ciborum palato arri-

142쪽

s acrio SEc UNDA. dentium, vel audito interdum eorum nomine saepius evenit ; ubi imaginatio appetitum movet , qui salivae effluxum protinus ilicitat ; quod in esurientibus quotidie conspicere licet : imo certum succi nervosi copiam recondere hunc laticem credere par est : Organa enim secretoria insignem

nerUOrum proventum excipiunt : experientia compertum manet studium & profundas meditationes digestioni ossicere: praeterea neminem ferme fugit salivam venenatam labem contrahere in variis animi affectibus , ira, V. g. furore, rabie, &c. Sistimam menstrui' vices gerere ultra Omne dubium pos1tum esse videtur: ratione enim partium integrantium quibus constat, penetrare & solvere valet eduliorum moleculas sapidas, quas admovet linguae papillis nerveis; siccioribus cibis mollitiem conciliat s oris fauciumque partes lubricat; sitim praecavet. Prima alimentorum elaboratio fit in ore , non solum mediante ciborum per dentes attritione , sed etiam exacta miscella salivae cum cibis masticatis, quorum s ratione molecularum diversae sortis quibus scatet) sblutionem inchoat, illorumque in ventriculum descensum juvat. Alimentorum praeparatio quae in ore peragitur haud male prima digestio audit apud Veteres, cujus vitia raro emendantur in secunda dc tertia , in quibus tritus organa Plane deficiunt. Illud silentio minime premi debet salivam haud esse unius indolis in omnibus stibjectis , sed diversis pollere viribus pro diversa sanguinis constitutiope & spiri-

Salivae proprietam

143쪽

1Σ8 ELEMENTORUM PHYs Io Lo Gratuum crasi : exinde varia circa gustum digestionem euodantur phoenomena. Subacta edulia & humore salivali impraegnata detruduntur versus fauces ; deprimitur Deglutio- linguae basis ut decliviori via ferantur ; eleni. modus vatur demum , veloque palatino applicatur :mechani' temporis larynx cum annexis partibus

attollitur; & quidquid de alimentis intra

buccas. haerebat ad phar)ngem propellitur. Ne veto quidquam ex eduliis intra patentem laryngis rimam illabatur 3 epiglottis e cartilagine flexili constans, operculi vices gerens, eduliorum mole deprimitur 3 delapus vero alimentis proprio elatere resilit, pristinum situm recuperat , irruentique aeri aditum concedit. Actione variorum musculorum deprimuntur & elevantur os hyoides , la-rynx & annexa lingua : si sterno hyoidei, costo-hyoidei, hyo thyroidei & sterno. thyroidei eadem contractione agant , praedictasPartes deorsum , Versus pectus scilicet , trahunt. Velo palatino applicantur vi contra

rum. ' Musculi qui ex interna menti parte oriuntur laryngema trorsum ducunt ; &liatur pharynx , qui demum elevatur actione stilo-pharyngeorum , necnon vi fibrarum carnearum quibus conflatur. Alteί-

na & peculiari musculorum huic operi dicatorum contractione in patentem oesophagum propelluntur edulia, quae motu con tractili fibrarum carnearum , quae Varia se

rie ambiunt praedictum tubum , inferiora Versus descendere coguntur, in stomachum

144쪽

nempe. Hic alimentorum descensus Degimtitio audit. '

ALIMENTORUM DIGESTIO.

LIc Er actio ventriculi in ingesta mul- Vari elis se prodat Phaenomenis ue haud ta- Opiniones. men aliis functionibus clarius innotescit. Inter Veteres, alii cibos in ventriculo alte ri contcndunt ; alii hos putrescere autumant ue alii concoqui volint ; nonnulli ab omni elaboratione alieni crudam , ut inquiunt, materiam ad vasa deduci cogi tarunt. Nec mintis dissentiunt recentiores , qui ut plurimum Veterum commenta , immutato nomine , in medium iterum protulerunt ι & nil nisi recoctam crambeiri praebuerunt. Nec desunt tamen qui praejudiciis liberi indefessa indagine digestionis

modum assequi laborarunt ; sed rudem duntaxat adumbrationem attigisse videntiat. Silia plicissimam esse alimentorum in stomacho elaborationem variis adducti rationibus adibitramur ; atque nullam forte es te stinctionem in oeconomia animali cujus cauis &effectus dilucidius pateant ex sequentibus coim sectarium videbitur. Multa mansa , attrita, subacta de faliva impraegnata in ventriculum detruduntur, qui praesto est illis excipiendis, ut inibi ulte- .rius elaborentur. Ventriculus .in sinistraab. μ/i dominis parte situs, sub diaphragmate in- ter hepar & lienem collocatur : tubus α δε- phageus ori sinistro inseritur ; dextrum

quod Pilorus audit, in duodenum desinit.

145쪽

33o ELEMENTORUM PHYsIOLOGIAE Tibiam utricularem haud male aemulatur

ventriculus , qui quatuor constat membranis ; prima membranacea eXterior, alteras nempe involvens a peritoneo oriunda communis audit. Secunda, quae beneficio corporis cellulosi primae haeret SP interiores cingit , musculosis nuncupatur , multiplici vel duplici potissimum fibrarum serie conflatur, quarum aliae juxta Cesophagi directi

nem decurrentes propagantur , & totam ventriculi longitudinem emetiuntur, a simperiori scilicet orificio ad pilorum excurremtes , vel oblique per ejus laterae descendentes arcuum instar subjacentes fibras intersecant : aliae vero tunicae vasculosae incumbunt ; in spiram contortae aut circulares

apparent, & quasi totidem circuli ventriculum in Orbem cingunt & ambiunt ; hae postremae circa pilorum densissime glomeratae solutis alimentis superandum obicem praebent. Tertia Ob varia vasa quibus intertexitur tunicae vasculas nomine itinotescit. Quarta demum ingesta amplectitur , & erusa tillosa vocitatur : haec humore glutinoso assidue madet, qui lymphae gastricae titulo gaudet, ob insignes, quibus pollere creditur, vires ad ingestorum solutionem ; de quibus dubitare licet ; cum hic siccus minori copia aggestus & visc, dioris cqnsistentiae penetrandis eduliis impar omΠino evadat quin potius ratione . haerentiae defendat ventriculi papillas ner-veas a cibariorum duritie & acredine ; a que faciei internae stomachi variis rugis evasperatae certam nexilitatem, debitamque lila

146쪽

sEC Tio SECUNDA. I 31bricitatem conciliet. Nec exqui litoris est notae mucus intestinatis, qui non solum graciliora intestina, sed etiam crassiora inficit; in quibus postremis nulla sane quidem exercetur digestio. Haud in alium finem instituta suit ali mentorum digestio in stomacho S intesti nis , ut mobiliora ες tenuiora cujusvis sint

naturae a crassioribus secernantur. Nec aliam immutationem subire videntur cibaria ue licet a diisociatis moleculis novus emergere

videatur liquor a priori indole pland degener, qui ob diversis imas quibus scatet materies varia munia exequi valet , tam ad resarcienda solida, quam ad subministranda diversa liquamina ad multiplices usus comparata. Minime mirari subit si alimenta quibus vescimur, e vegetabilium & animalium familia parata, substantiis fluidis 3c tubulosis constantia tantas suppetias Ceco nomiae animali ferre , vel in partium substantiam converti valeant, nulla praevia praeter molecularum dissociationem immutatione. Experientia constat, nonnunquam Urgente necessitate , enematum ope nutriri aegrotantes s crassiora enim intestina, quae

nullum digestionis apparatum exhibent , transcolatorii munus gerentia secernunt tenuiorem , sed intactam & integram injectorum jusculorum portionem quae per Pecu'liaria vasa lactea solita receptacula petit, &chyli munia obit. Deglutita igitur alimenta vel in ventricu-culum delapsa ulterius macerantur, non solum ope materiae potulentae, sed beneficio

D cesti auis finis. salivae

copia.

147쪽

131 ELEMENTORUM PIHYSIOLOGIAE laticis salivalis , qui tanta copia tempore masticationis secernitur, ut Omnem ferme

fidem superet. Legitur in Actis Academiae Regiae Parisiensis , referente Helvetio , ductum salivalem glandulae parotidis in quoedam milite post inflictum vulnus in fistulam abiisse , quae genam foedabat; e qua fistula saliva trans praedictam glandulam se. parata exitum sibi parabat ; illud notatu dignum observatum fuit ejus copiam tempore angustissimi prandii ad uncias tres vel quatuor accessime ; quod ratione habita aliorum incerniculorum ultra omne dubium amguit uberiorem salivae proventum ad Ventriculum amandari, cujus calore praestantissimum illud menstruum in motum agitur& fractas eduliorum partes penetrat & trajicit , atque hac intimiori miscella mobiliores cibariorum partes, aliis viribus subi- Aeris vis. gendas excipit : inter quas haud inferiorem locum obtinet aer qui una cum cibis ad ventriculum appellit : suo elatere quem calor loci actuat, ingestorum porulos & intercapedines divellit, haerentiumque mate-1ierum dissociationem molitur. Quid valeat

aer ad solutionem alimentorum docet machina Papiniana , cujus ope ipsamet os labrevi emollescunt , & in gelatinosam substantiam faces sunt. . Spirituum Experientia compertum manet expetitos

on)ma- cibos in statu naturali felicitis concoqui ;JJum ς' palato arridentes stimuli instar salivae uberiorem proventum sollicitant, quo

inchoatur Hamentorum solutio maceratione

in loco calido absolvenda. Spiritus anima'

148쪽

SECTIO SECUNDA . I 33les hac grata titillatione in motum concitati non soluin ulteriorem salivae secretionem promoVent , sed Vedatriculi, aliorumque organorum digestioni famulantium to- .

num in integrum restituunt , . quo facilitis validiusque itiis funguntur muniis. Spiritus animales summam digestioni opem ferre exinde patet quod studium, meditationes, aliaeque mentis, imo & corporis immoderatae exercitationes digestioni ossiciant, quae tempore somni quo feriantur spiritus felicius absolvitur : hinc intelligitur cur mentis operationes post pastum Obnubilentur; cur hebescat judicium , & memoria torpescat. Si tamen spretis naturae monitis non

taedeat assumptis cibis rebus seriis applicari, studiis operam dare & chartis impallescere; hi infeliciter nutriuntur, & sen11m misere

contabescunt.

Nec desunt solida quae actionem suam solida

exerunt in ingesta ; vi enim contractili tu- con nicae ventriculi lacertois , ictibusque an ibientium partium premuntur, ac leViter atteruntur ; tenuiora miscentur fluidis ; gummos a & resinosa eliquuntur, vel in fluorem solvuntur omnia demum in substantiam pulti similem facessunt. Inde perspicuum fit triplicem esse digestionis cavim , Triplex nempe 1'. liquidum e saliva & materia po ljgestio-tulenta petitum quo impraegnantur cibi , ς8Mis

diluuntur & macerantur. 2'. Calorem quo CVolVuntur molecular aereae quibus scatent

edulia , & fluidorum dis luentium actio intensilis adaugetur. 3'. Vis contractilis stomachi, motus dlaphragmatis & musculo-

I iij

149쪽

cemus.

tur feririeritatio' in vel triculo.

134 ELEMENΤORUM PHYsIOLOGIAErum abdominis, arteriarum Vibratio, &c. quibus cibaria subiguntur, premuntur & ulterius detruduntur. Sens1m in duodena m enumeratis caussis propelluntur magis Gothitae materies, tenaciores diutius retinentur, ac demum duriores , tendines scilicet, cartilagines , Ossa , . Sc. eX- sicca expelluntur. IJos cnectus hinc sequi facile intelligent quos non fugit suus dia-phragmatis & musculorum abdominalium; quorum repetitis succussibus ita arctatur stomachus, ut substantiae intus contentae sui partes succosias facilius exprimant ut vacuis liquidis largiantur. Haud inutilem Operam

praestant aortae, aliarumque arteriarum violentae vibrationes : cur necessum est ut soluta edulia agantur quo minor objicitur conatus, in pilorum scilicet & in duode

num.

Sunt qui totum digesionis negotium materierum. heterogenearum luctae & conflic-- tui ascribunt, atque alimentorum in chylum conversionem sola fermenratione perfici autumant ι sed debita principiorum fermentantium proportio non occurrit in ingestis : materiae pingues & Oleosae, quibus scatent edulia , haec principia irretiunt ; &impediunt quominus salia diverta sortis luctam concipere valeant. Praeterea requiritur ad fermentationem quies materierum fermentescentiurn ; ventriculus vero causis su-Perius enarratis perpetuo movetur : quibus addere licet moderatum totius corporis mo

tum haut digestionem impedire, sed potius illam juvare.

150쪽

SECT3o SECUNDA. 13s Nec magis nobis arridet sola Ventriculi Nee uactio in ingesta , a Pitcarnio & Hecp eto plu- perficiturrimum celebrata, atque fallacibus numeris digestio. supra modum aucta r stomachi vim aequare 129 3I. libras in medium adducere ausus est Alphonsus Borellus : Clariss Duo hujus calculi aciem retorsit ; & parum abfuit quin totam illam ingentem vim ventriculi ad nihilum redegerit. Proinde hanc sententiam funditus evertit autopsia anatomica ;ventriculus exilioribus membranis , mollibus & flaccidis conflatus huic triturae exercendae impar omnino evadit 3 praeterquam quod eduliorum partes solidae , in materia pultacea fluitantes, nusquam praedictarum membranarum mutuo contactui subjici valent : neminem fugit eadem fabrica gaudere tubum intestinatem , in quo tamen nulla est tritus suspicio ; licet postrema dc praecipua ingestorum elaboratio in gracilioribus intestinis absolvatur. Ex quibus liquet

omnem alimentorum tritum, dentium Ope,

in ore exerceri , ut illorum fractae & comminutae partes facilius menstruo salivali penetrentur ; non secus ac Chymici corpora solidiora conterunt, antequam horum solutionem moliantur. Aliter se res habet in nonnullis animalibus quae dentibus carent, avibus nempe quae validiori gaudent stomacho, crassis robustis musculis donato , . cujus facies interior crusta dura & veluti cornea instructa apparet ; quorum beneficio cibi integri, quibus sese ingurgitant , confringuntur & discerpuntur, suum

symbolum conferentibus lapillis , den-

SEARCH

MENU NAVIGATION