Elementa physiologiæ, juxta solertiora novissimaque physicorum experimenta, & accuratiores anatomicorum observationes concinnata. Auctore Joseph Lieutaud ...

발행: 1749년

분량: 351페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

ros ELEMENTORUM PHYSIOLOGIAElorum pulmonarium intercapedines; hinc vasa sanguifera ab accumbentibus vesiculis plus aequo pressa brevi ab irruente cruore obruerentur, ni alterna pectoris dilatatione solitae viae in integrum restituerentur :ex quibus inferre licet primum respirationis usium in promovendo sanguinis motu progressivo versari. Eius usus Sanguis suis obeundis muniis impar eVa-z h. '' fluiditate & tenuitate gau-

deret neminem fugit hunc laticem penesse continere materias diversae indolis quae certa mole & figura donantur ut fluidum

constituant : moleculae aereae , sulphureae, alteriusve sortis quibus scatet, repetitis circuitibus id nota velocitate ita incalescunt ut nimiae rarescentiae periculum incurrerent, ni hausto frigidiori aere coercerentur. Aerpulmonibus exceptus aliquem calorem contrahit; hunc a sanguine impertiri conspicuum sit : tantum caloris cruorem deperdere quantum aeri communicat rationi consentaneum videtur. Sicut enim calor &frigus actis externi Mercurium thermometro inclusum expandit & condensat ; ita haud dubitare licet quin aer pulmonibus exceptus, prout calidus & frigidus , sanguinem simili modo afficiat. Moleculae

aerear calore sanguinis plus aequo expansae in bullas coirent; non secus ac evenit

in liquidis motu quodam intestino praeditis, vel certo ignis gradu expossitis. Ab

cvolutis materiebus sulphureis sanguis concresceret ; ramenta enim sulphurea explicata , per latiores superficies sese tangen-nuiditatem amitterent; non secus ac

122쪽

S E C T 1 o P R I M A. IOTevenit in lacte , chocolata , aqua sapo-nacea, ovi album ine aliisque materiebus pinguibus & oleo sis, quae si everberentur& agitentur in concrementum abeunt :calorem a velocitate sanguinis ortum eumdem effectum exerere experientiae haud ab-sbnum est. Ex quibus intelligere datur in

hunc finem a provida natura institutam. respirationem ut praecaveatur nimia sanguinis rarescentia , temperetur ejus calor ,& servetur fluiditas.

'lus ex alimentis genitus majori aquar& aeris copia scatet ; hae Luriusque sortis moleculae parum ad nutritionem aptae foras abigi debent. Varii humores qui peculiaribus incerniculis a sanguine separantur haud praedictis materiebus orbantur ;sed tanta copia occurrunt in materia sanguinea ut illis excipiendis imparia sint organa secretoria; hinc per alias vias exitum sibi parant , nempe per cutis & pulmonum spiracula , halituumque forma in conspectum veniunt. ' Variis experimentis notum manet materiam sudoris penes se continere certam aeris copiam : si aer igitur subeat densissimum cutis contextum, ultra omne dubium positum est hunc trajicere exilissimam vesicularum pulmonarium membranam in ratione proventus sanguinis ad

utramque Partem.

Tantam harumce fuliginum copiam praebet materia sanguinea, tota circiter vicies intra horae spatium peragrans pulmones, ut brevi ab aere plane defraudaretur , ni novo appellenti ingressium concederent Pulmones.

Per eosdem Porulos admittitur Aer quibus

Halitus e sangi i-

ne erum

pentes.

vasa sanguine'

123쪽

1 op ELEMENTORUM PHYsIOLOGIAE egreditur ; non uno quidem & eodem tempore , sed successivE. Ab inspirato aere ampliantur vessicularum pulmonarium intercapedines, quas peragrant arteriae de venae pulmonaris ultimae propagines ; a sublata pressione dilatata haec vasa mole-culis aereis pondere atmosphaerae adactis ingressum largiuntur , dc sanguis noVo aere Impraegnatur. Ultra Omnem dubii controversiam positum esse videtur singula liquida in motum acta illuc ferri quo minor occurrit obex ; sed ampliata vascula liberius spatium praebent ingressuro. aes4 ; hinc minime mirima si ab hiantibus ultimorum surculorum portalis singulis inspirationibus admittatur. Eadem ferme ratione 1 coarctatis pulmonibus expirationis tempore angustata vasa materias leviores, aerem nempe plus aequo rarefactum , una cum latice aqueo , exprimunt , & in vacuas vesiculas elabi sinunt ; hinc intelligitur cur sanguis

e pulmonibus redux , sit coccineus & rutilans. Variisex. Quod rationi consentaneum Videtur, VPti Moba 'ς pCrimentis comprobatur. Aer juxtatur' , S ammerdamium & Olaum Borrichium per trachaeam in pulmones adhuc calentes immissus, & levi pressione adactus vasa pulmonaria ingreditur, & cor sinistrum petit. Idem tentavit experimentum Bergerus quod haud alium habuit exitum , nulla etiam adhibita compressione. ' Neminem latet varios morbos epide- mice grassantes a certis intasmatibus quibus conspurcatur aer ortum ducere ; quod

sane quidem arguit ingressum adiis intra vasa sanguinea. Plurima sunt antra in di-

124쪽

SEcTIO PRIMA. Iosversis mundi partibus quae adeo virulentum emittunt halitum, ut homines & bruta temerario ausu ingredientia subito enecent; quod nusquam eveniret, ni moleculae illae venenosiae exitialem labem sanguini inferrent. Morbi contagiosi, vel hausto aere ab

aegrotantibus expirato , vel tactu contrahuntur : in utroque casu miasmata morbifica subeunt vasa sanguinea quae contextum Pulmonum, vel ipsiusimet cutis irrorant. Mo-leculae volatiliores terebinthinae nusquam Odorem violae lorio conciliarent, ni sanguinem per pulmonum & cutis portalos inficerent. Odor rosarum pallidarum vel medicamenti purgantis in nonnullis catharsim movet. Mercurius vel in sumtum redactus , aliaeque materies corpori admotae cutis densiorem contextum subeunt ;quae omnia , ut caetera omittam , sane quidem arguunt innumeros PoruloS, qui,

bus perviae sunt singulae animalium partes,

varias materies una cum aere admittere.

Sanguinis interim moleculae quae, Ob re' santisi,

tardatum motum intra Venas, Variis hae- subigitur. rentiis crassiores evadunt, Pulmones peragrando everberantur , comminuuntur, si1-biguntur & in tenuiores particulas redigunditur, dum aliae materies conquas Pari nesciae coercentur, & ab impedita nimia rarefactione ad debitam molem rediguntur ue tomenta enim sulphurea , chylosa, sibi occurrentia & pressa, in sphaerulas compositas coeunt; aggregatorum superficies laevigantur, & compactiores evadunt K adeo ut

solvantur spissioris sanguinis haerentiae. Haud tamen humorum attritionem quae a pulmo,

125쪽

tionis minnia voluntati sub

ito ELEMENTORUM ΡΗYsIOLOGIAE num inflatione & stubcidentia exercetur tanquam primarium respirationis usum, juxta neotericorum mentem , recen siemuS;

cum singulae corporis partes, & praesertim musculi haec munia adimplere valeant. Respiratio demum praecipuis humorum secretionibus egregie favet ; chyli motum ju-Vat , praesertim ab iteratis diaphragmatis contractionibus, cujus alternis succussibus, summam opem conferentibus musculis abdominalibus ) comprimuntur vasa, non secus ac viscera abdominis quae nidulantes succos adigunt & ulterius exprimunt. Exaltatis denique patet multiplicem esse primarium respirationis usum ; nimirum ejus beneficio promovetur 1'. sanguinis circuitus , non secus ac chyli, aliorumque humorum motus progressivus 3 a'. sanguis densior & fluidior evadit 3 3'. a superfluo latice liberatur.

SECUNDA R I I

respirationis usus. PRAETER nobilissimum & vitalem pulmo .

num usum, alia obit munia thorax; quod,

licet s nobis insciis, vel invitis P alterno

dilatationis & constrictionis motu indesinenti agitetur , ita tamen voluntatis imperio subjicitur , ut ex hinc Varia emergant commoda quae secundarii respirationis usus audiunt apud Phusiologicos : ad mentis enirn nutum & arbitrium ita dirigitur pectoris motus , ut spontanea quadam natur e vi suo fungantur osticio pulmones , excipiendo , abigendo vel sufflami- Rando aerem suum symbolum conferen

126쪽

SECTIO PRIMA. II ctibus oris organis. Ad secundarios respirationis usus referri debent loquela, vociferatio , cantus , excreatis , narium emunctio, o

factus, surisio , sorbitio , urinae se facum a Lnarum. pulpo , non secus ac fartus, &c. Inter quos primarium locum sibi vindicat loquela , quae in hunc finem a Supremo Num, ne hominibus concessa fuit, quasi praecipuum

societatis Vinculum, ut quae mente conciperent certo sono audientibus exprimerent. E faucibus in pulmonum follem descen- Tracheaedit fistula cartilagineo - membranacea, tra- l yncheae nomine nota , quae conflatur ex ubginti circiter segmentis cartilagineis, quorum complementum efformant fibrae carneae , transversiae, in parte postica qua Cesophago incumbit sitae, segmentis parallelae : Has intersecant aliae fibrae motrices , quae recta serie totam fistulae longitudinem peragrant , & segmentorum interstitia r pleni : Utrarumque adminiculo tracheam contrahi & angustari nemini sane haud o vitam. Superiorem trachete partem occupat laxynx, quinque , uti sapra notavimus , cartilaginibus conflata ; prima immobilis Minferior cricoides nuncupata annularem figuram refert, & fulcimenti instar aliis cartilaginibus basim praebet. Secunda thyrobdes , vel sicuti formis vocitata, anterior , alias proceritate & crassitie superat ; quadrangula observatur , intus cava , foriSconvexa prominens, pomi Adami vulgatissimo nomine nota : quatuor processibus in angulis sitis instruitur , Suorum superiores excipiunt ligamenta ossis hyoidis , binis instrioribus cricoidi nexu mobb

127쪽

xIE PLEMENTORUM pHYsIOLOGrali haeret. Quarta & quinta arythaenoides nuncupantur , prioribus longe graciliores uecavitate thyroidis exceptae posticum laryn-ras partem e rmant : irregulari forma , vel ad prisi naticam accedente, donatae , posticae cricoidis parti peculiaribus articulis utrimque connectuntur : constituunt simul iunctae hanc laryngis rimam, quae glottidis nomine innotescit; hinc jure praecipua vocis instrumenta censeri debent. Quinta demum epiglottis vocitata , ob situm quem supra glottidem obtinet , operculi vices gerens laryngis rimam claudit , ne quid ex eduliis & potulentis in tracheam decidat. Quid re- Dum aes, alibi enodato mechanismo, quiratur per tracheam & laxatam laryngis rimam expellitur, hanc blande expirationis titulo& tacite lambit : s1 vero actione musculorum thyroidis & arythaenoidum , praesertim eorum qui glottidem efformant, anguste- tui' haec cavitas , aer e pulmonum follibus expiratione compulsus, validioribus pectoris potentiis adactus, atque per angustius

spatium subsultim erumpens , motum concipit tremulum, e quo sonum emergere neminem Physicum latet. Eo frequentiores& magis concitatas esse actig vibrationes quo magis arctatur glottis, & vice versa , Consectarium videtur; hinc tonorum differentiae ix divisio ex Musicis in graves &acutas. Pro variis allissionibus & vibrationibus quas subit in oris cavo ades tremulus notae formantur litterae; quod ab l-Vitur lingua quae Primarium loquela organum censeri debet, labiis, dentibus, Pa lato γ

128쪽

lato, dcc. Haud levem operam 'conferiant narium foramina , & anfractuosae cavitates quibus repercutitur aes & magis sonora vox editur. Ex varia horum organorum fabrica , qua aer varie subigitur & multiplices eVerberationes subit , eruenda sunt vocum discrimina. Larynx, lingua, labia,&c. suis instruuntur musculis, quos brevitati studentes missos labenter facimus. Essexilitate ligamentorum laryngis cartilagines nectentium ue ex agilitate musculorum has moventium ; e superficie glabra & lubric1 harum partium , adeo ut ne plus aequo madeant nec arescant ue ac demum a gutturis, oris, palati & nasi conformatione

pendere Vocem amoenam, suavem dc canoram facile intelligitur. Ex jam enarratis patet causa vociferatronis , quae in eo tantum discrepat a voce& loquela quod validioribus pectoris potentiis aer abigatur ; pro lubitu enim vocem intendimus vel demisse loquimur, quod a diverso potentiarum moventium moderamine oriri ultra omne dubium positum est. Cantus nil aliud est quam vocis & loquelae inflexio , & modulatio a mutato glottidis diametro , quae VarioS sonos acutie & gravitate compositos juxta Artis MLi- sicae praecepta edit : glottis enim plus vel minus angustata diversimode percutere S .cVerberare Valet aerem ; non secus ac lingulae ex tenuissimis arundinum lamellis conflatae, quas fistulatores tibiis & utribus sonoris adaptant ; quod etiam abunde patet ex fabrica instrumentorum musico

tus.

129쪽

ar ELEMENTORUM PHYSIOLOGIAE Pnerimaticorum. Veram demum glottidis functionem demonstrant qui rusticorum more varias Cantilenas solo labiorum beneficio insusurrant. Ubi mucus haeret membranae narium pituitariae , vel imis faucibus, hunc elidimus peculiari aeris collisione, dummodo levi

compressione angustentur nareS, vel obturetur os depressione veli palatini: a motu enim adiis tremulo everruntur sordes praedictas partes conspurcantes, atque excreatus & emunectionis nomine λras eliminantur ; quod nusquam eveniret ni validiori thoracis contractione aer Vehementiori motu ad os & nares abigeretur. Ad servi rarationem , aer majori copia intra pulmones colligitur & haeret, donec spasmodica dia-phragmatis S mustulorum expirationi famulantium contractione summo impetu ad nares detrudatur, ad everrendas & eliminandas materies membranam pituitariam vellicantes. Ad excitandum olfaritum requiritur ut emuvia odorifera solita vel paululum concitata inspiratione nares feriant ;. fibrillas enim nerveas lacessendo gratam vel injucundam sensationem movent. Suctio a dilatato pectore perficitur, ea duntaxat ratione qua liquida hac feruntur quo minor objicitur ressistentia : haud aliam esse causam sorbitionis ex supra habitis sat perspicuum fit. Quoad fecum alvinarum

urinae, seditus, &C. exclusionem ; a complanato diaghragmate, & musculorum abdominalium contractione hanc compressi ι em exerceri, quis etiam in anatome r dis non videt

130쪽

ELEMENTORUM

PHYSIOLOGIAE SECTIO SECUNDA,

FUNCTIONES NATURALES

FAMES E T S I T I S. ' Provida natura sancitum manet

ut animalia peculiari quodam instinctu sui conservationi invigilent ;---, --l quidquid proficuum in usum adhibendo, noxium vero totis viribus amovendo. Indesinenti motione agitatae viventium partes , & variarum excretionum dis pendio exhaustae tandem conciderent , ni congruo pabulo instaurarentur. Non solum varia & jucunda ad vescendum ipsis antinalibus concessit Supremus Parens ; sed illa haud dubiis monitis ad horum usum famis stimulo allicit, pastusque illecebris ciet. Hanc opem praestat fames, quae haec est sensatio quam experimur Vacuo Ven triculo , hanc prcnb pede sequitur ciborum

SEARCH

MENU NAVIGATION