L. Annæi Senecæ philosophi opera omnia; ex ult. I. Lipsii emendatione. et M. Annæi Senecæ rhetoris quæ exstant; ex And. Schotti recens L. Annæi Senecæ philosophi tomus secundus. In quo epistolæ, & quæstiones naturales. 2

발행: 1639년

분량: 723페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

iso L. ANNATI SE Ny c Aptura fiunt, exemplar aeternum. Adjiciam definLtioni interpretationem, quo tibi res apertior fiat. Volo imaginem tuam facere. exemplar picturae te habeo, ex quo capit aliquem habitum mens, quem

Operi suo imponat. Ita illa quae me docet M instruit facies, a qua petitur imitatio, idea est T

Ita ergo exemplaria infinita habet narura rerum, hominum, piscium, arborum: ad quae, quodcumque fieri ab Jlla debet , exprimitur. Quartum I cum habet Quid sit hoc , attendas

oportet: dc Platoni imputes, non mihi, hanc re-xum dissicultatem. nulla est autem sine dissicultate subtilitas. Paullo ante piei oris imagine utebar. ille cum reddere Virgilium coloribus vellet, ipsum intuebatur: Idea erat Virgilii facies, futuri operis exemplar: ex hac quod artifex trahit, & operi moimposuit, ειδὶ est'. Quid intersit, quaeris 3 al&rum exemplar est, alterum forma ab exemplari sumpta, & operi imposita. alteram artifex imitatur, alteram facit. Habet aliquam faciem statua: haec est idos. habet aliquam faciem exemplar

ipsum, quod intuens opisex, statuam figuravit: haec idea est. Etiamnum aliam desideras distinctionem 3 Idos in opere est: Idea extra opus: nec tantum extra opus est, sed ante opus. Quintum genus est eorum, quae communiter sunt. haec incipiunt ad nos pertinere: hic sunt omnia, homines , pecora, res. Sextum genus eorum est, quae quasi sunt, tanquam inane, tanquam tempus. tuaecumque videmus ac tangimus, Plato in illis non numerat, quae esse proprie putat .luunt enim,& assidua diminutione atque adjectione sunt. Nemo nostrum idem est in senectute, qui fuit juve--nis. nemo est mane, qui fuit pridie. Corpora n stra rapiuntur fluminum more. quidquid vides currit cum tetmpore , nihil ex his quae videmus, i manet. l

152쪽

-manet. Ego ipse dum loquor mutari ista, mutatus sum. Hoc est quod ait Heraclitus: In idem flumen bis non descendimus. Manet idem fluminis

nomen , aqua transmita est. - Hoc in amne manifest ius est, quam in homine. sed nos quoque nono minus velox cursus praetervehit: dc ideo admiror dementiam nostram, quod tantopere amamus rem fugacissimam, corpus, timemusque ne quando moriamur: m Omne momentum, mors prioris habitus sit. Vis tu timere, ne semel fiat quod quotidie fit 3 De homine dixi, fluida materia dccaduca, dc omnibus obnoxia casibus: mundus quoque, aeterna res Ec inviista, mutatur, nec idem - manet. --is enim omnia in .se habeat quae habuit, aliter habet quam habuit, ordinem mutat. Quid , inquis , ista subtilitas mihi proderit 3 Si me interrogas, nihil. Sed quemadmodum ille caelator oculos diu intentos ac fatigatos remittit atque avocat, &, ut dici solet, pascit: sic nos animum aliquando debemus relaxare, dc quibusdam oblectamentis refieere.sed ipsa oblectamenta opera sint: ex his quoque, si observaveris, sumes quod possit fieri tautare. Hoc ego, mi Lucili, fori. leo facere: ex omni natione, etiam si a philos phia longissime metia est, eruere aliquid conor, dc utile essicere. Quid de istis capiam, quae modo

tractavimus , remotis a resormatione morum quomodo meliorem me iacere Ideae Platonicae

possunt 3 quid ex filiis traham, quod cupiditates meas comprimat Vel hoc ipsum, quod omnia ista quae sensibus serviunt, quae nos accendunt re irritant, negat Plato ex iis esse quae vere sint. Igiri tur ista imaginaria sunt, dc ad tempus aliquam faciem serunt: nihil horum stabile, nec soridum

est. 6c nos tamen cupimus tanquam aut semperlatum, aut semper trabituri. Imbecilli fluidique

153쪽

Is LL ANNAEI SANE CAEper inter talia consistimus: mittamus animum ad illa , quae aeterna sunt. miremur in lablimi volitantes rerum omnium formas: Deumque inter illa versantem, & providentem, quemadmodum quae immortalia facere notapotuit, quia materia prohibebat, defendat a morte, ac ratione vitium Corporis vincat. Manent enim cuncta, non quia aeterna sunt, sed quia defenduntur cura regentis. Immortalia tutore non egent. haec conservat aristifex , fragilitatem materiae vi sua vincens. Com temnamus omnia, quae adeo pretiosa non sunt,

ut an sint omnino, dubium sit. Illud simul cogi . remus, si mundum ipsum non minus mortalem, quam nos sumus, providentia periculis eximit, posse tamen aliquatenus nostra quoque providentia longiorem plorogari huic corpusculo moram, si voluptates,quibus pars major perit, potuerimus regere & coercere, Plato ipse ad senectutem se diligentia pertulit. Erat quidem corpus validum ac trie sortitus , dc illi nomen latitudo pectoris fecerat: sed navigationes ac pericula mutam detraxerunt viribus; parsimonia tamen , earum

quae aviditatem evocant modus, dc diligens sui tutela, perduxit illum ad senectutem, multis pro--hibentibus caussis. Nam hoc scis, puto, Platoni diligentiae suae beneficio contigisse, quod natali suo decessit,-annum unum atque octogesimum implevit, sine ulla deductione. Ideo Magi qui sorte Athenis erant, immolaverunt defuncto, assi, plioris suisse sertis quam humanae rati, quia comsummasset persectissimum numerum, quem novem novies multiplicata componunt. Non dubito , quin pararus esset paucos dies ex ista summa, sacrificium, remittere. Potest frugalitas prod cere senectutem : quam ut non puto concupisce

iam, ita ne retcusiadam quidem. Iucundum esse

154쪽

esse secum quam diutissime, cum quis se dignum

quo fruererur, escit. Itaque de isto seremus sententi MN, an oporteat fastidire senectutis extrema, de finem non opperiri, sed manu facere. Prope est a. timente, qui fatum segnis exspectat: sicut ille ultra modum deditus vino est, qui amphoram exsiccat, & tacem quoque exsorbet. De hoci men quaeremus, pars summa vitae , utrum tax vitae haec sit, an liquidissimum ac purissimum qui, dam e fi modo mens sine injuria est, & integri

sensus animum juvant, nec desectum dc praemortuum corpus est. Plurimum enim reseri, vitam aliquis extendat, an mortem. At si inutile mini---

sterila est corpus, quid ni omnear educere animum laborant & sonasse paullo ante quam debet, faciendum est , ne cum fieri debeat, lacere non possis: dc cum majus periculum sit male viri veniu, quam cito moriendi, stultus est qui non exigui temporis mercede, magnae rei aleam redi- .anita Paucos longissima senectus ad mortem sine injuria pertulit. multis iners vita sine usu jacuit. i. -nto deinde crudelius judicas, aliquid ex vita perdidisse, quamvis finienda 3 Noli me inviatus audire, tanquam ad te jam pertineat ista se tentia: sed quid dicam aestima. Non relinquam, senectutem, si me totum mihi reservabit: totum autem ab illa parte meliore. At si coeperia concutere mentem, si partes ejus convellere, si mihi non vitam reliquerit, sed animam: prosiliam ex aedis 'ficio putrido ac ruenti. Morbum morte non f giam, dumtaxat sanabilem , nec ossicientem an ia--O:non asseram mihi manus propter dolorem.sic oti vinci est. Hunc tamen si sciero perpetuo mihi esse patiendum: exibo non propter ipsum, sed quia impedimento mihi futurus est ad omne, pr i pier quod vivitur. Imbecillus est & igiravus, qu . g. s

155쪽

. Is 4 ANNAET SENE c At propter dolorem moritur: stultus, qui doloris mussa vivit. Sed in longum exeo.est praeterea materia quae ducere diem possit. Et quomodo finem vitae imponere poterit, qui epistolae non potest εVale ergo: quod libentius quam mortes meras Ie

E P I s T. LIX. Gaudii diserimen d atque hoe hon

sum verbum disse. Laudat deinde silum Lue Iii, O philosopho verba item non negligenda τiaman 3 esiam parabolas atque imagines. Seris autem, non obiter philosophandum esse : nec nobis ipsis cito placendum . qua adulatio nos perdit. ιε Agnam ex epistola tua percepi voluptatem. a Vlpermitte enim mihi uti verbis publicis; nec illa ad significationem Stoicam revoca. Vitium

esse voluptatem credimus. Sit sane: ponere tamen

illam solemus, ad demonstrandam animi hilarem asse Eonem. Scio, inquam 5c voluptatem s si ad nostrum album verba dirigimus 3 rem infunem esse, dc gaudium nisi sapienti non contingere. Est enim animi elatio, suis bonis viribusque fidentis. vulgo tamen sic loquimur, ut dicamus, magnum gaudium nos ex illius conssitatu, aut ex nuptiis, aut ex parra uxoris percepisse: quae adeo non semgaudia, ut cepe initia fururae institiae sint. Gaudio autem junctium esst, non desinere, nec in contra--ria verti. Itaque cum dicit Virgilius noster: Et mala mentis Gaudia: diserte quidem dicit, sed parum proprie: nullum enim malum gaudium tib Voluptatibus hoc nomen imposuit &quod voluit, expressit: significavit enim homines, malo. suo laetos. tamen ego non immerito dixeram, cepisse me magnam ex epistola tua voluptatem.

156쪽

quamvis enim justa causa imperitus homo gaudeat , tamen assectum ejus impotentem, di in di-vetia statim incli turum, voluptatem voco, opinione lalsi boni motam, immoderatam dc immodicam. Sed ut ad propositum revertar, audi quid me in epistola tua delactaveriti habes verba in potestatemon esseri te oraclo,nec longius quam

destinasti, trahit. Multisunt, qui ad id quod non

proposuerant scribere , alicuius verbi decore placentis vocenruta quod tibi non evenit. pressa sunt omnia, Ac rei aptata. Loqueris quantum vis 5 plus significas quam loquetis. Hoc majoris rei indicium est. apparet, animum quoque nihil habere supervacui, nihil tumidi. Invenio tamen transsationes verborum, ut non temerarias, ita quae periculum sui fecerint. Invenieramumes : quibus

si quis non uti vetat, dc poetNillas solis judicat esse concessas, neminem mihi videtur ex antiquis legisse, apud quos nondum captabatur plausibilis oratio. Illi qui simpliciter, dc demonstrandae rei

Caussa eloquebantur, parabolis reserti sunt: quas existimo necessarias, non ex eadem caussa qua poetis, sed ut imbecillitatis nostrae adminicula sint, re ut discent re audientem in rem praesentem adducant. Sextium ecce cummaxime lego, virum acrem, Graecis verbis, Romanis moribus philosophantem. movit me imago ab illo posita: ire quadrato agmine exercitum,ubi hostis ab omni parte suspectiu est, pugnae paratum. Idem, inquit , sapiens facere deiat: omnes virtutes suas undique expandat, ut ubicumque infesti aliquid Oritur, illic parata praesidia sint, & ad nurum regentis sine tumultu respondeant. Quod in exercitibus his quos imperatores magni ordinant sieri videmus, ut imperium ducis simul omnes copiae

sentiavi, sic dispositae, ut ugnum ab uno datum, peditem

157쪽

peditem simul equitemque percurrat: hocaliquameto magis necessarium esse nobis, Sextius ait. Illi enim saepe hostem timuere sine caussa, tulissia lmumque illis itet , quod subctissimum fuit et nil lstultitia pacatium habetitam superne illi metus est,

quam infra. utrumque trepidat latus. Sequuntur pericula & ocmrrunt, ad omnia pavet: imparata est, dc ipsis terretur auxiliis. Sapiens autem, ad -- Omnem incursum munitus 3c intentus , non si

paupertas , non si luctus, non si ignominia, non si dolor impetum faciat , pedem reseret. Interritu v& contra illa ibit, & inter illa. Nos multa alligant, multa debilitant: diu in istis vitiis jacuimus. elui dissicile est. non enim inquinati semus, sed insecti. Ne ab alia imagine ad aliam transeamus, hoaquaeram, quod m saepe dispicio, quid ita nos

stultitia tam petiti citer teneat. Primo quia non fortiter illam repellimus, nec toto ad salutem impetu nitimur: deinde , quia illa quae a sapientibus viris reperinsunt, non satis credimus mecapertis petioribus haurimus , leviterque tam magnae rei in sistimus.QMmadmodum autem potest diquis, quantum satis sit, adversiis vitia discere, qui quantum a vitiis vacat,discit Nemo nostrum in altum descendit. summa tantum decerpsimus: dc exiguum temporis impendisse philosophiae, satis abu Meque occupatis suit. Illud praecipue impedit, quod cito nobis placemus: si invenimus qui nos bonos viros dicat, qui prudentes, qui sanctos, agnoscia 'mus Nec sumus modica laudatione contenti: quidquid in nos adulatio sine pudore congessit, tanquam debirum prendimus: optimos nos esse, sapientissimos assimantibus assentimur, cum sci . canus illos *pe mentita Adeoqi indulgemus nobis, ut laudari velimus in id, cui contraria cummaxi-

- meficimus. Mitissimum ille se in ipsu suppliciis

158쪽

andit, in rapiniis liberalissimum,in ebtietatibus ac

' libidinibus temperatissimum. Sequitur itaque, ut ideo mutari nolimus, quia nos optimos esse credimus. Alexander cum jam in India vagaretur, de

gentes , ne finitimis quidem satis notas, bello va- sstaret, in obsidione cujusdam urbis, dum circuit lmuros , & dum imbecillissima moenium quaerit, sagitta ictus, diu persedere , & incoepta agere perseveravit. Deinde cum, repreta sanguine , sicci vulneris dolor cresceret, & crus equo suspensum paullatim obtorpuisset, coactus absistere, Omnes, inquit, iurant me Iovis esse filium sed vulnus hoc hominem esse me clamat. Idem nos faciamus: cum pro sua quemque portione adulatio infatuat, icamus: Vos quidem me dicitis prudentem esse: ego autem video quam multa inutilia concupiscam, nocitura optem. ne hoc quidem intelligose quod animalibus titietas monstrat, quis cibo debeat esse, quis potioni modus : quantum capiam, adhuc nescio. Iam. docebo, quemadmodum intelligas te non esse sapientem sapiens ille est, qui plenus gaudio, hilaris δc placidus, inconcussus, cum diis ex pari vivit. Nunc ipse te consule: si

nunquam maestus es,nulla spes animum tuum s

turi exspectatione sollicitat, si per dies noctesque par& aequalis animi renor ereia dc placentis sibi est: pervenisti ad humani boni summam. Sed si

appetis voluptates, & undique, & omne&: scito tantum tibi ex Opientiae, quantum ex gaudiis, d sse. Ad hoc cupis pervenire, sed erras, qui inter divitias illuc venturum esse te speras. Inter hono- 'res gaudium, id est, inter solicirudines quaeris pista quae sic petis, tanquam darura laetitiam ac voluptatem, caussae dolorum sunt. Omnes, inquam, illi tendunt ad gaudium: sed unde stabile magnumve cinaequantur, ignorant. Illa ex conviviis --

159쪽

118 - L. ANN AET SE NEC AEdi luxuria: ille ex ambitione, & circumfusa clientium turba: ille ex amica: alius ex studiorum libe alium vana ostentatione, dc nilail sanantibus litte- ris. Omnes istos oblectamenta fallacia 6c brevia decipiunt: sicut ebrietas, qvie unius horae hilarem insaniam, longi temporis taedio pensata sicut plaussis & acclamationis iecundae favor, qui magna solicirudine dc parius est,& expiandus. Hoc ergo cogita, hunc este sapientiae estectum, gaudii aequa- . Statem. Talis eli sapientis animus, qualis mundi status super Lunam semper illic serenum est. H bes ergo, quare velis sapiens esse: quia nunquam sine gauiuo est. Gaudium hoc fion nascitur, nisi ex virtutum conscientia. Non potest gaudere, nisi se iis, nisi justus, nisi temperans. Quid ergo,inquis stulti ac mali non gaudenti Non magis,quam praedam nacti leones. Cum fitigaverunt se vino di tibiadinibus, cum illos nox inter vina desecit,cum v luptates angusto corpori ultra quam capiebat imgestae suppurare coeperunt, tunc exclamant miseri Virgilianum illum versum:

Namque ut supremam falsa inter gaudia noctem

omnem luxuriosi noctem inter Elia gaudia, &quidem tanquam supremam, agunt. Illud D dium , quod deos deorumque aemulos sequitula, non interrumpitur, non desinit: desineret, si fur ptum esset aliunde. Sed quia non est alieni muneris, nec arbitrii quidem alieni. Quod non dedit

sortuna, non eripit.

vota vulgi stemenda, Naturam audiendam esse Veror, litigo, irascor. Etiamnum optas quod itibi optavit nutrix tua, aut paedagogua, aut mater Nondum intelligis, quantum optaveriat 3 i

160쪽

- vetint O quam inimica nobis sunt vota nostrorum i eo quidem inimiciora, quo cessere selicius. Iam non admiror, si omnia nos a prima pueritia

mala sequuntur: inter exsecrationes parentam crevimus. Exaudiant quoque dii nostram pro votis vocem gratuitam. Quousque poscemus aliquid . deos , quasi nondum ipsi alere nos possimus

Quam diu sationibus implebimus magnarum usebium campos Z quam diu nobis p ulus metet quam diu unius mens e frumentum multa navis gia , .& quidem non ex uno mari, subvehent urus paucissimorum jugerum pascuis impletur e una silva elephantis pluribus sussicit: homo& terra pascitur, oc mari. Quid ergo tam insatia - bilem nobis natura alvum dedit,cum tam modica corpora dedisset, ut vastissimorum edacissimorumque animalium aviditatem vinceremus nime. Quantulum est enim quod iraturae datur 3 'arvo illa dimittiruti Non fames nobis ventris nosti magno constat, sed ambitio. Hos itaque cut-' ait Sallustiusὶ ventri obedientes animalium loco numeremus, non hominum M. quosdam vero ne animalium quidem,sed mortuorum. Vivit is,qui se utitur: qui vero latitant & torpent,sic in domo sunt, tanquam in conditivo. Horum licet in limine ipso nomen marmori inscribas , mortem suam antecesserunt. Ε P I s T. LXI. Emendari Oimmutaristudeamus:morum euit mi .ut semper imminentem,ctus', venturam , Esinamus quod voluimus velle. Ego certe id A ago sesam, non eadem velle, quae puer volui. in hoc unum euntdies, in hoc noctes: hoc opus meum est,iaec cogitatio, imponere veteribus in -lis finem. Id ago, ut mihi instar totius vitae, sit

dies.

SEARCH

MENU NAVIGATION