L. Annæi Senecæ philosophi opera omnia; ex ult. I. Lipsii emendatione. et M. Annæi Senecæ rhetoris quæ exstant; ex And. Schotti recens L. Annæi Senecæ philosophi tomus secundus. In quo epistolæ, & quæstiones naturales. 2

발행: 1639년

분량: 723페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

1 o L. A N N Aa I S E N E C AEtor: deinde hunc mundum. Ne hoc quidem tempus, ut ex illimas, perdo. Illa enim omnia si non concidantur, nec in hanc subtilitatem inutilem

distrahantur, attollunt & lavant animum, qui gravi sarcina pressiis, explicari cupit, oc reverti ad illa quorum flat. Nam corpus hoc, animi pondus ac poena est: premente illo. getur , in vinculis est, nisi accessit philosophia: illum respirare rerum naturae spectaculo jussit, Ac a terrenis dimisit ad divina. . Haec libertas ejus est, haec evagatio: subducit interim se custodiae in qua tenetur , dc caelo reficitur. Quemadmodum artifices ex alicujus rei subtilioris intentione,quae oculos delatigat, si m lignum dc precarium lumen habent, in publicum prodeunt, re in aliqua regione ad populi otium dedicata oculos libera luce delectant: sic animus in hoc tristi dc obscuro domicilio clusus, quoties

potest, apertum petit,& in rerum naturae contem---platione mutescit. Sapiens assectatorque sapientiae adhaeret quidem in corpore suo, sed optima sui parte abest , dc cogitationes suas ad sublimia intendit, de velut sacramento rogatus, hoc quod vivit stipendium putat: dc ita formatus est, ut illi

nec amor vitae, nec odium sit, patiturque mortalia , quamvis sciat ampliora superesse. Interdices mihi inspectione rerum naturae, ac toto abductum rediges in partem Ego non quaeram quae sint initia universorum, quis rerum imator, quis omnia in utra massa & materia inerti convoluta discreverit Z Non quartam, quis sit artifex hujus mundi qua ratione tanta magnitudo in legem Mordinem venerit quis sparsa collegerit, confusa distinxerit, in una deformitate latentibus iaciem diviserit 3 unde lux tanta fundatur ignis sit, an

aliquid igne lucidius 3 Ego ista non quaeram Z ego nesciam unde descenderim semes haec mihi videnda

172쪽

- Ε s r s Y o L AT. I rdenda sint,an saepeὶ Nesciam quo hinc iturus sim quae sedes exspectet animam, solutam Ieribus servitutis humanae Vetas me caelo interesse, id jubes me vivere capite demita Major sum, te ιad majora genitus, quam ut mancipium sim mei corporis:quod equidem non aliter adspicio,quam vinculum aliquod libertati meae circumdatum oc linque oppono fortunae, in quo resistati nec per illud ad me ullum transire vulnus sino. Quidi quid in me potest injuriam pari, hoc est in hoc o

morio do cilio: animus liber habitati nunquam me caro ista compellet ad metum, nunquam ad indignam bono simulationem, nunquam in honorem hujus corpusculi mentiar. Cum visum in tit, distraham cum illo societatem: & nunc ta- . men dum haeremus, non erimus aequis partibus socii: animus ad se omne jus ducet. Contemptus corporis sui, certa libertas est. Vt ad propositum revertar, huic libertati multum conseret k illa de qua modo loquebamur, inspeetio. Nempe universii ex materia 3c ex Deo constant: Deus ista temperat, quae circumfusa rectorem sequuntur, 3c ducem. Potentius autem est quod iacit, quod eth Deus, quam materia pariens Dei. Quem in hoc mundo locum Deus obtinet,hunc in homineaniamus: quod est illic materia, id nobis corpus est. - Serviant ergo deteriora melioribus: sortes simus

adversus fortista: non contremiscamus injurias, non vulnera , non vincula, non egestatem. Mors

quid est 3 aut finis est, aut transitus. nec desinere timeo idem est enim quod non coepisse:nec transire; quia nusquam tam anguste ero. Ε P I s T. LXVI. claranum senem,sed alacrem essio eumdem eorpora deformem, animo honestum. Non refert de ea .

I, 1 in qua

173쪽

r 1 ' L. A N N AE I s E N x C AE in qua is habiter. aeserimen Eonorum Stoiebro omnia paria esse. Suid ergo Z idem Gau-

.dium, O patientiat idem, quod ad Virtuum non ad inateriam. Externa etiam, non dare Boni

augmentum. 1 ae di se . distincte, pulchre. Olegamus, em aptem- s ι Laranum condiscipulum meum vidi, post multos annos,non puto exspectas ut adjiciam, senem: sed mehercules viridem animo ac vigentem, & cum corpusculo suo colluctantem. Inique enim se natura gessit, dc talem animum male ollocavit: aut fortasse voluit hoc ipsum nobis ostendere, posse ingenium fortissimum ac be tissimum sub qualibet cute latere. Vicit tamen omnia impedimenta: 8c ad cetera contemnenda a contemptu sui venit. Errare mihi visus est

qui dixit:

Gratior ect pulehro veniens ὸ eorpore, virtus. nullTenim honestamento eget: ipsa & magnum sui declis est, & corpus suum consecrat. Certe Claranum nostrum coepi intueri: formosus mihi videtur, & tam rectus corpore, quam est animo. otest ex casa vir magnus exire: potest dc ex d formi humilique corpusculo is ossis animus ac in gnus. Quosdam iraque videtur mihi in hoc natura inles generare,ut approbet viriutem omni lo-

nasci. Si posset per se nudos edere animos , mcisset. nunc quod amplius est, facit: quosdam enim edit corporibus impeditos, sed nihilominus perrumpentes obstantia. Claranus mihi videtur in exemplar editus: ut scire possemus, non deformitate corporis foedari animum: sed pulchritudine animi corpus ornari. Quamvis autem paucissimos Mna egerimus dies, tamen multi nobis sermones

fuerunt, quos subinde egeram, & ad te mittam. Hoc

174쪽

Πoe ptimo die quaesitum est, quomodo possine

paria bona esse, si triplex eorum conditio est Quς-dam ut 1iostris videtur in prima bona sunz: tanquam gaudium, pax, salus patriae . Quaedam secunda, in materia infelici expressa: tanquam tor mentorum patientia, & in morbo gravi temperantia. Illa bona directo optamus nobis: haec, si

necesse erit. Sunt adhuc tertia: tanquam modestus incessus, & compositus, ac probus vultus, reconveniens pmdenti viro gestu modo ista inter se paria esse possunt: cum alia optanda sint. alia aversanda Si volumus ista distinguere , ad primum revertamur,& consideremus id quale sit

senimus intuens vera, peritus fugiendorum ac petendorum, non ex opinione, sed ex natura ptelia rebus imponens, toti se inferens mundo, dcii omnes ejus actus contemplationem suam mittens, cogitationibus actionibusqne intentus, ex aequo magnus ac vehemens, asperis blandisque patiter invictius, neutri se soriunae submittens, su- pra omnia quae con ingunt acciduntque eminens, pulcherrimus cum decore, cum viribus sanus ausiccus, imperturbatus, intrepidus, quem nulla vix frangat, quem nec attollant fortuita, nec depti

mant. Talis animi virtus est, haec ejus secies, si sub unum veniat adspectum , & semel tota is

ostendat. Ceterum multae ejus species sunt, quae pro visae varietate dc pro actionibus explicantur di nec minor fit aut major ipsit. Decrescere enim summum bonum non potest, nec virtuti ire retro licet: sed in alias atque alias qualitates convertiatur, ad rerum quas actura eth habitum figurata.

Uidquid attigit, in similitudinem sui adducis α.

tingit: actiones, amicitias, interdum domos t eas, quas intravit disposititque, condecorat: quid

quid trairavit, id amabile, conspicuum, mirabile

i, 3 iacit.

175쪽

rτο ANNAEI SENT AEfacit. Itaque vis eius re magnitudo ultra non potest surgere, quando incrementum maximo non Nihil invenies rectius recto, non magis quam

verius vero, qtuun temperato temperatius. omnis in modo eae virtus t modus certa mensura est. - .Constantia non habet quo procedat, non magis

quam fiducia, aut veritas, aut fides. Qiud accedere persecto potest nihiL aut perfectum non erat, cui accessit: ergo ne vi ii quidem,cui si quid asjici potest, desset. Honestum quoque nullam accessionem recipit: honestiun est enim propter illaqvie retuli. Quid porro decorum,& justum,& legitimum non ejusdem esse sormae putas, certis terminis comprehensum Crescere posse , impe sectae rei signum est e bonum omne in easdem c dit leges: iuncta est privata dc publica utilitas, tam mehercules , quam inseparabile est, laudandum

petendumque. Ergo viriutes inter se pares sunt, re opera virtutum, dc omnes homines quibus illa contigere. Satorum vero animaliumque virtutes, cum moriales sint, fragiles, caducaeque, de ince tete, exsiliunt residuntque: de ideo non eodem pretio aestimantur. Vna inducimr humanis virtutibus regula: una enim est ratio recta, simplexque. Nihil est divino divinius, caelesti caelemus. Mortalia

eminent, cadunt,deteruntur,crescunt, exhauriuntur, implentur: itaque illis in tam incerta sone inae ialitas est : divinorum una natura est. Ratio autem nihil aliud est , quam in corpus humanum pars divini spiritus mersia. Si ratio divina est, nubium autem ianum sine ratione est, bonum omne divinum est: nullum porro inter divina discrimen st,ergo nec inter bona. Paria itaque sunt gaudium,& fortis atque obstinata tormentorum perpessio. in utroque enim eadem est animi magnitudo : sed

in altero remissa, relaxa; in altero pugnax, oc

176쪽

Ε v I s T O L AE. 37sMntenta. Quid Z tu non putas, parem esse virtutem

ejus qui fortiter holitum moenia expugnat,3c ejus qui obsidionem patientissime sustinet Et magnus Scipio, qui Numantiam claudit 6c comprimit, Ogitque invictas manus in exitium ipsas sui verti: de magnus ille obsessbrum atamus, qui scit nihil esse clausum, cui mors aperta est, dc in complexu Iibertatis exspirata AEque reliqua quoque inter se paria lant, tranquillitas, simplicitas , liberalitas,

constantia, aequanimitas, tolerantia: omnibus enim istis ima virtus subest, quae animum rectum& indeclinabilem praestat. Quid ergo nihil inter, est inter gaudium, & dolorum inflexibilem patientiam nihil, quantum ad ipsas virites: plutimum, quantum ad illa, in quibus virius utraque ostenditur.In altero namq; naturalis animi remisisso ac laxitas : in altero, contra naruram dolor.

Itaque media sint haec, quae plutinaum intervalli

-cipiunt. Virtus in utraque par est: virtutem materia non mutat: nec pejorem iacit dura dc dissicilis, nec meliorem hilaris & lata. Necesse est ergo aequalia sint bona utraque: quia nec hic potest se melius in hoc gaudio gerere , nec ille melius in illis cruciatibus. duo vero , quibus nihil fieri me dius potest, patia sunt. Nam si quae extia virtutem posita sunt, aut minuere illam, aut augere possunt i desinit unum bonum esse, quod honesium est. Si hoc concesseris , omne honestum perit. Mime dicam: quia nihil honestum est, quod ab invito, quod a coacto fit. omne honestum vo- ηε luntarium est. Admisce illi pigritiam, querelam, tergiversationem, metum: quod habet in se opmmum,perdidit, sibi placere. Non potest honestum- esse , quod non est liberum. nam quod timet, servit. Honestum omne securum est,tranquillum est:

177쪽

i ς L. AN N AE I SE N a c AE perturbationem recipit,& in magna discordia in lutatur. Hinc enim 1pecies recti vocat, illinc su--έpicio mali retrahit. Itaque qui honeste aliquid facturus est, quidquid opponitur,id etiam si incommodum putat, malum non putat: velut libens fa ciet. Omne honestum injustum, incoactumque est, sincerum, & nullo malo mixtum. Scio quid mihi hoc loco responderi possit. Hoc nobis per- suadere conaris, nihil interesse, utrum aliquis in gaudio sit, an in equuleo jaceat,& tortorem suum Iasiet. Poteram reipondere quod Epicurus ait, S pientem, si in Phalaridis tauro peruratur, excI maturum: Dulce est, & ad me nil pertinet. Quid miraris, si ego paria bo dico, unius in convivio. jacentis, alterius inter tormenta sertissime stantis: .

. cum quod incredibilius esti dicat Epicurus, duruce esse torqueri λ Et hic respondeo, plurimum in teresse inter gaudium & dolorem. Si quaeratur electio, alterum petam, alterum vita . illud secum dum naturam est, hoc contra. Quamdiu sic aestimantur, magno inter se dissident spatio: cum vero ad virtutem ventum est, utraque par est, & quae per laeta procedit, dc quae per tristia. Nullum ha- bent momentum vexatio dc dolor, dc quidquid aliud incommodi est : vi te enim obruitur Quemadmodum minora lumina claritas sol is obscurat: sic dolores, molestias, injurias,virtus --gnitudine sua elidit, atque opprimit: dc quocum,

que assiusit, ibi quidquid sine illa apparet, exstimguitur: nec magis ullam portionem liabent imcommoda, cum in virtutem inciderint, quam in mari nimbus. Hos ut scias ita esse, ad omne pulchrum vir bonus sine ulla cunctatione procurreti isset illic licet carnifex, stet tortor atque ignis, per

severabit: nec quid passivus, sed quid iacturus sit.

adspiciet: CR honos in unquam bono vim

credeta i

178쪽

eredet. utilem illam sibi judicabit, tutam, prospe--am. Eumdem ergo locum habebit apud illum honesta res, sed tristis atque aspera, quem vir bo-- nus, pauper, aut exsul, ac pallidus. Agedum pone ex alia parte virum bonum, divitiis abundantem, ex altera nihil habentem, sed in se omnia: uterque aeque bonus vir erit, etiam si fortuna dispari ute-

Idem ut dixi in rebus judicium est, quod

in hominibus. aeque laudabilis est virtus In corpore valido ac libero posita, quam in morbido ac vincto.. Ergo tua quoque virius non magis laudabilis, si corpus illaesum tibi & integrum somna. praestiterit, quam si ex aliqua parte mutilatum. alioqui hoc erit, ex servorum habitu dominum. 'raestimare. Omnia enim ista, in quae dominium, assis exercet, servilia sunt, pecunia, bc comus, re honores: imbecilla, fluida, mortalia, possessionis incertae. Illa rursus libera & invicta opera virtutis. quae non ideo magis appetenda sunt, si benignius. a fortuna tractantur; nec minus, si aliqua rerum. iniquitate premuntur. Quod amicitia in homini- bus est, hoc in rebus appetitio est. Non, puto magis amares virum bonum locupletem, quam pauperem: nec robustum dc lacertossim, quam. gracilem, & languidi corporis: ergome rem quiadem magis appetes hilarem ac pacatam, quam. distractam & operosam. Et si hoc est, magis dili inges ex duobus aeque bonis viris , nitidum 8c unctum, quam pulverulentum δc horrentem. deinde. hucusque pervenies , ut magis diligas integrum. Omnibus membris dc illaetan, quam debilem audiciuscum. Paullatim Midium ruum illo usque pro- cedet, ut ex duobus aeque justis ac prudentibus, .

comatum & crispulum malis, quam reces astrum. . par est in utroque virtus, non comparet aliam rerum inaequalitas: omnia enim alia nonpar-.

179쪽

ies, sed accessiones sunt. Nam quis tam iniquam censuram inter suos agit, ut filium sanum quam aegrum magis diligat 3 procerumve dc excelsum, quam brevem & modicum Foetus suos non dias inguunt ferae, 6c se inalimentum reriter omnium

sternuntiaves ex aequo partiunrur cibos. Vlixes ad

Ithacae suae saxa sic properat, quemadmodum Α-gamemnon ad Mycenarum nobiles muroS. Nemo enim patriam, quia magna est, amat, sed quia sua. Quorsum haec pertinent ut scias, virtutem omnia opera sua, velut flatus suos, iisdem oculis intueri, aeque indulgere omnibus: & quidem im-- pensius,laborantibus.Quoniam quidem etiam p renrum amor, metu's in ea quorum miseretur, i ,-εlinati Virtus quoque opera sua quae videt affici re premi, non magis amat, sed parentum bonorum more, magis complectimr ac lavet. Quare non est

ullum bonum altero majus quia non est quidquam apto aptius , quia plano nihil est planius. Non potes dicere, Hoc magis par est alicui quam illud λ ergo nec honesto honestius quidquam est.

Quod si par omnium virtutum narura est, tria genera bonorum in aequo sunt. ita dico, in aequo est moderate gaudere, & moderate dolere: Laetitia, illa non vincit hanc animi firmitatem, sub to tore gemitus devorantem. Illa bona optabilia sunt, haec mirabilia. utraque nihilominus paria: quia quidquid incommodi est, velamento majoris boni tegitur. Quisquis haec imparia judicat, ab ipsis

virintibus avertit oculos, & exteriora circumspi--.cit. Bona vera idem pendunt, idem patent: sella multum habent vani. Itaque speciosa & magna contra visentibus, cum ad pondus revocata sunt,

Allunt. Ita est, mi Lucili , quidquid vera ratio' commendat, solidum & aeternum est, firmat an. mum, attollitque, semper futurum in excelis rilla

180쪽

quae temere laudamur, & vulgi sententia bona sunt, inflant inanibus laetos.Rursus ea quae timen tur tanquam mala, injiciunt formidinem ment, bus, & illas non aliter, quam animalia species p .riculi, agitant. Utraque res ergo sine caussa animum & diffundit, & mordet: nec illa gaudio,nec haec metu digna est sola ratio immutabilis & j

dicii tenax est. non enim servit, sed imperat senta bus. Ratio rationi par est, , sicut rectum recho: ergo& virtus, quae non aliud est quam recta ratio. Onanes virtutes rationes rectiesunt: si rectae iunt.& pares sunt. QPlis ratio est, tales de actiones sunt: ergo omnes pares sunt. Nam cum similes rationi sint, similes 3c inter se sunt: pares autem actiones inter se esse dico, qua rectae sunt, Zc ho- estata Ceterum magna habebunt discrimina, va

riante materia: quae modo latior est, modo angu-

mori modo illustris, modo ignobilis i modo ad multos pertinens, modo ad paucos. In omnibus tamen istis,id quod optimum est,par est. tanquam is viri boni, omnes pares sunt,qua boni sunt. sed habent disserentias aetatis: alius senior, alius junior. habent cmporis: alius Brmosus, alius deformis est. hesdient fortunae: ille dives, hic pauper est : ille gratiosus, potens, urbibus notus 5c populisi i gnotus hic plerisque, dc obscurus. sed per illud quod

boni sunt, pares sunt. De bonis ac malis sensius non

iudicat: quid utile, scit; quid inutile, ignorat. Non

potest ferre sententiam, nisi in rem praesentem perductus est: nec futuri providus est, nec praeteriti memor: quid sit consequens nescit.Ex hoc a tem rerum ordo seriesque contexitur, o unitas vitae in inlectum itura. Ratio ergo arbitra est bo: εnorum malorum: aliena & externa pro vilibus habet: & ea quae neque bona sunt, neque mala,accessiones minimas ac levissimas judicat. omne illi

bonum

SEARCH

MENU NAVIGATION