L. Annæi Senecæ philosophi opera omnia; ex ult. I. Lipsii emendatione. et M. Annæi Senecæ rhetoris quæ exstant; ex And. Schotti recens L. Annæi Senecæ philosophi tomus secundus. In quo epistolæ, & quæstiones naturales. 2

발행: 1639년

분량: 723페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

L ANNAEI SENECAE dies. Nec me hercules inmiuam ultimum rapio, sed sic illum adspicio, tanquam esse vel ultimus possit. . Hoc animo tibi hanc epistolam scribo , tanquam cummaxime scribentem mors evocatura sit. Paratus exire sum , 5c ideo stuor vita : quia quam diussiturum hoc sit, non nimis pendeo. Ante sene-i ctutem curavi, ut bene viverem : in senectute, ut .aene moriar. Bene autem mori, esUibenter mori. Da operam, ne quid unquam invitus facias. quid . quid necesse est, futurum est. Repugnanti, non volenti necessitas est: in volente necessitas non

est. Ita dico , qui tineria libens excipit, partem acerbissimam servitutis effugit, facere quod nolita Non qui jusus aliquid tacit, miser est: sed qui invitus laciti Itaque sic animum componamus , ut quidquid res exiget, id velimus: & in primis Gnem nostri sine tristitia cogitemus. ante ad mortem, quam ad vitam, praeparandi sumus. Satis in structa vita est: sed nos instrumentorum ejus avi--di sumus. Deesse nobis aliquid videtur, & semper in videbitur. Ut latis vixerimus, nec anni nec dies f cient, sed animus Vixi, Lucili carissime,quantum sitis erat: mortem plenus exspecto. E P I s T. L XII.

Homines aut negotia non obstare Bona mensti Laus Demetrii.

a Entiuntur, qui sibi obstare ad studia liberasa

turbam negotiorum videri volunt: simulant Occupationes, & augent, & ipsi se occupanti Vari co , mi Lucili, vaco: & ubicumque sum, meus --sum. Rebus enim non me trado, sed commodo: neu consector perdendi temporis cetussia : quo cum ii constiti loco, ibi cogitationes meas tracto,& aliquid in animo ialutare verso. tim me ambcis decli, non tamen mihi abduco: uec cum illis

162쪽

moror, quibus me tempus aliquod congregavit, aut caussa ex ossicio nata civili, sed cum optimo quoque sum : ad illos , in quocumque loco, in

quocumque saeculo fuerint, animum meum mi -to. Demetrium, virorum optimum, mecum circumfero , & relictis conchyliatis, cum illo seminudo loquor, illum admiror. Quid ni admiret Evidi nihil ei deesse. Contemnere omnia aliquis potest: omnia habere nemo potest. Brevissima ad divitias, per contemptum divitiarum, via est. De--

metrius autem noster sic vivit,non tanquam comtempserit omnia, sed tanquam aliis habenda pe miseris. E P I s T. A XIII. consolatoria super morte amici, sapimr se perpulchra. GRaviter seta decessisse Flaccum , amicum tuum: plus tamen aequo dolere te nolo. Illud -- ut non doleas, vix audebo exigere: dc esse melius scio. Sed cuj ista firmitas animi continget, nisi jam mestum supra sortunam elato 3 Illum quoque ista res vellicabit, sed tantum vellicabit. Nobis autem ignosci potest, prolapsis ad lacrimas: si non nimiae decurrerent, si ipsi illas repressimus. Nec sicci sint oculi amista amico, nec fluant: l, crimandum eth, non plorandum. Duram tibi te gem videor ponere cum poctarum Graecorum maximus, jus flendi dederit in unum dumtaxat diem: cum dixerit, etiam Nioben de cibo cogia ME Quaeris unde sint lamentationes, unde immodici fletus 3 per lacrimas argumenta desiderii quaerimus : de dolorem non sequimur, sed oste -dimus. Nemo tristis sibi est. O infelicem stuΙt

tiami est aliqua & doloris ambitio. Quid ergo eloquia. oblivisat amici Brevem illi apud te medimodam.

163쪽

ici L. ANNA ET SANI CAEmoriam promittis, si cum dolore mansura est Ιαυistam frontem ad rissim qu libet sortuita res transferet. Non dissero in Iongius tempus, quo desiderium omne mulcetur, quo etiam acerrimi luctus residunt: cum primum te observare desieris, imago

ista tristitiae discedet. Nunc ipse custodis dolorem tuum, sed custodienti quoque esabitur: eoque citius, quo est acrior, desinit. Id agamus, ut iucunda

fiat nobis amissorum recordatio.nemo libenter ad

id redit, quod non sine tormento cogitaturus est. Si tamen istud fieri necesse est,ut cum aliquo nobis

morsu, iubrum quos amavimus nomen occumrat: hic quoque morsius habet suam voluptatem. --Nam,ut dicere solebat Attalus noster: Sic amicorum defunctorum memoria jucunda est, quomodo poma quaedam sunt suaviter aspera, quomodo in vino nimis veteri ipsa nos amaritudo delectat: cum vero intervenit .atium, omne quod angebat exstinguitur, & pura ad nos voluptas venit. Si illi credimus, amicos incolumes cogitare, melle ac placenta frui est: eorum qui fuerunt retractatio, non sine acerbitate quadam juvat.Quis autem n gaverit, haec acria quoque,& habentia austeritatis aliquid, stomachum excitare Ego non idem sen- tio. mihi amicorum defunctorum cogitatio, dulcis ac blanda esi. habui enim illos, tanquam amis, surus: amisi, tanquam habeam. Fac ergo, mi Lucili , quod tuam aequitatem decet. De sine beneficium Fortune male interpretari. abstulit, sed dedit. Ideo amicis avide fruamur, quia quamdiu contingere hoc possit, incertum est. Cogitemus quam saepe illos reliquerimus , in aliquam peregrinationem longinquam exituri: quam siepe eodem morantes loco, non viderimus : intelligemus, plus nos temporis perdidisse in vivis. Feras au-

rem hos, qui cum negligentissime amicos habeant,

164쪽

ant, miserrime lugent: nec amant quemquam, nisi cum perdiderunt Z Ideoqua tunc effusius mete-rent, quia verentur, ne dubium sit an amaverint:

sera judicia assectus sui quaerunt. Si alios habemus amicos , male de his & meremur, dc existim mus: quia parum valent in unius elati solatium. si non habemus, majorem ipsi nobis injuriam fecimus , quam a fortuna accepimus. Illa unum a Glit: nos quemquam non fecimus. Deinde ne unum quidem amavit, qui plus quam unum am . re non potuit. Si quis despoliatus, amissa unicarianica, complorare se malit, quam circumspicere quomodo frigus effugiat, & aliquid inveniat quo tegat scapulas, nonne tibi videatur stultissimus 3 Quem amabas, extulisti: quaere, quem ames. Sa tius est amicum reparare, quam flere. Scio pertritum iam hoc esse, quod adjecturus sum: non tamen ideo praetermittam, quia ab omnibus dictum 4.est.Finem dolendi etiam qui consilio non fecerat, tempore invenit: turpissimum autem est in limmine prudente remedium maeroris, lassitudo ma -endi. Malo relinquas dolorem, quam ab illo I linquaris. quamprimum id facere desiste, quod, etiamsi voles, diu sacere non poteris. Annum fae minis ad lugendum constituere majores, non ut tam diu lugerent, sed ne diuinis: viris nullum legitimum tempus est , quia nullum honestum. - Quam tamen mihi ex illis mulierculis dabis, vix retractis a rogo, vix a cadavere revulsis, cui lacrimae in totum mensem duraverint Nulla res ci lius in odium venit,quam dolor: qui recens, consolatorem invenit, & aliquos ad se adducit: i

veteratus vero deridetur. nec immeritor aut enim simulatus, aut stultus est. Haec tibi scribo, is qui Annaeum serenum, carissimum mihi,tam imm

dice flevi, ut squod minime velim inter exempla

165쪽

1ς L. A N N Ar I s Ε Ε AE sim eorum quos dolor viciti hodie tamen Simim meum damno, dc intelligo maximam mihi causesam sic lugendi fuiste, quod nunquam cogitav

ram , mori eum ante me posse. Hoc unum mihi occurrebat, minorem esse, & multo minorem ditanquam ordinem fata servarent. Itaque assidue

cogitemus, tam de nostra quam omnium quos di--ligimus, mortalitate. Tunc ego dicere debui: Minor est Serenus meus: quid ad rem pertinet 3 post me mori debet, sed ante me potest. quia non imparatum subito fortuna percussit. Nunc cogito omnia dc mortalia esse, & incerta lege moriata. odie fieri potest, quidquid unquam potest. Cogitemus ergo, Lucili carissime, cito nos eo Pe venturos, quo illum pervenisse maeremus. Et m lasse s si modo sapientum vera fama esst, recipitque nos locus aliquis quem putamus perisse, praeniis sus est. EPIs T. LXIV. α S xiii laudatio, ct ipsius deinde Sapientia. δε- ,

teres ejus auctores venerandor, O nos tamen

posse adjicere. Villi heri nobisium. Dotes queri , si herita

tum: ideo adjeci, nobiscum: mecum enim sem per es. Intervenerant quidam amici, propter quos major sumus fieret: non hic qui errumpere ex la torum culinis, & terrere vigiles solet: sed hic modicus, qui hospites venisse significaret. Varius nobis sermo fuit, ut in convivio, nullam rem usque

ad exitum adducens, sed aliunde alio inuisitiens. Lectus est deinde liber Q. Sextii patris, magni, si 'quid mihi credis, riri,& licet negent, Stoici. an- tum in illo, dii boni, vigoris est, quantum animi hoc non in omnibus philosophis invenies. Quorumdam scripta clarum habent tantum nomen:

166쪽

r v I s et o t Ar celeta ex fmguia sunt. Instituunt, disputant, cavillantur: non faciunt animum, quia non habent. Cum legeris Sextium, dices: Vivit, viget, liber est, supra hominem est, dimittit me plenum ingentis duciae. In quacumque positione mentis sim, cum 1ego hunc, fatebor tibi)libet omnes casus proκ care , libet exclamare: Q nid cessas fortunaZ con- gredere. paratum vides. Illius animum induo, qui quaeris ubi se experiatur, ubi viuutem suam ostendat, - Spumareremque dari peeora inter inertia votis Optat aprum,aut fulvum descedere monte leonem. Libet aliquid habere quod vincam, cujus patientia exercear. Nam hoc quoque egregium Sextius h

bet, quod & ostendet tibi beatae vitae magnitudinem , & desperationem ejus non iaciet. Scies illam esse in excelso, sed volenti penetrabilem. ho quidem virrus tibi ipsa praestabit, ut illam admi-vris , dc tamen speres. Mihi certe temporis mul--. tum auferre solet contemplatio ipsa sapientiae.non aliter illam intueor obstupesectus, quam ipsum interim mundum, quem saepe tanquam spetitor novus video. Veneror itaque inventa sapientiae, inventoresque: adire tanquam multorum heredi-,atem juvat. Mihi ista acquisita, mihi laborata sunt. Sed agamus bonum patremfamiliae: faciamus ampliora quae accepimus. major ista herediatas a me ad posteros transeat. Multum adhuc restat operis, multumque restabit: nec ulli nato post mille saecula praecludetur occasio, aliquid adhuc djiciendi. Sed etiam si omnia a veteribus inventa hiat: hoc semper novum erit, usus, & invento rum ab aliis scientia 6c disposito. Puta relicta nobis medicamenta, quibus sanarentur oculi. non opus est mihi alia quaerere: haec tantum morbisti temporibus aptanda sunt. Hoc asperitas ocul

167쪽

rum conlevatur. hoc palpebrarum crassitudo te nuatur. hoc vis subita & humor avertitur. hoc acuitur visius. Teras ista oportet,& eligas tempus,

- adhibeas singulis modum. Animi remedia inventa sunt ab antiquis: quomodo autem admoveantur, aut quando, noliri operis est quaerere. Multum egerunt qui ante nos suerunt, sed non peregerunt : suspiciendi tamen sunt, & ritu deorum colendi. Quid ni ego magnorum virorum oc imagines habeam, incitamenta animi, dc Iratales c lebrem 3 Quid ni illos honoris caussa semper ap--pellem Quam venerationem praeceptoribus meis debeo , eandem illis praeceptoribus generis hum ni, a quibus tanti boni initia fluxerunt. Si consulem videro aut praetorem, omnia quibus honor liaberi solet, faciam: equo desiliam, caput adape-'tiam,semita cedam. Quid ergo Marcum Catonem utrumque, dc Laelium Sapientem, Zc Socratem cum Platone, & Zenonem, Cleanthemque, in animum meum sine dignatione summa recti piam Ego vero illos veneror, dc tantis nominibus semper assurgo. E P I s T. LXV.

tenus utilia sinti docet: s eum modo tractentur, O bono fine, id ere υἱta. . t tolli per hac annmum ad Deum, O Honestum.

T.7 Esternum diem divisi cum mala valetudine.

- temeridianum illa sibi vindicavit: postmeridiano mihi cessit. Itaque lectione primum tentavi animum. deinde cum hanc recepisset, plus illi imperare ausus sum , imo permittere. Aliquid scripti, re quidem intentius, quam soleo, dum cum materia difficili contendo, dc vinci nolo: donec intervenerunt amici, qui mihi vim tae

rent,

168쪽

rent. In locum stili sermo successit. ex quo eam partem ad te perseram, quae in lite est. te arbitrum adegimus plus negotii habes quam existimas. Triplex caussa est. Dicunt, ut scis, Stoici nostri, duo esse in rerum natura, ex quibus omnia fiant: caussam dc materiam. Materia jacet iners, res ad omnia parata, cessatura, si nemo moveat. Caussa autem, id est ratio, materiam sormat, dc quocumque vult versat: ex illa varia opera producit. Este

debet ergo unde aliquid fiat, deinde a quo fiat: hoc caussa est, illud materia. Omnis ars imitatio est naturae: itaque quod de universo dicebam, ad

haec transfer, quae ab homine facienda sunt. Si tua de materiam habuit, quae pateretur artificium:& artificem,qui materiae daret faciem. Ergo in st tua materia aestuit, caussa artifex. Eadem conditio rerum omnium est. ex eo constant quod fit, & ex eo quod Stoicis placet unam causiam esse,

id quod facit. Caussam Aristoteles putat tribus mo&s dicL Prima, inquit, causa est ipsa materia, sine qua nihil potest evici. Secunda opifex. G

tia forma, quae unicuique operi imponitur, tanquam itatum nam hanc Aristoteles Idos vocat.

Hrta quoMe, inquit, his accedit, propositum rorius operis. Quid sit hoc, aperiam. Es prima statuae caussa est: nunquam elum lacta est , nisi

fuisset id, ex quo ea funderetur, ducereturve. S cunda caussa artifex est: non potuisset enim aes

illud in habitum statuaefigurari ianisi accessissent

peritae manur Tertia caussa est Eima: neque enim statua ista Doryphoros aut Diadumenos vocaretur,nisi lim illi esse impressi facies. Quarta caussa est iaciendi propositum: nam nisi hoc fuisset, facta non esset. Quid est propositum quod invit vit artificem, quod ille securus fecit. Vel pecunia est hoc,

169쪽

est hoc, si venditurus fabricavit: vel glotia, si laboravit in nomen: vel relisio , si donum templo paravit. Ergo dc haec caussa est, propter quam fici An non putas inter caussia facti operis numerandusta, quo remoto factum non esset His quintam Plato adjicit, exemplar, quam ipse ideam vocat:

hoc est enim ad quod respiciens artisex, id quod

destinabat, efficit. Nihil autem ad rem pertinet, ultum iris trabeat exemplar, ad quod reserat oc Ios 1 an intus, quod sibi ipse concepit dc posuit

Haec exemplaria rerum omnium Deus intra se halbet, nunae rosque universorum quae agenda sunt,

dc modos mente complexus est. plenus his figuris est, quas Plato ideas appellat, immortales, immutabiles, infitigabiles. Itaque homines quidem pereunt: ipse autem humanitas ad quam homo effingitur, permanet: dc hominibus laborantibus, intereuntibus, illa nil patitur. Quinque ergo caussae

sunt, ut Plato dicit: Id ex quo, id a quo, id quo,

id ad quod, id propter quod. novissime id quod

ex his eth. Tanquam in statua quia de hac loqui coepimus) id ex quo, aes est: Id a quo, artifex est: Id quo, forma est, quae aptatur illi: Id ad quod, exemplar est, quod imitatur is qui facit: Id propter quod, facientis propositum est. Id quod existis est , ipsa statua. Haec omnia mimdus quoque ut ait Platoὶ habet. Faciens, hic Deus est: Ex quo fit, haec materia est: Forma, hic est habitus,& ordo mundi quem videmus: Exemplar, scili-cet ad quod Deus hanc magnitudinem operis pubcherrimi secit: Propositum, propter quod secita i Quaeris, quid sit propositum Deo Bonitas. ita certe Plato ait. Quae Deo faciendi mundum caussa fuit bonus est, bono nulla cujusquam boni invidia est. Fecit itaque quam optimam potuit. Fer' ergo iudex sententiam ,& pronuncia, quis tibi veri si-

170쪽

Ε F r s Y o L Ariverisimillimum videatur dicere, non quis verum dicat. id enim tam supra nos est, quam ipsa veritas. Haec quae ab Aristotele & Platone ponitur turba caussarum, aut nimium multa, aut nimium pauca comprehendit. Nam si quocumque remoto

quid essici non potest, id caussam judicant esse s

ciendi, pauca dixerunt. Ponant inter caussas tempus.nihil sine tempore potest fieri. Ponant locum si non fuerit ubi fiat aliquid, ne fiet quidem. Ponant motum. nil sine hoc nec fit nec perit: nullasne motu ars, nulla mutatio est. Sed nos nunc primam & generalem caussam quaerimus. haec simplex esse debet. nam dc materia simplex est. Q rimus, quid sit caussa: Ratio faciens, id est, Deus. Ita enim quae nunc retuli, non simi multae 3c singulae caussae, sed ex una pendent, ex ea quae iscit. Formam dicis caussam esse: hanc imponit artifex operi. pars est, non causta Exemplar quoque non est causa, sed instrumentum caussie n cessarium. Sic necessarium est exemplar artificii quomodo scalprum, quomodo lima. sine Us pr cedere ars non potest. non partes tamen haec a tis , aut caussae sunt. Propostum, inquit, artificis , propter quod ad faciendum aliquid accedit . causa est. ut ut caussa, non est efficiens caussa,sed superveniens. Hae autem innume iles sunt: nos de caussa quaerimus generali. Illud vero non pro solita ipsis subtilitate dixerunt, totum mundum dc conbummarum opus, caussam esse. multum enim interest inter opus, & caussam operis. Aut sex sententiam: aut quod facilius in ejusmodi rebus est nega tibi liquere,& nos reverti jube.Quid te, inquis, delectae tempus inter ista conterere ,

ruae sibi nullum assectum eripiunt, nullam cupi-itatem abigunt Ego quidem priora illa ago ac tracto, quibus pacauia animus, oc me prius scru-- 11. h tot οῦ

SEARCH

MENU NAVIGATION