L. Annæi Senecæ philosophi opera omnia; ex ult. I. Lipsii emendatione. et M. Annæi Senecæ rhetoris quæ exstant; ex And. Schotti recens L. Annæi Senecæ philosophi tomus secundus. In quo epistolæ, & quæstiones naturales. 2

발행: 1639년

분량: 723페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

iso L ANNARI SAN ne Ag .lior. Non est tamen quod existimes,ullam aetatem aptiorem esse ad bonam mentem, quam quae se multis experimentis,longa ac frequenti rerum p tientia domuiti quae adsuutaria, mitigatis inem-bus, venit. Hoc est hujus boni tempus. quisquis senex ad sapientiam pervenit, annis pervenit.

ΕPIs T. LXIX. Loea non mutanda , sed magis quiescendum eorpo-- re , ut O animuspo t. Hune in salutarisudio defigendum , qua avocent, vitanda.

- g Utare te loca, & in alium de alio transilire, nolo. Primam, quia tam frequens migratio, instabilis animi est coalescere otio non potes,nisi desinas circumspicere & errare. Ut animum possis concinere, prius corporis tui fugam siste. Deinde, plurimum remedia continuata proficiunt. inte rumpenda non est quies , & vitae prioris oblivio. Sine dediscere oculos tuos: sine aures assuescere sanioribus verbis. quoties processeris, in ipso

transitu aliqua quae renovent cupiditates tuas, tibi occurrent. Quemadmodum ei, qui amorem ex Iere conatur, evitanda est onmis admonitio dilecti corporis: nihil enim iacilius quam amor recrudescit: ita qui deponere vult desideria rerum omnium , quarum cupiditate flagravit, & oculos &aures ab his quae reliquit, avertat. Cito rebellat a -- sectus. quocumque se venerit, pretium aliquod praesens occupationis suae adspiciet. Nullum sine

auctoramento malum est. Avaritia pecuniam promittit: luxuria multas ac varias voluptates: am-

bitio purpuram & plausum, dc ex hoc potentiam,& quidquid potentia potest. Mercede te vitia 2-licitant: hic tibi gratis vivendum est. Vix essici in to saeculo potest, ut vitia tam longa licentia immida subigantur, dc jugum accipiant: nedum, si

192쪽

tam breve tempus intervallo discindimus. Unam quamlibet rem vix ad perfectum adducit assidua vigilia dc intentio. Si me quidem velis audire, hoc

meditare. exerce te, ut mortem & excipias, dc si

ita res suadebit, accersas. interest nihil, an illa ad nos veniat, an ad illam nos. Illud imperitissimi cujusque verbum, falsum esse ipse tibi persuadet

Bella res est,mori sua morte. Illud praeterea tecum -. licet cogites: Nemo nisi suo die moritur. Nil si perdis ex tuo tempore. nam quod relinquis, ali num est B v I s T. L X X.

Pompeiis se fuisse, prateriti temporis admonitu, sensi se ejus fugam. Mortem instare, portum' nempe jactationum. neque timendam, neque ap-c petendam, aut sumendam : nis interdum. quando' cum ratio, non impetus Aadebit. Truria O perpulchra in hunc sensum. DOst longum intervallum Pompeios ruos vidi. in conspectum adolescentiet meae reductus sum. quidquid illic iuvenis seceram, videbar mihi facere adhuc posse, 6c paullo ante secisse. Praenavigamus , mi Lucili, vitam: dc quemadmodum in mari, ut ait Virgilius noster,

- Terraque urbesque recedunt:

sic in hoc cursu rapidissimi temporis, primum pueritiam abscondimus , deinde adolescentiam, deinde quidquid est illud imer juvenem 3c senem medium, in utriusque confinio positum, deinde ipsius senectatis optimos annos. novissime incipit ostendi publicus finis generis humani. Scopulum πesse illum putamus, dementissimi porrus est, aliquando petendus, nunquam recusandus. In quem si quis intra primos annos delatus est, non magisqueti debet, quam qui cito navigavit. Alium enim A ut scis,

193쪽

is1 L. ANNATI SENECAE ut scis, venti segnes ludunt ac detinent, Ac tranquillitatis lentissimo taedio lassint: alium pertinax flatus celerrime persen. Idem evenire nobis puta. alios vita velocissime adduxit, quo veniendum erat etiam cunctantibus: alios maceravit 6c coxit. qvie, ut scis, non semper retinenda est. Non enim 'vivere bonum est, sed bene vivere. Itaque sapiens ἰvivit, quantum debet, non quantum potest. Vid ibit ubi vietios sit, cum quibus, quomodo, quid acturus. cogitat semper, qualis vi , non quanta sit. Si multa occurrunt molesta, dc tranquillitatem turbantia, emittit se: nec hoc tantum in necessitate ultima facit, sed cum primum illi coeperit suspecta esse fortuna, diligenter circumspicit,

nunquid illo die desinendum sit. Nihil existimat

sua reserre, faciat finem, an accipiat: tardius fiat, an citius. non tanquam de magno detrimento ti mei. Nemo multum ex stillicidio potest perdere. M Citius mori, vel tardius, ad rem non pertinet: b ne mori, aut male, ad rem pertinet. bene autem mori, est essugere male vivendi periculum. Itaquei eilaeminatissimam vocem illius Rhodii existimo, qui cum in caveam conjectus esset a tyranno, retanouam serum aliquod animal aleretur, suadenti cuidam ut abstineret cibo: omnia, inquit, ii mini, dum vivit, speranda simi. Ut sit hoc verum, non omni prEtio vita emenda est. Quaedam, licet magna, licet certa siF, tamen ad illa tuffi infi mitatis consessione non veniam. Ego cogitem, in eo qui vivit omnia posse fortunam, potius quam cogitem in eo qui scit mori, nihil poste sertunam Aliquando tamen, etiam si certa mors instabit, dc destinatum sibi supplicium sciet, non commoda- bit poenae suae manum. Stultitia est, timore mor-tis mori. venit qui occidat. Exspecta. quid occupas t quate iascipia aliena crudelitam Procurati nem

194쪽

nem 3 utrum invides carnifici tuo, an parcis SO- dicrates potuit abstinentia finire vitam, dc inedia spinius quam veneno mori. triginta tamen dies in .cascere,& in exspectatione mortis exegit: non hoc animo, tanquam omnia fieri possent, tanquam multas spes tam longum tempus reciperet, sed ut praeberet se legibus,ut fruendum amicis extremum Socratem daret. Quid erat stultius, quam mortem contemnere, venenum timere Scribonia gravis Demina, amita Drusi Libonis sest, adolesce tis tam stolici, quam nobilis, majora sperantis, quam aut illo saeculo quisquam sperare poterat. aut ipse ullo. cum aeger a senatu in lectica relatus esset, non sane frequentibus exsequiis , somnes enim necessarii deseruerant impie, jam non reum, sed sinus 3 habere coepit consilium, utrum conscia sceret sibi mortem, an exspectaret. Cui Scribonia: Quid te, inquit, delectat alienum negotium ag αὶ Non persuasit.manus sibi attulit, nec sine caus-G. Nam poli diem tertium aut quartum in:mici moriturus arbitrio , si vivit, alienum negotium agit. Non possis itaque de re in universum pronunciare, cum mortem vis externa denunciat, Occupanda sit,an exspectanda. Multa enim iunt, quae in utramque partem trahere possunt. Si altera mors cum tormento, altera simplex δc facilis est, quidni huic injicienda sit manus 3Quemadmodum n vim estgam navigaturus, dc domum h.ibitaturus,

ita mortem utique quaέum exiturus e vita. Praeterea, quemadmodum non utique melior est lo gior vita, sic pejor utique mors longior. In nulla in re magis, quam in morte, morem animo gerere debemus. exeat qua imperum cepit: sive ferrum appetit, sive laqueum, sive aliquam potionem venas Occupantem, pergat, & vincula servitutis a

mapat. Vitam dc aliis approbare quisque debet,

IOI II. i mortem

195쪽

194 A N N AR I S E N E e Azmortem sibi. optima est,quae placet. Stulte haec e gitantur: Aliquis dicet me parum sortiter secisse, aliquis nimis temere, aliquis suisse aliquod genus mortis animosius. Vis tu cogitare id in manibus esse consilium, ad quod iam non pertinet hoc

unum intuere, ut te fortunae quam celerrime eripias. Alioqui aderunt qui de iacto ruo male ex itiment. Invenies etiam professes sapientiam, qui vim afferendam vitae suae negent, oc nesta j cent ipsum interemptorem sui fieri. exspectandum esse exitum, quem natura decrevit. Hoc qui dicit. non videt se libertati viam claudere. Nil melius aeteriri lex secit, quam quod unum introitum n his ad vitam dedit, exitus multos. Ego exspectem vel morbi crudelitatem, vel hominis, cum possim per media exire tormenta, & adversa discutere Hoc est unum, cur de vita non possimus queri:

neminem tenet. Bono loco res humanae sent,

quod nemo nisi vitio sito miser est. Placet vive. non placet licet eo reverti unde venisti. Vt dot rem capitis levares, staguinem saepe emisistit ad

extenuandum corpus vena percutitur: non opus

est vasto vulnere dividere praecordia.scalpello aperitur acrillam magnam libertatem via: & puncto securitas constat. Quid ergo est, quod nos iacit pigros, ineriesque Nemo nostrum cogitat,quandoque sibi ex hoc domicilio exeundum. Sic vel res inquilinos indulgentia loci 8c consuetudo, --etiam inter injurias,detinet. Vis adversus hoc Co pus liber esse tanquam migrarurus habita: pr pone cibi,quandoque hoc contubernio carendum. fortior eris ad necessitatem exeundi. Sed quemadmodum suus finis veniet in mentem, omnia sine sine concupiscentibus Nullius rei meditatio tam . necessaria est. Alia enim exercenrur fortasse in supervacuum adversus pauperiatem praeparatus est l

animus 3 l

196쪽

Ε p I s T o 2 AE. t 'sanimus permansere divitiae. ad contemptum nos doloris amavimus nunquam a nobis exiget hujus virtutis experimentum integri ac sani selicitas corporis. ut sortiter amissorum desideria patere inmur, praecepimus nobis' omnes quos amat muri superstites fortuna servavit. Hujus unius rei usum qui exigat dies, veniet. Non eth quod existimes, magnis tantum viris hoc robur fuisse, quo servitutis humanae claustra perrumperentinon est quod

judices, hoc fieri nisi a Catone non posse, quiquam serro non emiserat animam, manu extraxit:

cum vilissimae sortis homines ingenti impetu in

tutum evaserint, cumque commodo mori non licuisset, nec ad arbitrium suum instrumenta mortis eligere: obvia quaeque rapuerunt, & quae natura non erant noxia, vi sua tela fecerunt. Nuper in lu- do bestiariorum, unus e Germanis, cum ad matutina spectacula pararetur , secessit ad exonerandum corpus. nullum aliud illi dabatur sine custode secretum. ibi lignum id, quod ad emundanda obscoena adhaerente spongia positum est, totum

in pulam farsit, & vi praeclusis Bucibus spiritum

elisit. Hoc fuit morti contumeliam lacere.ita pro

sus. Parum munde, dc parum decenter. Quid est shaltius, quam fastidiose mori 3 o virum fortemto dignum, cui fati daretur electio i quam sortiter ille gladio usus esseti quam animose in prosundam se altitudinem maris, aut abscisis rupis, immisisseti Undique destiturus invenit, quemadmO- dum dc mortem sibi deberet, & telum: ut scias ad moriendum nihil aliud in niora esse , quam velle.

-Existimetur de facto hominis acerrimi, ut cuique visum erit, dum hoc constet, praeserendam esse spurcissimam mortem servituti mundissimae. Quoniam coepi sardidis exemHis uti,perseverabo. plus

enim ala quisque exiget,si viderit hane rem etiami 1 a con-

197쪽

tsς L. ANNARI SENR C AEa contemptillimis posse contemni. Catones, Ses-pionesque , & alios, quos audire cum admirati ne conluevimus, supra imitationem positos put mus : jam ego istam virtutem trahere tam multa

exempla in ludo bestiario, quam in ducibus belli. civilis ostendam. Cum adveheretur nuper inter custodias quidam ad matutinum spectaculum missus, tanquam somno premeΠte nutaret, caput uoque eo demisit, donec radiis insereret, & tamdiu se in sedili suo tenuit, donec cervicem circumactu rotae tangeret. eodem vehiculo quo ad poenam ferebatur, poenam efiugit. Nihil obstat, erumpere dc exire cupienti. In aperto nos natura custodit. Cui permittit necessitas sua, circumspiciat exitum mollem. cui ad manum plura sunt, per quae sese asserat, is delechina agat, & qua potissimum liberetur consideret: cui dissicilis occasio est, is proximam quamque pro optima arripiat, sit licet inaudita, sit nova. Non deerit ad moriem ingenium, cui non desuerit hcimus. Vides quemadmodum extrema quoque mancipia, ubi illis stimulos adegit dolor, excitentur, bc intentissimas cust dias fallant Ille vir magnus est , qui mortem sibi

non tantum mperavit, sed invenit. Ex eodem tibi munere plura exempla promisi. Secundo Nau-- chiae spectaculo, unus e barbaris lanceam, quam in adversarios acceperat, totam jugulo suo immersit. Quare, inquit, nOa omne tormentum,

omne ludibrium jam dudum etagio quare ego

mortem armatus exspecto Tanto hoc speciosius spectaculum fuit, quanto honestius mori discunt homines, quam occidere. Quid ergo quodan, mi perditi noxiosique habebunt, non habebunt illi, quos adversus hos casus instruxit longa meditatio, dc magistra rerum omnium ratio Illa nos docet, fini varios esse accessus, finem eumdem.

nihil .l

198쪽

nihil autem interesse, unde incipiat quod venit Eadem illa ratio monet, ut, si licet, moriaris sine dolore: sin autem non potes , fac quemadmodum potes , ω quidquid obvenerit ad vim adserendam

tibi, invadas. Injuriosum est rapto vivere: at contra pulcherrimum, mori rapto. Ε Ρ I s T. L X XI. SAmmum Bonum in oeulu habendiam, es singula consilia υel actiones referendas. Elaod igitur illud ' renum. honesium. herant, qui Externa miscent: quia in solo animo haret. Teinde, Bonaparia UR: O Contemptum a Claritate non disserre, si utrumque ex Honesto. Catonem dat axemplum, O, sopul Me IJ Lutat. Mortem honestam a vita tali , non item disserreo contra cademicos , qui grados faciunt Maritatis. Non esse, nec illam, nee Honestum intendi. Itaque in eculeo, Beatomo esse licere. Itaned non pallebit, tremet, dolebis P mo sa natura enim sar)sed hae omnia animi robore vincet. Nec ramen sim omnes. discrimina suns inter Sapientes, aut Studiosos. Lege sdra, attenaee, mirare.

Vbinde me de rebus singulis consulis, oblitus Wasto nos mari dividi. cum magna pars consilii sit in tempore, necesse est evenire , ut de quibusdam rebus runc ad te perseratur sententia mea , cum jam contraria potior est Confilia enim rebus aptantur: res nostrae feruntur, imo volvuntur. Ε

go consilium sub die nasci debet: dc hoc quoque tardum est nimis: sub manu, quod Munt, sub ma'

nu nascatur. Quemadmodum autem inveniatur,

stendam. Quoties quid fugiendum sit, aut quid

petendum, voles scire: ad summum bonum, de propositum totius vitae respice. Illi enim consevisure debet quidquid agimus. non disponet singuIa

199쪽

L. A N M AE I S I N E C ARnisi cui jam vitae suae summa proposita est. Nemo, quamvis paratos habeat colores, similitudinem reddet, nisi jam constet quid velit pingere. Ideo peccamus, quia de partibus vitae omnes deliberamus, de tota nemo deliberat. Scire debet quid pstat ille, qui sagittam vult mittere: dc tunc dirigere, moderari manu telum. errant consilia nostra, quia non habent quo dirigantur. Ignoranti quem. portum petat, nullus tuus ventus est. Necesse est multum in vita nostra casus possit, quia vivimus casu. Quibusdam autem evenit, ut quaedam scire se nesciant. quemadmodum quaerimus saepe eos, cum quibus stamus: ita plerumque finem summi boni ignoramus appositum.nec multis verbis, nec

circuim longo, quid sit summum bonum colliges: digito, ut ita dicam, demonstrandium est,nec in multa spargendum. Quid enim ad rem pertia ner, in particidas illud diducere cum possis dic re, mmmum bonum est, quod honeitum est: &quod magis admireris, Vnum bonum est, quod honestum est: cetera falsa dc adulterina bona siruti ..Haec si persuaseris tibi , 5c virtutem adamaveris, amare enim parum est) quidquid illa contigerir, id tibi, qualecumque aliis videbitur, laustum s lixque erit: dc torqueri, si modo jacueris ipso torquente securiore &aegrotare, si non maledixeris fortunae, si non cesseris morbo. Omnia denique quae ceteris videmur mala, dc mansuescent, dc in bonum abibunt, si super illa eminueris. Hoc liqueat nihil esse bonum, nisi honestum: & omnia

incommoda suo jure bona vocabuntur, quae m is do virtus honestaverit. Multis videmur majora promittere, quam recipit humana conditio. non limmerito. ad corpus enim respiciunt. re ' ertan- ltur ad animum: jam hominem Deo metientur.

Erige te, Luciu virorum optime,& relinque istum' ludum

200쪽

Iudam litterarium philost horum, qui rem magnificentissimam ad syllabas vocant, qui animum

minuta docendo demittunt & conterunt: fies 1 iis milis illis, qui invenerunt ista, non qui docent,

di id agunt ut philosophia potius difficilis, quam magna videatur. Sequere illos, si quid apud te habeo auctoritatis. Socrates, qui totam philosophiam revocavit ad mores, & hanc summam dixit esse

sapientiam, bona malaque distinguere: Vt sis beatus, inquit, 3c re alicui stultum videri sine. Quis-ὰ quis volet, tibi contumeliam faciat, dc injuriam: tu tamen nihil patieris, si modo tecum erit virtus. Si vis, inquit, beatus esse, si fide bona vir bonus, sine contemnat te aliquis- Hoc nemo praestabit, nisi qui omnia bona exaequaverit: quia nec bo-' num sine honesto est, dc honestum in omnibus Di esti' Quid ergo nihil interest inter praeturam Catonis, & repulsam 3 nihil interest utrum Pha salica acie Cato vincatur, an vincat hoc ejus bonum, quo victis partibus nis potest vinci, par erat illi bono, quo victor rediret in patriam, Sc componeret pacem Quid ni par sitὶ eadem enim vi

mae dc mala. Brtuna vincitur, dc ordinatur bona. . virius autem non potest major aut minor fieri.

Unius staturae est. Sed Cn. Pompeius amittit exercitum : sed illud pulcherrimum reip. praetextum, optimates, & prima acies Pompeianarum partium , senatus serens arma, uno praelio profligabuntur : dc tam magni ruina imperii, in totum dissiliet orbem. aliqua pars ejus in AEgypto , aliqua in Africa, aliqua in Hispania cadet. ne hoc quidem miserae resp. continget, semel ruere. Omnia licet fiant. Iubam in regno suo, non locorum notitia adjuvet, non popularium pro rege suo vim tus obstitiatissima: Uticensium quoque fides malis fracta deficiat,dc scipionem in Astica nominis

SEARCH

MENU NAVIGATION