L. Annæi Senecæ philosophi opera omnia; ex ult. I. Lipsii emendatione. et M. Annæi Senecæ rhetoris quæ exstant; ex And. Schotti recens L. Annæi Senecæ philosophi tomus secundus. In quo epistolæ, & quæstiones naturales. 2

발행: 1639년

분량: 723페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

ato L. ANNAEI SENE c AEa mercatore, quam avectore solvitur votum: Zc

ex ipsis mercatoribus effusius gratus est, qui odores ac purpuras dc auro pensanda portabat, quam. qui vilissima quaeque dc saburrae loco futura congesserat: sic hujus pacis beneficium ad omnes pertinentis, altius ad eos pervenit, qui illa bene utum cur. multi enim sunt ex his togatis. quibus pax operosior bello est. An idem existimas pro pace debere eos, qui illam ebrietati aut libidini impendunt,aut aliis vitiis, quae vel bello rumpenda sunt forte tam iniquum putas esse sapientem, ut nihil viritim se debere pro communibus bonis j dicet. Soli lunaeque plurimum debeo: oc non uni mihi oriuntur. anno, temperantique amum Deo, privatim obligatus sum: quamvis non in meum is honorem descripta sint. Multa avaritia mortalium

possessionem proprietatemque discemit,nec qui Lquam suum credit esse, quod publicum est: at ille lapiens nihil judicat suum magis, quam cujus illiciun humano genere consortium est. Nec enim essent ista communia, nisi pars illorum pertin ret ad singulos. socium essicit, etiam quod ex mi--nima ponione commune est. Adjice nunc, quod magna dc vera bona non sic dividuntur, ut exiguum in singulos cadat: ad unumquemque tota perveniunt. Ex congiario tantum ferunt homines, quantum in capita promissim est: epulum revisceratio, & si quid aliud capitur manu, discedit in panes: at haec individua bona, pax, dc libertas,

tam omnium tota, quam singulorum sunt. Co-gitat itaque sapiens, per quem sibi horum usus fructusque contingat, per quem non ad arma illum , nec ad servandas vigilias, nec ad tuenda moenia, & multiplex belli tributum publica n cessitas vocet : agitqtie gubernatori suo gratias.

'Hoc docet philosophia praecipue, bene debere beneficia,

212쪽

neficia, bene solvere. interdum autem solutio est ipsa consessio. Confitebitur ergo multum se debo re ei, cujus administratione ac providentia contingit illi pingue otium, & arbitrium sui temporis , dc imperturbata publicis occupationibus quies. O Meliboee, Delia nobis hae oria ferit. Namque erit ille mihi semper Deus. -- i illa quoque otia multum auctori sio debent. uorum munus hoc maximum est: Iste meιυ errare boves sui cernis in O ipsim Ludere qua vel em, calamo permisit agrem r uanti aestimamus hoc otium , quod inter deos agitur, quod deos facit 3 Ita dico, Lucili, dc te in caelum compendiario voco. Solebat Sextius dicere , Iovem plus non posse quam bonum virum. Plura Iupiter habet, quae praestet hominibus: sed inter duos bonos non est: melior, qui locupletior. non magis, quam inter duos, quibus par icientia regendi gubernaculum est, meliorem dixeris, cui majus speciosiusque navigium est. Iupiter quo am recedit virum bonum ' diutius bonus est. Sapiens nihilo se minoris aestimat, quod virtutes ejus spatio breviore clauduntur.Quemadmodum ex duo- hus sapientibus, qui senior decessit, non est beatior eo, cujus intra pauciores annos terminata vimis est: sic Deus non vincit sapientem felicitate, etiam si vincit aetate. non est virtus major, quia οIongior. Iupiter omnia habet: sed nempe aliis tra-J- didit habenda. ad ipsum hic unus usus pertinet,iquod utendi etiam omnibus caussa est: sapiens tam aequo animo omnia apud alios videt, contemnitque , quam Iupiter. 8c hoc se magis suspiacit, quod Iupiter tui illis non potest, sapiens non . ulti Credamus itaque Sextio, monstranti pubcherrimum iter, re clamanti, Haoitur ad astra, hach

213쪽

a i 2 L. A N N A v I s E N E C AT hac, secundum frugalitatem: hac, secundum temorantiam: hac, secundum fortitudinem. Non sunt dii fastidiosi, non invidi: admitrunt,& ascen- entibus manum porrigunt. Miraris hominem ad deos ire 3 Deus ad hominesn enit, imo quod pro- - pius est in homines venit. Nulla sine Deo mens lona est. Semina in corporibus humanis divinadibisa sunt. quae si bonus cultor excipit, similia origini prodeunt, paria his ex quibus orta sunt surgunt: si malus, non aliter quam humus sterilis ac palustris, necat, ac deinde creat purgamenta pro frugibus.

O pulchra, O honesta Di Τοlat o de ipse Hones

unum illud re Tonum esse: cetera, opinione.

ruto, qui securo volet vivere, se sentiat. Eisidatiam Z sutum in omnia fortuita promptum habeat. Deum sequi. Objectiunculis quibusdamd inde restondet: postremo, vitam beatam , ut circulum esse; in parvo, in magno, perfectam: isibil addi , nihil detrahi ab .Externis. Itera dum est , o pulchra. o honestas qui mentem tmiam habes, fruere. Γ Pistola tua delectavit me, dc marcentem exci- inviti memoriam quoque meam , quae jam mihi segnis ac lenta est, evocavit. Quid ni tu, mi Lucili, maximum putes instrumentum beatae viatae hanc persuasionem , unum bonum esse, quod --honestum est Qui omne bonum honesto cit- cumscripsit, intra se felix est. nam qui alia bona iudicat, in fortunae venit potestatem, alieni arbitrii fit. Hic amissis liberis maestus , hic solicitus aegris , hic turpibus 8c aliquam passis ansamiam

tristis. Illum videbis alienae uxoris amore cruci

ri, illum suae. Non deerit, quem repulsa distot-

queat:

214쪽

queat: erunt, quos honor ipse vexet. Ita vero maxima est ex omni mortalium populo turba mi serorum, quam exspectatio mortis exagitat, tradique impendens. nihil enim eth, unde non subeat. Itaque ut in hostili regione versantibus, huc & illuc circumspiciendum est, & ad omnem strepiatum circumagenda cervix : nisi hic timor e pecto' re ejectus est, palpitantibus praecordiis vivitur. Occurrent acti in exsilium, & evoluti bonis: o current squod genus egestatis gravissimum est in indivitiis inopes: occurrent naufragi, similiave na fiagis passi, quos aut popularis ira, aut invidia,perniciosum optimis telum , inopinantes securosque

disjecit, 'ocellae more, quae in ipsa sereni fiducia solet emergere: aut fulminis subiti, ad cujus ictum

etiam vicina tremuerunt. Nam ut illic quisquis ab --

igne propior stetit, percuta similis obstupuit: sic

in his per aliquam vim accidentibus , unum calamitas opprimit, ceteros metus: paremque passis tristitiam facit, pati posse. Omnium animos mala aliena ac repentina sollicitant. Quemadmodum faves, etiam inanis fundae sonus territat: ita nos non ad ictum tantum exagitamur, sed ad crepiatum. Non potest ergo quisquam beatus esse , qui huic se opinioni credidici non enim beatum est, τnisi quod intrepidum. inter suspecta male vivitur. -- Quisquis se multum fortuitis dedit, ingentem sibi materiam perturbationis, dc inexplicabilem fe- cit: una haec via est ad tuta vadenti, dc externa despicere, dc honesto contentum esse. Nam qui aliquid virtute melius putat, aut ullum praeter illam bonum 1 ad haec quae a formna siparguntur ει num expandit, dc solicitus missilia ejus exspectatia Hanc imaginem animo tuo propone, ludos iacere fortunam, dc in hunc mortalium coetum honores, divitias, gratiam excutere: quorum alia inter

215쪽

tr. L. ANNATI SENE cAE inter diripientium manus scissa sunt, alia infida cietate Ἐvisa, alia magno detrimento eorum,in quos devenerant, prensa: ex quibus quaedam aliud agentibus inciderunt, quaπlam quia nimis capi bantur , amisia, dc dum avide rapiunrur, excussa -sunt. Nulli vero, etiam cui rapina feliciter cessit, gaudium rapti duravit in posterum. Itaque pru- dentissimus quisque , cum primum induci videt munuscula, a theatro fugit, & scit magno parva

constare. Nemo manum conserit cum excedente, nemo exeuntem ferit: circa praemium rixa es L. Idem in his evenit, quae fortuna desuper ja s. stuamus miseri, distringimur,multas habere cupimus manus : modo in hunc, modo in illum re-Φicimus : nimis tarde nobis mitti videnrur, quae cupiditates nostras irritant, ad paucos pervent in , exspectata omnibus. Ire obviam cadentibus

cupimus: gaudemus si quid invasimus: inviden que alii, quos spes vana delusit. vilem praedam magno aliquo incommodo luimus, aut inde fallia inmur. Secedamus itaque ab istis ludis, & demus raptoribus locum. Illi 1pectent bona ista pendentia , & ipsi magis pendeant. Quicumque beatus esse constituit, unum esse bonum putet,quod ho- .,nestum esL Nam si ullum aliud existiniae, primum male de providentia judicat: quia multa incommoda justis viris accidunt: dc quia quidquid nobis dedit, breve est exiguum, si compares

- mundi totius m o. Ex hac deploratione nascitur, ut ingrati divinorum interpretes simus.querimur, quod non semper, dc quod pauca nobis, de incemo, & abitura contingant. Inde est quod nec ubvere , nec mori volumus. vitae nos odium tenet, 'imor monis. Nutat omne consilium, nec impi

re nos ulla felicitas potest. Causa autem est, quod non pervenimus ad illud bonum immensum &i D

216쪽

Insuperabile, ubi necesse est resistat voluntas nostra, quia ultra summum non est locus. Quaeris,quare virtus nullo egeat praesentibus gaudet, non concupiscit absentia: nihil non illi magnum est, . quia Gis. Ab hoc discede judicio: non pietas constabit, non fides: multa utramque praestare cupienti patienda sunt, ex his quae mala appella tur : mulin impendenda sunt ex his, quibus indutigemus tanquam bonis. Perit fortitudo , quae perruculum facere debet sui: perit magnanimitas, quae non potest eminere, nisi omnia velut minuta contempserit, quae pro maximis vulgus optat: perit gratia, & relatio gratiae aestimatur labor, si quidquam pretiosius fide novimus, si non optima spectamus. Sed ut illa praeteream , aut ista bona non μssint quae vocantur, aut homo felicior Deo est. quoniam quidem quae parata nobis sunt, non ha- , bet in ussi Deus: nec enim libido ad illum , nec epularum lautitia, nec opes, ne quidquam ex his hominem inescantibus, dc vili voluptate ducentibus, pertinet. Ergo aut, quod incredibile est bona Deo desunt: aut hoc ipsum argumenrum est, bona non esse quae Deo Γsunt. Adjice, quod multa quae bona videri volunt, animalibus quam homi ni pleniora contingunt. Illa cibo avidius utuntur: Venere non aeque fatigamr: virium illis major est dc aequabilior firmitas. sequitur ut multo feliciora sint homine. Nam sine nequitia, sine stamdibus degunt: fruunmr voluptatibus, quas & magis capiunt, & ex facili, sine ullo pudoris aut pce nitentiae metu. Consideratu itaque, an id bonum vocandum sit, quo Deus ab homine vincitur. Summum bonum inanimo constituamus.obsblescit, si ab optima nostri parte ad pessimam transit, ει transfertur adsensus, tu agiliores sunt ani--bus mutis. Non est sumna selicitatis nostrae in

came

217쪽

L. ANNAEr sENE c AE earne ponenda. Bona illa sunt vera, quae ratio dat: solida ac sempiterna, quae cadere non pos--t, nec decrescere quidem aut minui. Cetera opinione bona sunt: & nomen quidem habent commune cum veris , proprietas in illis boni nonis est. Itaque commoda vocentur, & ut nothia limgua loquar producta: ceterum sciamus mancipia nostra esse, non partes idc sint apud nos, sed ita ut meminerimus extra nos esse. Etiam si apud nos sint, inter subjecta 8c humilia numerentur, propter quae nemo se attollere debeati quid enim

stultius, quam aliquem eo sibi placere, quod ipse

Mon secit 3 Omnia ista nobis accedant, non haereant: ut si abducantur, sine ulla nostri laceratione discedant. Vtamur illis, non gloriemur: & ut mur parce, tanquam depositis apud nos, & abituris. Gisquis illa sine ratione possedit, non diu te uiti ipsa enim felicitas se nisi temperat, premit: si fugacissimis bonis credidit, cito deserituri & ut on deseratur, amigitur. Paucis deponere felicit rem molliter licitit: ceteri, cum his inter quae emianuere, Iabuntur, & illos degravant ipsa quae ext Ierant. Ideo adhibebitur prudentia, quae modum illis ac parsimoniam imponat. quoniam quidem licentia opes suas praecipitat, atque urget: nec umquam immodica durarunt, nisi illa moderatrix ratio compescuit. Hoc multarum tibi urbium ostendet eventus, quarum in ipso flore luxurio imperia ceciderunt, dc quidquid virtute erat partum , intemperantia corruit. Adversius hos casus muniendi sumus. Irullus autem contra fortunam

inexpugnabilis murus est: intus instruamur. si illa pars tuta est pulsari homo potest, capi non po- . test. Quod sit hoc instrumentum, scire desideras

nihil indignetur sibi accidere , sciatque, illa ipsa

quibus videtur, ad conversationem universi pertinere,

218쪽

pertinere, & ex his esse, quae cursum mundi ossiciumque consummanti Placeat homini, quidquid μDeo placuit : ob hoc seipsum suaque miretur, quod non potest vinci, quod mala. ipsa lab se isnet, quod ratione, qua valentius nihil est, casum doloremque & injuriam subigit. Ama rationem hujus te amor contra durissima armabit. Catulorum amor in venabula impingit seras, quas seritas dc inconsultus impetus praestat indomitas : iuvenilia nonnunquam ingenia coepido gloriae in contemptum tam serri, quam ignium, mi sit: speciepia.

quosdam, atque umbra virtutis , in mortem v Iuniariam trudit. quanto his omnibus fortior ratio est, quanto constantior, tanto vehementior

per metus ipsos 3c pericula exibit. Nihil agitis,inquit , quod negatis ullum esse aliud ab honesto bonum. non faciet vos haec minutio tutos a somtuna , dc immunes. Dicitis enim, inter bona esse liberos tuos, Zc bene moratam patriam, & paren-- res bonos. horum pericula non potestis spectare securii perturbabit vos obsidio patriae, liberorum mors, parentum servitus. Quid adversus hos pro nobis responderi soleat, ponam: deinde tunc as 'iiciam, quid praeterea respondendum putem. Alia conditio est in his, quae ablata in locum suum aliquid incommodi substituunt: tanquam bona valetudo vitiata, in malam transfertur: acies ocul rum exstincta, eaecitate nos assicit: non tantum

velocitas perit poplitibus incisis, sed debilitas pro illa subit. Hoc periculum non est in his,quae pautilo ante retulimus. quare si amicum bonum amisi, non est mihi pro illo perfidia patienda: nec si

bonos liberos extuli, in illorum locum impietas succedit. Deinde non amicorum ille, aut liberorum interitus, sed corporum est. Bonum autem uno modo perit, si in malum transit,quod naturato II. k non

219쪽

Σis L. ANNAEI SENECAR1ion patitur: quia omnis virtus dc Opus omne vir. tutis incorruptum manet. Deinde, etiam si amici

perierunt , etiam si probati respondentesque voto patris liberi: est quod illorum expleat locum. Quid sit, quaeris quod illos bonos fecerat, virtus. Haec nihil vacare patitur loci: totum animum tenet desiderium omnium tollit: sola satis est. Omnium enim bonorum vis & origo in ipsa est. Quid te fert, an aqua decurrens tutercipiatur atque abeat, si sons ex quo fluxerat, salvus est Non dices vitam justiorem fatuis liberis, quam amissis, nec ordinatiorem, nec prudentiorem, nec honestiorem: ergo nec meliorem quidem. Non iacit collectio Mamicorum sapientiorem, non iacit stultiorem detractio : ergo nec beatiorem , aut miseriorem. quamdiu falva fuerit virtus, non senties quid a scesseriti Quid ergoὶ non est beatior & amicorum de liberorum turba succinctus Quid ni non sit 3 Summum enim bonum nec infringitur, nec augetur : in suo modo permanet: utcumque fortunas e gessit, sive illi senectus longa contigit, sive citra senectutem finitus est, eadem mensura seminboni est, quamvis aetatis diversa sit. Utrum maj rem an minorem circulum scribas , ad spatium ejus periinet, non ad formam: licet alter diu mam 1erit, alterum statim obduxeris, dc in eum in quo scriptus est pulverem solveris , in eadem uterque forma fuit. Quod rectum est, nec magnirudine

aestimatur, nec numero, nec tempore: non m

gis produci, quam contrahi potest. Honestam vi

ram ex centum annorum numero in quantum v

les corripe, dc in unum diem coge : aeque honesta st. modo latius virtus funditur, regna, urbes, pro vincias temperat, fert leges , colit amicitias , inter propinquos liberosque dispensat ossicia: modo arcto fine circumdatur paupertatis, exsilii, oimitatis:

220쪽

tis: non tamen minor est, si ex altiore fastigio in privatum, ex regio in humilem subducitur, ex publico & spatioso jure in angustias domus, vel anguli coit. AEque magna est, etiam si in se recessit, undique exclusa. nihilominus enim magni spiritus est & ereiat, exactae prudentiae, indeclinabilis iustitiae. Ergo aeque beata est: bearum enim illud in uno loco positum est, in ipsa mente, stabile, grande , tranquillum : quod sine scientia divinorum humanorumque non potest essici. Sequitur illud, quod me responsurum esse dicebam: Non amistur sapiens liberorum amissione , non amicorum. eodem enim animo fert illorum mortem , quo suam exspectata non magis hanc timet, quam illam dolet. Virtus enim convenientia constat: omnia opera ejus cum ipsa concordant, & coumunt: haec concordia perit, si animus, quem excelsium oportet esse, luctu aut desiderio submit- - titur. Inhonesta est omnis trepidatio & solicit ' do in ullo actu pigritia. Honestum enim securum & expeditum est, interritum est, in proin cinctu stat. Quid ergo non aliquid perturbationi simile patietur 3 non dc color ejus mutabitur, revulrus agitabitur, dc artus restigescent 3 & quidquid aliud, hon ex imperio animi, sed inconsulto quodam naturae impetu geritur Fateor: sed permanebit illi perstasio eadem: nihil illorum m Ium esse, nec dignum,ad quod mens sana deficiat. Omnia quae facienda erunt , audacter facit re rompte. Hoc enim stultitiae proprium quis non dixerit, ignave dc contumaciter facere quae iacit,& alio corpus impellere, alio animum, distrahiaque inter diversissimos motus 3 Iam propter illa Uia, quibus extollit se miraturque, contempta est,

re ne illa quidem quibus gloriatur, libenter facit. Si vero aliquod timetur malum, eo perinde, dum .

SEARCH

MENU NAVIGATION