L. Annæi Senecæ philosophi opera omnia; ex ult. I. Lipsii emendatione. et M. Annæi Senecæ rhetoris quæ exstant; ex And. Schotti recens L. Annæi Senecæ philosophi tomus secundus. In quo epistolæ, & quæstiones naturales. 2

발행: 1639년

분량: 723페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

1 3 o L A N N AE I S E N T c Artibi esse faciendum. interdum ex re pulcherrima magnum gaudium etiam tempore brevi ac exiguo capitur: quamvis fructus operis peracti nullus ad destinctum exemptumque rebus humanis per tineat, ipsa tamen contemplatio futuri operis j vat : & vir sociis & justus, cum mortis siue pretia ante se posuit, libertatem patriae, salutem omnium 'pro quibus dependit animam, in summa volupta-- te est, & periculo suo fruitur. Sed ille quoque, citi etiam hoc gaudium eripitur, quod tractatio operis maximum dc ultimum praestat, nihil cunetatus desiliet in mortem, lacere recte pieque contentus. Oppone etiam nunc illi multa, quae dehortenturia Dic, Facium tuum matura sequetur oblivio , &parum grata existimatio civium: respondebit tibi,

Ista omnia extra opus meum sunt.ego ipsum comtemplor: hoc esse honestum scio. Itaque quocumque ducit ac vocat, venio. Hoc ergo unum bonum

est, quod non tantum persectus animus, sed gen rosiis quoque 3c indolis bonae sentit: cetera levia sunt, mutabilia. Itaque solicite possidentur, etiam si favente fortuna in unum congesta sunt: dominis su is incumbunt gravia, dc illos semper premunt, aliquando & elidunt. Nemo ex istis, quos puU ratos vides, felix est, non magis quam ex illis quibus sceptrum dc chlamydem in scena fibulae asi gnanti cum praesente populo elati incesserunt, &cothurnati, simul exieruns, excalceantur,dc ad staturam suam redeunt. Nemo istorum, quos divitiae honoresque in altiore selligio ponunt, magnus est. Quare ergo magnus videtur 3 Cum basi illum di sua metiris. Non est magnus pumilio, licet in monte constiterit: colossus magnitudinem suam servabit, etiam si steterit in puteo. Hoc laboramuseriore: sic nobis imponitur: quod neminem aestimamus eo quo est, sed adjicimus illi dc ea,quibus

232쪽

Ε v I s Y o L AE. 232 adornatus est. Atqui cum voles veram hominis

aestimationem inire, & scire qualis sit, nudum inspice. ponat patrimonium, ponat honores, & alia fortunae mendacia: corpus ipsum exuat: animum intuere, qualis quantusque sit, alieno an suo magnus. si erectis oculis gladios micantes videt, & si scit sua nihil interesse utrum anima per os, an per jugulum exeat, beatum voca. si, cum illi denunciata sunt corporis tormenta,& quae casu veniunt, δc quae potentioris iniuria, si vincula de exsilia, Si vanas humanarum sormidines mentium , securus audit, dc dicit, --Non ulla laborum, O sirgo, nova mi faeter inopinave surgit: Omnia praeepi, atque animo mecum ipseperegi. - Tu hodie ista denuncias, ego semper denunciavi mihi,& hominem paravi ad humana. praecogitati mali mollis ictus venit. At stultis dc fortunae cre- 'dentibus, omnis videtur nova rerum dc inopinata facies. magna autem pars est apud imperitos mali, novitas. H ut scias, ea quae putaverunt aspera, cum assiimere, patiuntur. Ideo sapiens indescit futuris malis: dc quae alii diu patiendo levia sa-ciunt, hic levia facit diu cogitando. Audimus ali- quando voces imperitorum, dicentium: Nesciebam hoc mihi restare. sapiens scit sibi omnia restare : quidquid factum est, dicit, Sciebam.

Ε P I s T. VII. Et hae Inter bonas, utilesque. Narrat obiter de Al xandrinu navibus: aliis aecurrentibus,se neglexisse. ctuanti enim isa , aut quamdiu ' Senex

sum, abeo. Et aliquando ponte abeundum, ut fecit Marcelliam. Tum contra metum mortis: rationesque hujus temnenda.

SVbito hodie nobis Alexandrinae naves apparuerunt, quae praemiai solent& nunciare secuturae classis

233쪽

231 L. ANNAEI sENECAE classis adventum. tabellarias vocant. Gratus ill rum Campaniae adspectu. est. Omnis in pilis Pateolorum turba consistit , & ex ipsio genere vel rum Alexandrinas, quamvis in magna turba n vium, intellista Solis enim licet supparum intemdere , quod in alto omnes habent naves. Nulla enim res aeque adjuvat cursum, quam tu a Pars veli: illinc maxime navis urgetur. Itaque quoties venim increbuit, majorque est quam expedit, a tenna submittitur. minus habet virium flatus ex humili. Cum intravereCapreas 3c promontorium, ex quo Atia noeeliososseculatur vertiae Pallas, ceterae velo jubentur esse contentae: supparum Al

xandrinarum insigne essi In hoc omnium discursu properantium aiu litus, namnam ex pigritia mea sensi voluptatem, quod epistolas meorum accepturus , non properavi scire, quis illic esset rerum mearum satus, quid afferrent. Olim jam nec perit quidquam mihi, nec acquiritur. Hoc, etiam si 1

nex non essem, fuerat lentiendum: nunc vero

multo magis. quia quantulumcumque haberem, tamen plas jam mihi superesset viatici, quam viae: praesertim cum eam viam simus uagressi, quam peragere non est necesse. Iter imperfectum erit, si in media parte, aut citra petitum locum steteris vita non est imperfecta, si honesta est. Ubicumque desines, si bene desinis, tota est. Saepe autem re fortiter desinendum est, & non ex maximis causis

sis. nam nec hae maximae sunt, quae nos tenent. Tullius Marcellinus, quem optime noveras, ad

lescens quietus 3c scito senex, morbo, & non i sanabili correptus, sed longo dc molesto dc multa

imperante, coepit deliberare de morte. convoc vit complures amicos. unusquisque, aut quia tru

rdua erat, id illi saadebat, quod sibi silasisset: aue

quia

234쪽

quia adulator & blandus, id consilium dabat,

quod deliberanti gratius fore iuspicabatur. Amicus noster stoicus, homo egregius, & ,ut verbis illum quibus laudari dignus est, laudem, vir sortis ac strenuus, videtur mihi optime illum cohortatus. Sic enim coepit: Noli, mi Marcellin. torqueri, tanquam de re magna deliberes. Non est res magna,vivere. Omnes servi rui vivunt,omnia anim

lia. magnum est, honeste moIi, prudenter, fortiter. Cogita quamdiu jam idem facias. Cibus, somnus , libido: per hunc circulum currituria Mori velle non tantum prudens & sortis, aut miser, sed 'etiam fastidiosus potest. Non opus erat suasore illi, sed adjutore. servi parere nolebant. Primum detraxit illis metum, oc indicavit tunc, familiam periculum adire, cum incertum esset,an mors domini voluntaria fuisset: alioquin tam mali exempli esse occidere hominum, quam prohibere. D inde ipsum Marcellinum admonuit, non esse i humanum , quemadmodum coena peracta reliquiae circumstantibus dividuntur, sic peracta vita

aliquid porrigi his, qui totius vitae ministri filis. sent. Erat btacellinus facilis animi, dc liberalis,

etiam cum de suo fieret. Minutas itaque summulas distribuit flentibus servis, & illos ultro consolatus est. Non fuit illi opus ferro , non sanguine:

triduo abstinuit,& in ipti cubiculo poni tabem culum jussit. Solium deinde illatum est, in quo diu jacuit, dc calida subinde suffitia, paullatim defecit: ut ajebat, non sine quadam voluptate. quam asserte solet lenis di lutio, non inexperta nobis, quos aliquando liquit animus. In fabellam excessi,

non ingratam tibi: exitum enim amici tui cognosces, non dissicilem,nec miseIum. Quamvis enim mortem sibi consciverit, tamen mollissime exces

sit, bc vitae elapsus est. Sed ne inutilis quidem haec fabella

235쪽

234 - ANNAEI SENICAE fabella suerit. Saepe enim talia exempla necessitas exigit. Saepe debemus moti; nec volumus: mori- mur; nec volumus. Nemo tam imperitus est, ut nesciat, sibi quandoque moriendum : tamen cum prope accesserit, ter*versatur, tremit, plorat. Non

ne tibi vidOirur stultissimus omnium, qui fleverit quod ante annos mille non vixerat 3 aequestuirus est, qui flet, quod post annos millearon vivet. Haec paria sunt: non eris, nec fuisti. Vtrumque tempus - alienum est. In hoc punctum conjectus es : quod ut extendas, quousque extendes Quid fles 3 quid ' optas 3 perdis operam. Desina fata Deum secti sperare preeando rrata & fixa sunt, atque magna re aeterna necessitate ducuntur. Eo ibis, quo omnia eunt. Quid tibi novum est 3 ad hanc legem natus es: hoc patri tuo accidit, hoc matri, hoc majoribus, hoc omnibus ante te , hoc omnibus post te. Series invicta,& nulla mutabilis ope , illigat ac trahit inincta. Quantus te populus moriturorum sequetur,quai tus comitabitur Fortior, ut opinor, esses, si multa millia tibi commorerentur. atqui multa millia hominum dc animalium hoc ipso momento, quoru mori dubitas, animam variis generibus emit--tunt. Tu autem non putabas te aliquando perventurum ad id, ad quia semper ibas 3 nullum sine

exitu iter est. Exempla nunc magnorum virorum me tibi judicas relaturum puerorum reseram.

. Lacon ille memoriae traditur impubes adhuc , qui captus clamabat, Non serviam. Sua illa Dorica lingua, & verbis, fidem imposuit. Vt primum jussus est fungi servili & contumesioso ministerio: afferre enim vas obscoenum iubebatur : illisum patieti caput rupit. Tam prope libertas est: de servit aliquist Ita non sic perire filium tuum malles,

quam pex inertiam senem fieri ξ Quid ergo eli, cuc -

236쪽

perliberis, si mori sortiter etiam puerile est3 Putate nolle sequi, duceris. Fac tui juris , quod alieni est. Non sumes pueri spiritum, ut dicas , Non servio 3 Infelix, servis hominibus, servis rebus , sem- vis vitae. Nam vita, si moriendi virtus abest, ser--vitus est. Ecquid habes propter quod exspectes Voluptates quae te morantur ac retinent, consum

sisti: nulla tibi nova est: nulla non jam odiota ipsa satietate. quis sit vini, quis mulsi sapor , stis:

nihil interest, centum per vesicam tuam, an mille -- amphorae transeanti saccus es. quid sapiat ostreum, quid mullus, optime nosti. nihil tibi luxuria tua in futuros annos intactum reservavit. Atqui haec

sunt, a quibus invirus divelleris. Quid est aliud quod tibi eripi doleas 3 Amicos & patriam 3 tanti

enim illam putas, ut tardius caenes 3 solem quoque, si posses, exstingueres. Quid enim unquam secisti luce dignum 3 confitere, non curiae te, non seri, non ipsius naturae rerum desiderio, tardiorem ad moriendum fieri. Invitus relinquis macellum ,. in quo nihil reliquisti. Mortem times: at quomodo illam media oblectatione contemnis Vivere vis r stis enim. Mori times: quid porro ista vitaὶ non mors estὶ Caesar, cum illum transeuntem per Latinam viam, unus ex custodiarum agmine, demissa usque in pestiis vetere barba, rogaret mortem: Nunc enim, inquit, vivis 3 Hoc istis respondendum est, quibus succursura mors est: Mori times. nunc enim, vivis Sed ego, in- quit, vivere volo, qui multa honeste facio. invitus relinquo ossicia vitae, quibus fideliter & coemindustita sungor. Quid Z tu nescis unum esse ex vitae ossiciis , & mori Nullum ossioum relii

qui s. non enim certus numerus, queml debeas ex--plere, finitur. Nulla vira est non brevis. nam si ad naturam rerum respexeris, etiam Nestoris de Si

237쪽

1 3 L. A N N AT I S A N E C AEtiliae brevis est: quae inscribi monumento suo iussit, annis se nonaginta novem vixisse. Vides aniculam gloriari senectute longa. quis illam serre po-ulisset, si contigisset centesimum implere Θ Quo- modo fabula, vita: non quam diu, sed quam eae acta sit, refert. Nihil ad rem pertinet, quo loco desinas. quocumque voles,desine: tantuna b nam clausulam impone.

ti ndis' Honecta, inquit, studia, iremque amici: sed remediorum remedium, contemptin mortis. Eo voeat Lucilium , se contra Dalorempla ra disserit, asta, animosa, vera.

U Exari te distillationibus crebris ac febriculis, quae loidas distillationes S: in consiletudinem

addui has sequuntur, eo molestius mihi est, quia expertus sum hoc genus valetudinis: quod inter initia contempsi. Poterat adhuc adolescentia inrajurias ferre, & se adversus morbos contumaciter gerere: deinde succubui, di e perductus sum, uti ipse distillarem. Ad sumniam maciem deductus,cipe impetum cepi abrumpendae vitae: patris me indulgentissimi senechis retinuit. Cogitavi enim, non quam sortiter ego mori postis, sed quam ille sortiter desiderare non posset. Itaque imperavi. mihi ut viverem. aliquando enim vivere, sortiter facere est. Quae mihi tunc fuerint solatio, diacam: si prius hoc dixero, haec ipsa quibus acquiescebam, medicinae vim habuisse. In remedium cedunt honcta solatia: & quidquid animum erexit, etiam corpori prodest. Studia mihi nostra saluti suerunt.bhflosophiae acceprum sero quod surrexi, quod convalui: illi vitam debeo, dc nihil illi minus debeo. Multum mihi contulerunt ad bonam

238쪽

oletudinem amici, quorum abhortationibus, v giliis sermortibus allevabar. Nihil aeque, Lucili vi- rorum optime, aegrum reficit atque adjuvat, quam amicorum affectus: nihil aeque exspectatio mmortis ac metum surripit. Non judicabam me,

cum illos sit perstites re Pquerem, mori: putabam, . inquam, me victurum, non cum illis, sed per iulos: non effundere spiritum mihi videbar, sed tr dere. Haec mihi dederunt voluntatem adjuvandi me, & patiendi omne tormentum. alioqui miserrimum est, cum animum moriendi projeceris, non habere vivendi. Ad haec ergo remedia te con-set . Medicus tibi quantum ambules , quantum exercearis, monstrabit: ne indulgeasotio, ad quod vergit iners valetudo : ut legas clarius, dc spiri- , tum, cujus iter & receptarulum laborat exerceas: ut naviges, viscera molli jactatione concutias rquibus cibis utaris: vinum quando virium caussa 'advoces, quando intermittas, ne irritet & exaspe-- ret tussim. Ego tibi illud praecipio, quod non tantum hujus morbi, sed totius vitae remedium est: Contemne mortem. Nihil triste est, cum hujus merum etagimus. Tria haec in omni morbo gravia sunt, metus mortis, dolor corpo s, intermis.sio voluptatum. De morte, satis dictum est hoc imum dicam, non morbi hunc esse, sed naturae

netum. multorum mortem distulit morbus: δc

saluti illis suit, videri perire. Morieris, non quia

aegrotas, sed quia vivis. Istate res dc sanatum maneti cum convalueris, non mortem, sed valetudinem essus es. Ad illud nunc proprium incommodum revertamur. magnos cruciatus habet mo

bus di sed hos tolerabiles intervalla faciunt. Nam di summi doloris intentio invenit finem. Nemo po-

ὶ test valde dolere, & diu. sic nos amantissima no-i stri natura disposuit, ut dolorem aut tolerabilem,

239쪽

138 L. ANNAEI SENECAE aut brevem faceret. Maximi dolores consistunt in macerrimis corporis partibus: nervi, articulique, ire quidquid aliud exile est, acerrime saevit,cum in vitia concepit. Sed cito hae partes obstupes. 'cunt,& ipso dolore sensum doloris amittunt: sive quia spiritus naturali prohibitus cursu, dc mutatus in pejus, vim suam viget, admonetque . nos, perdit: sive quia corruptus humor, Cum d siit habere quo confluat, ipse se elidit,Whis quae ulmis implevit, excutit sensum. sic podagra dcchiragra, 5c omnis vertebrarum dolor nervorumque, interquiescit, cum illa quae torquebat hebetavit : omnium istorum prima verminario vexat, impetus mora exstinguitur, & finis dolendi est, obtorpuisse. Dentium, oculorum, aurium dolor ob hoc ipsum acutissimus est, quod inter angusta corporis nascitur: non minus mehercule, quam capitis ipsius. sed quo incitatior est, eo citius in alienationem stuporemque convertitur. Hoc ita- que solatium vasti doloris est, quod necesse est desinas illum sentire, si nimis senseris. Illud au- tem est, quod imperitos in .vexatione corporis male habet: non assueverunt gnimo esse contenti: multum illi 'uin corpore fuit. Ide0 vir magnus ac prudens animum deducit a corpore, & multum cum meliore dc divina parte versatur: cum hac querula ac fragili, quantum necesse est. Sed mole flum est, inquis, carere assuetis voluptatibus, a stinere cibo, sitire, esurire, Haec prima abstinentia gravia sunt: deinde cupiditas relanguescit, ipsis per quae cupimus fatigatis, ac deficientibus. Inde morosus est stomachus : inde quorum fuit aviditas, odium eit: desideria ipsa moriuntur. Non est Rutem acerbum carere eo, quod cupere desieris. Adjice, quod nullus non intermittitur dolor, aue certe remittitur. Adjice, quod licet dc cavere venturum,

240쪽

ttirum, & obsistere imminenti remediis. Nullus enim non signa praemittit itique ui ex solito revertitur. Tolerabilis est motbi patientia, si contempseris id quod extremum minatur. Noli mala a

tua facere tibi ipsi graviora, & te querelis onerare: uvis dolor est, si nihil illi opinio adjecerit. Con- tra, si exhortati te coeperis, ac dicere, Nihil est,

aut certe, exiguum est, duremus, jam desinet: levem illum, dum putas, facies. Omnia ex opinio. ne suspensa mi. non ambitio tantum ad illam respicit, 3c luxuria,& avaritia: ad opinionem do--- Iemus. Tam miser est quisque, quam credit. Detrahendas praeteritorum dolorum conquestiones puto,& illa verba: Nulli unquam fuit peius. Quos cruciatus, quanta mala penuli nemo me surrecturum putavit. Quoties deploratus stam a meis,ω ties a medicis relictusὶ In equuleum impositi non

sc distrahuntur. Etiamsi sunt vera ista, transie runt. Quid juvat praeteritos dolores retractare, demiserum esse, quia fuerisὶ Quid, quod nemo non multum malis suis adjicit, & sibi ipse mentitur Deinde quod acerbum fuit, retulisse jucundum est. naturale est, mali sui fine gaudere. Circumci- denda ergo du unt, & suturi timor, & veteris incommodi memoria: hoc ad me jam non pertinet , illud nondum. In ipsis positus dissicistati-hus dicat: -- Forsan O hae olim meminisse iuvabit.

Toto contra illum pugnet animo. vincetur, si ces serit: vincet, si se contra dolorem suum intende--int. Nunc hoc plerique faciunt, attrahunt in se ruuram; cui obstandum est. istud quod premi , quod

impendet, quod urget, si subducere te eris,sequetur ic gravius incumbet: si contra steteris, de obniti volueris, repelletur. Athletae quantum pla- Prum ore Quantum toto corpore excipiunt se-

SEARCH

MENU NAVIGATION