L. Annæi Senecæ philosophi opera omnia; ex ult. I. Lipsii emendatione. et M. Annæi Senecæ rhetoris quæ exstant; ex And. Schotti recens L. Annæi Senecæ philosophi tomus secundus. In quo epistolæ, & quæstiones naturales. 2

발행: 1639년

분량: 723페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

dico L. ANNAEI SENECAE honestissime usus est, turpissime Brutus. Omnis res, quod non habuit decus , virtute addita sumit. Cubiculum lucidum dicimus: hoc idem obscurissimum est nocte: dies illi lucem iniundit,nox etiapit. Sic istis quae a nobis indifferentia ac media

dicuntur, divitiis, viribus, formae, honoribus,r gno: & contra, moni, exsilio, malae valetudini, doloribus , quaeque alia aut minus aut magis pertimuimus: aut mistia,aut vinus dat boni vel mali nomen. Massa per se nec calida, nec frigida est. insornacem conjecta concaluit: in aquam remissa

refrixit. Mors honesta est, per illud quod honestum est: id, est virtus, & animus externa contςmnens. Est & horum, Luelli, quae appellamus Media , grande discrimen. Non enim sic mors indis. ferens est, quomodo utrum capillos pares habeas, necne: mors inter illa est, quae mala quidem non sunt, tamen habent mali speciem sui amor esudc permanendi conservandique se insita voluntas, atque aspematio ditaturionis: quia viderur multa nobis bona eripere, dc nos ex hac cui assuevimus rerum copia educere. Illa quoque res morti nos alienat, quod haec jam novimus: illa ad quae transi- ruri sumus, nescimus qualia sint, dc horremus

ignota. Naturalis praeterea tenebrarum metus est,

in quas adductura mors creditur. Itaque etiamsi indifferens mors, non tamen inter ea est quae facile negligi possint: magna exercitatione durandus est animus, ut conspectum ejus accessumque patiatur. Mors contemni debet magis, iram solet. multa enim de illa credimus: multorum ingeniis certatum est,ad augendam ejus intamiam. Descriptus est carcer insemus, dc perperira nocte oppressa regio, in qua ingens janitor Orci,

Ossa βper recubans antro semesa cruento, . latrans exsangura territar umbras.

262쪽

sed etiam cum persuaseris ista fabulas esse, nec quidquam defunctis superesse quod timeant, subit

alius metus. AEque enim timent, ne apud inferos sint, quam ne n a' lam. His adversantibus, quae

nobis infudit longa persuasio, sortiter pati momtem, quid ni gloriosum sit, & inter maxima operamentis humanae quae nunquam ad virtutem exsurget, si mortem malum esse crediderit: ex siurget, si putabit indifferens esse. Non recipit rerum natura, ut aliquis magno animo accedat ad id quod malum judicat: pigre veniet, dc cunctanter: non est autem gloriosum, quod ab invito dc tergivem sante fit. nihil facit Virtus, quia necesse est. Adjice nunc, quod nihil honeste fit,nisi cui totus animus incubuit atque assuit, cui nulla parte sui repugnavit. Ubi autem ad malum acceditur, aut pejorum metu fit, aut spe bonorum, ad quae pervenire tam ii sit, devorata unius mali patientia. Dissident inter se judicia facientis. Hinc est, quod jubeat proposita perficere: illinc, quod retrahat, dc ab re suspecta ac periculosa sugeti Igitur in diversa distrahitur. Si hoc est, perit gloria. Virtus enim concordi animo decreta peragit: non timet quod

iacit. Tu ne cede malis, sed contra audentior irri tuam tua re Fortuna snet.

Non ibis audentior, si mala illa esse credidetis. Eximendum hoc e pectore est: alioquin haesitabit impetum moratura suspicio. trudetur in id, quod invadendum est. Nostri quidem videri volunt Zenonis interrogationem veram esse, fallacem autem alteram dctasam, quae illi opponitur. Ego non redigo ista ad legem Uialecticam, & ad illos artificii veternosissinii nodos : totum genus istud exturbandum judico, quo circumscribi se qui interrogatur , eXistimat, re ad consessionem perductus

263쪽

L. AN MARI SINE c AEetiis aliud respondet, aliud putat. Pro vetitate simplicius agendum est: contra metum sortius. Haec ipsa quae volvuntur ab illis , solvere malim Zc expendere , ut persuadeam , non ut imponam. In aciem educturus exercirum, pro conjugibus ac liberis mortem obiturum, quomodo exhortabliur Do tibi Fabios, torum Reip. bellum in unam transferentes domum. Laconas tibi ostendo , in ips1s Thermopylarum angustiis positos, nec victoriam sperantes, nec redirum. ille locus illis sepulchrum futurus est. Quemadmodum exhortaris, ut totius gentis ruinam, objectis corporibus excipiant, &vita potius quam loco cedant Dices, ciuod na Ium est, gloriosiam non est : mors gloriosa est: mors ergo non malum O ess cacem concione Quis post hanc dubitet se infestis ingerere mucronibus, 3c stans mori At ille Leonidas quam for- titer illos allocutus est 3 Sic, inquit, commilit nes prandete, tanquam apud inferos carnaturi. Non in ore crevit cibus, non haesit in laucibus, non

elapsus est manibus: alacres illi δc ad prandium promiserunt, & ad caenam. Quid dux ille Roma- nus , qui ad occupandum locum milites mios,

cum per ingentem hostium exercirum ituri essent, sic allocutus est Ire commilitones illo necesse est: unde redire non est necesse. Vides quam simplex re imperiosa virrus sit.Quem mortalium circumscriptiones vestrae foritorem lacere, quem erecti rem pollunt 3 Frangunt animum. qui nunquam- minus contrahendus est, re in minuta ac spinosa cogendus, quam cum aliquid grande componitur. Non trecentis, sed omnibus mortalibus mortis timor detrahi debet. quomodo illos docebis

malum non esse3 quomodo opiniones totius aevi, quibus protinus infantia imbuitur, evinces quod

auxilium invenies Quid dices imbecillitati h

manae

264쪽

manae 3 quid dices quo inflammati in media pericula irruant qua oratione hunc timendi consensum, quibus ingenii viribus obnixam contra te persuasionem humani generis avertes' verba mihi captiosa componis, interrogatiunculas nectis. Magnis telis magna portenta feriuntur. Serpentem

illam in Africa saevam, 3c Romanis legionibus bello ipso terribiliorem, frustra sagittis stadisque

petierunt. Ne Python quidem vuliuerabilis erat, cum ingens magnitudo pro vastitate corporis solida , ferrum , re quidquid humanae torserant m nus, rejiceret. molaribus demum fracta saxis est. -Εtadversus mortem tutam minuta jacularis 3sub 'la leonem excipis 3 Acuta sunt ista quae dicis. Nihil est acutius arista. quaedam inutilia & inessic dia ipsa subtilitas reddit. Ε P I s T. L X X XIII.

Rivendum , ut coram Deo inspectore arbitro. Adjungit de sua tunc vita , temperantia, vigilantia. Iterum sui priore epistola) contra κρολογους, o qui minutu sermonibus aut ea- villis Sapientiam ener Dant. Docet ab ipso Zeno ne, contra Ebrietatem disserente. .Atqui fortius . clariusque agendum: O exemplum prabet, Omitium illud damnat. Bona.

C Ingulos dies tibi meos, de quidem totos, indis cari jubes. Bene de me iudicas, si nihil esse in

illis putas , quod abscondam. Sic certe vivendum est, tanquam in conspectu vivamus: sic cogitandum', tanquam aliquis in pectus intimum insipicere possit: & potest. Quid enim prodest ab hocimine aliquid esse secretum 3 nihil Deo esusum esti Interest animis nostris, ic cogitationibus mediis intervenit. Sic intervenit dico, tanquam aliquando

discedat. Faciam ergo quod jubes,& quid agam, de

265쪽

1ς A NNAEI SENECAE quo ordine, libenter tibi scribam. observabo me

protinus: re quod est utilissimum, diem meum re- Cognoscam. Hoc nos pessimos iacit, quod nemo visam suam respicit. Quid facturi simus, cogit mus, 3c id raro: quid fecerimus, non cogitamus. atqui consilium futuri ex praeterito venit. Hodieris nus dies solidus est. nemo ex illo quidquam mihi eripuit: totus inter stratum lectionemque divitiis est. Minimum exercitationi corporis datum: de hoc nomine ago gratias senectati. non magno mihi constat: cum me movi, lassias iam. Hic autem exercitationis, etiam sertissimis, sinis est. Progymnastas meos quaeris unus mihi sinicit Earinus, puer ut scis amabilis: sed mutabitur. Iam aliquem teneriorem quaero. Hic quidem ait, nos

eamdem crisim habere, quia utril dentes cadunt: sed jam vix illum asi uor currentem , dc intra paucissimos dies non potero.vide quid exercitatio quotidiana proficiat. Cito magnum intervallum

fit, inter duos itinere diverso euntes: eodem tempore ille ascendit, ego descendo : nec ignoras, quanto ex his velocius alterum fiati Mentitus sum. Iam enim aetas nostra non descendit sed cadit. Quomodo tamen hodiernum certamen nobis cesserit, quaeris 3 quod raro curiribus evenit, Hieranfecimus. Ab hac fatigatione magis, quam exercitatione , in frigidam descendi. hoc apud me voca tur parum calda. Ille tantus Psychrolutes,qui Κ Iendis Ianuariis in Euripum saltabam, qui anno novo, quemadmodum legere, scribere, dicere aliquid, sic auspicabar in Virginem desilire, primum ad Tiberim transtuli castra: deinde ad hoc χlium, quod cum sortissimus sum, dc omnia bona fide fiunt, set temperata non multum mihi ad balneum superest. Panis deinde siccus, dc sine mensa prandium: post quod non sivit lavandae manus. Dormio

266쪽

Dorietuo minimum consuetudinem meam nosiit

brevissimo Qmno utor, dc quasi ime iungo. Satis est mihi, vigilare desiisse. aliquando dormitie me scio, aliquando suspicor. Ecce Circensium obstre- 'pit clamor: subita aliqua dc universa voce ferium

tur aures meae, nec cogitationem meam excutiunt , nec interrumpunt quidem. Fremitum p tientissime fero: multae voces, dc in unum cons

se, pro flucta mihi sunt, au; vento silvam verborante , dc ceteris sine intellectu sonantibus. Quid ergo est nunc cui animum adjecerim, dicam. S perest ex hesterno mihi cogitatio. quid sibi voluerint prudentissimi viri, qui rerum maximarum probationes levissimas bc perplexas secerunt: quae

ut sint verae, mendacio tamen similes sunt. Vult nos ab ebrietate deterrere rano, vir maximus, hujus sectae sortissimae ac sanctissimae conditor. Audi ergo quemadmodum colligat, virum bonum non simitum ebrium. Ebrio secretum sermonem n mo committit: viro autem bono committit: ergo vir bonus ebrius non erit. Quemadmodum opposita interrogatione simili derideatur, attende. satis enim est, ponerς ex milus. Dormienti nemo secretum sermonem committit: viro bono a tem committit: ergo vir bonus non dormit. Quo uno modo potest, Posidonius Zenonis nostri caussam agit: sed ne sic quidem, ut existimo,agi potest Ait enim, ebrium duobus modis dici: altero, cum aliquis vino gravis est, & impos sui: altero, si solet ebrius fieri, dc huic obnoxius vitio est. Nunc a Zenone dici, qui soleat fieri ebrius, non qui sit.

Huic autem neminem commissurum arcana, quae

per vinum eloqui possit. quod est Alsum. Prima enim illa interrogatio complectitur eum qui est ebrius, non eum qui futurus eth. Plurimum enim interes concedes inter ebrium dc ebriosum. p

267쪽

1ςς L. ANNATI SENECAE test & qui ebrius est vinc primum esse, nec habere hoc vitium: & qui ebriosus est, Oepe extra ebri tatem esse. Itaque H intelligo, quod significati verbo isto solet: ptaesertim cum ab homine diligentiam proseo ponatur, & verba examinante. - Adjicenunc, quod si hoc intellexit Zeno, di nos intelligere voluit, ambiguitate verbi quaesivis I cum Rauch: quod sectendum non est, ubi veritas l quaeritur. Sed sane hoc senserio quod sequitur,sa, 'sumest, ei qui soleat ebrius fieri i non committi

termonem secretum. - Cogita enim quam multis

militibus, non semper λbriis , & imperator; Sctribunus , & cenrurio, tacenda mandaverit. De

illa C. Caesaris caede, illius dico qui superato Pompeio Rempublicam tenuit, tam creditum est ULlio Cimbro, quam C. Cassio. Cassius tota vita aquam bibit: Tillius Cimber & nimius erat in utino,& stordalus.In hanc rem iocarus est ipse: Ego, inquit, quemquam seram , qui vinum serre non possim 3 sibi quisque nunc nominet eos , quibus1cit, & vinum male credi, 8c sermonem bene. φnum tamen exemplum, quod occurrit mihi, reseram, ne intercidat. Instruonta Menim vita exemplis illustribus. non semper coissugi,inus ad vete-- La. I.Piso, urbis custos, ebrius, ex quo semel isctus est, fulta majorem partem noctis in convivio exigebat: usque in horani sextam sere dormiebat: hoc eratis matutinum'. ossicium tamen situm,. quo tutela urbis continebatur, diligentissime administrarit. Huic & ssivus Augusius dedit secreta mandata, cum illum praeponeret Thracrae, quam perdomisit: Tiberius proficisceris in Campaniam , cum illa in urbe Sc fiassecta relinqueret de invisi. to quianui hε in 'at pi nis ebri - tas, postea Cossum secisti is presectum, virum gravem, moderatum, sed mersum vino, & m

dentem:

268쪽

dentem: adeo, ut ex senatu aliquando, in quem ἡconvivio venerat, oppressus inexcitabili λmno, tolleretur. Huic tamen Tiberius multa sua manu scripsit, quae committenda ne ministris quidem suis judicabat. Nullum Cosse aut privatum secretum, aut publicum elamim es . Itaque declam rtiones istas de medio removeamus. Non est ani-lanus in sua potestate, ebrietate devinctus. Quemadmodum musto dolia ipsa rumpuntur, & omne quod in imo jacet, in siimmam partem vis cal

ris ejectat: sic vino exaestumae, quidquid in imo jacet abditum, efferrur, re prodit in medium.

onerati mero, quemadmodum non continent cibum, vino redundante, ha ne secretum quidem: quod aeum alienumque est, pariter emin

dunt. sed quamvis hoc soleat accidere , ita dc illud solet, ut cum his quos scimus libentius bibere, de rebus necessariis deliberemus. Falsum est ergo hoc, quod patrocinii loco ponitur,ei qui s leat ebrius fieri, non dari tacitum. -nto satius

est, aperte accusare ebrietatem, & vitia mus exponere quae etiam tolerabilis homo vitaverit, nedum perfectus ac sapienticui satis est sitim exstimmere:qui etiam si quando orta est hilaritas,aliena caussa producta longius, tamen cura ebrietatem resistit. Nam de illo videbimus , an sapientis aniamus nimio vino turbetur, dc iaciat ebriis χΙita. Interim si hoc colligere vis, virum bonum non

debere ebrium fieri, cur syllogismis s3dic quam turpe sit, plus sibi ingerere quam G at,di stomachi sui non nosse me ram: quam multa ebrii faciant , quibus sebrii erimescant: nihil aliud esse

ebrietatem, quam voluntariam insaniam. Extemde in plures dies illum ebrii habitum: nunquid de furore dubitabis nunc quoque non est minor, sed brevior. Reset Alexandri Macedonis exemplum,m L qai

269쪽

qui Clitiun carissimum sibi ac fidelissimum inter

epulas transfodit: & intellecto lacinore, mori v luit certe debuit. omne vitium ebrietas N incendit , & detegit: obstantem malis conatibus ver - mandiam removet. Plures enim pudore peccandi, quam bosia voluntate, prohibitis abstinent. Vbi

m t animum nimia vis vini, quidquid mali latebat, emergit. Non furit ebrietas vitia, sed prori ita tunc libidinouas necubiculum quidem e spectat, O cupiditatibus siris quantum petierint,iae dilatione permissici tunc impudicus moibum

profitetur ac publicautunc petulans non linguam, non manram continet. Crescit insolenti si Verbia,

crudelitas saevo, malignitas livido: omne vicium detegitur dc prodit. Adjice illam ignorationem

sui, dubia & parum explanata verba,incertos Ios , gradum errantem, vertiginem c tis, tecta ipsa mobilia, velut aliquo turbine circumagente totam domum:.shomacla tormenta, cum esse vescit merum, ac viscera ipsa distendit. Tunc t

men utcumque tolerabile in , dum illi vis sua . quid cum Qmno vitiatur, dc quae ebrietas fuit, eruditas ficta est Cogita quas ctulas ediderit publica ebrietas. Haec acerrimas Π-es, besticosasque, hostibus tradidit: haec multorum annorum pertinaci bello defensa moenia patefecit: haec contumacissimos , & jugum recusantes, in alieni egit arbitrium: haec invictos acie mero domuit. laxandrum, cujus modo seci mencionem, tot itinera, tot proelia, tot hiemes, per quas , victa temporum locorumque difficultate, transierat,tot flumina ex ignoto cadentia, tot maria tutum druiniserunt: intemperantia bibendi, & ille Herculaneus ac fatalis scyphus condidit. Quae glacia est,

capere multum Cum penes te palma fuerit, de propinationes tuas sum virio ac vomitantes r

270쪽

cusaverint, cum superstes toti convivio fueris, cum omnes viceris virtute magnifica , & nemotam vini capax fuerit: vinceris a dolio. M. Anto- nium, magnum virum S ingenii nobilis, quae aliares perdidit, re in externos mores ac vitia non Romana trajecit, quam ebrietas, nec minor vino

Cleopatrae amor 3 Haec illum res hostem reipublicae, haec hostibus suis imparem reddidit, haec cri

delem fecit, cum capita principum civitatis caenanti referrentur, cum inter apparatissimas epulas I usque regales ora ac manus proscriptorum recognos ret, cum vino gravis, sitiret tamen sanguinem. Intolerabile eras, quod ebrius faciebat, 'etiam si sobrius faceret: quanto intolerabilius, quod haec in ipsa ebrietate iaciebat Fere vinolen 'tiam crudelitas sequitur. violarur enim exasperaturque sanitas mentis. Quemadmodum dissiciles furium oculos diutini morbi, etiam ad minimam radii solis offensionem: ita ebrietates continuae esserant animos. Nam cum saepe apud se non sint, consuetudine insaniae durara vitia, vino concepta, etiam sine illo valent. Dic ergo, quare sapiens non debeat ebrius fieri. Deformitatem res , impo tunitatem ostende rebus, non verbis: quod ticil-- limum est Proba istas, quae voluptates vocantur, ubi transcenderint modum, poenas esse. Nam si illud argumentaberis, sapientem multo vino inebriari, oc retinere rectum tenorem, etiam si temulentus sit: licet colligas, nec veneno poto moriturum, nec sopore sumpto dormiturum,nec elleboro accepto quidquid in visceribus haerebit, ejectibrum, dejecturumque. Sed si tentanrur pedes, limgua non constat: quid est, quare illum existimes in parte sobrium euei in parte ebrium

SEARCH

MENU NAVIGATION