장음표시 사용
251쪽
- lam Metem serendum est. Saepe quidquid peri
tat assidua infelicis soli sterilitate , linius anni re- .stituit ubertas. Est tanti, ut gratum invenias, experiri & ingratos. Nemo habet tam certam in neficiis manum, ut non tape fallatur: aberrent, ut aliquando haereant. Post naufragium maria tentantur: taueratorem non fugat a foro decoctor. - Cito inerti otio vita torpebit, si relinquendum est
quidquid offendit. Te vero benigniorem haec ipsa
res ficiat. nam cujus rei eventus incertus est, id, ut
aliquando procedat,ine tentandum est. Sed de isto satis multa in iis libris locuti sumus,qui de Beneficiis inscribuntur: illud magis quaerendum videtur, quod non satis sui existimo explicatum est: Αn.
is qui profuit nobis, si postea nocuit, paria fecerit, & nos debito solverit 3 Adjice si vis & illud
Multo plus postea nocuit, quam ante profuerat. si tectam illam rigidi judicis sententiam quaeris, alterum ab altero absolvet, & dicet: Quamvis injuria praeponderet,iamen beneficiis donetur,quod ex injuria superest. Plus nocuit sed prius profuit.
itaque habeatur Zc temporis ratio. Iam illa manifestiora sunt quam ut admoneri debeas, quaerem dum esse, quam libenter profuerit, quam invi-- tus nocite it: quoniam animo & beneficia & imiuriae constant. Nolui beneficium dare. victus sum aut verecundia, aut instantis periinacia, aut spe. Eo animo quidque debetur, quo datur: nec quantum sit,sed a quali prosectum voluntate, perpenditur. Nunc conjectura tollatur. Et illud beneficium fuit, δc hoc quod modum beneficii prioris
Messit, injuria est. Vir bonus utrosque calculos
sic ponit, ut se ipse circumscribat: beneficio adjicit, injuriae demit. Ille alter remissior judex,quem esse me malo, injuriae oblivisci debebit,ossicii membuisse. Hoc certe, inquit, justitiae convenit, suum cuique
252쪽
cesque reddere , beneficio gratiam, injuriae talionem , aut certe malam gratiam. Verum erit istud,
cum alius iniuriam secerit,alius beneficium dederit. nam si idem est, beneficio vis injuriae exstin--guitur. Nam cui, etiam si merita non antecessitasent, oportebat ignosci, post beneficia laedenti plus quam venia debetur. Non pono utrique par pretium: pluris aestimo beneficium, quam inj xiam. Non omnes debere sciunt grati beneficium. Potes etiam imprudens , dc rudis , dc unus e turba , utique dum prope est ab accepto, reddere beneficium, dc pentare: ignorat autem quantum de eat. Uni sapienti notum est, quanti res quaeque taxanda sit. Nam ille de quo loquebar modo, stultus, etiam si bonae voluntatis est, aut minus quam debet, aut tempore, aut quo non debet loco, resdit : idquod reserendum est, effundit atque abji- cit. Mira in quibusdam rebus verborum Proprie-ltas est 3c consuetudo sermonis antiqui quaedam i efficacissimis, 3c officia docentibus, notis signat. Sic certe solemus loqui: Ille illi gratiam retulit. Reserre , est ultro quod debeas afferre. Non dicimus, Gratiam reddidit. Reddunt enim, dc qui reposcuntur, & qui inviti,& qui ubilibet, & qui per 'alium. Non dicimus, Reposuit beneficium, aut solvit: nestum enim nobis placuit, quod aeri alie-- no convenit, verbum. Referre, est ad eum a quo acceperis, ferre. Haec vox significat voluntariam relationem. Qui retulit, ipse se appellavit. Sapiens omnia examinabit secum, quanrum acceperit, a. quo, quando, ubi, quemadmodum. Itaque nega-mus, quemquam scire gratiam reserre, nisi sapie rem. non magis quam beneficium dare quisquam istit, nisi sapiens: hic scilicet, qui magis dato ga det,quam Pius accepto. Hoc aliquis inter illa n merat, quae videmur inopinata omnibus dicere:
253쪽
Graeci vocant: & ait, Nemo ergo schpraeter sapientem referre gratiam Z ergo nec quod debet creditori suo,reponere quisquam scit alius 3
nec cum emit aliquam rem, pretium venditori
persolvere Sed ne nobis fiat invidia, scito idem
dicere Epicurum Metrodorus certe ait, Solum s pientem reserre gratiam scire. Deinde idem admi Iatur, cum dicimus, Solus sapiens scit amare , s liis sapiens amicus est. Atqui & amoris & amicitiae pars est, referre gratiam: imo hoc magis vobgare est ,-in plures cadit, quam vera amicitia
Deinde idem admiratur, quod dicimus fidem nisi in istente non esse: tanquam non ipse idem dicat. An tibi videtur fidem habere, qui referre gra--.tiam nescit Desinant itaque inlamare nos, tamquam incredibilia jactantes: dc sciant apud sapientem esse ipsa honesta, apud vulgum simulacra re. rum honestarum & effigies. Nemo reserta gratiam scit, nisi sapiens. Stultus quoque utcumquescit, & quemadmodum potest, reserat: scientia illi potius, quam voluntas desit. Velle non disci-tur. Sapiens inter se omnia comparabiti majus ejus opus , aut minus fit quamvis idem sit in tem pore, loco, causa. Saepe enim hoc non potuere divitiae in domum insuta, quod opportune dati mille denarii. Multum enim interest, donaveris, an succurreris: servaverit illum tua liberalitas, an in--- struxerit. Saepe quod darur, exiguum est: quod sequitur ex eo, magnum. Quantum autem existimas interesse utrum aliquis quod dedera sumps Tit, an beneficium acceperit, ut daret Sed ne iaeadem, quae satis scrutati sumus revolvamur; in hac comparatione beneficii dc injuriae, vir bonus
iudicabit quidem quod erit aequissimum: sed beneficio favebit , in hanc erit partem proclivior. Plurimum autem yomenti persona solet inerre
254쪽
ῖ r r s Y b L AE. 2 s se rebus eiusmodi. Dedisti mihi beneficium in servo , injuriam fecisti in patre: servasti mihi filium, sed panem abstulisti. Alia deinceps, per quae Procedit omnis collatio, prosequetur: oc si pusibium erit quod intersit dissimulabit. Etiam si multum laetit, si id donari salva pietate ac fide potexit, remittet: id est, si ad ipsum tota pertinebit
injuria. Summa rei haec est lacilis erit in comm rando: parietur plus imputari sibi. invitus beneficium per compensationem injuciae solvet: in hane partem inclinabit, huc verget, ut cupiat debere gratiam, cupiat reserre. Errat enim, si quis bene ..ficium libentius accipit, quam redditi Ganto hilarior est qui solvit, quam qui mutuatur; tanto debet laetior esse, qui se maximo aere alieno a cepti beneficii exonerat, quam qui accipiens cum maxime obligatur. Nam in hoc quoque falluntur ingrati, quod creditori quidem,praeter sortem,extra ordinem numerant: beneficiorum autem ysum esse gratuitum putant. Et illa crescunt mora: tan-- loque plus solvendum est, quanto tardius. Ingra- tus est, qui beneficium reddit sine usura. Itaque hujus quoque rei habebitur ratio, cum conserentur accepta dc expensa. Omnia facienda sunt, ut quam gratissimi simus. nostrum enim in hoc bonum. quemadmodum justitia non est, ut vulgo creditur, ad allos pertinensi maxima pars ejus in e redit. Nemo non cum alteri prodest, sibi prosuit. Non eo nomine dico, quod volet adjuvare adjutus, protegere defensus, quod bonum exemplum circuitu ad facientem revenitur: sicut mala exempla recidivit in auctores, nec ulla miseratio
contingit his, qui pariuntur injurias, quas posse fieri, taciendo docuerunt: sed quod vi tum omnium pretium in ipsis est. Non enim exercentur
ad praemium: recte iacti,fecisse merces est. Gratus i
255쪽
2s4 L. ANNAEI sENECAE sum. non ut alius mihi libentius praestet, mori imritatus exemplo: sed ut rem jucundissimam ac
pulcherrimam faciam. Gratus sum. non quia e
, pedit , sed quia juvat. Hoc ut scias ita esse, si gratum esse non licebit, nisi ut videar ingratus, si ressidere beneficium non aliter quam per speciem im, iuriae potero; aequissimo animo ad honellum con-ώ silium, per mediam infamiam, tendam. Nemo mihi videtur pluris aestimare virtutem, nemo illi magis esse devotus, quam qui boni viri famam
perdidit, ne conscientiam perderet. Itaque, ut dixi, maiore tuo, quam alterius bono, gratus es.
1lli enim vulgaris & quotidiana res contigit, recipere quod dederati tibi magna, & ex beatissimo animi statu prosecta, gratum fuisse. Nam si malitia miseros facit, virtus beatos, gratum autem esse virtus est: rem usitatam reddidisti, inaestimabilem consecutus es, conscientiam grati: quae nisi, in animum divinum, fortunatumque, non pervenit. In contrarium autem huic assectum, summa. -- infelicitas urget. Nemo, si ingratus est, non misererit: non dissero illum , statim miser est. Itaque ingrati esse vitemus, non aliena caussa, sed nostra. D Minimum ex nequitia levissimumque ad alios r
dundat: quod pessimum ex illa est, & ut ita dicam) spississimum, domi remanet, ἐκ premit l,
bentem.quemadmodum Attalus noster dicere so-debat, Malitia ipsa maximam partem veneni sui bibit. Illad venenum, quod serpentes in alienam Ferniciem proserunt, sine sua continent, non est . te simile: hoc, habentibus pessimum est. Torsequet ingratus se , dc macerat: odit quae accepit, quia redditurus est , & extenuat: injurias vero dilatat atque auget. Quid autem eo miserius, cui beneficia excidum, haerent injuriae 3 At contras
Plemia exomat omne beneficium , ac sibi ipsa
256쪽
E s r s Y o L AE. 2 s seommendat, de se assidua ejus commemoratione delectat. Malis una voluptas est, bc haec brevis, dum accipiunt beneficia : ex quibus sapienti longum gaudium manet, ac perenne. Non enim iurum accipere, sed accepisse delectat: quod immortale est, oc assiduum. Illa contemnit, quibus laesus est: nec obliviscitur per negligentiam, sed volens. Non vertit omnia in pejus: sed nec quaerit cui imputet casum,& peccata hominum ad fortunam l potius refert. Non calumniatur verba, nec vultus: quidquid accidit, benigne interpretando levat: nec offensae potius, quam beneficii meminit. Quam tum potest, in priore ac meliore se memoria detinet ι nec mutat animum adversus bene meritos,
nisi multum malefacta praecedant: de manifestum etiam conniventi discrimen est: tunc quoque in hoc dumtaxat,ut talis sit post majorem injuriam, qualis ante beneficium. Nam cum beneficio par est injuria, aliquid in animo benevolentiae rem
-net. Quemadmodum reus sententiis paribus a
solvitur, dc semper quidquid dubium est, humanitas inclinat in melius: sic animus sepientis, ubi paria maleficiis meritassint, desinet quidem debere, sed non desinet velle debere: dc hoc iacit, quod
qui post tabulas novas solvunt. Nemo autem gra-
tus esse potest nisi contempserit ista, propter quae vulgus inimici Si reserre vis graciam; dc in exsilium eundum est, 3c effundendus sanguis, dc su cipienda egestas,&ipsa irinocentia saepe maculanda,indignisque objicienda rumoribus. Non parvo, sibi constat homo gratus. Nihil carius aestima mus, quam beneficium, quamdiu petimus: nihil vilius, cum accepimus. Q ris quid sit, quod o
livionem acceptorum nobis ficiat cupiditas a cipiendorum. cogitamus non quid impetratum,
sed quid impetrandum sit. Abstrahunt a recto diavitiae,
257쪽
. L. ANNAEI SENE c Aetviciae, honores, potentia, & cetera, quae opinIone nostra cara sunt, pretio suo vilia. Nescimus aestirnare res: de quibus non cum fama, sed cum rerum natura deliberandum est. Nihil habet ista magnificum, quo mentes in se nostras trahant,praeter hoc, quod mirari illa consuevimus. Non enim quia concupiscenda sunt, laudanturi sed concupiscunrur, quia laudata sunt: 3c cusi singulorum error publicum secerit, singulorum errorem facit
publicus. Sed quemadmodum illa credimus, sic Sc in hoc fidei populi credamus, nihil esse grato
animo honestius. Omes hoc urbes, omnes etiam ex barbaris regionibus gentes conclamabunt: in hoc bonis malisque convenietaErunt qui voluptates laudent, erunt qui labores malint: erunt qui dolorem maximum malum dicant, erunt qui ne
malum quidem appellent: divitias aliquis ad summum bonum admittet, alius illas dicet humanae
malo vitae repertas: nihil esse eo locupletius, cui quod donet fortuna non invenit. In tanta judicio- .. rum diversitate, referendam bene merentibus gratiam , omnes uno tibi, quod ajunt, ore affirmabunt: in hoc tam discors turba consentiet,cum in
terim injurias pro beneficiis reddimus. Et prima caussa est, cur quis ingratus sit, si satis gratus esse
. non potuit. Eo perductus est furor, ut periculosis.sima res sit, beneficia in aliquem magnaconferre. nam quia putat turpe, non reddere: non vult esse, cui reddati rabi habe,quod accepim: non repeto, non exigo. profuisse tutum sit. Nullum est odium taperniciosius, quam ex beneficii violati pudore. E P I s Y. LXXXII
contra delisias ,-mollem vitam: itemque otiam
ignavum. sudiis id ridieandum ese: p senim H ilosophia, qua muniat contra metus
258쪽
Ε P T s T O L AE. 267 se exurea omnia maia, eontra 'sam mortem. Frusera in hanc nos argutiis aut Sophonatis armari; ct obiter contra Deientes. Mortem per se indissarentem essed talem, aut talem, hone sam; ct contra. Iterumque contra cavillato.
T Esii iam de te esse selicitus. Quem, inquis,
a deorum sponsorem accepisti eum scilicet qui neminem fallit, animum, reni ac boni amatorem. In tuto pars tui melior est. potest fortuna tibi i juriam lacere: quod ad rem magis pertinet, non timeo ne in facias tibi. I, qua coepisti: dc in isto te vitae habitu compone, placide, non molliter. Male tibi esse malo,quam molliter. Male nunc sic accipe, quemadmodum a populo solet dici, dure. aspere, laboriose. Audire QIemus sic quorumdam vitam laudari, quibus invidetur: Molliter vivit. hoc dicunt, malus est. Paullatim enim etamina- tur animus, atque in similitudinem otii sui δc pigritiae, in qua jacet, solvirur. Quid ergoὶ viro non vel obrigescere satius est Deinde delicati timent.. mortem, cui vitam sitam fecere similem. Multum interest inter otium, & conditivum. Quid ergo, inquis, non satius est vel sic jacere, quam istis ossiciorum vorticibus volutari Vtraque res letalis est,& contractio, & torpor. Puto, aeque qui in od ribus jacet momus est, quam qui rapitur unco.' otium sine litteris mors est, & hominis vivi se- pultura. Quid denique prodest secessisse tanquam' non trans maria nos solicitudinum caussae pers quanturὶ Q latebra est,in quam non intret m tus mortis quae tam munita, dc in altum subducta vitae quies, quam non dolor territet3 QDcumque te abdideris, mala humana circumstrepenti Multa ' extra sunt, quae circumeuntnos, quo aut sillant. aut
259쪽
1 18 L. A N N AS I S E N p C AEaut urgeant: multa intus, quae etiam in media Q-litudine exaestitant. Philosophia circumdanda est, inexpugnabilis murus , quem fortuna multis -- chinis lacessitum non transit. In insuperabili loco stat animus, qui exterira deseruit, & arce se sua vindicat: infra illum omne telum cadit. Non ha- 'bet, ut putam , sortuna longas manus: neminem Ioccupat, nisi haerentem sibi. Itaque quantum possumus, ab illa resiliamus: quod sola praestabit sui naturaeque cognitio. Sciat quo iturus sit, unde o
tus : quod illi bonum, quod nialum sit: quid p int, quid devitet: quae sit illa ratio, quae appetenda ac fugienda discernat, qua cupiditatum mansuescit instata, timorum Gitia compescitur. Haec quidam putant ipsos etiam sine philosophia reprensisse: sed cum securos aliquis casus experius est, exprimitur sera consessio. Magna verba excidum, cum tortor poposcit manum , cum mors propius accessit. Possis illi dicere: Facile provocabas mala absentia: ecce dolor, quem tolerabilem esse dicebas : ecce mors, quam contra multa animose lo-ςutus es: sonant flagella, gladius micat tNune animis Nur e Enea, nune pectore simo. Faciet autem illud firmum assidua meditatio: si non verba exercueris, sed animum: si contra mo tem te praeparaveris: adversus quam non exhortabitur, nec attollet, qui cavillationibus tibi persuadere tentaverit, mortem malum non esse. Libet enim, Lucili virorum optime, ridere ineptias Graecas, quas nondum , quamvis mirer, excussi. Zeno noster hac collectione utitur: Nullum ira tum gloriosum est: mors autem gloriosa est: mors ergo non est malum. Prosecisti. liberatus sum metu : posthaec, non dubitabo porrigere cervicem. Non vis severius loqui, nec morituro risium movere t Non mehercule facitet tibi diaerim, utrum ineptior
260쪽
ineptior fuerit, qui se luc interrogatione iudicavit
mortis metum exstinguere: an qui hoc tanquam ad rem pertineret, conatus est lvere. Nam Mipse interrogationem contrariam Opposuit, ex eo natam , quod mortem inter Indifferentia ponimus , quae-Graeci vocant. Nihil, inquit, indifferens gloriosum elir mors autem gloriosum eth: ergo mors non indifferens. Haec interrogatio vides ubi obrepat. mors non est gloriC-
sa, sed sortiter mori gloriossim est: & cum dicit, Indifferens nihil gloriosum est: concedo tibi ita, ut dicam, nihil gloriosum esse, nisi circa Indisserentia : Indimerentia autem esse dico, nec bona, nec mala, tanquam morbum, dolorem, pauperi
rem , exsilium, mortem: nihil horum per se gloriosum est , nihil tamen sine his. Laudatur enim non pauperias, sed is quem non submittit, nec incurvat: laudatur non ex silium , sed qui hoc non doluit: laudatur non dolor, sed ille quem nihil coegit dolor. Nemo mortem laudat, sed eum cui mors ante abstulit animum, quam conturbavit. Omnia ista per se non sunt honesta, nec gloriosa: sed quidquid virtus ex illis adiit, tractavitque,honestum & gloriosum facit. Illa in medio posita
sunt: interest, utrum malacia illis an virtus -- num admoverit. Mors enim illa, quae in Catone gloriosa est, in Bruto statim turpis eis dc erubescenda. Hic est enim Brutus, qui cum periturugmortis moras quaereret, ad exonerandum ventrem secessit, oc evocatus ad mortem, jussusque praebere cervicem: Praebebo, inquit, ita vivam. - Quae dementia est sugere , cum retro ire non possis 3 Praebebo, inquit, ita vivam paene adjecit, vel sub Antonio. O hominem dignum, qui vitae dedereturi Sed, ut coeperam dicere, vides ipsam mortem nec malum ede, nec bonum: Cato illa
