L. Annæi Senecæ philosophi opera omnia; ex ult. I. Lipsii emendatione. et M. Annæi Senecæ rhetoris quæ exstant; ex And. Schotti recens L. Annæi Senecæ philosophi tomus secundus. In quo epistolæ, & quæstiones naturales. 2

발행: 1639년

분량: 723페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

rso L. OANNAEI SENECAE

tero, quo essectus musici adjuvatur: altero, quo ars. Ad estectum pertinent instrumenta, tibiae, Morgana, dc chordae: ad ariem ipsam non pertinent Est enim artifex etiam sine istis: uti forsitan non potest arte. Hoc non est aeque duplex in homine. idem enim bonum & hominis, & vitae. Quod contemptissimo cuique contingere ac turpissimo potest, bonum non est: opes autem & lenoni, &lani stae contingunt: ergo non sunt bona. Falsum est, inquiunt, quod proponitur. Nam dc in grammatica, 3c in arte medendi, aut gubernandi, videmus bona humillimis quibusque contingere. Sed istae artes non simi mAgnitudinem animi prosesici, non consurgunt in altum, nec fortuita sistidiunt. Virtus extollit hominem, δc supra cara

mortalibus collocat: nec ea quae bona,nec ea quae mala vocantur, aut cupit nimis, aut expavescit.

Chelidon, unus ex Cleopatrae mollibus, patrimonium grande possedit. Nuper Natalis, tam improbae linguae quam impurae, in cujus ore taminae purgabantur, Zc multorum heres fuit, dc multos -- habuit heredes. Quid ergo utrum illum pecunia impurum essecit,an ipse pecuniam impuravitZquae sic in quosdam homines, quomodo denarius in cloacam cadita Virtus super ista consistit, suo aere censetur: nihil ex istis quomodolibet incurrenti- 4bus bonum judicat. Medicina, dc gubernatio,non interdicit sibi ac suis admirationem talium rerum. Qui non est vir bonus, potest nihilominus medicus esse: potest gubernator, potest grammaticus, ram mehercules quam coquus. Cui contigit habere non quaelibet, hunc non quemlibet dixeris. - Qualia quisque habet, talis est. Fiscus tanti est , quantum lia et: imo in accessionem ejus venit

quod habet. Quis pleno sacculo ullum pretium ponit, nisi quod pecuniae in eo conditae numerus effecit

292쪽

essecitὶ Idem evenit naagnorum dominis patri mo,. niorum: accessiones illorum & appendices sunt. Quare ergo sapiens magnus est quia magnum animum habet. Verum est ergo, quod contemptis simo cuique contingit, bonum non esse. Itaque mindolentiam nunquam bonam dicam. habet illis cicada, habet pulex. Ne quietem quidem, & molestia vacare, bonum dicam. quid est otiosius ver- me Quaeris, quae res sapientem iaciatZquae Deum. Des oportet illi aliquid divinum, aliquid caeleste,

magnificum. Non in omnes bonum cadit, nec

quemlibet possesserem patitur. Vide, Et quid quas ferat regio, o quidquas recusese

me segetes, illie veniunt felleius uυa: rborei foetus alibi, atque iniussa virescunt

Gramina. nonne vides, croeeos ut Tmolin odorer,

India mittit ebur, molus sua tura SabaιZ.At Chalybes nudi ferrum.

Ista in regiones descripta sunt, ut necessarium mortalibus esset inter ipsos commercium, si invicem alius ab alio aliquid petereti summum illud bonum,dc ipsum suam habet sedem: non nascivir ubi ebur, nec ubi ferrum. Quis sit summi boni

locus, quaeris animus. hic nisi purus ac sanctiuest, Deum non capit. Bonum ex malo non fite fiunt autem ex avaritia divitiae: ergo non sunt bonum. Non est, inquit, verum, bonum ex malo

non nasci. Ex sacrilegio enim & furto pecunia nascitur. itaque malum quidem est sacrilegium &furtum: sed ideo, quia plura mala facit, quam bona. Dat enim lucrum,sed cum metu, solicitudine, tormentis & corporis & animi. Quisquis hoc dicit , necesse est recipiat, sacrilegium sicut malum sit, quia multa mala iacit, ita bonum quoque ex aliqua parte esse, quia aliquid boni iacit: quo quid fieri portentosius potestὶ-mquam sacrilegium, n 2 fimum

293쪽

192 L. A N Ny AT I S E N E C AEfurtum & aduherium inter bona haberi, prorsus -- persuasimus. Quam multi furto non erubescunt, quam multi adulterio gloriantur 3 nam sacrilegia minuta puniuntur, Hiagna in triumphis feruntur. Adjice nunc, quod sacrilegium, si omnino ex aliqua parte bonum est, etiam honestum erit,& recte lactum vocabitur: nostra enim actio est. quod nullius mortalium cogitatio recipitiergo bona nasci ex meso non possunti Nam si, ut dicitis, ob hoc unum sacrilegium malum est, quia multum

mali adfert: si remiseris illi supplicia, si securi

tem spoponderis, ex toto bonum erit. Atqui ma- Itimum scelerum supplicium,in ipsis est. Erras,inquam , si illa ad camificem aut ad carcerem differs. statim puniuntur cum ficta sunt, imo dum - fiunt. Non nascitur itaque ex meso bonum, nonniagis quam ficus ex olea. ad semen Data respondent: bona degenerare non possunt. Queniadmodum ex turpi honestum non nascitur, ita ne ex malo quidem bonum: riam idem est honestum& bonum. Quidam ex nostris adversus hoc sic respondent: putemus pecuniam bonum esse umdecumque sumptam, non tamen ideo ex sacrilegio pecunia est, etiamsi ex sacrilego sumitur. Hoc sic intellige. In eadem urna & aurum est, & vipera. Si aurum ex urna sustuleris, quia illic dc vipera est, non ideo mihi urna aurum dat, quia via peram habet, sed aurum dat, cum dc viperam habeat. Eodem modo ex sacrilegio lucrum fit: non qua turpe dc sceleratum est sacrilegium, sed qua lucrum habet. quemadmodum in illa urna vipera malum est, non aurum quod cum vipera iacet sic in sacrilegio malum est scelus, non lucrum. Quibus opponirur: Dissimillima utriusque rei conditio est. Illic aurum possum sine vipera tollere:

hic lucrum sine sacrilesio facere non possum. l

. - crura

294쪽

ctum istud non est appositum sceleri, sed immixtum. Quod dum consequi volumus , in Hulta mala incidimus. id bonum non est. dum divitias consequi volumus, in multa mala incidimus: ergo divitiae bonum non sunt. Duas, inquit, significationes habet propositio vestra. unam, dum divitias consequi volumus, in multa nos mala incidere: in multa autem mala incidimus , dc dum virtuten consequi volumus. Aliquis, dum navigat studii caussa, nautagium fecit: aliquis captus est. Altera significatio talis est: Per quod in mala incidimus, id honum non est. Huic propositioni non erit consequens, per divitias nos, aut per voluptates in mala incidere: aut si per divitias in multa mala incidimus, non tantum bonum divitiae non sunt, sed malum sunt. Vos autem illas dicitis tantum, bonum non esse. Praeterea, inquit, conceditis divitias habere aliquid usus: inter commoda illas numeratis. Atqui eadem ratione ne commodum quidem erunt: per illas enim multa nobis incomm - da eveniunt. His quidam hoc respondent: Erratis, qui incommoda divitiis imputatis. Illae neminem laedunt. aut sua cuiqi nocet stultitia, aut aliena nequitia: sic, quemadmodum gladius,qui neminem occidit, occidentis telum est. Non ideo divitiae tibi nocent, si propter divitias tibi nocetur. Posi-donius lutem existimo) melius: qui ait divitias esse caussam malorum, non quia ipsa Sciant alia

quid, sed quia factitros icilianti 'l' est enim caus- ὼ efficiens , quae protinus neου Ast noceat: ali Upraecedens. hanc praecedentem caussam divitiae habent. Inflant animos, superbiam pariunt, invidiam contrahunt, & usque eo mentem alienant, ut fama pecuniae nos etiam nocitura delectet. Bona autem omni carere culpa decet. pura sunt, non corrumpunt animos, non solicitant: extollumn 3 quidem

295쪽

as ANNAEI SENECAEquidem & dilatant, sed sine tumore. Quae bona sunt fiduciam iaciunt: divitiae audaciam. Qi bona sunt, magni rudinem animi dant: divitiae imsolentiam. Nihil autem aliud est insolenti quam species magnitudinis falsa. Isto modo, inquis,

etiam malum sunt divitiae, non trarum bonum . non sunt. Essciat malum, si per se nocerent, si dixit haberent efficientem caussam: nunc praec dentem habent, & quidem non irritantem innium animos, sed attrahentem. Speciem enim boni ostendunt verisimilem, ac plerisque credibilem. Habet virtus quoque praecedentem caussam,ad imvidiam : multis enim propter sapientiam , multis propter justitiam invidetur: nec ex se hanc caussam habet, nec verisimilem. Contra enim verisimilior illa species hominum animis objicitura virtute, quae illos in amorem & admirationem vocet. Posidonius sic interrogandum ait: Quae neque magnitudinem animo dant,nec fiduciam, nec securitatem, non sunt bona: divitiae autem, & b

na valetud- & similia his, nihil horum faciunt:

ergo non sunt bona. Hanc interrogationem magis etiamnum hoc modo intendit: Quae neque m. gnitudinem animo dant, nec fiduciam, nec securitatem, contra autem insolentiam, rumorem,arrogantiam creant, mala sunt: a fortuitis autem in haec impellimur: ergo non sunt bona. Hac,inquit, ratione ne commoda quidem ista erunt. Alia est

commodorum 'dirio,alia bonorum. Commodum est, quodita usus hahet, quam molestiae: bonum, sincerum esse debet, & ab omni parte imnoxium. Non est id bonum, quod plus prodest:

sed quod irarum prodest. Propterea commodum ad animalia pertinet, & ad imperfectos homi- nes,-ad stultos. Itaque potest ei esse incomm

296쪽

suae parte aestimarum. Bonum ad unum sapientem pertinet, inviolatum esse oportet. Bonum animum habe. unus tibi nodus, sed Herculaneus, restat. Ex malis bonum sit: ex multis paupertatibus divitiae fiunt: ergo divitiae bonum non sint. Hanc

interrogationem nostri non agnoscunt. Peripatetici & fingunt illam, & solvunt. Ait autem Posi-dbnius, hoc sophisma per omes dialecticorum scholas jactatum, sic ab Antipatro reseth. Paupertas non per positionem, sed per detractionem dicitur , vel sut antiqui dixerunt per orbationem: Graeci dicunt non quod habeat, dia 'citur, sed quod non habeat. Itaque ex multis inanibus nihil impleti potest: divitias multae res faciunt, non multae inopiae. Aliter quam debes,pa penatem intelligis. Paupertas est, non quae pauca

possidet, sed quae multa non possidet. Ita non ab eo dicitur quod habet, sed ab eo quod ei deest. Facilius quod volo exprimerem, si Latinum verbum esset, quo significatur. Hanc paupertati Antipater assignat. Ego non video quid aliud sit paupertas, quam parvi post o. De isto videbimus, si quando valde vacabit, quae sit divitiarum, quae paupertatis substanda: sed tunc quoque con-nderabimus, nunquid satius sit paupertatem permulcere , divitiis demere supercilium, quam litia gare de verbis, qui jam de rebus judicatum sit.

Putemus nos ad concionem vocatos. Lex de abo

tendis divitiis ferrur: his interrogationibus su fuit aut dissuasuri sumus 3 his esse ri, ut populus

Romanus pauperiatem, fundamenrum & causiam imperii sui, requirat ac laudet divitias autem suas timeat ut cogitet has se apud victos repetisse EHine ambitum, dc largitiones, & tu tus, in urbem sanctissimam temperantissimamque irrupisse r nimis luxuriose ostentari gentium spolia

297쪽

quod unus populus eripuerit omnibus,facilius uni ab omnibus eripi posse' Haec satius est suadere, re expugnare assectus, non circumscribere. si post mus, sortius loquamur: si minus, apertius. E P I s T. L X X X VI I I. Lib.ralia studia in bonis non sis, nec ad Virtutemper se ducere. Singillatim hoc doeet , in Gram

matica, Musica, Geometria, ronomia. Etsi ramen non ducunt, conducunt: id eis, juvant O

praeparant. Tum Δυiso alia .Artium , tu in Lgares, Ludieras, Pueriles, Liberales: ct in byis, solam Phlissophiam esse, qua vere liberum facit. Mia etiam de Bonis Malisque indagat, solamssit. Sola igitur colenda, aut praeipue eLE: Oostendit . quam inutilia aut super a Philologi

sectentur; quidam etiam Philosophi. O bona hie, o aurea l. Legite iuvenes, sηeique.

DE liberalibus studiis quid sentiam, scire desideras. Nullum suspicio, nullum in bonis numero, quod ad aes exiti Meritoria artificia sunt, hactenus utilia, si praeparant ingenium, non det, nent. Tamdiu enim istis immorandum est, quamdiu nilui animus agere maius potest. rudimenta sunt nostra, non opera. Quare liberisa studia di-' dia sint vides, quia homine libero digna sunt. Ceterum unum studium vere liberale est, quod hi, tum facit, hoc sapientiae, sublime, forte, magnanimum: cetera pusilla dc puerilia sunt. An tuquH- quam in istis esse credis boni, quorum prostab- res turpissimos omnium ac flagitiosissimos cernis

Non discere debemus ista, sed didicisse. Quidam illud de liberalibus studiis quaerendum judicaverunt , an virum bonum facerent. Ne promtuunt

quidem, nec hujus rei scienti m affectant. Grammaticus circa curam sermonis versatur, & si latiui

298쪽

tius evagari vult, circa historias. Iam ut longissime fines suos proserat, circa carmina. Quid ho- rum ad virtutem viam sternit Syllabarum enarratio, & verborum diligentia,& fabularum memoria , 8c versuum lex ac modificatio 3 Quid ex his metum demit, cupiditatem eximit,libidinem frae at3 Ad geometriam transeamus, & ad musicam: nihil apud illas invenies, quod vetet timere, vetet cupere: quae quisquis ignorat, alia frustra scit. Videndum utrum doceant isti virrutem, an non. si non docent, nec tradunt quidem: si docent, philosophi sunt. Vis scire, quam non ad docendam virtutem consederint adspice quam dissimilia inter se onmium studia sint. atqui similitudo esset idem docentium. Nisi forte tibi Homerum philosophum fuisse persuadent, cum, his ipsis quibus

colligunt, negent. Nam modo Stoicum illum faciunt, virtutem solam probantem, dc voluptates refugientem, & ab honesto ne immortalitatis quidem pretio recedentem: modo Epicureum, laudantem statum quietae civitatis, & inter convivia Cantusque vitam exigentis: modo Peripateticum, bonorum tria genera inducentem: modo Academicum, incerta omnia dicentem. Apparet nihil

horum esse in illo, quia omnia sunt: ista enim inter se dissident. Demus illis, Homerum philosophum fuisse. nempe sapiens factus est, antequam

carmina ulla cognosceret: ergo illa discamus, quae Homerum secere sapientem. Hoc qutiem me quaerere, utrum major aetate fuerit Homerus an Hesiodus, non magis ad rem pertinet; quam scire an minor Hecuba fuerit, quam Helena, bc quare tam male tulerit aetatem. Quid, inquam, annos πPatrocli dc Achillis inquirere, ad rem existimas tpertinere Quaeris, Vlixes ubi erraverit, potius, Quam efficias, ne nos semper errem Non vacat

299쪽

, fg L. ANNAIT sE NEC AEaudire, utrum inter Italiam & siciliam saltatus

sit, an extra notum nobis Orbem neque enim potuit in tam angusto error esse tam longus. mpe -

states animi nos quotidie uelant, & nequitia in se omnia Vlixis mala impellita non deest sorma quae solicitet oculos, non hostis: hinc monstra effera, & humano cruore gaudentia: hinc insidiosa blam

dimenta aurium: hinc naufragia, dc tot varie λtes malorum. Hoc me doce, quomodo patriam amem,quomodo uxorem, quomodo patrem, qu

modo ad haec tam honesti vel naufragus navia gem. Quid inquiris, an Penelopa impudica fuerit, an verba ciculo suo dederit, an Vlixem illum esse quem videbat, antequam sciret,suspicata sitZ Doce me, quid sit pudicitia, dc quantum in ea bonum: in corpore, an in animo posita sit. Ad musicum 'transeo. Doces me, quomodo inter se acutae graves voces consonent, quomodo nervorum dis sparem reddentium senum fiat concordia. Fac p ltius, quomodo animus secum meus consonet, nec consilia mea discrepenti Monstras mihi, qui sint modi flebiles.monstia potius, quomodo inter adversa non emittam flebilem vocem. Metiri me geometres docet latifundia. potius doceat, qu modo metiar quantum homini sit satis. Numerare docet me arithmetica, avaritiae commodam digitos. potius doceat, nihil ad rem pertinere istas compuvitones. non esse seliciorem, cujus patrimonium tabularios lassat: imo quam supervacua

possideat: qui infelicissimus futurus est, si quantum habeat, per se computare cogatur. Quid mihi

prodest, scire agellum in partes dividere, si nescio cum fratre dividerer Quid prodest colligere su riliter pedes jugeri, dc comprehendere etiam siquid decempedia etagit, si tristem me lacit vicinus potens, oc aliquid ex meo abradens Z Docil

300쪽

ego discere volo, quomodo iovos hilaris ami Koam. Paterno agro,inquit,& avito expellor.Quid ante avum tuum quis istum agrum tenuit Z Cujus, α non dico hominis, sed populi suerit, expedire γ - 4es Non dominus isto, sed colonus intrasti. Cuius colonus esὶ si bene tecum agitur, heredis. Negant jurisconsulti quidquam usucapi, quod publicum est: publicum est hoc quod tenes, & qutiem

generis humani. O egregiam artem l scis rotunda metiri: in quadratum redigis quamcumque acceperis sormam. intervalla siderum dicis: nihil est quod in mensuram tuam non cadat. Si artifex es, metire hominis animum. dic quam magnus sit, dic quam pusillus sit. Scis quae recta sit linea: quid . . tibi prodest, si, quid in vita rectum sit, ignoras3 - . nio nunc ad illum qui caelestium notitia gloriatur, Frigida Saturni quo sese stella Neeptet, ignis eali Cyllenius erret in orbes. . Hoc scire quid proderiti ut solicitus sim, cum S turnus & Mars ex contrario stabunt, aut cum Mercurius vespertinum faciet occasum vidente S cturno Potius hoc discam, ubicumque sunt ista, propitia esse,non posse mutari. Agit illa continuus, i ordo fatorum, & inevitabilis cursus: per statas vices remeant. Effectus rerum omnium aut movent, aut notant. Sed sive quidquid evenit faciunt, qui simmutabilis rei notitia proficiet3 sive signifi- stari, quid refert providere, quod effugere non. possis scias ista, nescias, fient. Si vero stim ad rapidum seliasque sequentes

Ordine respicias, numquam te erasina fallet Hora, nec insidiis noctis capiere serena. Satis abundeque provisum est, ut ab insidiis tutus essem. Nuinquid me crastina non fallit hora 3 faulit enim,quod nescienti eveniti Ego, quid futurum. sita

SEARCH

MENU NAVIGATION