L. Annæi Senecæ philosophi opera omnia; ex ult. I. Lipsii emendatione. et M. Annæi Senecæ rhetoris quæ exstant; ex And. Schotti recens L. Annæi Senecæ philosophi tomus secundus. In quo epistolæ, & quæstiones naturales. 2

발행: 1639년

분량: 723페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

3io L. ANNAEI SEN re ΑΕ effecerit3 Non indecoros corporis mortis, nec varios per tubam ac tibiam cantus , quibus exceptus spiritus, aut in exitu, aut in transitu , formatur in vocem: non arma, nec muros, nec bella: utilia molitur, paci favet, & genus humanum ad concordiam vocat. Non est, inquam, instrumem

Tum ad usus pecessarios opifex. quid illi tam parvula assignas 3 artificem vides vitae. Alias quidem acies sub dominio habet. nam cui vita, illi vitae quoque ornamenta serviunt: ceterum ad beatum statum tendit, illo ducit, illo vias aperit. Quae sint mala, quae videantur, Ostendit: vanitatem exuit mentibus , dat magnitudinem solidam : inflatam vero, & exinani speciosam reprimit: nec ignorari sinit, inter magna quid intersit 5c tumida: totius naturae notitiam,ac suae tradit. Quid sint dii, qua-4esque , declarat: quid inseri, quid lares oc genii. Quid in secundam numinum formam animae perpetuae , ubi consistant, quid agant quid possint, quid velint. Haec ejus initiamenta sunt, per quae non municipale sacrum, sed ingens omnium deorum templum mundus iste reseratur : cujus vera simulacra, verasque facies cemendas mentibus protulit. nam ad spectacula rum magna hebes visus es . ad initia deinde rerum redit, Maternam rationem toti inditam, di vim omnium seminum singula proprie figurantem.Tum de animo coepit inquirere, unde esset, ubi, quamdiu, in quot membra divisus. Deinde a corporalibus se ad incorporalia transtulit, veritatemque & argumenta ejus excussit: post haec, quemadmodum discernerentur vitae ac necis ambigua: in utraque. enim salia veris immixta sunt. Non abduxit, inquam, se, ut Posidonio videtur, ab istis artibus sapiens,

sed ad illas omnino non venit. Nihil enim dignum inventu judicasset, quod non erat dignum

322쪽

Anacharsis, inquit, invenit rotam figuli, cujus circuitu vasa formantur. Dein quia apud Hom Mim invenitur figuli vota, mavult videri versus falsos esse, quam fabulam. Ego nec Anacharsin hujus rei filisse auctorem contendo: dc si fuit, fa-piens quidem hoc invenit, sed non tanquam sapiens : sicut multa sapientes faciunt, qua homines sunt, non qua sapientes. Puta velocillimum esse . sapientem: cursu omnes anteibit, qua velox est, non qua sapiens. Cuperem Posidonio aliquem vitrarium' ostendere, qui spiritu vitrum in habitus plurimos format, qui vix diligenti manu eiungerentur. Haec inventa sunt, postquam sapientem invenire desivimus. Democritus,inquit, invenisse dicitur fornicem, ut lapidum curvatura paulatim inclinatorum medio saxo alligaretur. Hoc dicam lalsum esse. Necesse est enim ante Democritum,& pontes, & portas fuisse, quarum sere summa

curvantur. Excidit porro vobis, eumdem Democritum invenisse, quemadmodum ebur poliretur, quemadmodum decoctus calculus in sinaragdum converteretur, qua hodieque coctura inventi lapides coctiles colorantur. Ista sapiens licet invenerit, non qua sapiens erat, invenit. multa enim facit , quae ab imprudentissimis aut aeque fieri videmus , aut peritius , aut exercitatius. Quid sapiens . investigaverit, quid in lucem protraxerit, quaeris

Primum rerum naturam, quam non ut cetera animalia orulis secutus est, tardis ad divina. Deinde vitae legem , quam ad universa direxit: nec nolle tantum, sed sequi docuit deos ,-accidentia non aliter excipere, quam imperata. Vetuit parere opinionibus falsis, dc quanti quidque esset, vera aestimatione perpendit: damnavit mixtas paenitentiae

voluptates. Et bona semper placitura laudavit, M

323쪽

t. ANNAEI IENE AE palam fecit, felicissinaum esse, cui felicitate opus non est : potentissimum esse, qui se habet in pol state. Non de ea philosophia loquor, qu.ae civem extra patriam posuit, extra mundum deos, qua, virtutem donavit voluptati: sed de illa, quae nullum bonum putat, nisi quod honestum est: quae nec hominis, nec fortunae muneribus deleniri po- . testi cujus hoc pretium est, non posse pretio capi.

Hanc philosophiam fuisse illo rudi saeculo, quo adhuc artificia deerant,dc ipso usu discebant utilia,

non credo: sicut ante fortunata tempora, cum in medio jacerent beneficia naturae promiscue uten-- da, antequam avaritia atque luxuria distbciavere mortales, & ad rapinam ex consortio discurrere,

non erant illi sapientes viri, etiam si faciebant ficienda sapientibus. Statum quidem generis humani , non ilium quisquam suspexerit magis: nec si cui permittat Deus terrena sormare, & dare gentibus mores, aliud probaverit, quam quod apud illos suisse memoratur, apud quos

-- nulli subigebant arva eoloni, Nec signare quidem, aut partiri limite eampum Fas erat: in medium quaerebant, ipsaque resius omnia liberim, nudo poscente, ferebat. Quid hominum illo genere felicius In commune rerum natura fruebantur: sussiciebat illa,ut parens, in tutelam omnium : haec erat publicarum

opum secura possessio. Quid ni ego illud locupletissimum mortalium genus dixerim, in quo pauperem invenire non posses 3 Irrupit in res optime positas avaritia: & dum seducere aliquid cupit,a que in suum vertere, omnia secit aliena, & in angustum ex immenso redacta, paupertatem intulit, re multa concupiscendo, omnia amisit. Licet itaque velit nunc concurrere dc reparare quod perdidit ; licet agros agris adjiciat, vicinum vel pretio pellat

324쪽

pellat aeris, vel injuria: licet in provinciarum sp cium ruta dilatet, & possessionem vocet per suam

longam peregrinationem: nulla nos finium pro pagatio eo reducet, unde discessimus. Cum omnia fecerimus , multum habebimus: universum habebamus. Grinfipsa sertilior erat illaborata, Scin usus populorum non diripientium larga. Quis quid natura protulerat, id non minus inveni ste,

quam inventum monstrare alteri, voluptas erat: nec aut ulli superare poterat, aut deesse. inter cora- cordes dividebatur. Nondum valentior imposuerat infirmiori manum, nondum avarus abscondendo quod sibi jaceret, alium necessariis quoque

excluserat: par erat alterius, ac sui, cura. Arma cessabant, incruentaeque humano sanguine manus , odium omne in seras verterant. Illi, quos

aliquod nemus densum a sole protexerat, qui adversus Levitiam hiemis, aut imbris,uili receptaculo tuti sub fronde vivebant, placidas transigebant sine suspirio noctes. Sollicitudo nos in nostra pur-- pura versat, dc acerrimis excitat stimulis: mollem

somnum illis dura tellus dabat. Non impendebant caelata laquearia: sed in aperto jacentes sidera superlabebantur, se insigne spectaculum noctium imundus in praeceps agebatur , silentio tantum opus ducens. tam interdiu illis, quam noctu, patebat prospectus hujus pulcherrimae domus: libebat intueri signa, ex media caeli parte vergentia, rursus ex occuldo alia surgentia. Quid ni juvaret vagari inter tam late sparsa miracula 3 At vos ad omnem tectorum pavetis sonum,& inter picturas vestras si quid increpuit, sugitis attoniti. Non habebant domos, instar urbium. Spiritus ac liber inter aperta flatus, & levis umbra rupis aut arboris,& perlucidi sontes, rivique non opere, nec fistula, nec ullo coacto itinere obsolefacti, sed sponte

325쪽

3i L. ANNAEI SENECAE Currentes, 3c prata sine arte formosa, inter haec agreste domicilium, rustica positum manu. Ha C erat semodum iraturam domus, in qua libebat habitare, nec ipsam, nec pro ipsa timentem : nunc magna pars nostri metus, tecta sunt. Sed quamvis egregia illis vici fuerit, & carens fraude, non fuere sapientes, quando hoc jam in opere maximo no--men est. Non inmen negaverim sui ste alti spi ritus viros, & ut iis dicana, a diis recentes. neque enim dubium est, quin meliora mundus nonsam esse-tus ediderit. Gemadmodum autem omnibus indoles sortior fuit, dc ad labores paratior: ita non

erant ingenia omnibus conlammata. Non enim dat natura virtutem: ars est, bonum fieri. Illi quidem non aurum, nec argentum, nec perlucidos lapides inia terrarum faece quaerebant, parcebantque adhuc etiam mutis animalibus : tantum aberat, ut homo hominem non iratus, non timens, tantum spectaturus occideret. Nondum vestis illis erat picia, nondum texebatur aurum: adhuc non . ruebatur. Quid ergo ignorantia rerum, inno- centes erant. multum autem interest, utrum peccare aliquis nolit, an nesciat. Deerat illis jultitia, deerat prudentia, deerat temperantia ac sortitudo.

Omnibus his virtutibus habebat similia quaedam

Tudis vitat virtus non contingit animo, nisi instituto de edocto, dc ad summum assidua exercitatione perducto. Ad hoc quidem, sed sine hoc nascimur: & in optimis quoque antequam erudias, virtutis materia, non virtus est. Ε P I s Υ. X CI. Lugdunensis eolonia ineendium triste, ct subitum . ea injetitione, cogitandum de inopinatu , O qua hominipossunt accidere. Ponit ante oculos inceris

ra O fluxa hae rarum: maxima O firmissima

minui,

326쪽

EPIs TOLAE. 32s minui , mutari , Dbduci, terramotu, aquis .fammis. Omnia mortalia morte damnata esse.

Ergo nec istam homini, nec infamiam timenda. π Iberalis noster nunc tristis est, nunciato incen- dio, quo Lugdunensis colonia exusta est. Movere hic casus quemlibet posset, nedum hominem patriae suae amantissimum. Quae resessicit, ut fi initatem animi sui quaerat , quam videlicet ad ea quae timeri posse putabat, exercuit: hoc vero tam inopinatum malum, paene inauditum, non miror si sine metu fuit, cum esset sine exemplo. Multas enim civitates incendium vexavit, nullam abstulit. Nam etiam ubi hostili manu in tecta ignis immissus est, multis locis deficit: & quamvis subinde excitetur, raro tamen sic cuncta depascitur, ut nihil serro relinquat. Terrarum quoque vix umquam tam gravis & perniciosus Hii motus, ut tota oppida everieret. Nunquam denique tam infestum

ulli exarsit incendium, ut nihil alteri superessere in--cendio. Tot pulcherrima opera, quae singula illustrare urbes singulas possent, una nox stravit; Sc in tanta pace, quantum ne bello quidem timeri potest, accidit. Quis hoc credat ubique armis quiescentibus, cum toto orbe terrarum diffusa securitas

sit, Lugdunum quod ostendebatur in Gallia, quin

ritur. Omnibus formna, quos publice amixit, quod passuri erant, timere permisit: nulla res magna non aliquod habuit ruinae suae spatium: in hac, una nox fuit inter urbem maximam, & nul

Iam. Denique diutius illam tibi perisse, quam

periit,narro. Haec omnia Liberalis nostri aflectum inclinant,adversus sua firmum dc erectum. nec sine caussa concussus est. Inexspectata plus aggravant: novitas adjicit calamitatibus pondus: nec

quisquam mortalium non magis, quod etiam mi

ratus

327쪽

L ANNAEI SENECAE . ratus est,doluit. Ideo nihil nobis improvisum esse debet. in omnia praemittendus est animus: cogi

tandumque, non quidquid solet, sed quidquid potest fieri. Quid enim est, quod non fortuna cum voluit, dc florentissimo detrahat quod non eo magia aggrediatur 3c quatiat, quo speciosius ful- .get 3 Quid illi arduum , quidve difficile est 3 non

una via semper, ne tora quidem incurrit. Modo nostr as in nos manus advocat, modo suis conten- in viribus, invenit pericula sine auctore. Nullum . tempus exceptum est: in ipsis voluptatibus caussae doloris oriuntur. Bellum in media pace consu . git, dc auxilia securitatis in metum transeunt: ex amico inimicus, hostis ex socio. In subitas tempestates, hibernisque majores, agitur aestiva tran-

quillitas. Sine hoste patimur hostilia: oc cladis caussas, si alia deficiunt, nimia sibi felicitas inve- .u Mit. Invadit temperatissimos morbus, validissimos phthisis, innocentissimos poena, secretissimos tu multus. Eligit aliquid novi casus, per quod velut oblitis vires suas ingerat. Quidquid longa series, multis laboribus, mulea Deum indulgentia struxit, id unus dies spargit ac dissipat. Longam moram dedit malis properantibus, qui diem dixit, horam, momentumque temporis, evertendis impe--xiis sussicere. Esset aliquod imbecillitatis nostrae solatium, rerumque nostrarum, si tam tarde perirent cuncta, quam fiunt: nunc incrementa lente -exeunt, festinatur in damnum. Nihil privatim, nihil publice stabile est: tam hominum, quam urbium, lata volvuntur. Inter placidissima terror exsistit, nihilqι, extra tumultuantibus caussis, mala, unde minime exspectabanrur, erumpunt. Quae domesticis bellis steterant regna, quae externis, impellente nullo ruunt. Quota quaeque selicitatem - civitas pertulitὶ Cogitanda ergo sunt omnia, dc ani-

328쪽

Ε P r s Y o L AE. 327mus adversus ea quae possunt evenire, firmandus. Exsilia, tormenta, bella, morbos, naufragia meditare. potest te patriae, potest patriam tibi casus eripere: potest te in solitudinem abjicere, potest hoc ipsum in quo turba suffocatur, fieri solitudo.

. Tota ante oculos sortis humanae conditio ponatur : nec quantum frequenter evenit, sed quantum Plurimum potest: evenire, praesumamus animo, si nolumus opprimi, nec ullis inusitatis velut novis obstupefieri. In plenum cogitanda fortuna est: Quoties Asiae, quoties Achaiae urbes uno tremore

ceciderunt Z quot oppida in Syria 3 quot in Macedonia devorata suntὶ Cyprum quoties vastavit haec clades 3 quoties in se Paphus corruit 3 Frequenter

nobis nunciati sunt totarum urbium interitus: &nos, inter quos frequenter ista nunciantur, quota pars omnium smus Consurgamus itaque adver- msus fortuita: muidquid inciderit, sciamus non

esse tam magnum, quam rumore jadlatur. Civitas arsit opulenta, ornamentumque provinciarum, quibus & inserta erat, dc excepta, uni tamen imposita, & huic non altissimo monti. Omnium- istarum civitatum, quas nunc magnificas ac nobiles audis, vestigia quoque tempus eradet. Non vides , quemadmodum in Achaia clarissimarum v bium jam fundamenta consumpta sint, nec quidquam exstet, ex quo appareat illas saltem fuisse 3

-Non tantum manufacta labuntur , non tantum

humana arte atque industria posita vertit dies: juga montium diffvunt, totce desedere regiones. Operta sunt fluctibus, quae procul, a conspectu maris stabant: vastavit ignis colles , per quos elucebat: erosit ἱκ quondam altissimos vertices, solatia navigantium ac speculas: ad humilem arenam deduxit. Ipsius naturae opera vexantur: & ideo aequo animo ferre debemus urbium excidia. Casiura om-

329쪽

3 18 L. A M N AE I S E N E C Agnia exstant: omnibus exitus manet: sive interna vi flatuque praeclusa violenti pondus, sub quo tenentur, excusserint: sive torrentium in abdito vis ot stantia essiregerit: sive flammarum violentia compaginem soli ruperit: sive vetustas, a qua nihil tutum esst, expugnaverit minutatim: sive gravitas caeli ejecerit populos, & situs deserta cormperit. numerare omnes latorum vias, longum est. hoc' unum scio: omnia mortalium opera, mortalitate damnata sunt: inter peritura vivimus. Haec ego a

que ejusmodi solatia admoveo Liberali nostro, incredibili quodam patriae suae amore flagranti: quae

fortasse consumpta est, ut in melius excitaretur. . Saepe majori fortunae locum fecit injuria: multa ceciderunt, ut altius sargerent,dc in majus. Timagenes felicitati urbis inimicus aiebat, Romae sibi incendia ob hoc unum dolori se, quod sciret

meliora resurrectura, quam arsimat. In hac quoque urbe verisimile est certaturos omnes esse, ut majora certioraque , quam amisere, restituantur.

Sint utinam diuturna, & melioribus auspiciis in aevum longius conditat Nam huic coloniae ab origine sua centesimus annus est, aetas ne homini quidem extrema. A Planco deducta in hanc frequentiam, loci opportunitate, convaluit: quae t men gravissimos casus intra spatium humanae pertulit senectutis. Itaque formetur animus ad intel- Iectum, patientiamque sortis suae, & sciat nihil nausum esse fortunae. Adversus imperia illam idem habere iuris, quod adversus imperantes: adversus urbes idem posse, quod adversus homines. Nihil horum indignandum est. in eum intravi' mus mundum , in quo his legibus vivitur. Placet pare. non placet Z quacumque vis, exi. Indignare,

ii quid in te iniqui proprie constitutum est: sed si

haec imos summosque necessitas alligat, in gratiam

330쪽

Ε v I s 'I' o L AE. 329 cum fato revertere, a quo omnia resolvuntur. Non est quod nos tumulis metiaris , dc his monumentis , quae viam disparia Praetexunt: aequat omnes - cinis. impares nastimur, pares morimur. Idem de

urbibus, quod de urbium incolis dico: tam Ardea Capta, quam Roma est. Conditor ille juris humani, non natalibus nos, nec nominum claritate dianinxit, nisi dum sumus. Vbi vero ad finem mortalium ventum est: Discede, inquit, ambitio: omnium quae terram premunt, siremps lex esto. Ad - omnia patienda pares sumus: nemo altero fragia Itor est, nemo in crastinum sui certior. Alexander Macedonu'. rex discere Geometriam infelix coeperat, sciturus quam pusilla terra esset, ex qua minimum occupaverat. Ita dico infelix ob hoc, quod intelligere debebat falsum se gerere cognomen. quis enim esse magnus in pusillo potest 3 Erant illataqu- tradebantur, subtilia, & diligenti intentione discenda: non quae percipere posset vaesanus homo, & trans Oceanum cogitationes suas mittens.

Facilia, inquit, me doce. Cui, praeceptor Z Ista, inquit , omnibus eadem sunt, aeque dissicilia. Hoeputa retum naturam dicere: Ista de quibus quereris , omnibus eadem sunt: nulli dari faciliora pως

sunt: sed quisquis volet, sibiipsi illa reddet faciliora. Quomodo Z AEquanimitate. Et doleas oportet,& sitias, dc esurias, dc senescas, dc si tibi longior

contigerit inter homines mora,& aegrotes,& pe das aliquid, & pereas. Non est tamen quod istis, quae te circumstrepunt, credas: nihil horum malum est, nihil intolerabile,aut durum. Ex consensa istis metus est. sic mortem times, quomodo famam: quid autem stultius homine, verba meruen- te Elegant r Demetrius noster solet dicere, eodem loco sbi esse voces imperitorum, quo ventre redditos crepitus. 'Quid enim, inquit, mea refert, sursum

SEARCH

MENU NAVIGATION