장음표시 사용
301쪽
oo L. ANNAEI sEN3c Agsit, nescio: quid fieri possit, scio. Ex hoe nIMI desperabo: totum exspecto. Si quid remittitur, bo- ni consulo. Fallit me hora, si parcit: sed ne sic quiadem fallit. Nam quemadmodum scio omnia a lcidere posse, sic scio dc , non utique casura. Vtique secunda exspecto: malis paratus sum. In illo serastae necesse est non per praescriptum euntem. Non enim adducor, ut in numerum liberalium artium picthres recipiam, non magis, quam statuarios, aut Π armorarios, aut ceteros luxuriae ministros. AEque luctatores, Zc totam oleo ac luto constantem scientiam expello ex his studiis liberalibus:
aut 3c unguentarios recipiam, dc cocos, dc ceteros voluptatibus nothiis ingenia accommodantes sua. - Quid enim, oro te, liberale habent isti jejuni v mitores, quorum corpora in lagina, animi in ma- .cie dc veterno sunt 3 An liberale studium istud esse iuventuti nostrae credimus, quam majores nostri rectam exercuerunt ,hastilia jacere,sudem torquere , equum agitare, arma tractare 3 Nihil liberos suos docebant, quod inscendum esiti jacentiabus. Sed nec hae nec illae docent, aluntve viri inem. Quid enim prodest equum regere, & cursum ejus fraeno temperare, assectibus effraenatissimis
abstrahi 3 Quid prodest multos vincere luctatione vel cestu, ab iracundia vinci 3 Quid ergo 3 nihil lia 'beralia nobis conserunt studiaὶ Ad alia multum ad virtutem nihil. Nam oc hae viles ex proseta artes,
quae manu constant, ad instrumenta vitae plurumum conserunt, tamen ad virtutem non perimnene. QBre ergo liberalibus studiis filios erudimus Non quia virtutem dare possunt, sed quia
animum ad accipiendam virtutem praeparant. Quemadmodum ptima illa, ut antiqui vocabant, litteratura, per quam pueris elementa traduntur, non docet liberales artes, sed mox praecipiendis locum
302쪽
. E P I s ae o L AT. 3o et locum parat: sic liberales acies non perducunt animum ad virtutem , sed expediunt. Qirattuor ait esse Posidonius artium genera. Sunt vulgares μωrdidae , sunt ludicrae, sunt pueriles, sunt liber les. Vulgares opificum, quae manu constant,& ad instruendam vitam occupatae sunt: in quibus nulla decoris, nulla honesti simulatio est. Ludicrae sunt, quae ad voluptatem oculorum atque aurium vendunt. His annumeres licet machinatores . qui pegmata per se surgentia excistant, dc tabulata tacite in sublime crescentia, dc alias ex inopinato varietates, aut dehiscentibus quae cohaerebam, aut his quae distabant, sua sponte coeuntibus, aut his quae eminebant, paullatim in se residentibus. His imperitorum seriuntur oculi, omnia subita quia caussia non novereὶ mirantium. Pueriles sunt, realiquid habentes liberalibus simile, hae artes quas ἐγκυκλιους Graeci, nostri liberales vocavi. Solae autem liberales sunt, imo cui dicam verius) libem, quibus curae virtus est. Quemadmodum, inquit, est animi aliqua pars philosophiae naturalis, est aliqua moralis, est aliqua rationalis, sic dc haec quoque liberalium artium turba locumsbi in philosophia vindicat. Cum ventum est ad naturales quaestiones, geometriae testimonio statur. Ergo ejus quam a uvat, pars est multa adjuvant nos, nec ideo partes nostrae sunt: imo si paries essesit. non adjuvarenti Cibus adjutorium corporis, nec
tamen pars est. Aliquid nobis praestat geometriae ministerium. Sic philosophiae necessaria est, quomodo ipsi labet: sed nec hic geometriae pars est, nec illa philoisphiae. Praeterea, utraque fines suos habet. sapiens enim cauta naturalium dc quaerit
di novit, quorum numeros mensiumque geometres persequitur dc supputat. Qua ratione constent caelestia, quae illis sit vis, quaeve natura, sapiens scit:
303쪽
3ox L. ANNAEI IENEcAE . scit: cursus & recursus 3c observationes, per quas descendunt & allevamur, ac speciem interdum stantium praebent, cum caelestibus stare non liceat,colligit mathematicus.Quae caussa in speculo
imagines exprimat, scit sapiens: illud tibi geometer potest dicere,quantum abesse debeat corpus ab imagine, & qualis forma speculi, quales imagines redΓt. Magnum esse solem philosophus probabit: quantus sit, mathematicus, qui uis quodam de exercitatione procedit: sed ut procedat, impetram da illi quaedam principia sunt. Non est autem ars sui juris, cui precarium sundamenrum est. Phil sophia nil ab alio petit, totum opus a solo excitat. Mathematica ut ita dicam) superficiaria est, in alieno aedificat, aliena accipit principia, quorum beneficio ad ulteriora perveniat: si per se iret ad
verum , si totius mundi naturam posset comprehendere, dicerem multum collaturam mentibus nostris quae tractatu caelestium crescunt, traho - que aliquid ex illo. Vna re consummatur animus, scientia bonorum ac malorum immutabili, quae
soli philosophiae competit. Nulla autem ars alia de bonis ac malis quaerit. Singulas habet circumire
virtutes. Fortirudo contemptrix timendorum est:
terribilia, Sc sub jugum libertatem nostram mittentia, despicit, provocat, frangit: nunquid ergo hanc liber ia studia corroborant 3 Fides sanctissimum humani pectoris bonum est, nulla necessitate ad fallendum cogitur, nullo corrumpitur prae- mio. Vse, inquit, caede, occide, non prodam: sed quo magis secreta quaeret dolor, hoc illa altius eondam. numquid liberalia studia hos animos f cere possunt Temperantia voluptatibus imperat: alias odit atque abigit, alias dispensat, ic ad si num modum redigit, nec unquam ad illas propter Usti venit. Scit optimum esse modun cupitorum,
304쪽
non quantum velis, sed quantum debeas, sumere,
Humanitas vetat superbum esse adversus socios, vetat avarum: verbis, rebus, affectibus comem se,
facilemque omnibus praestat : nullum alienum malum putat, bonum autem suum id maxime, quod alicui bono futurum est, amata nunquid liberalia studia hos mores praecipiunt non magiΩquam simplicitatem ac modestiam, ac frugalit tem , ae parsimoniam: non magis quam clemem tiam, quae alieno sensuini tanquam suo parcit, dc scit homini non esse homine prodige utendum. Cum dicatis, inquit, sine liberalibus studiis ad vi tutem non perveniri, quemadmodum negatis illa. nil conserre virili 3 quia nec sine cibo ad virtutem
pervenitur, cibus tamen ad virrutem non pertinet.
Ligna nihil navi conserunt, quamvis non fiat na- . vis sine lignis. Non est, inquam, cur aliquid putes ejus adjutorio fieri, sine quo non potest fieri. Potest quidem etiam illud dici, sine liberalibus studiis
veniri ad sapientiam posse: quamvis enim virrus discenda sit, tamen non per haec discitur. Quid est in
autem, quare existimem, non futurum sapientem eum qui litteras nescit: cum sapientia non sit in ii teris 3 Res tradit, non verba: & nescio an certior memoria sit, quae nullum extra se subsidium h bet. Magna dc spatiosa res est, sapientia: vacuo illi loco opus est: de divinis humanisque discendum est: de praeteritis, de furaris,de caducis,de aeternis, de tempore: de quo uno vide quam multa quaeram tuta Primum, an per se sit aliquid: deinde, an aliquid ante tempus sit: si tempus cum mundo coepit, an dc ante mundum, quia fuerit aliquid, fuerit& tempus. Innumerabiles quaestiones sunt de animo tantum: unde sit, qualis sit, quando esse incupiat, quamdiu sit: an aliunde alio transeat, & d micilium mutet,ad alias animalium Brmas,alias que
305쪽
3o4 L. ANNAEI sENE C AE aque coniectus: an non amplius quam semel se viat:& emissus vagetur in toto: utrum corpus sit, an non sit: quid sit facturus , cum per nos aliquid facere desierit: quomodo liberiate sua usurus,cum ex hac effugerit cavea: an obliviscatur priorum,&illic nosse se incipiat, postquam de corpore abductus in sublime secessit. Quamcumque partem rerum humanarum divinarumque comprehenderis, ingenti copia quaerendorum ac discendorum sati- gaberis. Haec tam multa, intra magna, ut habere possint liberum hospitium, supervacua ex animo tollenda sunt. Non dabit se in has angustias vi tus. laxum spatium res magna desiderat. expellam tur omnia: totum pectus illi vacet. At enim delectat artium notitia mulinrum. Tantum itaque ex illis retineamus, quantum est necessarium. An tu
existimas reprehendendum , qui supervacua usu sibi compacat, & pretiosariam rerum pompam in odomo explicati non putas eum, qui occupatus es in supervacua litterarum supellectile Plus scire vel- mle quam sit satis, intemperantiae genus est. Quid, quod ista liberalium artium consectatio molestos, verbosos, intempestivos, sibi placentes facit, M. ideo non discentes necessaria , quia supervacua didicerunt 3 QPttuor millia librorum Didymus grammaticus scripsit: miser, si tam multa superva- - a legisset. In his libris de patria Homeri quaeritur, in his de AEneae matre vera: in his libidinosior Anacreon, an ebriosior vixerit: in his, an Sappho publica fuerit: dc alia, quae erant dediscenda, si
scires. I nunc, & longam esse vitam nega. Sed ad nostros quoque cum perveneris, ostendam multa securibus recidenda. Magno impendio temporum, Unagna alienarum aurium molestia, laudatio haec constat: O hominem litteratum l Simus hoc ti- σtulo rusticiore contenti: O virum bonum i Itane 'est
306쪽
Ε P I s Τ o L AE. 3o sest 3 annales evolvam omnium gentium, & quis primus carmina scripserit,qi ram: quantum temporis inter Orphea inteisit & Homerum, cum fastos non habeam, computabo:& Aristarchi notas,
quibus aliena carmina compunxit, recognoscam: dc aetatem in syllabis conteram. Itane in geome-ttiae pulvere haerebo Z Adeo mihi praeceptum illud in salutare excidit: Tempori parce Haec sciam, ut 'quid ignorem3 Appion grammaticus qui sub C. Caesare tota circumlatus est Graecia, in nomen Homeri ab omnibus civitatibus adoptatus, Mebat: Homerum utraque materia consummata, & Odyssea, & Iliade , principium adjecisse operi suo,
quo bellum Troianum complexus est. Hujus rei argumentum afferebat, quod duas litteras in primo versu posuist ex industria librorum suorum
numerum continentes. Talia sciat oportet, qui multa vult scire. Non vis cogitare, quantum temporis tibi auferat mala valetudo, quantum occupatio publica, quantum occupatio privata, Ma
tum occupatio quotidiana, quanrum somnus.metire aetatem tuam: tam multa non capit. De liber
libus studiis loquor: philosophi quantum habent
supervacui3 quantum ab usu recedentis Ipsi quoque ad syllabarum dictinctiones, Ac conjun&ionum ac praepositionum proprietates descenderunt, re invidere grammaticis , invidere geometris. Quidquid in ilIorum artibus supervacuum erat, - transtulere in suam. Sic emistum est, ut dilige rius sciant loqui, quam vivere. Audi, quanrum mali faciat nimia subtilius, dc quam iiifesta verserati sit. Protagoras ait, de omni re in utramque partem disputari posse, ex aequo. 8c de hac ipsa, an omnis res in utramque partem disputabilis sit. Nausiphanes ait, ex his quae videntur esse, Ubil magis esse, quam non esse. Parmenides ait, ex
307쪽
3ος L. A N N AB T s T N E c AEhis quae videmur, nihil esse in universitam. Zenoei Eleates omnia negotia de negotio dejecit: ait nihil esse. Circa eadem sere Pyrrhonii versentur,& Megarici , bc Eretrici, 3c Academici, qui novam i duxerunt scientiam, nihil scire. Haec omnia in tu Ium siupervacuum studiorum liberalium gregem conjice. Illi mihi non profuturam scientiam tradunt, hi spem omnis scientiae eripiunt: satius est supervacua scire, quam nihil. Illi non praeserunt lumen, per quod acies dirigatur ad verum: hi oc Ios mihi es diunt. Si Protagorae credo, nihil in rerum narura est, nisi dubium: si Nausiphani, hoc unum certum est, nihil esse certi: si Parmenidi, nihil est pCaeter unum: si Zenoni, ne unum quidem. Quid ergo nos sumus Z quid ista quae nos circumstant , alunt, sustinent 3 Tota rerum natura umbra est, aut inanis, aut talax. Non facile dix rim, utrum magis irascar illis, qui nos nihil scire voluerunt: an illis, qui ne hoc quidem nobis retia querunt, nihil scire. E P I s T. LXXXIX.
so varia, partiumque iteram disi ,-de seriaptio. Monitum deinde, hae se talia ad mores Misque animum referendae ct obiter in male diυiates invehitur , luxumque simul O avaritiam
eastigati REm utilem desideras, & ad sapientiam properanti utique necessariam , dividi philos Diam, & ingens corpuo ejus in membra disponi.
Facilius enim per paries in cognitionem totius adducimur. Vtinam quemadmodum universi mum
di facies in conspostum venit, ita philosophia tota nobis posset occurrere, simillimum mundo sp ωculum i Ptolino euis omnes mortales in ad-
308쪽
mirationem sui raperet, relictis his quae nunc magna , magnorum ignorantia, credimus. Sed quia contingere hoc non potest, sic erit a nobis adspicienda, quemadmodum mundi secreta cernuntur. Sapientis quidem animus totam molem ejus amplectitur, nec minus illam velociter obit, quam caelum acies nostra: nobis autem, quibus perrumpenda caligo est, & quorum visus in proximo deficie, singula quaeque ostendi facilius possunt, universi nondum capacibus. Faciam ergo quod exigis, & philosophiam in panes, non in frusta, dividam. Dividi enim illam, non concidi, utile estinam comprehendere, quemadmodum maxima, ita minima, difficile est. Describitur in tribus populus, in centurias exercitus. Quidquid in majus crevit, facilius agnoscitur, si discessit in partes :quas sut dixiὶ innumerabiles esse, & parvas, non . oportet. Idem enim vitii habet nimia, quod nulla
divisio: simile confuso est, quidquid usque in pubverem sectum est. Primum itaque, sicut videtur, tibi dicam, inter sapientiam 5c philosophiam quid intersit. Sapientia persectum bonum est mentis humanae: philosbphia sapientiat amor est & assiactatio. Haec ostendit, quo illa pervenit. Philosophia unde dicta sit, apparet: ipso enim nomine fa- tetur. Quidam sapientiam ita finierunt,ut dicerenteam divinorum & humanorum scientiam. Quidam ira: Sapientia est, nosse divina dc humana, ochorum causis. Supervacua mihi videtur haec adiectio , quia caustis divinorum humanorumque partes sunt. Philosophiam quoque fuerunt qui aliter atque aliter definirenti alii, studium illam virtutis esse dixerunt i alii, studium corrigendae mentis. A quibusdam dicta est, appetitio rectae rationis. Illud quasi const siquid inter philos Phiam sapientian esse. Meque enim fieri potest,
309쪽
3o8 L. ANNAEI SE NycAE potest, ut idem sit quod assectatur, 3c quod ais --t. Quomodo multum inter avaritiam & pecuniam interest, cum illa cupiat, haec concupiscatum sic inter philosophiam dc sapientiam. Haec enim illius e vi, dc praemium est: illa venit, ad hanci hin Sapientia est, quam Graeci Gφίων vocant. Hoc verbo quoque Romani utebantur, sicut philosophia nunc quoque utunturi mod& togatae tibi antiquae probabunt, dc inscriptus Dossenni
Hospes resiste, O sophiam Tossenni lege. Quidam ex nostris, quamvis philosophia studium
virtutis esset, & haec peteretur, illa peteret, tamen non putaverunt illas distrahi posse. Nam nec philosophia sine virtute est, nec sine philosophia vi tus est. Philosophia studium virtutis est, sed per ipsam virtutem: nec virtus autem esse sine studio
sui potest, nec virtutis studium sine ipsa. Non θenim quemadmodum in his qui aliquid ex distam sti loco serire conantur, alibi est qui petit, alibi
quod petitur: nec quemadmodum itinera quae ad urbes perducunt, extra ipsas sunt. ad virtutem v nitur per ipsam. Cohaerent ergo inter se phiIost phia, virtusque. Philosophiae tres partes esse dixerunt dc maximi & plurimi auctores: Moralem,
Naturalem, dc Rationalem. Prima componit animum, secunda rerum naturam scrutatur, tertia proprietates verborum exigit, & structuram , Margumentationes, ne pro vero falsa surrepant. C
terum inventi sunt, oc qui in pauciora philoλ-phiam, & qui in plura diducerent. Quidam ex
Peripateticis quartam partem adjecerant, Civilem: quia quamdam propriam exercitationem des deret, oc circa aliam materiam occupata sit. Quidam adjecerunt his part a, quam Graeci οἰονομαί- vocantiamini 'sae rei familiaris scientiam.
310쪽
Ε s r s T O L AE. JO9t am. Quidam de iis generibus vitae locum separaverunt. Nihil autem horum in illa parte morali non reperitur. Epicurei duas partes philosophiae putav erunt esse, Naturalem atque Moralem: Ratio lem removerunt. Deinde cum ipsis rebus cogerentur ambigua secernere, sella sub specie veri latentia coarguere, ipsi quoque lacum, quem De iudicio dc regula appellant, alio nomine ration lem induxerunt: sed eum accessionem esse nat . ratis partis existimanta Cyreniaci naturalia cum rationalibus sustulerunt, & contenti suerunt moralibus : sed hi quoque qui removent, aliter inducunt. In quinque enim partes moralia dividunt tui una sit de fugiendis dc expetendis, altera de as. sessibus, tertia de actionibus , quarta de caussis, quinta de argumentis. Caussae rerum ex naturali parte sunt, argumenta ex rationali, actiones ex morali. Aristo Chius non tanrum supervacuas esse dixit naturalem dc rationalem, sed etiam contrarias : moralem quoque, quam solam reliquerat, circumcidit. Nam eum locum qui monitiones
continet, sustulit, Zc paedagogi esse dixit non phi--losophi : tanquam quidquam aliud sit sapiens, quam humani generis paedagogus. Ergo cum tripertita sit philolbphia, moralem ejus partem primum incipiamus disponere. Quam in tria rursus dividi placuit: ut prima esset inspectio suum cuique distribuens, & aestimans quanto quidque dignum sit, maxime utilis. quid enim est tam ne- cessarium, quam pretia rebus imponere Secunda de impetui tertia de actionibus. Primum enim est, ut quanti quidque sie, judices: secundum, ut impetum ad illa capias ordinatum temperatumque : tertium, ut inter impetum tuum, actionemque conveniat, ut in omnibus istis tibi ipsi consentias. Quidquid ex his tribus desuerit, turbat re
